장음표시 사용
271쪽
liniversis Pastoribus Catholici gregis incumbit, quum ad popflos do.
ctrina sana informandos, tum ad errores subinde nascentes eliminaniados. Interdum non necessitate quidem, sed optimo summeque pio consilio Veritas disseminatur, quum nempe ad populos barbaros adique infideles Evangelii lumen defertur, quod sanctissimum opus per tot saecula una Ecclesia Catholica sibi vindicare & peragere consum vie, & adhuc peragit, Apostolicae Fidei non minus, quam Zeli Apostolici heres. . :Verum haec non sunt hujus loci, neque ampliorem sermonem postulant; adeo apertum est, atque homini a natura insitum, honestissimam, sanctissimam, & eximiis laudibus dignam esse Veritatis propagationem, & illius praecipue, quae ad aeternam vitam perducere potest. Satius ergo est statim aggredi limites, quibus constri mgitur vastum ius Ingeniorum in Veritate annuntianda. Quod ut pamcis complectamur. illud mature statuimus, recta esse non posse hominum opera, nisi a Iustitia vera procedant, & Caritatem Christi
nam ducem, Prudentiam vero comitem habeant. Has ergo virtutes prae oculis habeat necesse est . qui recte proferre, aliosque docere velit Veritates ad orthodoxam Religionem & eruditionem Christi nam spectantes. Primum autem Iustitiae munus est interdicere, nequis in negotio Religionis Veritatem evulget ac tradat, quam ipse certo prius non noverit revera talem esse. Non, inquam, homini licet, tanquam vera Fidei dogmata proferre incertas opiniones suas, aut certi erroris insimulare atque damnare, quae sibi falsa & damnanda esse prius non constet. Quis enim non intelligat, quantum ab aequo & ratione abhorreat, tanquam medicinas propinare, quae venena esse dubitare possis 8 Et id quidem temere fiat in curandis humanis corporibus. Quanto autem minus tolerandum est in animarum curatione, quum de hominum aeterna aut salute, aut damnatione agitur, non de temporaria corporum vita 8 Nefas ergo est,
di Iustitiae legibus adversatur, in tanti mali discrimen populos ad
ducere , & tanquam Veritates Theologicas venditare, quae ser et perniciosissimi errores esse deprehendantur. Equidem fateor, non tam facile invenias homines in hanc Iustitiae partem oculis apertis, animoque sui criminis aut periculi con scio incurrentes. At innumeros profecto offendas ex ignorantia. Acaecitate mentis, & ambitione peccantes. Rari, inquam, sunt, qμ dum populum erudiunt, dubitent de Veritate suae Legis. Se recta gertaque tradere constanter arbitrantur, vel dum aperte errant at'
272쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 233que /elirant; ipsique omnium pestilentissimi Haeresiarchae non aluter quantum quidem conjicere juvat de sua doctrina plerumque
judicabant. Verum neque ipsi Haeresum conditores, neque Haeret, corum gregarii idcirco ab eorum numero eximi possunt, qui Veritatem & Iustitiam ex temeritate saltem 3c caecitate laedunt, dum pro veritate errores incaute disseminant, & Christi gregem quamquam nolentes, inficiunt. Si minus occupati serent opinionibus anticipatis, si plus humilitatis ac sinceritatis eis esset, tum intelligere possent, ac fateri fortasse vellent crimen suum atque insertunium. Ipsos toties Catholici provocarunt ad rationem reddendam, quare Fidem veram, & Iustitiam non conculcarint, quum ab Ecclesia Catholica discesserunt, & Schisma adhuc conflent, & diversas a Catholicis sententias tradant, Sc aliqua Catholicorum dogmata e roris ac impietatis accusent. Oblata est ipsis germana & unica mea thodus, qua se rite purgarent, & in tanto negotio se minime hablucinari ollenderent. Legitimas caussas nondum attulit gens illa , propositi tamen sui tenacissima, & nunquam allaturam esse, certum est nobis. Nam quei a se Veritatem stare illi ollendant, quum cer tam methodum fugiant,' ut rem tantam pro dignitate Fidei, &suae salutis necessitate, convenienter assequantur Z Quei se in suo schismate atque doctrina nullo crimine, aut errore teneri evidenter ostendant, poliquam Traditionis vim, Ecclesiae verae & Concilio. rum auctoritatem, sanctorumque Patrum consensum flocci faciunt,& Eccletiam ipsam non solum turpissimis in dogmate erroribus obnoxiam, sed etiam in ipsos errores jam foede prolapsam, & per tot
