Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ret DE INGENIORUM MODERATIONE

tuni lententia, qui aut Caelum minime sphaericum, aut sphaericum revera itatuunt. Quo facto non ille solicitus est, quid potius haede re Philosophi atque Astronomi sentiant. Fide Scripturarum in tuto posita, placide spectari potest eorum conflictus atque dissensio,

& unius etiam partis victoria. Cap. X. ejusdem Lib. a. alia Augustinus habet, quae a causa Copernici penitus aliena esse nonnulli affirmant, de quorum iudicio eruditi viri, nullo partium studio e pii, judicabunt. De motu etiam Caeli, ait ille, nonnulli fratres quaeissionem movent, utrum flet, an moveature quia s movetur, inquiunt, quomodo firmamentum est ρ Si autem flat, quomodo sidera, quae in illo fixa ereduntur, ab Oriente usque ad occidentem eircumeunν Ge.

Quid ad haec Augustinus 3 Neutram ille Philosophantium opinionemrejicit, neutram assirmat temerariam; sed potius contemnit, earum. que rationes ne ullo quidem examine dignatur, tanquam controversias ad Fidem & Ecclesiam inutiles, & minime necessarias. At Scriptura de his loquitur. Augustino sat est ostendere, divina verta ejusmodi esse, quae neutri opinioni contradicant. Respondeo subdit ipse, mulium Iubtilibus oe laboriosis rarionibus ista perquiri , ut vere

percipiatur, utrum ita , an non ita sto quibus ioeundis atque tractandis, nee mibi iam tempus est, nec illis esse deber, quos ad Ialutem fuam o sanctae Eeetesiae necessariam utilitatem evimus informari. Hoe sane noυerim, nee nomen Firmamenti cogere , ut stare Caelum pestemus, oee. Amnia sunt Augustini verbis ea, quae sanctus Tho. mas opusc. X. seu XXXI. habet. Interrogatus de quibusdam articuistis, prius monet, plures horum ad Fidei doctrinam non pertinere, sed maeis ad Pbilosophorum dogmata. Multum aurem nocent patia, quae ad Pietaris doctrinam, non spectant , ves asserere, vel negare, quasi pertinentia ad faeram doctrinam. Tum ita suam praefationem concludit: Unde mihi videtur turius, haec quae Philosophi communio ter senserunt, oe nostrae Fidei non restrisant, neque se esse assere da , ut Dogmata Fidei, neque se esse neganda, ranquam Fidei eomν, aria, ne sapientibus huius mundi contemnendi doctrinam Fidei orem so praebeatur. Quae Verba miratur quidam, a Copernicanis in suae sententiae tutelam advocari, quum isti doceant, non quae Philoso. phi communiter senserunt, sed quae contra communem Philosophiam omnino conflictantur. Frustra hujus loci vim eruditus ille vir imfringere conatur per illam Vocem communiter. Et nos ejus responsionen eludere pollemus legendo. non Pbii Ubi eommuni re, sed, uti in aliis editionibus habetur, Philosophi commanes. Verum qua u

262쪽

IN RELIG/ON NEGOTIO. LIB. I. 223do res tenetur, superfluum est litigare de vocibus. Non ideo aliquid verum, & ab errore immune est, quod communiter a Philosophis traditum fuerit; nam & eorum dicta non sunt Fidei dogmata; &novae opiniones, antiquis contrariae, invehi possunt, & communiter

accipi; & ipsum Copernici Systema se tueri jam posset, quum ab

Astronomis sere omnibus verisimillimum prae ceteris censeatur; &Astronomis in Arte sua id iuris concedendum videtur, quod Philos phis in sua. Ratio sancti Tomae, cur aliquid neque affirmare liceat tanquam dogma Fidei, neque negare tanquam Fidei contrarium, sive commusiter, sive non communiter a Philosophis tradatur ) illa est, quia Fidei non repugnat, oe ad pietatis doctrinam non spectat. Talia squidem habere non secus ac dogmata Fidei, & humanis opinionibus pondus dare quo carent; est lucerta hominum cogi Ialacertissimis Fidei revelationibus temere aequare, & cum doctrina pietatis confundere curiositatis atque opinionis inventa ac somnia. Inter eas autem opiniones, quae neque Fidei adversantur, neque doctrinam pietatis contingunt, an sanctus Thomas habiturus Copernicanam fuisset, non levi coniectura assequi possumus; in hoc enim eodem opusculo Art. I 6. uti supra vidimus, Telluris mobilitatem negat, suam. que tamen sententiam non sacrarum Litterarum testimonio, sed Aristotelicis duntaxat argumentis probat. Quod si ita est, videant, qui Systemata Astronomica ad Fidei doctrina in pertrahere conantur, ne sancti Thomae gravissimum consilium conculcent, & importune causam Fidei esse velint, quae, post adhibitam Interpretationem verisimulem, Philosophorum tantummodo atque Astronomorum esse videtur. Atque hactenus oratio nostra, & tanta verborum moles, non

