Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

234 DE INGENIORO MODERATIONE

extra Ecclesiam, exempli gratia, Ethnicorum aut Mahumetan rum superstitioni) apertissimum ac enorme indicendum hellum. Tria prima Ecclesiae saecula, Terris frustra & Inseris contra pugnant, bus, Religionem Christianam stupuere triumphantem, Crudelissimos Tyrannos in Christi nomen con uratos fatigavit & vicit innumer bilium Christianorum fortissima patientia. Attamen dissimulandum non est: inter ipsos Martyres fuere nonnulli, quos in flagrantissimo veritatis & Religionis zelo Prudentia defecit. Non contenti sanctissmam Religionem rationum robore defendisse , & superstitionem Ethnicam scriptis & voce fugiendam denuntiasse quod veritatis cubtores revera decebat), Gentilium quoque Idola comminuere, fana,& cultum profanum palam irridere, ipsosque Ethnicos Magistratus ultro irritare non dubitarunt. Hinc auctae interdum persequutiones;& multorum fides aut vita in discrimen adducta. Theodosii quoque junioris temporibus immanis procella excitata est adversus Christi, nos in Perside. Ex istis sublata sunt milia quam plurima, ibique paene funditus excisa Christi Ecclesia. Tot autem mortibus & incommodis causam dedit unitas culpa. Audas nempe Episcopus, Vir ceteris virtutibus illustris, sed Prudentia non satis instructus, quod 'reum, sive Templum Gentilium, evertisset, tum in se, tum iureliquos fratres, atque in cuncta Christianorum Templa concitavit iram Persici Regis. Utique Martyria feliciter ac sortiter dimicantubus utilitati sunt & gloriae. Sed accersenda sine necessitate non sunt, ne tentetur Deus, ne constantia nostra mediis in cruciatibus periclitetur, aut saltem ne in fratres, atque in Ecclesiam, miserandae calamitates Sc postrema incommoda per imprudentiam nostram demventur. Vide Concilii Illiberitani Canonem LX. atque tu eum Menodoetae & Aguirrii commentarios. Ad haec, veritatis praeditatores, & insectatores errorum, Pridentia circumstare debet, atque indicare, quae scandala, qui tumultus, quaeve alia incommoda consequi possint Veritatem aut eo te inpore , aut eo loco, aut ea ratione depraedicatam. Si errores in doctrinam Christi minime pugnant, nonnunquam minus malum suerit tolerare paulisper, & proderit differre censuram . Animi Regum , exempli causa, exasperandi ita non sunt propter hujusmodi causas, ut eos ira atque ambitio ad schisma trahat, atque ad Ecclesiam veramque Religionem eiurandam. Teterrimum malum Schisma est. Vae sine ratione conflantibus. Sed vae iis etiam, qui imprudenter

292쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 233tia, di errores publice configere nesciunt, nisi etiam classico inflato

iuribus aliis incaute ossiciant. Nam sicuti dum regnorum aerumn nonnulli deplorant, earumque auctores lacerant, populos imprudenti declamatione ad seditiones movent, atque ad auferendam legitimis Regibus debitam obedientiam: ita Praesulum & Sacerdotum, & Minnachorum non somniata vitia argumentum aliis invectivarum fiunt, qui tamen interim hadquaquam cernunt, se ita agere, ut plebs re Verentiam exuat erga optimos etiam Episcopos, & universo ordini Sacerdotali obsequium neget. Abusus in Sacramentis ministrandis, in usu pietatis, in Imaginum sacrarum Sanctorumque veneratione,