saecula Babylonem & Meretricem egisse, assirmare non dubitant His fundamentis eversis, quae tamen tantopere a divinis Scripturis commendantur, & excogitato admissoque tam horrendo Ecclesiae Catholicae adulterio, a quo tamen ablaturam semper Ecclesiam umram Scripturae ipsae pollicentur: quid jam certi superest, ut quis sibi aliisque sine haesitatione persuadeat, se in Christiano dogmate
nun uam errasse, aut errare, suamque Ecclesiam legitimam effa Christi sponsam Videndum igitur, an oculorum mentisque usum iis eripuerit, aut eripiat ambitio. Exponendum est, viresne majores
apud illos suum, an totius Ecclesiae Catholicae judicium sit habiturum, & an totius antiquitatis consensio sit dissonantibus Novatorum consiliis in tanto negotio praeserenda. Fortasse mentibus tam male asseclis certissima statim non appareant quaedam Catholicorum do. mala: sed profecto neque certa Novatorum videbuntur documenta, . .. G s a si accu-
273쪽
si accurate aliquantulum res pensitare, & caute iudicium serre velint. Quod si dubia ac incerta sint, quibus Novatores a Catholicis dissentiunt: quo jure nutantes sententias populo si venditant, ingentiqua errandi periculo credulam gentem exponunt Altera Iustitiae lex est, ut Evangelii Veritas nonnifi ab iis amnuntietur, qui aut aperte, aut tacite ab Ecclesia, legitimisque Eeclesiae Pastoribus ad annuntiandum mittantur. Hanc legem Apost Ius statuit, & ratio ipsa confirmat. Erroribus obnoxii sunt singuli
homines; sub ovina pelle delitescere possunt lupi, & fallere gregem;
Haeretici identidem prodeunt, morbosam dcctrinam disseminantes; di innumerae Sectae veritatem, & verum Dei cultum, longe lateque sonant. His infici corrumpique facile potest ovile Christi; non enim indoctae plebis est, sophismata omnia ac deliramenta ad falsi
originem revocare, sibique a tam bene comtis mendaciis cavere.
Ipsi acuti ae eruditi homines non raro inter ista fluctuant, & d cuntur contrariis opinionibus. Ergo poscit ratio, ut iis tantum Ibceat erudire populos, qui legitimam docendi auctoritatem ab Eccle-sa vera acceperint. Neque itidem populis licet alios audire ac h here doctores, quam quos Ecclesia vera ad id muneris rite elegerit, aut in eo munere versari ipsa apertis oculis patitur. Quum in una Ecclesia Dei veritas Religionis. & sana doctrina habitet, quicumque ista Ecclesia probante, aut saltem, quum conscia sit, non impro bante, doctorem agit, iure agit, & jure censendus est ab errore abesse, & vera tradere: Contra ille Iustitiam laedit, qui non voca tus, non missus, non saltem tacite probatus, sumit fibi honorem, k docendi ministerium usurpat. Mirum est, quam anxios essiciat, & verbis rationibusque exa'met hic locus sinceros veritatis amantes, quorum non pauci adhuc sunt inter nostri temporis Novatores. Et ipsi intelligunt hujus legis aequitatem; norunt hac de re Apostoli praecepta; statuerunt & ipsi, nemini licere sine praevia legitima voratione atque missione , Vesebi Dei praeconem fieri. Primi autem praetensae, quemadmodum vocant, Reformationis Auctores, Lutherus, Zuinglius, Calvinus, Sin sinus, & alii, quo titulo, quaeso. quo nomine Christianum orbem docendum sibi sumsere, & antiquissimas Catholicae Religionis quum sententias tum consuetudines immutandas, ridendasve suscepere Τ Nubia ipsis extraordinaria, ut aiunt, & immediata a Deo vocatio fuit. Si suisset, signis 3c prodigiis, quae veraces ac viros Dei Prophetas Perpetuo comitantur, divinitus acceptam docendi auctoritatem com
