Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

Calumnἰ- numquam adbibendae. Conviciis temperandum. Non ἱππ-

randi errores, nisi bene perspecti. Placida quantum fieri potes

pugnandum; oe quando feeus deceat. In eo utandis erroribus ad Religionem minime spectantibus quae laberras Ingeniis. Carisatiae Moderationi oe hele suus esse debet locus. uando visia m rum adυersariis obiicere liceat.

PQRR0, si dhuc stat animo tua seripta contra Catholu

cae Veritatis & Ecclesiae inimicos aculeato, iratoque ditiam stylo armare: non impedio scribentem. Sed ira m dum habeat; honestatem non obliviscatur oratio; pro Ecclesiae & Fidei Apologia non inveniant Lectores virulentissimam Satyram. Alioqui non Aequitas solum & Caritas, i sed RIultitia ac Prudentia illic desiderabitur. Nescio enim, quo pacto j sit ac prudentis nomen retinere possit, qui ira in hostem irruit, ut se quoque incaute laedat; adversarii culpas tam effuse persequitur, ut te maledicum fieri minime sentiat; atque ita in aliis reparara vult Veritatis jacturam, ut ipse interim ad calumnias & convicia deis scendens, moderationem virilem atque Christianam iti se ipso per dat. Difficile est, fateor. ignitis ingeniis pacate heic agere, aeto potissimum sacrae Fidei flammas augente. Pugnae ipsius ardor ita

Ictus omnes temperare non sinit, & ut errorem tantummodo alimnunt, non Sc personas aliquando feriamus. Uel cautissimis & man. suetissimis pugnatoribus iacula interdum elabuntur, quae animum ferientis occulte fallunt. Verum circumspiciendum est nobis, quid in certamine ad tam facile lubenterqua mordendum ingenia nostia stimulet atque impellat. Interdum unus amor nostri tantum pulve rem excitat. Amamus famam religiosi Zeli, quem quo plus in . temsura irascimur. etiamsi excedimus, eo commodi up luasuros nos erasperamus. Quaerimus Lectorem plurimum , eumque novimus ad Plautinas mensas. & scommata lubentius Confluentem. ; quare per Satyram nostris Libris cura is.,'utinaccedat commendatio: major. Credimus etiam in hoc : loquendi genere evidentius apparere bonas causae conscientiam. Verum heic non raro noster nos fallit affectus; - e ii I & prae

282쪽

M prae' omnibus spectanda est Veritas, quae certe ab erroribus liberari, defendi, suaderi potest, sine tanto felle, tantaque petulantia

orationis. Denique ab ingeniose acuto quam maxime differt amarus atque maledicus stylus. Illo sapienς quoque libentissime utatur; ab illo temperet. Nam dum nationibus & argumentis dimicetur, jam in tuto et i Veritatis causa; neque interim adversario , quantum in nostra, manu est, de nobis querendi ulla relinquitum justa ratio. Iubet. nos ergo Caritas placide. vel in pertinaces Haereticos agere, ca) ut . non tantum illorum errori' prosternendo studeamus, sed& saluti prospiciamuς. Quanto autem magis ipsa nos moneat, ne ipsis errores & crimina imputemus, falsa, sive conficta Τ Eiusmodi hominum insaniam, atque .impudentiam ,: supra modum exaggerare plerumque solet mendax fama, aut adversariorum ira. Proinde a quum est, fle Caritatis legε sancitum, ut in hoc etiam comm nium hostium genere, eorumque Libris nihil vituperemus, nihil fidenter damnemus, quod prius non constet ipsorum sententia affirmari a que probari. Qua in re nullus dubito, quin Catholici quidam minus cauti, i S caeeo Zelo abrepti, interdum se quoque praebuerint arguendos. Per nona ullos e primis Lutheri & Calvini oppugnatoribus non stetit, . quominus in longam seriem excrescerenti istorum errores . Supra centum Calvini blasphemiax numerabat Feuardentius , Scriptor stylo quoque parum in ipsos Haereticos moderato usus. Tam multa, ac tam graviter, non delirasse Calvinum ι eiusque sectarios, cum ipsi postea palam facere,i tum nostri sentim deprehenderunt, sis it an remissus est primus ille certaminis impetus. Minus, inquam, Lutherahi; & Calviniani, quam: videbatur, olim a verirate Catho. lica aberant; minas etiam, nostra' thmpestate absunt, quum a suis parentibus jam in aliquibus discessertat nimis aperte impiis falsisve tententiis; discessuri,' uti . sperandum est, a reliquis etiam . ubi Catholicorum Doctrinam, . vitiaram a declamatoribus sui , audire desinent, puram vero a Conciliit di Catechismis nostris publicis pmbatis dia rim. incipient. r&Et revera istum tum dieam familiaralles , sed i I. conis suetudinem & quamdam quasi tων- apud ipsos transiit, ut Catholuviorum Doctrina atque , Ecclesia in eorum scriptis atque concionibus ita discerpatur,s ac de Hrmetur, ut nativam sitam faciem ac purit