atque in Indulgentiis promulgandis deprehensos, descripserunt alii,

damnaruntque acerrime. Causam, consilium, zelum laudo. Verum ipsis cavendum accurate fuerat, ne dum vituperanda vituperabant,& abusus configebant, ipsas quoque res sacras, & semper venerandas, aut Haereticorum ludibrio exponerent, aut etiam in contemtionem adducerent Catholicae plebis. In Miracula conficta invehuntur alii, aut nimis laxas nonnullorum Theologorum opiniones serre non possunt; pro utrisque conscribunt alii Apologias. Qui veritatem isto in certamine tuentur, rem justitiae gratam praestant, iisque immerito irascamur. Sed quum illi suspicione falsi vera etiam miracula a se aspergi non animadvertant; aut integrum aliquem ordinem ex pauzorum culpa in invidiam incaute trahant; isti vero Miraculis etiam fallis aut opinionibus parum probabilibus eodem tempore , quanquam praeter suum propositum, auctoritatem & licentiam concilient: indignandum profecto est, quod isti Prudentiam prius non consuluerint, eamque tuorum striptorum non praefecerint ductricem

atque magii tram.

Quid itaque curae suturum sit huius virtutis amanti, dum praedicanda Veritas, erroresque sunt palam increpandi, facile hinc intelligere possumus. Interdum vir prudens errores populi, aut vitia, atque scandala Sacerdotum, ordinisque Monastici, deferenda potius censet ad Episcopos, & potissimum ad Apostolicam Sedem, quam publicis vexanda clamoribus. Certam ille mavult ab Eccletiae Principibus exspectare medicinam, quam dubiam & perihurisam a pri-Vata censura. Et sane quidquid a Romanis Pontificibus, & ab Episcopis, atque Conciliis in disciplina corrigitur, atque interdicitur, quamvis multa se antiquitate, & populorum usu tueatur: turbas &editiones movere non solet & nequit. Satis persuasum est Christi

nae plebi, nihil ab iis auferri, improbari, aut immutari, ni si quod

a veis

293쪽

256 DE INGENIORUM MODERMIONE

a vera pietate abhorreat; facileque auctoritati legitimae ac veneram dae obedientes acquiescunt. Non id aeque sibi persuadeat populus de privatorum censuris, & maxime tacentibus Pastoribus, quorum silentium aut inertiam pro suffragio & consensu oves errantes interpretantur, vel quando agitur de non levibus superititionum scintillis. Hinc aut nullus censurae privatae fructus, aut si quisquam , is certe rarus, & periculosus, & a Palloribus dormientibus interdum avertit animos gregis. Itaque prudentis est, Petri Successores, & Ecclesiae Antistites, potius, quam populum ipsum, ad horum emendationem concitare supplici voce, mitibusque etiam querelis. Sed pergunt altum stertere, aut connivere Episcopi. Nolo tamiam Ueritatis, & zelum domus Dei, 8c errantium curam idcirco abjiciat Christianus. Fas est ipsi publicis scriptis revelare cognita vulnera , fas est confodere pertinacem errorem . Ita tamen se gerat, ut eodem opere, atque Instituto reverentiam suadeat atque confimmet erga supremos Ecclesiae Magistratus. Abusus, Sc scandala, &falsam pietatem, & populares errores, configat obelo; sed simul Sacramenta, & germanum Religionis cultum, & solidam Pietatem, &sanas sententias, & unitatem Fidei maxime commendet. De Virginitatis laudibus agens, Coniugio suam non detrahat laudem: quod satis non cavisse sanctum Hieronymum olim suspicati sunt quidam. Si divinae Gratiae vim & necessitatem tuetur, Arbitrii libertas iae jus scriptis aeque commendetur. Et vicissim Arbitrii virtus atque

libertas tantopere non extollatur, ut deprimatur dignitas & necessitas Gratiae. Dum vero corruptos vel ipsorum Praesulum mores, nullo tamen aperte designato, carpit, tantum absit, ut aut contemtum