274쪽
, IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 23
firmassent. Defuit & ordinaria vocatio. Non ipsis sacrum docendae plebis munus, & Scripturas interpretandi, & ritus veteres prostri. hendi facultatem demandarant aut Romani Pontifices, aut Episcopi legitimi, aut Concilia orthodoxa. Immo Episcoporum omnium, R Ecclesiae totius voce atque consensu id munus ipsis interdictum fuit ac ereptum , eorumque audacia damnata. Ipsi praeterea sese, vel tacentibus Episcopis, iam reos prodiderant atque damnarant . Etenim nonnulli ne Sacerdotum quidem albo adscripti fuerant, Sctamen Sacramenta ministrare sunt ausi. Rerum divinarum imper, ii quidam fuere; & tamen Scripturas sacras suo marte explicare,& eo in studio a sanctis Patribus discedere non dubitarunt. Dei de quandonam Dei Ecclesia lubenti animo serat, & probet, & amctoritate donet homines, qui se ipsam evertant, & Altare contra Altare erigant, & schismata faciant 3 Dubium ergo nullum esse potest, quin primi isti Haeresum auctores Iustitiae inflixerint magnum vulnus, dum Veritatem, quam deperditam aut vitiatam sibi comfingebant, restituere conabantur. Nemo autem ex iis justum se prutet, qui tam injustos potius duces, quam ipsam Christi Ecclesiam, pertinacissime sequuntur. Nam quod aiunt, an nunciandae Veritatis, di refellendi Erroris, Christianam omnibus esse libertatem, eamque ita singulis inesse, ut eripi nobis a nemine possit ac debeat: splendide profecto falluntur. Cuν quosdam posuit Deus in Eecissa, primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio Doctores, in opus ministerii, in aedificarionem eorporis Christi P Cur Hierarchicum ordinem imstituit 8 Non igitur omnium est Sacerdotem Doctoremque legis age-- re, sed eorum tantummodo, quos Ecclesia publice decernit, aut non invita patitur. Accedit, quod tum certe vim habitura non est hujusmodi libertas, quum annuntianda est Veritas incerta, dubiique sunt errores, quos exagitandos suscipimus; multoque minus, quum nuncianda sunt pro veris falsa, prava pro rectis, & quum ab errore longissime illa absunt, quae judicantur damnanda. Porro sana esse, quae ab Haereticis in Ecclesia Catholica repudiantur; corrupta, quae ab Haereticis in suis conventibus ac Libris proponuntur: potior Christianorum pars hucusque contendit. Quare si petas ab erinditis viris, num jure non adimi possit Ingeniis hisce novaturientibus docendi in Ecclesia libertas: nemo negabit. At inquiant Haeretici:
Certi nos sumus, nos nihil tradere, quam quod Christus & Apostoli tradiderunt, nos nihil damnare, nisi quod Christi & Apostolorum do trinae adversatur. Ita porro arbitrentur; sed quidnam aliud
275쪽
233 DE .INGENIORUM MODERATIONE
occinerunt antiqui Haeresiarchae, eorumque filii, quos tam es ac ipsi Novatores, non secus atque Catholicii impietatis arguunt ρ Non id. circo iis pestibus grassari libere licuit, & veneno populos amare, reis clamante nequidquam Ecclesia ὶ Quod si quis e Novatorum gremio exsurgat quod identidem fieri consuevit ), & falsi postulare domi.
nantem Religionem, aliamque invehere una cum aliis doctrinis velit, Evangelii nuntiandi, ac erroris confodiendi jure amplissimo sese tuens: nemo inter ipsos Novatores hominem, ejusque audaciam non abhorreat, non damnet, & ad silentium compellat. Nemo ab eo audiendo suum non avertat gregem. Nolint ergo suos patres alio a nobis dimetiri pede, quam quo suos ipsi filios dimetirentur, in parentem Ecclesiam armatos. Et discant, laesam ab eorum patribus Iultitiam, & ab. unoquoque in posterum quoque laedendam, quoties sine aperto aut tacito Ecclesiae verae consensu, docendi munus arripiant, licet nonnisi vera & recta se praedicare arbitrentur.
