장음표시 사용
311쪽
que plane, & ingratiis. Undenam enim & ipsi Haeretici habent tota ut edita, aut calamo exarata, Sanctorum Patrum scripta, nisi e Catholicis, praecipueque Monachorum studio 8 Prope est ut dicam: pleraque antiquitatis monumenta jam periissent, nisi Monachos Graecos atque Latinos habuissemus, eorum custodes, amanuenses, Librarios. Ac proinde Monachis fere solis debemus, quaecumque vete rum Patrum scripta, integra, atque a tot mendis expurgata, cunctis
plaudentibus, evulgantur in dies. Si quis inter illos hoe autem
nunc perpendere non vacat adeo delicatus, imprudensque suit. ut Catholicae Ecclesiae opportunum duceret, aliquid sine dolo malo immutare in Patrum Codicibus, sive quidquam illinc demere: cur omnibus Monachis vitio & crimini vertitur paucorum inconsulta immeritas 3 Per alios Codices a Catholicis, & iis plerumque Monachis descriptos, vitiati Codices ad hunc emendantur. Gratiae ergo potius habeantur Monachismo pro tot tantisque diligentissime servatis, quam maledicta rependantur pro tam paucis, si quae sunt, dedita opera atque imprudenter corruptis. Nam & nos ad vituperandum parati sumus, si qui fuerunt, quibus malesanus Zelus suaserit inferendas e se violentas manus scriptis Patrum; quum contra aeque laudandos judicemus innumeros alios, qui ab hujusmodi facinore abstinuerunt, noveruntque, non solum hisce artibus non indigere Catholicam Religionem, sed per illas etiam non parum incommodi & dedecoriseidem afferri. Prudenti igitur perspiciendum est semper, ne, dum
unum curat vulnus ,. novum ipse graviusque inferat, aut ne majorem quampiam utilitatem perdat, dum minorem persequitur. Hac de caussa nunquam proscripta, semper tolerata sunt quaedam Ethnicorum Scriptorum loca, puta Taciti, Suetonii, Plinii Nepotis, Cebs, Luciani, quanquam Christianis interdum injuria; talia enim mirum & ipsa in modum nunc inserviunt ad confirmandam adversus incredulos cum doctrinam, tum antiquitatem Christianae Religionis. Sed age, quoniam de Prudentiae legibus nobis est sermo, breviter inquiramus, serendine sint, an damnandi, qui Ecclesiastic sum Praesulum jam vita functorum, aliorumque sacrorum Ministro. rum , atque ordinum vitia suis in Historiis destribunt, atque intamulant. Primo animadvertere necesse est , num quae probrosa de hujusmodi hominibus reseruntur, cum veritate pugnent, an habeant eamdem amicam. . Quis dubitet, quin prorsus cohibendi sim, sive viam nandi Auctores, quibus religio non est falsa pro veris, incerta pro certis evulgare tu sacrorum Antistitum, Sacerdotum, atque Μω
312쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. et ,
chorum contumeliam 8 Ipsum narrare dubia, ipsum rumores si aspicionesque vulgi facilis, tanquam oracula, mandare literis, leg timam saepe ac saepius causam praebere potest, cur adeo temerariis narrationibus nulla adhibeatur fides, nigrumque Theta ab Ecclesiasticis Censoribus praefigatur. Non est prosedio permittendum a pL-blicis Ecclesiae, Saeculive Magistratibus, ut vel uni homunculo scelera perversique mores immerito ac palam tribuantur, nedum iis hominibus, quos supra vulgarem hominum sortem evexit, fecitque
venerabiles Ecclesia Christi, & pium aliquod institutum vitae. Quot autem de ipsis Romanis Pontificibus commenta nobis non dedit nonnullorum in eos odium, invidia, improbitas, ubi inter ipsos Scalios quosdam Episcopos aut Principes dissidia interdum sunes iii sima
intercessere Non ulla magis bella occasio, qua Pontificibus Maxumis teterrima quaeque & nefanda pro inimicorum arbitrio adscriberentur. Vel somniata est Papita quaedam Iohanna, & fidem apud credulos non paucos fabella, quanquam male consata, invenit. λγ. Certarunt Haeretici quoque, & reliqui Schismatici, ut eorumdem Pontificum famam denigrarent. Conclavium pariter conficta secretae vulgari vidimus: & nostris temporibus hisce ludibriis quidam Italus Batavos oblectabat, ad quos sese receperat, deserta Religione Catholica. duo in studio liberaliter quidem daturi sumus, non semper calumniis actui a suisse, & vitiis minime caruisse quosdam ex iis Pontificibus. Sed qui res accuratius, & sine praejudiciis pensivant, in plerisque ex iis accusationibus veritatem desiderari nutri negotio intelligunt. Aequitas ergo, atque Prudentia, hoc hominum Libro. rumque genus proscribendum jubent.