Romanae Sedis, & Episcoporum, & Religiosorum ordinum inducere possit ac velit, aut aliqua ex parte iuvet ambitiosam & impiam

reformationem, quam iactitant nostri temporis Novatores, ut ipsorum Episcoporum, & praecipue Maximorum Pontificum decretis a que Conciliis utatur ad haec omnia confutanda atque proscribenda, pariterque prodat, quantum in hujusmodi emendatione excesserint Haeretici recentiores. Quaenam enim emergere vitia, abusus, & s

perstitionum deliria paene jam possunt, quae Patres, Episcopi, &Romani praesertim, suis aut scriptis aut Synodis antea non eiurarim, monuerintque esse fugienda 8 Praeterea prudenti viro nunquam certe nimia opinionum laxitas probatur,.sed ne nimia quidem amfleritas. Quanquam si in alterutram partem peccandum sit, severitate malit, ne jam pronae hominum naturae ad sese emancipandam in ub

294쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 23

in vitia, ipse calcaria addat exuberanti indulgentia. Non minus erago anxie cogitat, quantum scriptis atque oratione sua prode1le Eeclesiae & populo possit, quam caute circumspicit, ne qua ex parte noceat. Atque hujusmodi ratione Veritatis jura intrepidus exercet, simulque, numeros omnes implet judiciosae sagacitatis, atque Prudentiae. Pertinet & ad istam virtutem inspicere, liceatne, an non, aut saltem num expediat an non, in Moralis Theologiae Libris tot luxuriae secreta prodere, quae Sacerdotes quidem Confessionibus excipiendis destinatos ad bonum erudire, sed simul etiam multos eorum criminum autea ignaros instruere, ne dicam juvare, pollunt ad malum. Quam quaestionem nos iu medio relinquimus, & solum

innuere necessarium putavimus.

Quando, s quibus de eausis, damnare oe configere Libros, Passonrμbus Ecclesiae liceat, aux fu opus. Et hele a Censoribus Ecelesti sicis in justitiam peccari potest, in Caritatem, o in Prudentiam. ui abusus excessus in salutari Uta auctoritate exercenis

da fugiendi sim .

OsTatIAM vidimus, in annuncianda Veritate, erroribusque& vitiis palam corripiendis, convenire debere atque conis iungi tres virtutes, Iustitiam nempe, Caritatem, atque Prudentiam: statim apparebit. quo jure, & quando, E esesiae Pastores damnare possint ac debeant Libros vel olim editos, vel quotidie erumpentes in lucem. Exploratum est, nihil magis futurum esse cordi pascentibus gregem Christi, quam removere & avertere ab ovili suo quaecumque venena, quoscumque lupos. Quei ergo serant, perniciosos Libros passim trassari, & suo gregi impune nocere ρ Perniciosi autem, minimeque ferendi sunt ii omnes Libri, in quibus aut corrumpitur doctrina verae Religionis, aut Iustitia desideratur, aut Caritas, aut Prudentia. Scilicet illic aut falsa pro veris produntur, aut vera pro falsis: quo laed, fur Religio atque Iustitia .u Aut maledicentia veritatis caussae seseim stet:. quo Caritas vulneratur. Aut majora Ecclesiae, sive Rebpublicae incommoda, quam commoda, afferuntur: quod Prudentiae

295쪽

118 DE INGENIORUM MODERATIONE

adversatur. In his autem omnibus locum habere debet Ecclesiasti. eorum Iudicum , & Apostolicae praesertim Sedis, atque Conciliorum auctoritas, ut quantum fieri potest eorum cura, nihil offici tur neque Veritati, neque privatis ossiciis, neque publicae tranquillitati. Non quod Veritatem prodi aegre ferant, sed quod ferre nothdebeant, illam cum aliena injuria sine necessitate prodi, ejusque praedicationem inopportune imprudenterque pera tam in publicam perniciem verti; hujusmodi enim benefacta aequius appellanda sunt malefacta. Audiendi porro non sunt Haeretici, qui Ecclesiasticis Pastoribus irascuntur, & male quotidie dicunt, propter usum istiusmodi iuris. Parum sane aequi, dum Ecclesiae ac Deo negant, quod ipsi in suis Urbibus propter temporaria commoda faciendum putant, nullum videlicet ferentes Librum , quo Regum jura laedantur, & publicae leges improbentur, & publica tranquillitas altiqua ex parte in discrimen adducatur. Quis vero Anglos exempli gaussa commendet, quod Spinosae Libros ita hodie manibus omnium permittant, a) ut quisque sceleribus suis ibi quae rere praesidium possit;) quum certe ne unum quidem publice tolerare soleant Librum, a quo Regni, sive Reipublicae suae jus & concor-ὰia convellatur. Restaret, ut exemplis rem confirmarem, excurreremque per albquot Libros, a Catholicis & probis etiam viris conscriptos, sed a Romanis, aliisve legitimis Magistratibus confixos, quo palam fieret, unum ex tribus iis desectibus justissimam damnationi cautam praebuisse. Uerum & otio meo, & aliena patientia facile abuterer in