. sabento praeteHto vertente, Hrecise .prae illis Id praestitit In eeleberi imi et suis

283쪽

a 6 DE . INGENIOR m MDDERATIONE

tem prorsus amittat. Quotidiani sui muneris esse quilibet Minissalus putat, in mores . opinione de most x qua maledictis, qua declinmationibus invehi; sis itiis criminibus ae erroribus dogmata nostra onerare; ipsas nostrorum virtutes, ritusque pios, fuscis 'exprimere coloribus; omnia denique dissimulare, quae nobis militant, quaeque aut prodere confestim possent incautam obtrectationem eorum, aut nostram tueri optimam causam. Sic alitur in populis jam annos error, & deplorandum schiseis. Plebs autem a teneris, ut aiunt, unguiculis educata atque insercita hujusmodi naeniis & calumniosis concionibus, nihil vehementius horret, quam Catholicorum Fidem& Sacramenta. Quid Z quod non auribus tantum, sed & oculis imperitorum sua spectacula ministrantur. Conclavia,& Libri maledicis picturis abundant, quibus somniata Babylon lepidissime, ut sibi pedi suadent, sed insulse omnino, descriptaiexhibetur, & innumera Ant tichristi iam in eorum phantasia nati, sive Monachorum, sive Episcoporum, gesta subsannantur atque deturpantur. Hae autem in pariste ii praesertim excellere soleat, quibus & crassiorem aerem, & H, gidiorem patriam, &l minus eleg ns ingenium natura dedit. 3 . iii Equidem si qui stat inter Catholicos, . quibus adhue hujusmodi genus pugnandi placeat, ,non solum nullas a me laudes expecteae,

sed multam potius vituperatiociem . . Viros liberaliter eruditos, nedum Christianos, ista non decent γ' Et nostros moneo, potissimum vero monendos reor alienae communionis Scriptores atque oratores, ut

pote saepius & foedius tu hujusmodi studio peccantes, ut dum ligioqis Veritatem sermone Libriise pertractant. atque tuentur, aemulatis & maledicentia abstineantς quantum fieri potest Caritatis consilia auscultent. Prius adversariorum sententia atque argumemeta probe teneantur, neque . a privato quopiam ineptove Scriptore

dogmata Ecclesiae Catholicae, aut diversarum Sectarum hauriantur sed a publicis Fidei professionibus, publiceque receptis Libris. Longa alia sunt in Protestantium ore, ae, in Catholicorum Concilii x bem multa, quae profecto ignoraret consulaturis non lidet, au ignorata damnare temeritatis est, ne dicam dementiae. Id .n i diffitentur, qui inter Protestantea temporibus i nostriscisinceritate praestant dii diligemtia, Fc perperam culpata fuisse,i atque1i culpati mina. Catholicorum sentiunt. Tum adversus bene perspectas sententias exserendae, si quae sunt, . solidae ratiopes i certis .inni . principii ,. ac. inde. rixa didinctae. Quid his, noλ jam clanculum,nseo aperta sese immist et i m. pudens uilit contumeliarum atque farinatum fanilia 3 Cur earumin