ut Copernici patrocinium suscipiamus, cuius Opinionem numquam nobis animus fuit adoptare, aut plusquam verisimilem arbitrari, sed ut quosdam avertamus a pertrahenda nimis facile , immo conto quenda in istud quaestionum genus auctoritate Scripturae. Nesciuntii, saepius hunc esse divinorum Librorum abusum, quam usum, &heic etiam superstitionem, temeritatem atque stultitiam habere posse locum, qua de re conqueritur Augustinus in Libris nuper laudatis.

Deinde palam sacere voluimus, cur tam caute ac raro ad configenis

das opiniones a doctrina Fidei ac Pietatis suapte natura dissitas, E clesia Catholica & Romani Pontifices procedant. Si quando igitur Ecclesiastici Iudices utile sive necessarium putabunt ad severius ex men poscere tot nuperas, in Physica praesertim, Medicina, & Astronomia. sententias, quibus tempora nostra adeo abundant: dubitan m. X. P. I. F f dum

263쪽

216 DE INGENIORUM MODERATIONE

dum non est, quin eorum judicium praecessura sit omnis cautio, dbligentia, & causae cognitio. Et solicite sane cavere solent sapienti simi Iudices, ne quis sub specie tuendae Fidei, servandaeque saluta. ris doctrinae curet, ut suae peculiares opiniones consecrentur, & ab Ecclesia recipiantur. Sunt qui, non pravo certe consilio, sed incauto sui suarumque anticipatarum opinionum amore, in hanc fallaciam dilabantur. Quicquid animo prius imbiberunt, & vetustatem olere sentiunt, sacrum ipsis est, & sacrum reliquis etiam, quantum quidem in ipsis est, esse volunt. Si quis igitur contra sentit, & n va profert, vix fieri potest, quia continuo in eorum odium osse nissionemque incurrat. Nam quis fere tam sui dominus, animoque tam Irobe composito esse solet, ut quae non tam sibi, quam aliis, umuli certillima laudiu persuasit, repudiare tam sero velit Z Quis imbenter sateri senex, se primo deceptum, tum alios decepisse, & sibi erranti se alios adjunxisse pariter errantes 8 Ambitiosissima animalia sumus, nobisque cordi magis est squam quam aliter nobis ipsis videatur) existimationis propriae, quam Ueritatis causa . Facillime

etiam nobis amor nostri persuadet, tunc nos pro una Veritate confligere , quum magis ipsam insectamur : non enim pro illa, sed pro opinionibus nostris nobis est pugna, quas verissimas esse olim statui mus. falsasque deinde demonstrari posse impossibile ducimus.

Et quidem ozcinere possis veteris Scholae amatoribus, nova haec ad Fidei doctrinam minime pertinere. Nihil resert. Antiquae sententiae & heic obtinere debent, quamquam interdum pueriles; novae exagitandae, quanquam interdum verisimiliores. Omnis porro lapis movendus, quo suadeatur, Novatores istos aliqua ex parte in Religionis dogmata, atque in sacras Litteras aut imprudenter, aurconsulto peccasse. Non pravus tamen saepe eteius, immo utilis plerumque diligentia illorum est, qui in has novitias opiniones primi aciem movent. Si non aliud commodum per eos praestatur, saltem deterretur impietas atque audacia a venditandis suis mercibus, quandoquidem ne ipsis quidem innoxiis opinionibus sine rigido examine concessus est

aditus. Interdum etiam latentia quaedam venena hac ratione deteguntur, ac removentur. Quae vero sana sunt. vegetiora post exha stam pugnam exsurgunt. Accusationes igitur, & consilia istorum non contem ait, sed amat Ecclesia. Ita tamen amat, ut ea interim a curate expendere velit, saluberrime cavens, ne plus aliquorum affectus valeant, quam Veritatis jura. Exploratum siquidem est . quod