re nimirum, quam nemo non possit ingenio suo experiri, certamque saepissime animadvertere in tanta exemplorum copia. Iuvat po tius orationem convertere ad aliud argumentum minus fortasse exploratum, hoc est, ad leges ae limites, quibus Ecclesia, R Romλ-na Sedes, & recta in primis Ratio, circumstrictam vult auctorit tem ipsam Ecclesiasticorum Censorum. Nemo quippe ignorat, quan in , di quam justa facultas sit sacris Iudicibus in Libris malis intemdicendis, atque configendis; ast interdum ignorari a nonnullis, quam

laute ac moderate hujusmodi facultate utendum sit i Ut igitur huic quoque parti faciam satis animadverto, eos, qui Censoris munus obire velint, non secus ac ipsos Scriptores, triplici de caussa muneri

suo deesse posse. Ipsis quippe aeque, atque Librorum Auctoribus,

296쪽

IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. II. . 2 Τ' necessario circuinspiciendae sunt tres illae virtutes, Iustitia videlicet,

Caritas, atque Prudentia.

Nam quod est ad Iustiam, quis dubitare potest, quin & ipἀ

Censores de Fidei Dogmatis agentes, ab illa discedere quandoque possint, quum homines sint, erroribusque reliquorum more obnoxii Bene de omnibus sentire volo. Immo suspicari nescio, quemquam tam perdite sui oblitum, ut vera & recta tanquam falsa ac prava damnare, sciens & prudens sustineat. Verum numquid non potest permultis aliis modis Iustitiae valedici 8 Hominem, ut ita dicam, nolentem, & inscium perversi affectus ad injusta rapiunt. Sed quod heic omnium maxime in transversum agere Iudices possit, ignoram tia est, quo morbo se laborare plerique non sentiunt, iique minus interdum sentiunt, quorum nomini splendidos titulos fortuna aut vintus addidere, quique erecti populos sibi venerabundos ab alto despiciunt. Videant igitur ipsi, quantopere sibi curandum sit, ne immerito aliorum scripta seriant, eorumque Auctores indebita ignominia onerent, frustra indignante Iustitia , frustra conquerente Veritate. Nam quamvis sententiae suae rationem vulgo reddere non debeant,

supremo certe omnium Iudici reddituri sunt, eidemque poenas daturi, si quando culpa sua defecerint in infligendis nimia facilitate ejusmodi poenis atque censuris ): gravis quippe criminis rei apud Deum sunt. b Proinde nisi prius liquido constet, opiniones quasdam a Catholicae Fidei Veritatisque norma revera discedere, hasque easdem opiniones in Libris dubio procul contineri, non est praecipitanda sententia atrox in eosdem Libros atque Scriptores. Regnet pro suo libito quibusdam in Scholis verisimilis opinio aliqua; non intercedo. Sed liceat aliis aliter sentire, quando Catholicae E elesiae doctrina iam rata atque stabilita aditum secus opinandi nondum sustulerit. Etenim dogmata Catholicorum, non e privatis Scholis, sed e publicis Conciliorum & Patrum, aliisque illustribus Tr, ditionis monumentis petenda sunt. Liceat & quibusdam Iudicibus peregrinos esse in aliquibus Scientiis, atque sententiis. Non id ipsis probro vertimus, dum de hisce ignotis Scientiis, minimeque exploratis sententiis judicium sibi non arrogent, earumque patronos damnare nolint, nisi prius perspectam habeant illorum caussam atque rationes. Quid quaeso iniquius, quam damnare, quae non intelligas, Κ k a aut

Q AL post voeem eosuris statim additur Premis. ιι Hac de re iam antea questus erat graviter Auctor noster in opere euius modo meminimus, Ri -- fmra ιι Mon Guso Part. II. Cap. X. pag. I 3I. Hujus autem Editionis nostrae Tom. VIII. Cap. X. pag. 271. di seq.