284쪽

m RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 247ails caute non occluditur aditusὶ Quid barbarico more ictus vibram

tur λ Est hoc vulnerare atque exasperare, non autem sanare adversa. rium: quod tamen postremum Caritas a nobis unice postularet. Vin, eat ergo Veritas pondere argumentorum, non opprimat ira mota

citate & furore dictorum. . . i . l

Hie autem suavi Caritatis edicto contraire ille dicendus nouest, qui furiosos, calumniosos, & maledicos Scriptores non aliter reώfellere potest, quam eorum vitiis excussis, & palam confossis. Quid agat lite Censor, quanquam placidus atque modest λ Si Veritatem vindicare vult ab alienis telis, non potest quin malam adversarii fiadem mansuete quidem accuset, & prodat, sed tamen accuset. Adulis teratos ab ipso codices, truncatas sententias, dissimulata consulto aragumenta, consectaria, captiosas & sophistieas rationes, declamatorias

phaleras atque hyperboles, conficta exempla, & alia hujusmodi, satyricus & immitis non est, qui arguit, & jpectandae omnibus pram het e sed ille temerarius, & indoctus , & parum pius, di parum

mentis compos, aut suae existimationis prodigus, qui talia in veritatis ludibrium palam est ausus. Heic, ut dici solet, causa causea respondet. Attamen heic etiam habere potest, quo se prudentem Rhumanum, & vitiorum, non hominum, insectatorem sed probet Scriptor. Scilicet, quantum materia sinit, non exaggeret, sed minuat culpas; & errata inimici aut nude tantum describat, atque ita demum describat . ut benevolum adhuc se illius obiurgatorem & cor. Tectorem ostendat. Haec, fateor, facilius suadere. aliis, & in aliis observata laudare, quam a nobis impetrare possumus; nam & qui prius animo statuunt, se non secus cum Haeretico atque inimico agere velle, quam cum fratre atque amico, vix fidem sibi praestare possunt factis. Sed optima nobis proponenda, ut eo si non pervenire datur, accederct saltem, quisque contendat. Vix enim exemgitari potest, quantum conduceret ad ineundam pacem atque com cordiam interitot Ecclesiae Christianae aut veros aut perduelles ibsim, tanta opinionum diversitate sejunctos, adeoque miserabili schismate tandiu distractos, si pacifico stylo, placidisque disputationibus

utrinque ageretur,4 oculis in unam Veritatem semper intentis. Α que ad hoc in primis utinam ii sedulo mentem converterent, qui refutant errores ab uno quidem Scriptore sparsos in vulgus. sed alia cui sectae communes. Tum in uno multi seriuntur; mitiusque prinpterea dimicandum, ut non unum tantummodo, sed plures amica

sonfutatione luctaris, & Ecclesiae. restituas.

. . Da

285쪽

De rebus .ad Religioneini &AEcclesiam inihil peremtibus intemtam.lis erit .l Multas i Phy.ea suppoditat; multas Juri rudentia: Hiltoria, multas Rethorica, ac Boottia, i atque ipsa etiam Gramma tica. In ..hix excogitandis reserendis ,. atque explicaudis , humanum ingenium, atque eruditio saepe deficiunt. Hinc viris criticis, num quam non in similes errores intemis. negotium grande, neque minus Typographis. Si quosdam audire volumus, ab omni Libroru censura temperandum . Aut enim vera & res a docent: i& in Censoris caput recidet censura si fiat: aut falsa & inepta continent: &inani idcirco refelluntur labore, quum suapte natura sint.casuri, &ad blattas tineasque damnandi. Petitur etiam, quo iure in Auctorem tibi non injurium, ammo tui nescium, censoriam auctoritatem exercere velis. Sed qui ista petunt ac monent, adhuc ignorare via dentur, quam facile error in homines irrepat, atque ab iis adopi tur, quantumque humanae Reipublicae intersit, Verum ac Bonum a Falso & Malq di itinguere atque tueri. Ut de Veritate potissimurni loquar, publicum illa & univeriale bonum est, divino munere adhuci in terris relictum. Ita totum eis omnium; ut totum sit etiam si gulorum, nullique licet ' me decipere, atque in ' errorem trahere, tacogere, ut salsa pro veris, vera pro saliis amplectar. Quum tantum ac tam nobile patrimonium aliqua ex parte quisquam laedit, mendacio indulgens, aut falsa incaute venditans, res mea laeditur, α pro bono malum, hoc est, error mihi obtruditur. Meum ergo est, mea tueri, mihique ab errore cavere, & contrai Veritatis inimicum,