264쪽

IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. I. 227

supra Sanctus Augustinus aiebat, nos interdum non pro sententia diis

vivarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicare, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est. Neque minus certum est, novi.

talem ac vetustatem sententiarum in hujusmodi incertis discipliniginanes plerumque titulos esse, quippe quae nullum per se certum aut veritatis aut salsitatis indicium secum trahant. Id tantummodo verum est, quod solidis verisque rationibus nititur, neque a certa Fidei doctrina discrepat. Illud falsum, quod cum Ratione recta, &Fidei dogmatis, aliisque certis monumentis aperte confligit. In Christi solum Schola antiquitas doctrinae quo major est, eo fortius v

ritatis argumentum praestat ad verius novitatem. Extra istam Scho. lam veriora novitas, quam antiquitas, tradere interdum, aut saepe

potest. Quocirca inter accusationes, defensionesque, medii stant oculo cautissimo Ecclesiastici Iudices, & nunquam committunt, ut sibi alterutra pars illudat, fucumque faciat declamationibus vanis, nominibusque faliis. Quod ut facilius accidat, sincerissimos tantum veritatis amatores sincerissimi & ipsi in consilium adhibent. Neque contenti quum a se ipsis, tum a suis consiliariis arcere studia partium, congruam sibi vel per se, vel per eosdem comparant cognitionem caussae a . Quam in rem animadvertendum est, esse quosdam, qui in Iudicibus Ecclesiasticis, quum de Physicis, Astron, micis, & hujusmodi rebus judicandum est, absolutam istarum disciplinarum scientiam postulant. Nam quid solidi exspectes, aiunt, immo quid non exspectes infirmi ab iis, qui de incognitis, sive nocilat perspectis negotiis, judicium serunt Z Contra sunt, qui Praesules Ecclesiae , atque Theologos ab huiusmodi labore amplissime liberant, sat esse arbitrati, si nudam sententiam sive Physicam, sive A. stronomicam sibi oblatam conserant cum Scripturae sacrae, Catholi-F s et eaeque

a) Illustre huiusce rei exemplum in promtu est, quod & ipsi CL Auctori non suis

se incomperium existimo. Ellat illud in Itinere Itaties pag. I I. a floctissimo Ioanna Mahition o memoriae traditum hi verbis Auno i 686. die xxix. Ianuarii, pos meridiem salita est sacta Indie s Congregatio in Vaticano. . . . Ex scheuuia Mo qtioqiae monitus sum sui Co ν lotioni interem au promendum quaiscumque suor tum metim jure qk sti se mlibris Inssiuisis d. a ui o non tinive as. De eo im ars mento antea dixerunt tres aIii. Is enim In tua Conleciatione mos oblimet, tit O ultores detulat; dtio mei tres pre rei aravia rate ferirent om isam de proposito libro proniansient, scriptoque consanent. me frestum mox secretorio Coneretationis tradittir in montis, qui rationes votorum in compendium reda tias ati Cordinatis ληιο refert, ex qua reIatione Carvinatis statutini quoa sibi consultius

Tiritiar. Hactenus Mob Ilonius, enim ipsum Vorem δε ρti l rim I isti mihi Optis iis Vmparet inter eiusdem opera myrima a D. V;neentia Thulli re edita Parisis i et

Tom. a. pas. ς. Nempe tunc examinanda occurrebant Vossit opulcnta, De septu

gi ta Int rarertim Ch uologia, dc Dienatis de aetate mundie super quibus istiusmodi i dicium tulit Cl. M abilloniux, n Iliam videri peri iam in toleranda Vusi opinione, atquaaaeo aώ uus censera posse temperari.