297쪽

26. DE INGENIORUM MODERArmis

aut nescias 3 3c animo ante aliquid statuere damnandum, quam tibiliqueat, an falsum sit, atque perniciosum 8 Tacere non possum, quod egregie in hane rem habet Alphonsus de Castro Lib. I. contra Haereses Cap. 7. Sunt, ait, qui se inciuntur aliquorum hominum feria pruris, ut si forte quempiam viderint, qui vet digito tranHerso ab eorum sententia discedat, Haeresim statim inclament. Et post paucae

Quare fateor, me non posse cohibere iracundiam, quoties υideo aliquos ita addictos hominum aliquorum scriptis, ut impium autument, si vesin modica re quis ab eius fententia discedat. Volunt enim hominum scripta , velut Diυorum oracula, recipi, illumque honorem illis exbiaberi, qui solis faeris Litteris debetur. Non enim iuravimus m verba

hominum, sed in υerba Dei. Reliqua viri doctissimi verba aequissime expostulantis legere iuvabit, cui Ochamus, Ioannes Major, C, nus, Bannes & alii, suffragium addunt. Neque minora exigit a nobis Caritas, quam Iustitia. Regnum Caritatis Christianorum Religio esse deberet. Nihil nobis enixius cum divinus Praeceptor, tum ejus Apostoli, atque Apostolorum successores commendavere. Nihil magis distinguere deberet Ecclesiastucos Iudices a Saeculi Magili ratibus. Quaenam ergo iis accedere mxistimatio potest . qui vel nullam, vel tenuissimam Caritatis speciem exhibent in Auctoribus Librisque nonnullis proscribendis Sunt qui,

ut Zelum prae se ferant, ut docti & acuti videantur, in omnibus Libris, quicumque offeruntur, errata inveniunt, sive ut melius diugam, semper invenire volunt, & se invenisse sibi continuo persu, dent. Aliis sua auctoritas languere, nihilque posse Videtur, nisi qua rant quos damnent; nisi habeant, in quos tetricum vultum atque supercilium Caritatis loco exerceant. Sunt & qui certos, aut cerrae alicujus Familiae Auctores jam peros, tum de se bene meritam umeant fortunam, quum sibi eorum Libros obtulit, certe, si fieri umquam possit, damnationem amplius non evitaturos. Hinc in plano quaerunt salebras, in scyrpo nodum. Ad extraneos sensus Script

Tum Verba obtorquentur, & eorum mens eluditur, ut criminationi

tandem atque damnationi sit aliquis locus. Sanctus Eulogius Almxandrinus in Libro contra Severum & Timotheum, uti Photius est auctor, Cod. et aue. Constituit legem ρο eanonem: Ieripsa diiudicare

non oporrere en parte, neque fragmenta quaedam fumendo ex his do torta, de Scriptoris mento iudicium fereniam. Verum haec nonnullis

erat olim cantio exotica, qui nihil sibi religioni ducebant, ex quibusdam locis detruncatis, ex meris suspicionibus, anathema pronua