Quod si crimina vera memoriae prodantur, neque livor aut obtrectatio calamum Scriptoris abripiunt: interdum toleranda erit l, iusmodi libertas, Sc veritatis cura. Oportet enim, timorem quoque
famae instare principibus in Ecclesia viris, & Ecclesiasticis quibusve, quo etiam freno coerceantur tum ab impotentia dominandi, M m 2 lum
a) Vel ipsis sanioris iudieii hetes Joxi ahula haee non tantum visa, sed probata. Primuς qui hane 1 partam adornandam suscepit, fuit D tu Biondentis , edita Gallice anno Ida . De Ioauna PopiH. A re si , quae deinde post decem annoq Amsselodami aDephanu GMri Ilais est recula. Eadem lententia nuper a Chrsophoro- ytiso Heummis peculiari Dissertatione qua illam Ahutare, profligavit, fuit propugnata. Dissertatistit haec interibitur 1 Dλ esse nis visa troiulianis Dirae de Ios a PsyiiD. Exstat autem in e:uidem Heumanis; D innotioisum Ditis r Tomi I Parte ir edit. Cottinetae r . in 8.estque num. Sexta pag. et r. ait Novissimo tandem ann p. prodiit CL vir. Io πηι Gara ii praestantissima Dilleitatio, Da m o Agentes Braeci ci i III. Font. Mam in qua plura ad Ponti liam Historiam .ιιH anesim . o Ioannaa Popi ae fabulam
313쪽
etum a reliquis sordidissimis Saecularium hominum vitiis. Atque utLnam non fuissent, neque forent adhuc, Episcopi & Sacerdotes, quales Apostolus nollet. Utinam non vidisset, neque videret orbis Monasticae vitae professores, velle tantum & colore suis Institutoribus similes, cetera dissimiles. Si horum gesta literis consignanda sunt, num alios homines describere licet, quam ipsi fuerunt Num adulatione fama illorum palpanda 8 At ista, inquies, dissimulanda . Utique, si crimina privati hominis sint; si nihil rei cum populo, & Religione habeant; si nihil utilitatis, eoque magis si quidquam incommodi in Rempublicam fluere potest ex eorum revelatione; si denique
e vivis nondum excessere criminosi. Nam & discordiarum rixarumque causa omnis tollenda, & a scandalis, & ab una hominum inhonesta curiositate pascenda, nobis est abstinendum . Verum quum publica sunt scelera, & cum Religionis atque Ecclesiae negotio conis juncta sunt, eorumque Auctores humanis rebus defuncti, irae atque vindictae locum sustulere: videndum est, an non majorem Respublica utilitatem capiat, iisdem proditis, quam dissimulatis hominum
vitiis. Erunt vitia, donec homines; sed ne vitia impunita deba chentur, arguenda sunt atque improbanda palam, eorumque horror incutiendus hominibus. Ex majorum autem exemplis discunt successores, quid sibi agendum non sit; discunt vereri famam, parcentem
quandoque viventibus, in mortuos omnes aequam; agnoscunt tu
pitudinem suam aliena sub imagine expressam. Interest igitur Ecclesiae atque Reipublicae, ista quoque interdum evulgari. Accedit ad haec summe laudanda in Historicis virtus sinceritatis, quam ab E clesiasticis Scriptoribus abhorrere nemo sanus dicat. Et certe magnus ipse Annalium parens Baronius, quanquam ab Haereticis insimulatus, quasi plus aequo faveat Romanis Pontificibus, ne istorum quidem facinora vituperanda, quum fert occasio, dissimulat. Ceteri Episcopi, Presbyteri, & Monachi, quo quisque longius e probitatis via dens xit, eo tetrioribus pinguntur coloribus in ejusdem Baronii Annalbbus. Atque hunc ipium servavere morem alii inter Ecclesiasticos celeberrimi Historici. Neque vero nos ignorare suit eadem Historia, sanctos Patres humanis & ipsos interdum laborasse infirmitatibus; iasiquidem siluisset Historia, satis nonnullorum Patrum scripta, iamdudum evulgata, loquuntur. Quod heic tamen cavendum maximopere puto, prudens piutque eruditionis Eccles asticae cultor ita narrabit liorum probra, mores perversos, artes pravas, ut quantum fieri potest, neque modestia, neque pietas, neque Caritas in ipsius narratio.
314쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 277
ne desiderentur. Erudiet Lectores utili veritate; sed ab ipsis simul e. tiam caute depellet scintillas omnes odii, sive contemtus in Religio. nem, in sacros Ministros, atque in reliquos Monachos, eorumve pii sima & optima instituta. Atque haec satis sint ad hujusmodi quaestionem. Nam ipsius Prudentiae est, dignoscere in agendo, quae reis ferre, quaeve praeterire liceat atque expediat. Interim tamen illas et regula: Non esse ita Scriptoribus praecidendam libertarem, ut i sis nunquam fas sir maiorum viria o crimina in medium proferre.
An ad RA g onem veram eompellere quemquam summis Magisyratibus licear. Id ius Eretinae ae Regibus in mereticos . Phereponi haede ea a in sanctum Augustinum irae, ae iniusta re ura. --nifesta Religio aliqua eυidenter eredibilis danda est, atque haeles Catholica. Dunatissae ρbreneticis comparari, neque iniuria a sancto Augusino. Plerique ex iis non ficto animo Catholicam
communionem amplexi . Legum terror rationibus additus laude aeutilitate non earet. Exemplum Dei hane in rem iuste ab Amgustino adhibitum.
INQUIRRNPVM nudo restat, quodnam ius humanis Ingeniis,
quodnam Ecclesiae sit in profestione Religionis; num videlicet sutura si omnibus libertas illius Religionis profitendae, quam ipse putat optimam ac veram; an huiusmodi libertati oppon, re se debeat certa Veritatis custos Ecclesia, reluctantesque ad meliorem Fidem pertrahere atque compellere. In argumento ampli simo en quae statuenda videntur. Quum Ecclesiae subjecti non sint Gentiles, Muham medani, atque Iudaei, nihil eadem iuris in ipsos sibi tribuit. nisi suadendi, atque hortandi, ut suis erroribus abdic tis, cum Religione vera consentiant. Ius est ipsi Ecclesiae in solos Haereticos, quos nempe a sua ditione non ideo solutos credit, quod ipsi ab ejus communione sese exemerint; nam & in transfugis militibus regius character perdurat, & possessione ac jure servorum, a que filiorum, quod a se fugerint, nequaquam spoliantur domini, atque parentes. Haereticos ergo Ecclesia potest suis urgere armis, quo illos in suam caulam rursus perducat: armis, inquam, spirit
315쪽
Ebus, excommunicatione, ac diris omnibus. Ad Reges autem, Saei.