265쪽

caeque Theologiae documentis, & deinde statuant, num his verit, tibus ea opinio repugnet, an cum ipsis amice consentiant. Verum illi fortasse nimia, isti certe nimis pauca a Theologis,& Ecclesiasticis Iudicibus exigunt. Episcoporum non est, ut verum fatear, considerare, atque decernere, sintne verae an falsae in Philosophia, Astronomia, ceterisque Artibus profanis propositae opini nes. Pertinet ea cura ad Philosophos, earumque Artium peritos, non autem ad Theologos. Atque adeo hasce opiniones Ecclesiasticus Iudex contemplari solum debet tanquam contonas scientiae divinarum rerum, atque revelationi, aut ab ea dissonas. Ad quod opus sufficit, ut illam sibi earum sententiarum notitiam paret, qualis a viro prudente exigitur, adeo ut sibi conscius sit, se quaestionis ita. tum , remque ipsam sine errore intelligere. Hoc praestare etiam potest, qui non sit numeris omnibus persectus Astronomus, & Physicam omnium Scholarum exquisitissime prius didicerit. Notitia, inquam, & cognitio congrua opinionum protinarum necessaria quoque est Ecclesiastico Iudici, quamquam quousque se protendere debeat, quantaque futura sit, ne imprudenter Theologica trutina de iis judicet, vereor ut unquam definiri apte possit. Sunt enim, quae communem tantum hominum intelligentiam exposcunt; sunt quae

ab exquisitis atque abditis Scientiarum ac Artium principiis arctissime pendent, vixque teneri possunt, nisi prius ipsa principia intellectu probe complexus fueris . Quid heic faciat Judex prudens λ Α praecipiti judicio abstinebit, arbitror, donec in rei penetralia tuto pede sese in gelserit. Illud porro certissimum est, oportere semper,

ut antea quam pronuntietur, an sacrorum Codicum & orthodoxae

Theologiae documentis opinio quaepiam consonet, sive repugnet, perspectissimae sint Ecclesiasticis Iudicibus tum negantium tum assim mantium rationes, non solum quatenus Theologiam respiciunt, sed quatenus etiam ad singularem aliquam disciplinam spectant. Quae res necessario exposcit, ut ea saltem disciplinae pars cognoscatur, uade rationum cognitio pendet. Si, exempli gratia, quaeratur, an Fidei doctrinae adversetur Cartesius, quum essentiam Corporis Physici statuit in extensione Quantitatis, neque Substantiam ab ipsa Quantitate secernit: erunt profecto complures, quibus conciliari non posse videbitur huiusmodi placitum cum Ecclesiae sententia de augustissimo Altaris Sacramento. Heic profecto necesse est, ut de ista controversia iudicaturus Peripateticam Scholam aliquantisper terat, donec Substantiae, Specierum, atque Accidentium nomina ac historiam

266쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 229riam probe norit; ad ejus quippe scholae sententiam respexisse videntur Tridentini Patres de Transubstantiatione loquentes. Tum delatam ad Ecclesiasticum tribunal Cartesii opinionem si serio, si recte expendere velit, hujus quoque Philosophi theoremata de natura Corporis perscrutetur oportet, rationesque perpendat, quibus ille suam sententiam ingeniose munivit. Id plurimum interest. Nam, ut alibi diximus, verum vero ad-Versari nequit; atque uti cum veritatibus Theologicis Philosophicae, ita cum Philosophicis Theologicae revera pugnare non possunt. Quamobrem tam ex his illae, quam ex illis istae lucem mutuo accipiunt, & certa incertis dant legem, ut si exempli caussa aliquid in Physica certum sit, inde incerta sacrarum Scripturarum verba sint explicanda; & contra certis divinorum Librorum sententiis incerta

Physicae documenta se consormare debeant. In hac autem contro.

Versia statim occurrit, jam spectare ad Fidem, certissimumque esse debere inter Catholicos, Substantiam panis & vini in Sacramento Altaris converti in Substantiam Corporis & Sanguinis Christi, pe manentibus tamen ac perdurantibus in Sacramento pristinis Speciebus panis ac vini, ita ut externis sensibus nulla illic appareat facta Substantiae mutatio, atque non amplius sit, neque appellari proprie possit panis & vinum, quod ante consecrationem panis & vinum proprie suerat. Quum ergo verissimum, certissimumque hoc fit in Fidei Theologia, id quoque in Philosophia verum certumque sit necesse est; & sallacia laborabunt quaecumque verisimiles, ingeniosaeque rationes a Philosopho excogitentur contra firmissimum hoc Fidei documentum. Propterea se rem non inficiari, se rem credere, Cartesiani Catholici ubique aiunt. Modum tantummodo, quo hujusmodi prodigium fiat, & quomodo pereat, intactis Speciebus, panis