. tiam

298쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 26 Iclare aJversus Auctores eorumque Libros , quando ex aliis locis a duum non esset quum Libros, tum Auctores, ab ea vindicare ignominia. Quanto autem melius quaeso fuisset, homineque Christiano& Iudice Ecclesiastico dignius, majorem impendere curam in inquirendo, quei Auctores & Libri defendi excusarique possent, quam quei damnari, atque erga alios eamdem Christianae Caritatis mensuram adhibere, qua alios erga se uti amarent Τὸ Quum vitium satis apertum se dissimulari non patitur, & excusationi locum aufert: intrepide sententia seratur, & inauditis quoque Auctoribus proscribantur Libri. Reipublicae debetur isthaec medicina. Contra vero in rebus dubiis, quibus honesta interpretatio sine veritatis offensiona praestari, quibus sine Reipublicae incommodo ignosci potest: Caritas amat lentos, benignos indulgentesque judices. Atque hinc Adriani Florentii, qui pollea ad Pontificatum Maximum evectus fuit, multum oti in commendata est invidenda lacilitas atque mansuetudo. um Lovaniensis Academiae Decanum ageret, omnia quorum Vis Catholicorum dicta, quantum per conscientiam & Religionem lic Tet. benigna interpretatione emollire, δc in rectum sensum trahere solebat. Paria & alii facerent, si aureum & vulgatissimum illud Christianae Caritatis praeceptum identidem respicerent, hoc est: --ctoris iudicandi personam induere, eiusque rationes amantissime animo ruo pingere debes, oe in absol'Dendo potius atque parcendo, quam in damnando, sistere cariorem tui ministerii laudem. Tertia accedit Prudentia, quam necessaria, tam rara ae difficilis in agendo virtus. Illa utinam in Censoribus Ecesesiasticis nunquam desiderata suisse. Expeditae quidem sunt caussae, cur Libros & Amctores damnare liceat, sive necesse sit; sed non omnium deinde est, iudiciose statuere, qui locus, quod tempus, quae materies damnati nem poscat. Norunt ad censorium munus astiti, nihil Librorum serendum esse, quod Religioni noceat, aut rectis moribus, aut ali nae famae. Nonnullorum zelus ita effervescit, tantumque illorum aciem acuit, ut aliquid ubique offendant, quod uni ex his tribus adversetur. Horrore percelluntur, si quemquam videant, pie licet ac moderate, abusus aliquot perstringentem in Sacris, in Sacerdotibus, in cultu Dei atque Sanctorum, in Religiosorum hominum corruptis moribus, in nimia opinionum laxitate sive rigore. Undique timent exitium sanctissimae Religioni Catholicae. Undique pavent, De in castris Haereticorum Auctor militet, neve sis nimia liberta,

299쪽

asa DE INGENIORUM MODERATIONE

te, modicave cautela adversus nos arma ministret. Ipsa olim OHem talium Linguarum peritia m gnum facessebat negotium eruditis, quasi ad haeresim accederet eruditionem hanc habere cum Haereticis communem. Aliquot in hoc genere non imitanda vidit Saeculum illud, quo pestis Lutherana & Calviniana, tot populorum animos novitate sua fascinatos alliciens, maxime grassabatur. Inter quae

non illud postremum , quod in suspicionem nutantis Fidei adducta

sunt ipsa purpurati Senatus clarissima lumina, Sadoletus, Moronus, Contarenus, & alii. Neque sua Bellarmino postea defuere incommoda. Iam una cum oestro malesano ejurandae Catholicae Religionis deserbuerunt suspiciones illae. Sed penitus sublatae non sunt, neque

omnes auferentur, dum parum prudentes erunt. Propterea si & nostris temporibus quisquam Librorum Auctor non probet Scriptores illos, qui potestati Saeculari, aut Spiritali, plusquam veritati faveant; si titulos quosdam verus Eruditus minime toleret, effusa nimis laude aut in Sanctum quempiam virum, aut in quasdam institutiones pias, aut in Apostolicae Sedis Antistitem maximum ab aliis congestos; si quidquam in sanctis Patribus, aut in Baronio, & in Bellarmino, aliisque ejusmodi Scriptoribus notet: si demum aliquida tenebris antiquitatis depromat, quod Haeretici olim procuderint, immo si quid ex Haereticorum scriptis palam adserat; de hujusmodi homine sinistre interdum judicatur, illiusque Libris lux aut omnino negatur, aut semel concessa aufertur. Moerens haec memoro,