culique Principes spectat, salutaribus etiam poenis solicitare devios, aut alienos a Fide , ne in errore diutius perstent , neve eidem
Porro gravis heic Novatorum nostri temporis in sanctum Augustinum tumultus, atque acres quaerimoniae in Catholicos, & ia
Christianissimum praecipue Galliarum Regem, qui quinque & viginti
abhinc annis hisce casti reationibus est usus, ut Calvini lectatores sibi subjectos in gremium Ecclesiae Catholicae impelleret. Phereponus autem totus in istam quaestionem invadit. & heic effusius quam alibi irascitur Augustino, quasi Catholicis Imperatoribus primus a ctor iste fuerit, ut 'leges in Haereticos promulgarent, & certe severitatem in ipsos suaserit, atque laudarit. Immo libere fatetur Pherinus, se ista potissimum de eausa impulsum fuisse ad exercendam 3a alia quoque Augustini opera virgam censoriam; non enim h mini parcendum, eo consilio tam male de mortalium genere, az de ipsa Religione merito. Equidem nihil miror, tantam bilem ita Phereponi praecordiis exarsisse. Arminianorum, sive Remonstrantium, quibulcum Censor ille facit, praecipue sententia est, nemini R elugionis causa molestiam esse inferendam. Atque ita sentire, alitique suadere , commodum plane ipsis atque utilissimum , formidantibus nempe, ne rigidis Calvinianis, numero & auctoritate praestantubus , clavumque ipsius Reipublicae tenentibus, aliquando placeat quod Synodi Dord racenae temporibus tentatum quoque fuit ) mbnorem prosternere Remonstrantium gregem, sibi adhuc adversantem. Verum Augustini sententia, quam Catholici semper amplexi sunt,
tot rationibus nititur atque confirma est, ut nostro clypeo amplius egere non videatur. Attamen argumenta & censuras Phere poni sancto Augustino oppositas refutare, si non necessarium, saltem utile fuerit. Quod priusqua in praestem, animadvertere necesse est, non Augustini tantum aevo adversu Haereticos & inimicos Christi suis legibus decertasse Imperatores; sed statim ac ad Christianos transit Romanum Imperium. Constantinus Magnus, Valentinianus senior, Gratianus di Theodosius Magnus, ut alios omittam, ante Augustunum, & Augustini consiliis ae precibus minime exspectatis, Idol
Tum cultores Sc Haereticos exagitarunt, compescuerunt, variis legibus, mulitis, & poenis. Id testantur Eusebius, Socrates, Sozommnus, Teodoratus, Hieronymus, & alii. Imperatorum illorum Leges
laguntur adhuc in Codice Theodosiano. Etiam tam Episcopi hisce
316쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. et 79
Augustorum editiis, eorumque zelo, & piae asperitati laudes atque suffragium adjungebant, ut facile constare possit, sanctum Augustinum neque primum auctorem, neque primum laudatorem fuisse adhibitae olim etiam a Regibus in Haereticos Ethnicolae subjectos severitatis. Primum Augustini argumentum, quod sibi sumit exsolvendum Phere nus istis continetur verbis in Epist. XCIII. olim 48. Cap. I.
Si quisquam inimicum suum periculosis fel ribus pbreneticum factum
currere videret in praeceps: nonne tunc potius malum pro malo redin
deret , si eum sic currere permitteret, quam se corripiendum ligandumque curarer ρ Comparationem hanc ex phrenetico deductam eum in
finem, ut ostendatur licita persequutio in eos, quos, ad Veri ratis& germanae Religionis professionem adducere volumus, nullius esse ponderis Phereponus ait pag. 492. Animadv. Phrenetici enim ita ille reponit) sine ullo dubio sunt phrenetici, o societasem eimilem plane perturbant. Itaque leges ciυiles res coerceri patiuntur oe iAbeor. Aa in controυersis Λ Religione, in quibus saepe videas contrarias partes Virtutum Chrsiauarum aeque studiosar , legibusque eiυilibus
pariter obsequentes; res non est neque adeo manifesta , ut alterae pamus alserarum homines phreneticorum loco habere queant; nee in tantis
affectibus, quanti bele deprehenduntur; Hii aliorum iudices esse possunt. Facile evanescent istae ac aliae in hanc rem afferendae postea, Censoris argutiae , si unum principium statuimus, quod qui ignorat, sive contemnit, nescio quam recte inter Christianos sit adhuc recensendus. Nempe: esse debere, Sc esse reipsa, Religionem aliquam inter homines a Deo constitutam, eamque non solum veram, certam, ac divinam, sed etiam evidenter credibilem, & a quocumque amplectendam, dum ejus rationes & dogmata audiantur, a que expendantur. Et quale quaeso Dei optimi ac sapientissimi comstium fuisset, mortalium genus edocere Religionem veram, nisi v ra haec ejus Religio inter reliquas falsas prodere se, & suam reumra precellentiam manifeste semper aperire potuisset, ac posset Quid hominibus prosuisset, atque prodesset divinum beneficium, si nemini umquam contingeret sine dubitatione perspicere, atque cognoscere, quaenam sit unica illa caelestis Religio 8 Nonne apud Deum excusare se merito posset, quicumque erraret in Religionis delectu, quando abditum, obscurum, & dubium semper seret, quae una si amplectenda 8 Ergo frustra Christus nos docuisset. Ergo frustra Spiritus Sanctus loquutus fuisset per Prophetas, Apostolos, atque Evangelistas.