ac vini Substantia, ab Ecclesia minime fuisse conlii tutum, amrmare se posse arbitrantur sine injuria Theologiae. Tum nervis omnibus contendunt, ut ostendant, nihil dogmati Fidei repugnare naturam ac essentiam Corporum, quam tradunt, suamque opinionem conci- Iiari posse cum Ecclesiae decretis . Utrum isti vera, an somnia n, bis narrent, qui judicare prudenter cupiat, necesse est in primis, ut solicite vestiget, intelligat, & expendat Cartesianae sententiae rationes; tum perspiciat, an uti rem, ita modum Ecclesia quoque statuerit. Si enim vera & certa deprehenditur Cartesii de natura CDrporum opinio, neque modum physicum Sacramenti definivit Εωςlςtia, neque reipsa Aristotelicum placitum consecrare' illi animus fuit:

267쪽

etao DE INGENIORUM MODERATIONE

suit: jam non est, cur Cartesianam sententiam explodamus; quum praecipue in ea fuisse sanctus Augustinus videatur; immo tune non aliud, quam quod Cartesius, seniisse Ecclesiam, excogitare licebit. A Cartesianis autem putatur, minime Tridentinis Patribus fuisse con silium consecrandae Peripateticae de natura Corporum sententiae sabhis enim quaestionibus dirimendis Ecclesia abstinere solet & con sulto ipsos Patres vocabulo Specierum fuisse usa, quum Accidentia nominare potuerint, ut ea voce solum, significarent sensationes illa quae sublata panis ac vini in Sacramento substantia, adhuc in senis sibus nostris fiunt, & fieri non negant quum Peripatetici, tum Carte- sani. Contendunt insuper, Ecclesiam nequaquam statuisse, quei Species in Sacramento sine substantia panis ac vini permaneant. Quibus diligenter ab Ecclesiastico Iudice examinatis tum constare poterit, num absurda, num falsa sit, illa Cartesii opinio qualis certe erit, ubi cum certo & vero dogmate Ecclesiae consentire non posse dignoscatur), an potius toleranda sit, sive etiam laudanda. Hoc ergo exemplo patere potest, eas esse interdum quaestio nes , quae a mero Theologo prudenter absolvi nequeant, nisi iudisciplinas illas excurrat , unde pendent argumenta quaesti,num. Constat etiam, prudentis judicii leges exposcere, ut non ac eurate minus in his controversiis investigentur, intelligantur, & ex

pendantur accusatorum, quam reorum rationes. Cavere autem prae

omnibus Ecclesiasticos Proceres debere, ne quis eorum auctoritate &gratia abutatur, profanas nimirum & Philosophicas opiniones ad la cti Juris tribunalia deferens, & impietatis postulans, & damnatio nem suadens & urgens, quasi de Christianae Fidei magno negotio agatur; quum tamen anticipata aliqua opinio, & Aristotelis, exem pli gratia, amor, di odium alienae seu tentiae potius, quam sanae Fidei tutela, tantos conatus exciverit. Facile appareat, quid Iudici

Melesiastico accidere possit , si hujusmodi accusatoribus, Religioniueaussam prae se ferentibus, facile credat, di praecipue si ipsosmet ineonsilium adhibeat, & udico eorum filo se In judicandis controver sit; rectat. Quod & dictum Velim, dum de meris Theologicis, im mo de quocumque alio negotio lis e citatur. Maximi ponderis res initur, quum de Fidei doctrin , quum de Opinione probanda, si Voimprobanda, & de aliena fama configenda, hominibusque damnan ἐij agitur. Iacta alea revocari ampli ui non potest. Si post aeeura

tum examen tenebris adhuc obsita manet controversia, praestat judicio

268쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 23 Idicio parcere, quam errandi discrimen subire. Interdum etiam Ecclesia re in medio relicta, accusatoribus silentium indicit, donec accuratiori trutina iterum caussa pensitetur, prohibetque ne pendente judicio nota Haereseos aut impietatis impingatur opinionibus exagitautis. Interdum denique sententias aliquas, licet nondum postremo cal, culo damnatas, tradi tanquam certas & veras. Ecclesiastici Iudice prudentissime vetant: Etsi enim eas falsas & Fidei doctrinae oppos tas non iudicarunt, periculi tamen plenas, & errori proximas inteliligunt. At de his in sequenti Libro fusius nobis agendum est, ub investigabimus, quandonam, & ubi, & quibus liceat, sive non ii ceat. Veritatem efferre literisque consignare, & quae sint jura Ecclesiae. ut nos aliquando ab opinionibus, quas nos putamus veras, scriptis aut ore praedicandis avertat.