sed tamen fidenter; quanquam enim imprudentibus, atque indoctis me displicere posse intelligam, certe scio me prudentum aures mitinime offensurum. Nobis enim jam constat, neque Pontificibus Maximis , neque supremis aliis Ecclesiae Magistratibus isthaec esse tribuenda. Nonnisi sanssissime instituta sunt Tribunalia, ad quae deseramur pravi Libri, eorumque Auctores. Optimis item legibus adimata fuere; mentem quoque optimam in Iudicibus maximis semper credere par est. Verum ne ibi quidem deesse potest infortunium illud, quod omnem potestatem sere semper comitatur. Caput brachiis indiget: laudanda vero capitis consilia nonnumquam frustratur

aut prodit brachiorum infirmitas. Ita & Reges, & Episcopi minustris indigent: atque istorum vitio aut socordia fieri potest, ut illi auctoritate sua abutantur, & castissimis legibus desint. Quid faciant Ecclesiastici Iudices, quum alienis oculis, aliena fide, atque prudeaqua in tot rebus atque negotiis nequeant non uti Z

300쪽

aelitores haereticae pravitatis monet i m , ut. Vigile', ne que sinant per Cartesianae aut Epicuraeae Philosophi, 'Mitatem quidquam spargi a Catholica Religione absonum. Rectissime ici ctum. Qui inter Quaesitores prudentia simul Sc eruditione excel.

Iuni, quid heic fugiendum, quid permittendum sit, non difficile

noscunt, prudenterque obtemperant. Contra, quibus aut doctrinae

aut judicii inopia est aliqua, nihil non videtur in Philosophicis ab

horrere a fide si vix tantillum a Peripatetica sententia discedat. Atomorum & Corpusculorum nomen nescio quid Haereticum sonat ipsorum auribus, quasi & in Aristotelis Schola ferri ista non possint. Formam Substantialem rerum de medio tollere, non Aristoteli tantum, sed Religioni etiam putant injurium. Si ex ovo quodammodo homines quoque nasci dicantur quod experientia omnium oculis prodere videtur inde consequi statim putatur, nihil hominem differre ab animantibus brutis. Id genus multa quotidie occurrunt. Facit Ignorantia, ut a sententiis probandis non secernantur improbandae ; iacit deinde infelix Prudentia, ut metu probandi malas, ne bonae quidem litteratis hominibus permittantur. Hinc tam difficiles quidem se praebent in editione quorumcumque Librorum concedenda; hi ne tam faciles alii in editis Libris configendis. Eo etiam de venere pauci quidam, ut votum suum Libris negarent, non alia de ea uisa, quam quod Graeca ibi non intelligerent, inrauo in ipsa materia hospites plane serent. Quemdam quoque novimus ideo dunt xat vetantem Libros nonnullos vulgari, quod illic tituli quidam, honoris politici caussa, sed non libi satis probati, nonnullis personis non Ecclesiasticis deserrentur; quae certe cognitio pertinet ad Principum, non ad Pastorum jura. Quis autem non doleat satum Litteratorum, ubi talia contimgunt 3 Quis itidem non intelligat, quantum haec absint a mea te ac legibus Romanorum Pontificum, atque Episcoporum quorumvis Nihil isti arctius commendant, quam ut ne cuiquam injuria assera tur, atque ut Caritati ac Prudentiae ubique sit locus. Conveniunt in hanc rem sancti Damasi verba in Epist. 4. ad Episcopos Afric nos cap. 6. Decet, inquit ille, Domini Sacerdotes fratrum eaussas pie

roctare, ει υenerabiliter intendere, atque eorum iudicia super scrificio ordinare, nec proterve aut Vrannica dominatione ur de quibu-Dσm refertων , sed earitatiυe pro Deo, oe fraterno amore cuncta ρ

ringere : quod sibi quis feri, secundum Dominicam vocem, ποu sis, alii inferre non praesumat; oe in qua mcnsura mensi fueritis,

SEARCH

MENU NAVIGATION