317쪽
Ex hoe principio sponte alia fluunt. Nam si recta Ratio faterinos cogit, veram aliquam Religionem, eamque evidenter credibulem, non debere duntaxat esse inter homines, sed esse re ipsa; sique, uti nos ostendimus, & adhuc ostendere possemus, ne ipso quudem Pherepono, ut arbitror, dissilente, sola Religio Christi eadem una est, cui evidentia conveniunt Veritatis & Divinitatis signa: e go evidenter errabunt, quicumque a Christiana Religione absunt. Rursus quum Religio ista in plures easque diversissimas societates, invicem dissidentes, atque contrarias dividatur: necesse est, una tantum inter societates hasce veram & germanam Christi Religionem possideat; reliquae salsitatem ae errorem sectentur. Atqui nulla alia esse societas ista potest, quam Catholicorum, uti & nos supra ostendimus. Ergo Religio Catholicorum euidenter credibilis esse debet, atque adeo est, si recte positum est primum illud principium, nempe necessario futuram esse inter homines Religionem aliquam, evidentia veritatis ac certitudinig signa praeserentem. Quod si Cath Iica Religio evidenter credibilis est, quid aliud consequitur, nisi e teras Christianorum societates errare, delirare, & quod est ad Fudem, loco phreneticorum esse habendas 3 Denique si exceptis Cath sicis ceteri homines in Religione delirant, ergo etiam in Veritatem , & in Deum peccanti ergo salutarium vexationum ope illos Te vocare ab aeternis poenis, nonnisi Caritatis Christianae eonsilium laudabile fuerit. Consistimus hele, & petimus nunc a Pherepono, quei pronuntiarir, non esse in eontroversiis de Religione rem adeo manifestam, ut alterae partes alterarum homines phreneticorum loco habere queant,
stantosque esse lectus, ut heis alii esse aliorum iudices non possint. Haec, ut sonant. Iudaeis etiam, & innumeris Gentilium, ac Minhammedanorum sectis somnum in errore dulcissimum conciliare valent. Nam quomodo illi excitentur, vincantur, & ad nos evocentur, si ipsorum judices esse non possumus, neque manifestum est, neque manifestum esse ostendere valemus, eos in Religionis controversiis delirare λ uis Christianorum de sua, aliorumque Religione, hucusque talia pronuntiare est ausus Quod si Phereponus de controversiis inter varias tantummodo Christianorum societates serυenti. bus haec habet: quo vergat sua haec sententia, animadvertat. Si manifestum satis, apertumque non est, neque esse potest, quaenam e tot Christianorum societatibus veram Fidem atque Doctrinam caelestem tueatur: ergo quaelibet inter nos Secta, quilibet Haereticus,
318쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 28 gquanquam a Catholicorum, ipsorumque Protestantium dogmatis remotasti mus, excusationem honestam praetendet, cur ejurare suas opiniones nolit. Ergo unusquisque, dum in Deum & Christum credat,& a pravis operibus abstineat in sua Secta Sc Religione, aeternam salutem se posse adipisci merito arbitrabitur. Ergo serenda erit ominnium Haereticorum colluvies; neque rationem Deus nos edocuerit discernendi mendacii Sc erroris a Veritate; neque ullum in Ecclesia sua Christus controversiarum Iudicem constituerit, quo tamea Iudaeorum Ecclesia non caruit. Ergo Apostolus ad Titum 3. frustra monuerit. Haeruleum hominem post unam ct alteram correWionem δε-