FINIS LIBRI PRIMI.

269쪽

DE INGENIORUM

IN RELIGIONIS

NEGOTIO.

LIBER SECUNDUS.

Amplum ius Ingeniis in prodenda, ac annuntianda Veritate: fed Daui Iustitia, Caritas, m Prudentia numquam ab isto iure iam datur. Haeretici in suae Religionis doctrina annuntianda, quimpe de illius Veritate non faris certi, oe sine missione legitima E ngelium praedicantes, Iustitiae desunt. UMMo ac praestanti ingenio viri, quos desidia nunquam invadere, nunquam turbulenti rerum terrenarum affectus occupare diu possunt, solent, abiectis omnibus curis, se totos ad inquisitionem Veritatis conserre, atque in ejus contemplatione tanquam in beatissimis Elysiis consistere, ac sese abdere. Quod minime mirum; nam quum hu- ipsis Ethnicis Philosophis testibus, sita sit in Sapientia Virtutibusque animi: quaenam vera Sapientia homini contin here potest, nisi in sacratissimum adytum Veritatis prius fuerit pene

felicitas, Veloisiligo by Cooste

270쪽

IN RELIGION NEGOTII. LIB. II. 233eratum Inter tot autem Veritates, quibus si recte utamur, ad bene beateque vivendum quasi manu perducimur, illa certe omnium princeps, & sola propemodum necessaria, Veritas Christianae Religionis, unde tot sanctorum dogmatum eruditio fluit. Qui vero heic profece. re, vix imperare sibi deinde potuerunt, quominus alios quoque limmines continuo adsciscerent in suae felicitatis communionem. Itaque

aut in libris, aut in disputationibus, aut etiam in publicis scholis

k rostris, veritates a se compertas, magna contentione animi atque

ingenii, vulgarunt, illustrarunt, suaserunt. Quod alterum studium sistriore etiam longe laudabilius, neque tamen minus utile dixerimus,uculentissimae rationes facile occurrent, quibus sententia nostra fir metur. Quum itaque versata sit hactenus oratio nostra in iis persequendis, quae spectant ad investigandas & consequendas sine errore saluberrimas Christianae Fidei, Catholicaeque Ecclesiae veritates; r stat ut in posterum explicemus, quemadmodum etiam, & quatenus, annuntianda sit atque aliis communicanda hujusmodi eruditio. Etheic enim, non secus ac in superiore navigatione, scopuli, & sirtes,& pericula varia offenduntur; a quibus nisi mature opportuneque caveamus, verendum est, ne iactura fiat non solum existimationis& nominis, sed etiam terrenae quietis, & caelestis demum beatitatis. Illud ergo ex omnium sapientium consensu exploratum in primis est, uti in quaerenda ac discenda Veritate, ita & in proferenda atque prodenda, amplissimum ius patere Ingeniis humanis. Inter honestissima simul, utilia, & delectabilia bona proximum a Deo locum Veritas, immo, ut melius dicamus, eundem cum ipso locum obtinet; Deus enim summa, & ipsa Veritas est, cujus particulae

variae ac innumerae se in hominum mentes infundunt, & per omnia creata excurrunt. Quamobrem cui contigit Veritatem, hoc est, exumium istud bonum, consequi, nullum dubium est, quin & liceat,& laudi singulari vertendum sit, reliquis etiam partiri tam nobila divinumque patrimonium. Christiani hominis est alios efficere meliores & sapientiores, quum possit, dc lucem quam sibi comparavit,

communem aliis velle. Neque vero, ut in terrenis opibus distribuendis atque eIargiendis usuvenit, quisquam fit minus quam antea dives, communicata reliquis hominibus Veritate. Nihil propterea deiserescit privato hominis aerario, & animus ditior inde potius evadit, quum ad priora ornamenta accedat liberalitatis laus, & caritatis frinctus. Interdum vero non licet solum, sed etiam necesse est Verit

SEARCH

MENU NAVIGATION