Caritas quando obstet, ne Veritas evulgetur. Eius leges . - , ω quaudo, oe quomodo evulgandi errores Procerum Ecclesiasticorum. An aliorum errores, oe vitia, oe quando id liceat, aut necesse sit. Abusus, o excessus in bifce. An mordacitas Idili ferenda.
VL 'i τε xii praeponibus non sola Iustitia praecipit,
ut cautissime prius & solicite caveant, ne falsa pro veris venditent, ne pro recta perversam doctrinam obtrudant. Id etiam Caritas & Prudentia arctissim. praescribunt & imperant. Quale enim amoris genus illud est, quo Proximum nostrum prosequimur; quale Prudentiae facinus, quum ipsum vitiosis aut agendi, aut credendi documentis imbuentes, a verae Fidei ac Pietatis semita stolide avocamus 3 Dubitatio ipsa, ne venenum propinemus, a medicina exhibenda abste rere nos debet. Hostis enim potius, quam amantis est, in aeternae mortis discrimen illos adducere, quos certus non sis te ad aeterna vitae spem erudire posse. Verum non heic solum. stat Caritatis RPrudentiae disciplina. Etiamsi vera ac certa sint, quae tradem ani mus est, quaedam tamen sunt, quae silere ac tegere, interdum Prist dentia, Di ilige by Coos
276쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 239dentia, interdum inritas nos jubet. Justitiam fortasse laesuri non
sumus, vera narrantes; at certe Caritatem, certe Prudentiam quandoque vulnerabimus, quae non omnia vera, ac certa, neque semper, in publicum efferri patiuntur. Quid igitur Caritas & Prudentia heic velint, & quaenam sint earum consilia & leges, dissere,
dum restat. Prima lex ista a nobis ponitur: Ita dicendum, aut silendum es Verum, ita errores avr νefellendi, aut dissimulandi sunt, ut Caritaris ordo se nur. Id ni fiat, ipsa Caritas desiderabitur. Videlicet praeponendus est ex institutione Caritatis amor Dei, & Fidei, &Ecclesiae ceteris amoribus. Post hunc amorem valere plus debet Reipublicae, Regis, & Patriae, quam privatorum dilectio. Primam istam legem Religio & Philosophia summopere commendant. Ex iis enim Virtutibus est Caritas, quae ordinem exigunt, Se sine ordine pereunt. Recta autem ratio docet, majorem iis robus amorem deberi, quibus est majus pretium ac dignitas, Sc quibus nos majora debemus. Proinde oblatis duobus, quorum alterutri, prodendo, sive occultando verum, displicere, aut placere oporteat, nullum est dubium, quin illi sit inserviendum, quod apud nos amore sit dignius , atque praestantius, praeserendumque sit privato publicum , temporario aeternum, corporeo spiritale bonum. Altera Caritatis lex est: In ρrofligandis erroribus, oe' in praedicatione utilis aut necessariae Veritatis, ita se gerere homo debet, ut moderationis quantum feri potes recorderur, atque ut id solum curet, quod farrare alios, melisresque inmere , non aurem vulnerare peioresque facere ρ Upς . Proinde nullam Caritatis rationem habere dicamur, si una cum e roribus homines persequimur, si eorum mores, atquel existimationem pessundare nitimur, si nomen potius nobis, quam proximo nostro salutem conquirimus, prodita inhoneste illius imbecillitate atque ignominia. Duas itidem leges Prudentia nobis ob oculos ponit. Earum prima est : Circumspiciendum esse Veritatem praedieaturis, nedum unum bonum ex una par ei quaerunt, gravius en alia malum inis
caute excitavi, qualia sunt fibi at , scandata, funesta di dia, atque horum smilia. Altera este In praedicando Fero, oe alienis erroribus .nfectandis, perpendendum esse tempus, locum, oe personam cum codirigentis, rum corrigendi, ει qualitates eum dicendis, tum dicendorum.. Non , i a Heie notare videtur Auctor suum Pheraporium, id est y--- Cur cum , qui Petulanter nimis antinuos Ecelesiae Patres insectatur in Epistola Criti ea IV. ubi Joannis Dallaei Librum de tim Patrum propugnat. Ibi namque omni pudore Fithabito, plura congerit quibus valeat veteram Patrum auctoritatem labefactare.