qualiscumque sit, dimicare. Quod si palam Ueritati bellum indiciatur, id quod in Libris falsa serentibus, & publica luce donatis

usuvenit iam fas mihi est . bonum non jam amplius tantummodo meum, sed publicum, ab injuria publice vindicare, & a Republica errorem removere, Reipublicae ipsi perniciosum. Quis me iure a cuset, immo quis jure non laudet, quod non sinam decipi gentem meam, & regnare Veritatem velim At error est in Historia, in Physica, in Poetica, in Grammatica, & in. aliis, ut ita dicam tu. Idicris aut inanibus studiis, non in gravi Religionis, aut legum,

morum scientia. Esto. Anne propterea ferendus, neque eliminandux

est error 8 Et ista mihi & Reipublicae nocent, quantum possunt malum quippe: est sellii tam in magnis; quam in i parvis; & omnium interest, ne in Poetica quidem,l dc Grammatica, nedum in Physica ,,& Historica eruditione, salsa aut praua asisse minari & credi. Uti v lxo nulla ratio hominem cΣcusaz, 1quodia lin Librρtiraptimus, di optia

286쪽

IN RELIGION NEGOTIΟ- LIB. II. et sma traJentes, censoriam virgam adhibeat; ita rationes multae cum

eo iaciunt, qui Libros malos, & salsi aut vitii magistros, refelleniados corrigendosve suscipit. Magnam partem ex indoctis constat hominum genus. Inter ipsos Literarum cultores rarum judicium est,& crebra hallucinatio. Ita vero interdum conditur, & celatur, &colore veritatis,terror ac salsitas incrustantur, ut vel peritis imp nant. Non est ergo illius vituperandum consilium, qui ab errandi periculo atque ab imitatione pravorum, Rempublicam aut statim, aut tandem eripiat. Sed potius ille laudandus, quod censura sua ca tam faciat reliquam gentem. & labore suo ceteros a labore exquisiti examinis liberet. Ineptissimos tantum Libros, & nemini officere valentes, anxie in trutina suspendere & refutare velle, est hominis cum inepto ineptire cupientis. Ceteruin qui δc hoc sibi negotii sumat, quo saltem ab imitatione similium arceat alios Literis operam dantes, non ut suo adversus Auctorem odio obtemperet, in Prudentiam fortasse peccabit, nequaquam vero in Iustitiam. Tractantibus autem & hujusmodi, quanquam interdum levis momenti, quaestiones, inculcanda est iterum moderationis Se humani. tatis mentio. Quando aliter fieri non potest, ad ravim usque conis