vitandum, & frustra rationem adjecerit, quia subυersus es, qui eiusmodi est, o detin uir, quum D proprio iudicio eondemnatus. Frustra idem a. ad Tim. a. significarit, Haereticorum sermonem canincri ad instar serpere, eosque a veritate excidisse, atque inter opera carnis enumeravit Haereses, quae qui agunt, Regnum Dei non possidebunt. Frustra Ioannes in Ep. I. v. a. haec de Haereticis dixerit: Ex nobis: exierunν, sed non erant ex nobis. Denique frustra Deus Ecclesiam unam, Sc concordem, Zc puram instituerit; Sc o temperare nos iusserit Praepostis nostris ; Sc Spiritum veritatis in eadem Ecclesia ad finem usque saeculorum mansurum pollicitus fuerit, 3c Ecclesiam suam nobis audiendam edixerit. a Nimis excresceret oratio, si consectaria quaeque absurdissima recensere vellem, quae secum trahit inconsulta Phereponi opinio. Sed ergo Haeretici hominis consessionem ultro oblatam libe ter accipio. Fatetur ille, non satis constare, in controversiis de Religione quibus partibus Ueritas adsit ac faveat. Eidem credimus sed haec de Haereticorum solis conventibus vera esse possunt, &Haeretico ulli sentire aliter & pronuutiare non licet, dum serio suae Religionis dogmata ac methodum perpendat, & verum sincera consessione prodere velit. Ex quo enim quis e Catholica Ecclesia excessit, eamque visibilem, sanctam , errare nesciam, & Iudicem controversiarum negat: ille iam renunciat principiis omnibus, quibus sibi Diam fieri post, ubinam certo Ueritas Fidei regnet. Nimirum lex omnis credendi, hisce principiis abjectis, tum sistitur aut in inisterno afflatu, aut in viribus Rationis suae. Unusquisque autem se heic pollere satis putat, Sc nemini vult concedere, sacras nempe Scripturas, prout sibi convenientius videtur, explicans, & in suam sen.
tit In praecedentibus editionibus, typothetarum oscitantia, omissa haec verba: M.
319쪽
tentiam ubique trahense Quum ergo paria Haeretici omnes canant.& suum quilque sensum producat: quis non videat, manifestum satis inter illos esse non posse, quis in Fidei controversitu erret, quisve attigerit Veritatem Τ Quod si manifestum id nequaquam est, ergo sine iniquitate una Haereticorum societas in alteram saevire Religionis caula non poterit; multoque magis inique aget, si in Catholicos, quos non: solum momenta rationum, sed antiquitas etiam, Bd Traditio tuetur. At Ecclesia Catholica divinis quibusdam privilegissmunita, evidenter intelligit ac sentit, a se veritatem, ab Haereticis em errorem stare. Ea quippe est, quam Deus locavit inter homines columnam ac firmamentum Veritatis: quacum Christus pollicitus est se aeternum fore; in qua posuit visibiles, & rite electos Past res, atque Doctores; quae ab aliqua Ecclesia, ut Haereticis omnibus accidit, divulsa non est; quam audire, cui credere jubemur; nulli enim sallaciae atque errori quoties de Dogmate, & de Fidei controversiis agitur obnoxia est; immo Iudex controversiarum omnium, ia Religione occurrentium, a Deo constituta fuit. Haec a tem omnia in υictissitne confirmata reperias in Catholucorum scriptis. Confirmavi & ego bievi sermone in hoc Libro . in Ac proinde nullo negotio colligere iam possumus, quam labili fundamento argumentum Phere poni. quam stabili sententia Catholica innitantur. Ubi enim Catholicis . evidens fit, se vera tradere& credere, consequens etiam est, ut Haeretici contraria docentes, ab que credentes, delirare quodammodo dicantur, & Orthodoxi illo. rum Iudices merito esse possint. Quod si Haeretici errant atque delirant, ergo phreneticorum similes sunt, proptereaque coercendi, scraedicamentis etiam amaris ad