277쪽
Non enim cuicumque licet quemcumque corripere, & omnia prode. re, aut ubique, aut quovis tempore.
His legibus positis, atque alte animo infixis, tam difficile non
erit agnoscere, quando necesse fit, aut expediat, aut deceat, Veiitatem prodere, & litteris consignare, quave ratione praestandum id sit, aut ipsam occultare, atque silentio tegere. Fingamus ergo, Α De orem aliquem, aut Episcopum, aut etiam Primatem Ecclesiae ubrum, in doctrina Christi revera falli, erroresque suos aut scriptis, aut voce in vulgus spargere. Ejus vulnera dissimulare piaculum fururit. Nam quamvis ipsius accusatio, & inde emanans ignominia, a Caritate quam ipsi debemus, recedere videatur, Caritatis tamen o do poscit, ut Ecclesiam & Rempublicam magis amemus; neque committendum est, ut universitas periclitetur, dum unius existi mationi servandae studemus. Veritatem itaque revelare, ac super tecta praedicare , falsaque dogmata quantis poterit viribus impugnare, helcnon solum unicuique Christiano licebit, sed necesse erit sacris Ecclesiae custodibus. Immo, istis prae timore, negligentia, ignorantia,
aut conspiratione tacentibus, privato cuicumque homini id onerigincumbet, ut in lupum exsurgat dormientesque Pastores suis clamoribus excitet. Ne ipsos quidem sanctissimos Patres, nobis alioqui summa veneratione spectandos, habere aliter in hac parte decet. Homines & ipsi fuerunt. Incaute interdum loquuti, pessime sensita videntur. Nonnulla etiam Ecclesiae decreto nondum stabilita tradudere, quae qui nunc pervicaciter tueretur, Haeretici notam nequaquam effugeret. Hujusmodi ergo naevos arguere, ac prodere liberum est nobis, non quod male doctissimis iis & venerandis capitibus velimus, sed quod Ecclesiae toti, ac Fidei sanctissimae velle melius debeamus, quam singulis ipsis Patribus. Iuvat autem, & Reipublicae plurimum interest, nosse quibus in locis non satis recta tradid rint Maiores nostri, ne quis tantorum nominum auctoritate, ubi non debet, fretus, in transversum agatur, ipsamque Ecclesiae universae Fidem inde oppugnet. Est & hoe aliquod Caritatis genus in ipsos sanctissimos Patres, atque in alios errantes. Illi, si viverent, Libros suos lubemissime emendarent. Quum id amplius ipsi non pos- snt, amant tamen sibi a posteris eam medicinam adhiberi, quae si non purgare penitus Libros suos, at certe a suis Lectoribus arcem morbum qualemcumque valeat. Reliqui vero, dum vivunt, erroris moniti, sicuti honestatis A veritatis amantes putandi sunt, ita ga dere credendi, quod tum se, tum Lectores Auditoresque suos ope
278쪽
IN RELIGION NEGOTII. LIB. Ποῦ et ornostra ab errore sentiant revocatos . Atque haec de errotibus, qui in Fidei Christianae, & Ecclesiae Catholicae perniciem recta coa.