tendatur pro quacumque Ueritate, in quemcumque errorem, ac malum Librum. Sed non lacerentur in contraria, licet absurda, sententia positi. Nimia dicacitat non corrumpatur, non infametur bona caula. Rationibus tantum, non conviciis & maledictis, servata est palma. Praeterea quid, amabo, serventi censurae tuae, aut Ap logiae, cujus argumentum est error intellectus, mores quoque &Iersonam adversarii interseris Τ Indignatur veritas, se talibus armis elandi, quum haec illam nihil revera defendant, & in unius utenistis probrum convertantur. Et tamen Censori suo, quem natura monoculum, gibbosum, claudum fecit, aut ingenti naso armavit, quunam tanta animi moderatione olim respondebant, ut haec illius vitia non memorarent atque riderentὶ Quinam ita sibi imperare poterant, ut adversarii luxuriam, ambitionem, artesque pravas in literariam pugnam non inserreat Z Inventi sunt; parum dixi; inveniuntur , qui paupertatem & ignobilem originem Censori suarum opinionum objiciant, quasi in istius ore Veritas quoque & argumenista Veritatis, obscuram & miseram dicentis conditionem, eiusque li- .nistram fortunam combiberint. Statuunt alii potiorem suae defensio. nis vim in recti minando adversario. Quod quidem quum nihil utilitatis saepe inserat causae, qua de agitur, id unum potest, ut ad. Tom. X. P. I. Ii inho Di iliaco by COOste

287쪽

aso DE INGENIORUM MODERATIONE

inhonestam vilemque vindictam inserviat, quando ad iustam tuis tam nou potest. Parum certe videntur acuti, qui hac arte quid-Juam pro se profecturos se esse sperant. Vulnera quidem inimico,ed sibi salutem non creabunt, ab eo non dissimiles, qui se nou

avarum, & non dementem probaturus, id tantummodo ottendendum sumit, se inter avaros atque dementes solum non esse. Fieri tamen potest, ut non liceat solum, sed etiam quandoque expediat, in adversariorum mores, & crimina inquirere, moderationis tamen ac Veritatis cura nunquam seposita. Quum nempe ad veritatis & innocentiae praesidium facit eadem ipsa morum &criminum revelatio. Hujusmodi telo nonnumquam calumniatores feliciter repelluntur; & in sorensi palael ra, ac in orationibus judici riis multus esse potest illius usus. Praeterea aequum simul & laud bile fuit, moribus eorum, qui recentiores Haereses condidere, litem

intendere. Nempe ne hoc quidem postremum erat argumentum pes simae illorum causae, neque parum conducebat ad veritatem C

tholicae Ecclesiae firmandam. Ut Ecclesiam istam a vera Fide jam prolapsam, & a multis saeculis invisibilem, Idolis & Antichristo sedivientem, restituerent, divinitus constitutos Lutherum, Tuinglium, Calvinum, atque alios id genus homines. dictitarunt eorum sectatores. Hos extraordinarios viros, extraordinaria & caelesti vocatione ad Ecclesiam resormandam missos, appellabant. Verum quum n vos hosce Prophetas nos ostendamus, non solum omnibus Prophetarum donis caruisse, sed etiam multis abundasse vitiis, neque m

Iiores evasisse, qui in eorum disciplinam & dogmata concessere, sicuti praeter multos alios locupletissimus testis Desiderius Erasmus affirmat: cuinam persuadere in posterum se posse putant nonnulli pinpuli, nuperos istos Catones e caelo cecidisse, caeloque consentiente, immo impellente, tot in Ecclesia Dei excitasse schismata atque tragoedias λ Uti vero adversus ipsos legitime ejusmodi argumento utimur, ita ipsi inepte adversus Catholicam Ecclesiam argumento amoribus educto utuntur, utcumque corrupti Catholicorum Sacerdotum, Monachorum, & populi mores tune fuerint, quum signa in matrem suam Lutherus movit: discessionem idcirco facere non li- cuit ab illorum societate, & communione. In mores enim, non iu dogmata vitium fluxerat; & iniquum plane est. sanctitatem & re. ctitudinem Religionis dimetiri & damnare ex perversis hominum m ribus, quum coutra damnandi sint pravi hominum mores e sancta-

tale rectitudine legum, quas Ula Religio proponit.

288쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. a 3I

Errores in Sanssorum Patrum feriptis non dissmulandi et sed modesto

agendum, oe' excusandi errantes. Prudentiae in proferenda ει ritate, oe erroribus infectandis babenda ratio . stust modis in hane mirtutem precetur. Mandalis ae seditionibus non aperiem. dus adirus.

aVUM 44 Fidei doctrina agitur, diximus, Veritatis eam

iam poscere, ut vel ipsis sanctis Patribus non ignoscatur. Id repeto: dissimulandi non sunt errores, qui in nonnullorum Patrum Libris interdum occurrunt, ne iis quisquam abutatur in Ecclesiae perniciem, quae contra sensit, & sentit. Verum quandoquidem Christiana moderatio tanti facienda est, vel quum in Haereticos scribitur, quanto magis eadem servanda est virtus, quum detegendi sunt naevi sanctorum Patrum 8 Heie itaque duo observanda in primis. Primum est, ut quantum fieri potest, non errorem solum, sed etiam erroris suspicionem a magnis illis viris amoliamur. Quod contingit interdum, quum ex plurium locorum collatione deprehenditur, aliam fuisse e rum sententiam, quam quae in uno quopiam Libro, seu Libri loco, lanare videatur. Tum si commodum aliquem sensum eorum verba patiuntur, hunc ipsis tribuere fas est; nihil enim verisimilius est, quam tales tantosque viros, cum Ecclesia & ceteris Patribus omnia plerumque concordes, ne in ea quidem opinione ab iisdem Patribus atque ab Ecclesia dissensisse. Prolatis etiam quandoque Codicibus notae melioris, parum sanis labris succurritur, unde fluere videbatur parum sana doctrina. Et multa quidem sunt, in quibus cum veteres tum recentiores Haeretici putant pro se habere sanctorum Patrum consensum, & loca non pauca producunt, suis in speciem opinionibus accommodata. Sed illud conitat, nullum esse Dogma, in quo ostendere possint Haeretici, non dicam omnes, sed ne magnam quidem partem Sanctorum Patrum secum facere. Ubique aut omnes, aut plerosque Catholica pro se habet Ecclesia. Si qui favo. re Heterodoxis videntur; adhuc adhibitis explicationibus non violenἀtis, di hi non raro ab ejusmodi nota liberantur. Qua tamen in re,

Ita uti Di iliaco by Cooste

289쪽

xsx DE INGENIORUM MODERATIONE

uti saepe diximus, tam caeca esse Caritas recusat, ut aliqua ex pa te Veritatem pessiindet. Ne ii quidem in nostram causam sunt inviti trahendi. Quanquam enim aliquis Patrum paria cum Haereticis quapiam in re nonnumquam scribat, inde sibi Catholica Ecclesia nihil timendum habet, quae non singulorum Patrum auctorit te nititur, sed conjunctorum; & praestantiorem aut uberiorem istorum partem paucioribus opponere potest. Ad haec, ubi honesta nulla & commoda ratio succurrit, quλab erroris specie liberentur quorumdam Patrum dicta, ita Verit tis amans hujusmodi naevos prodit, ut Caritas simul vindicet eorumdem auctores a crimine. Videlicet, culpam Haeresis non omnis co trahit, qui haereticam aut perversam profert sententiam. Oportet errori conjunxisse pertinaciam. Opus etiam est, ut prius ejusmodi sententiae inter errores ab Ecclesia numeratae fuerint, aut eae sint, quae vel sine Ecclesiae decreto cognosci non dissicile possint tamquam a vera Ecclesiae doctrina alienae. Nullum autem e Patribus indicare est in aliqua opinione tuenda pervicacem adversus Catholicam Ecclesiam. Alioqui, non sanctorum Patrum albo, sed Haer ticorum ille jam suisset inscriptus. Praeterea si quis eorum in parum sana sentententia constantem se prodidit, utique ea fuit sententia, quae sine crimine, atque intacta Fide Catholica animo indui desendique adhuc poterat, quippe nondum satis explorata, & Ecclesiae calculo nondum improbata, sive damnata. His animadversis, Caritati simul 3c Veritati factum erit saris; neque religioni sibi postea ducet eruditus Scriptor ea in sanctis Patribus modeste arguere, quae sorte absint a regula totius Ecclesiax. Et quidem nonnisi laudandus, qui hujusmodi Caritatis Christianae artes exerceat pro vindicandis ab