sanitatem revocandi. Similes, inquam; sunt phreneticorum. Ut enim phrenetici, phantas a ex morbo ULtiata, in furias acti, non sibi solum, sed rei etiam publicae esse damno atque incommodo possunt, ideoque cohibendi sunt : ita etiam Haeretici, intellectu propter errorem corrupto, quum sibi tum aliis nocere queunt, aeternas in se poenas derivando, & alios in eumdem errorem, eamdemque damnationem trahendo. Denique si etiam daremus, nulli alii sectae Haereticorum nomen phreneseos convenire posse, at certe phreneticis accensendi erant Donatistae,
qui eo usque furebant, ut nedum in Episcopos Catholicos, sed in se ipsos saevirent, & se flammis ac morti sponte darent. Igitur quis non videat, Christianae Caritatis munus fuisse, ita illud hominum
320쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 283
genus salutaribus quibusdam castigationibus veluti medicaminibus opportune aggredi, ut oculos tandem aperire vellent ad veritatis luiscem Τ Augullinus autem eo in loco ad versus ipsos Donatistas agit. Quae subinde Phereponus adfert, verba potius quam argumenta sunt. Inquit enim: Multitudinem, aut porentiam, quae sibi ius iudicaudi mi adrogare flent, hue nihiι facere, quum Verisatem penes plerosque oe potentissimos fore nusquam promiseris Deus. At certe Deus promisit, Veritatem apud Ecclesiam suam fore. Catholici vero in sola multitudine atque potentia nunquam constituerunt Vmritatis fidutiam, sed in rationibus, in Scriptura sacra, in Traditione, atque in ipsis Christi apertissimis promissis, quae nulla sibi secietas, praeter Catholicorum, vendicare potest. Inter Christianos nota quoque Ecclesiae verae suit ac erit amplitudo, atque universalitas, ut ita dicam, ipsius. Habemus enim firmissimos Propheticos sermones, quibus ista amplitudo promittitur germanae Christi Ecclesiae. Hujusmodi notam invictissimae aliae Veritatis notae ita comitantur; ut cuicumque sine partium studio agenti innotescere semper queat, nos legitimum esse Christi gregem: quod de se ostendere numquam comtinget Haereticis. Subdit Phereponus e Si ad ea usque rempora, quia bux Vandali Ariani tu Afrisa longe potentiores fuerunt, viram produ- Auset Augustinus, vidissetque ab iis male haberi Catholicos Piros, quas impios ae ρbreneri se fatale sens et se periculosa ratiocinatione esse usiim contra Donaristas. oe denus coepisset defendere sumemtiam, quam prae affectu retractarar. Ut lubet, hariolatur hic Censor. At nos longe fidentius dicimus, Augustinum in Vandalica pera sequutione positum, a sententia, quam tuemur, non fuisse recessibrum. Neque enim facere Vandali poterant, ut minus quam antea Augustino manifesta foret Catholicae Religionis Veritas, & Arian rum impietas. Ipsos potius, magis quam antea, phreneticos fuisset arbitratus, quippe qui ad errorem adiunxissent etiam rabiem atque furorem. In hisce autem angustiis patientiam parant, ac parare debent Catholici; parasset & Augustinus: quod jam secerant Majores nostri sub Imperatoribus Ethnicis, atque Tyrannis. Vandalis vero obiicientibus phrenesim M pertinaciam Augustino, habuisset iste so. lidissimas rationes ipsis reponendas, quales nullus Haereticus habere unquam contra Catholicos potest. Quamobrem quum Augustinum tum deprehensurum fuisse argumenti sui vanitatem , Phereponus serustra somnians exclamet: O in se tria argumenta , quae paulo post mera Dphymata facta sunt Orationes imprudentes, ac fallaces, quae errori