Alii sunt errores extra Fidei doctrinam, tamen non extra Reis ligionis pomoeria. Ejusmodi sunt singulorum hominum abusus in ministrandis Sacramentis, in sacris Ordinibus conferendis, in veneratione tum Sanctorum, sacrarumque Imaginum, tum etiam Reliquiarum, & in ipso externo Dei cultu, atque Mysteriis, aliisque simili ibus rebus. Pastorum profecto proprium est munus, hanc ab Ecesmta Dei pestem avertere tum praedicatione, tum scriptis, atque deiseretis. Sed ipsis nillil proficientibus, gloriosum semper fuerit, Deoque gratissimum, si nostras iungamus copias, sique privatorum etiam telis hujusmodi monstra conficiantur. Quod si eo usque malum creverit, ut diutius remedia differre periculosum sit, neque Ecclesiae Praesules gliscenti malo, quod eorum munus poscit, occurrant: se stra audaciae accusabitur privati hominis consilium, qui hosce petulantes abusus ad Tribunal Ecclesiae deserat, ac in eos exserat v cem & calamum. Dummodo veram ille doctrinam adserat, public sque errores, & crimina non somniata exagitet quod accuratissima prius curandum , nihil in Caritatem peccabit, immo secundum ipsam faciet: atque adeo nos omnes in hisce casibus Zelari zelum domus
Dei iubemur, & Veritatis ac Religionis jura publice tueri, in quae perversi hujusmodi Christiani suis vitiis conspirasse videntur. Idem
dicendum de alio errorum genere, quo Ecclesiastica Historia detum
pari, & rudium populorum traditio infici potest. Confictae Martyiarum, & Confessorum, seu Vitae seu Reliquiae, seu opera miranda: suppositi sanctis Patribus, & praeclaris Ecclesiae viris Libri; origines
Ecclesiarum, & Monasticorum ordinum, aliaeque innumerae ad Episcopos, ad Concilia, ad Ecclesiam perti uentes res gestae, menda. eio infuscatae, aut e levissima tantum popelli narratione depromtae,& confidenter ad memoriam posterorum literis traditae: haec omnia procul dubio Veritaris inimica sunt, & Ecclesae. Ubi ea confingere, aut adoptare, aut dissimulare turpissimum est, ita revelare, &palam exsibilare, justissimum, atque honestissimum. De vindicanda Veritate agitur, de liberanda Ecclesia ab hisce inquinamentis & s cis non modica ex parte perniciosis. Quis heic laesam Caritatem
e m. X, P. I. i . . H h ..is cla- a Quis non videat ad hune loeum respexisse nostrum 'itanium, quum opiis illud excogitavit ediditque Italice seriptum, eui titulus: Deus Nolara Divinion de Chrisiani Am eo enim plures abutias perifringit erroresque, qui lite sint extra Fidei dociliam, non urat lamien extra Religionis pomoeria, ut ipse loqui amata
279쪽
olam et 8 Primum locum obtinere debet Veritatis, & Ecclesiae, &Reipublicae amor. Et quando restitui tam utilis Veritas, aut ab Ecclesia 3c populo error eliminari non potest sine alicujus offensi ne: utique praestat, unum aut paucos dolere, quam multos. Qua quam & illi iniuria dolebunt, quum beneficium non tam Ecclesia matri conseratur, quam ipsis. Quod in his tamen casibus homini Caritas enixe commendat, illud est, ut quantum fieri potest, parcatur personis, dum errori ac vitio non parcitur. Si simul stare queunt Reipublicae utilitas, Zc necessaria medicina, ac privatae quietis atque existimationis conse vatio, ambo utique sunt procuranda. Tum solum sinit Caritas, nos privatorum commodis & honori nocere, quando aliter publica res
restitui sanarique non potest. Quum igitur in doctrina Fidei quiusquam incaute delirat, neque in vulgus sua commenta dispergit, is bi tantum canens, huic adhibere decet salutarem Christianae corre. ctionis helleborum, ubi legibus Ecclesiasticis aliter cautum non sit; hoc est clam & amice ita monendus, atque docendus, ut si animost docili, vulnera sua se cognovisse gaudeat, neque erubescat. Siniste deliria sua pertinaciter tueri pergat, & benevolum monitorem semel iterumque contemnat, & mutandae sententiae spem nullam relinquat: nihil, Caritate etiam suadente, tunc utilius praestari ρο- test . quam si ejus contumacia suti Christus ipse mandavit ad Ecclesiam deferatur, cuius auctoritate tum ipse in officio contineatur ac sanetur, tum ab ejus afflatu liberetur Respublica. Huiusmodi a
tem homines non palam errantes, non erroris sui praecones, cur
ego palam & nominatim, aut scriptis aut voce persequar, ac in triviis ridendos propinem, & exosos omnibus puniendosque faciam λClam peccavere, corripi clam possunt, & corrigi clam amabunt. Quid punis in errante nomen, & famam, quae errore adhuc lateu. te, & emendationem fortassis nou refugiente, nullam ad nuc poenam commeritae sunt 3
Illud vero constat, licere atque decere publicis scriptis ac tubis in illos ferri, qui errori coniunxere proterviam, & insaniam suam
erumpere in publicum sinunt. Non est quod ego eorum morbum ac nomen occultare debeam, quum ipsi met evulgare non dubitarint.