haeresi & a crimine dum fieri absque Veritatis jactura possit r liquis hominibus, atque Scriptoribus. Sed hoc beneficium potiore

jure a nobis exspectant, quos vulgo Patres dicimus, viri nempe doctrina , sanctitate, & sacro ministerio plerumque insignes, & ab ipsa Ecclesia.laudati . Quamobrem Christianus pudor in iis desideratur, qui acribus censuris tam venerandaleapita interdum exagitant. Neutiquam vero tum ferendi Censores, quum non solum veros immodeste iis errores objiciunt, sed falsos etiam estingunt, atque iaeorum Libris reprehendunt germana Ecclesiae Catholicae dogmata. Verum de his. iterum erit agendi locus, ubi a censura Ioannis Phe- reponi sanctum Augustinum vindicabimus.

290쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 233

Demum in veritate exserenda, erroribusque palam insectandis, maxima Prudentiae habenda est ratio, sine cujus ductu vel ipsae vi tutes, ad actionem deductae, in vitia degenerant. Ad istam nimbrum pertinet, significare, quando, & quomodo, & quibus in locis,& per quos aut dissimulanda, aut praedicanda sit Veritas. Primum

igitur Prudentiae praeceptum est : Non expedire, immo nefas inter dum esse, veritares quasdam proferre, atque incuseare, e quibus pess-ma enascantur scandala. Heic certe cum Prudentia Iustitia consentit.

Aequitas non jubet ea silere ac dissimulare, quae nihil publicae rei

prosint, & multum privatae noceant. Proptereaque privatis adversariorum moribus in literario certamine censura parcere debet. Nihil enim aut utile, aut certe necessarium est populo rescire, quibus vitiis adversarii nostri corpus natura signaverit, aut quibus perversis affectibus animus illius abundet. Solus hominum livor ex hisce spectaculis oblectationem capit. Contra vero adversariorum existimationi& nomini ossicitur, eorum vitiis revelatis, publiceque irriss; quum tamen hujusmodi censurae genus neque ad literariam litem diri mea-dam, neque ad animum inimici meliorem emciendum, adhibeatur. Iterum: Aequiras praecipit, ne ita prodesse Reipublicae velimus, ut tuo remore tuoque beneficio graυius ethm noeeamus. Ita omnium vituperationem incurrat Medicus ille, qui ut ab aegroto morbum levem depellat. alium ipsi, atque priore graviorem, suo pharmaco creat. Quum itaque errores & vitia inter homines obtinent, in eo. rum castigationem Caritas exardescet, Iustitia armabitur; unaquaeque

pro tuenda veritate, ac errore eliminando. Uerum ambas in aciem circumspecte ducet Prudentia, neque agere sinet, nisi opportuno tempore, loco, Sc ardore. Interdum etiam silentium indicet, & a pugna retrahet, majoresque aut minores animos pro rei qualitate inlpi Tabit. Nullum tam grande malum est inter Christianos, quod Christianae doctrinae corruptioni aequari possit . Nunquam ergo si lendum , numquam occultandam veritatem Prudentia nobis auctor erit,

tuum quis tanquam Christi doctrinam venditare incipit errores, &ententias verbo Dei sive scripto, sive non scripto, contrarias. Rursus quum istam Fidem, divinamque doctrinam in me perdere quisquam hostis Christi nititur, me vel minis, vel donis, vel aliis artibus ad eam eiurandam compellens, sive alliciens: dum vox & vita suppetent, committendum mihi non erit, ut confessio Veritatis, ejusque firmissima persuasio, mihi eripiantur. Ceterum in aliis casibus, ita poscente Prudentia, non erit interdum erroribus eorum, qui sunt

extra

SEARCH

MENU NAVIGATION