Publicum Ecclesiae hostem publice oppugnabo, publice, si vires se
petent, evertam; ut si non ipsum ab errore revocem, reliquos fabiem pugnae spectatores, atque adeo Rempublicam ipsam in Meritatis acie confirmem . Sed in hoc hominum genere instulando suus quoquo Diuitiam b
280쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. IL. et 3
quoque Caritati locus esse potest. Inter ipsos sanctos Patres sunt, qui Haereticos, 3c eorum asseclas, atque patronos aculeatis exagitant Libris, multumque etiam Plautino sale perfricant. Primas inister ipsos Hieronymus tenet. Sunt & Scriptores, qui sibi temperare nesciunt, quin adversus Ecclesiae hostes quidquid ad manum venit intorqueant. Contumeliis nullis parcunt, quarum etiam non paucae veritatis fundamento carent. Mille vituperiorum plaustra in ipsos congerunt; uno verbo nihil non movent, quo communem prosternant Religionis verae adversarium. Quod eli ad nonnullos e sam ctis Patribus, non iis vitio vertimus, quod acribus interdum pro v ritate scriptis pugnaverint. Christianum zelum ne hie quidem stylus dedecet; hos ignes ipsa bona causa, ac defensio cognitae Veritatis, ultro suggerit, non facile sane culpandos, nisi quum ad calumnias eoncitata oratio dilabitur. Sibi ergo imputent, st tam aspere accupiantur, quicumque a recta Christi doctrina defecisse minime comtenti, positos quoque a Deo Iudices, hoe est, Ecclesiam ipsam, nouspernere solum, sed etiam dilaniare atque intimare minime vere tur. Habeant illi & hane suae contumaciae poenam, & populus e sdem abominare atque abhorrere eo facilius diseat, quo libentius fertur ad legendam in piperatis disputationibus illorum damnatio. Bem. Attamen, si nobis optio detur, placidam, quam iracundam in refellendo errore iacundiam sequi mallemus. Placuit haec aliis Pa. tribus, 3c Augustino praesertim, qui quum aliis nominibus maxime
sit commendandus, hoc ipso in primis apud posteros spectabilem se
ecit, quod certando cum Haereticis vel procacissimis, nunquam mansuetudinem suam, atque verborum lenitatem, quamvis lacessitus maledictis, abiecerit. Et certe vix est ut hominem animal omnium ambitiosissimum, eonviciis & acerrima reprehensione de sententia adique errore deducas. Mordacissima oratione exasperatus ille vindictam potius, quam emendationem cogitabit. Contra gravis fimulque mitis confutatio, animum adversarii ab auscultanda Veritate nequaquam avertens, plus quam altera potest, quum & ejus errorem vim
cere, & ipsum errantem sanitati restituere possit. Quae cura Chistiano Scriptore, quam altera, profecto dignior. Nostrum enim esseaebet, non ignominia onerare, sed ad meliorem frugem, quantum in nobisinest, fratrem nostrum convertere, Batrem lucrari. Mirum autem est, quantum & peccantes ad poenitentiam, & errantes ad palinodiam alliciat gravis illa mansuetudo corripientis, sive refutantis.