장음표시 사용
321쪽
seque patrociaabantur, ae υeritatis patiatur ille, nos hoc unum d cere, neminem levius 8c confidentius sibi triumphum canere potuisse, quam nunc Phereponus faciat. Pergit Censor, & Augustinum audire recusat, affirmantem, e Circumcellionibus multos jam Catholicae Ecclesiae redditos, damnare suam pristinam vitam. Non credit Phereponus, neque credendum putat, homines facinorosos, qui rationes semper antea spreveran C, poenis subito adductos fuisse ad id profitendum, quod damnarant . Hoc ab ipsis factum arbitratur, ut potentioribus partibus ore grR. tificarentur; non enim verbis metu extortis habenda fides. Nimirum videtur heic ignorare Phereponus rem sibi notissmam, nempe quale hominum genus Circumcelliones fuerint. Cum ceteris Donatistis
errantes in Fidei doctrina, rebelles Imperatoribus, in Catholicos mille modis, immo & interdum in se ipsos, morte sibi conscita, deis mentissime ac furiosissime saeviebant. Quid facilius, quam aliquando animadvertere manifestum scelus 3 Quid verisimilius, quam hosce homines a Catholicis territos, atque edoctos, in sese tandem fuisse reversos, prioremque agnovisse insaniam 8 Verane an falsa quis iatormentis fassus fuerit, tum dubitare possumus, quum aliunde non constat, accusatum effecisse, quae ipse fassus est. Potuit tum vis adhibita extorquere consessionem salsam. Dubium itidem erit, an quis
vi admota errorem suum, pravamque sententiam revera, uti fatetur, agnoverit, quum dubitari potest, num illud sit error, num prava sententia. At, ipso testante Pherepono, apertus erat error, manifestissima insania Circumcellionum antea furentium . Quis ergo , plerosque saltem illorum jam pacata mente pristinam vitam dete. stantes, ex animo tunc egisse non credat, & patentissimis denique cessisse rationibus 8 Quis ideo magis non credat, si recogitet, Catholicos in adhibendo rigore moderationem non fuisse oblitos 3 Sed Phe- reponus nihil facile credit, quod suae Sellae, suisque anteceptis opinionibus noceat. Et iam nobis timendum est, ne stultos in posterum vocet Iudices Christianos qui fidem unquam habeant consessi ni, sive honestae alicui promissioni reorum in tormentis factae, &lost ipsa tormenta confirmatae; aut ne facinorosi, qui diu rationius restitere, unquam ipsis cedant, quanquam poenis meliora Dpmre, & ad mentem redire coacti, & quanquam rationes ipsae dilucidam Ueritatem atque Iustitiam omnibus notam contineant. Hasce autem rationes Donatistis magna cura fuisse explicatas,
auctor est ipsemet Augustinus. Inquit enim: Si terrerentur, ρο non
322쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 28s
Aeerentur, ἰmproba quas dominario videretur. Rursus s Lee enxur ἐρο non terrerentur, vetustate eo uetudinis obdurati, ad eapessendam viam faturis pigrius moverenνur, oec. Verum ista non lassiciunt Plis repono. Terror, si ipsi credimus, conivnctus doctrinae eam vehememur suoectam Deit ' quippe quam putans homines, nisi vi oe auctoriarate fulciretur, Donte sua collapsuram, nec terrore legum uti, nisquia lumine meritatis Ibi hominum animos conciliare nequis. Sed quinam sint homines isti, qui ita judicant, quaeso nobis edicat Phere-ponus. Certe nonnisii homines facinorosi, caeci, & pervicaces. Nam
pii, recte compositi, dociles, ubi placidis animis doctrinam ipsam
intime excutiant, secus judicabunt. At hac ipsa de causa facinor sis, caecis, ac pertinacibus adhibentur terrores, ut attentum & ipsit animum adserant ad doctrinam caelestem, atque ad Veritatem, quae sibi offeruntur. Hoc autem hominum genus, in errore & improbitate obfirmatum, male forsitan semper, vel sine tormentis, de doctrina iudicassent, quippe qui non viderent, neque sentirent, illam lumine Veritatis sibi conciliantem animos. Terrorem ergo adhibere licet, ut se recte edoceri patiantur; edocti vero agnoscent, suspectam minime esse doctrinam, quae in eum solum finem terrore utebatur, ut in suae Veritatis lucem oculi pervicacium intenderentur. Quapropter Ethnicis antiquis, & Turcis terrore solum, non autem doctrina & si doctrina, certe fallaci ac salsa doctrina , in suam
sententiam populos pertrahere conantibus, Phereponi verba objici potuissent; non autem Catholicis. Et videat ipse Phereponus, quid scelestis ac improbis hominibus responderet, si eadem argumentatione usi, Iustitiam quum humanarum tum divinarum Legum suspectam haberent, eo quod terrore poenarum armentur. Neque enim Verbiates Religionis minorem, quam Iustitia Legum, in animos vim habere dicendae sunt, si attente audiantur. Alioqui apud Deum Scapud homines excusandi serent, quicumque in Religione aliqua, ibeet falsissima conquiescunt. Adducit subinde Augustinus exemplum Dei o. M. qui nos cer te amat, oe tamen nos non solum docere fuaυiter, verum eriam δε- Iubriter terrere non cessat. Ad haec Censor: Quis homo audeat, imquit, sebi ius in eiusdem naturae participes, idem ac Deus, adrogare,
nis qui se bominem esse s1 oblitus Quis enim ignoras, aliud plane
ius esse Creatoris in Creatωras, aliud ineaturaνum in se invieem, Hiamque Dei ae hominum assectionem P En quibus captiunculis L ctorem suum Phereponus detineat. Nemo sanus, multoque minus. Catho.
323쪽
αg3 DE INGENIORUM MODERAETIONE
Catholici Q t te ius in homines sibi unquam adrogarunt quale Deci
competit, omnium Creatori , ad Domitio vero, Se animas in gehennam mittere valenti. Sed quidem putarunt, & adhuc merito putant, legitimis Regibus atque Magistratibus jus esse animadvertendi in sontes quamvis ejusdem naturae participes; & in ossicio continendi, & corrigendi, Sc terrendi homines, ne in errores ac vitia deisse Elant, sive ut inde revocentur. Quod dum praestant, non suo jure Magistratus 3c Reges faciunt, sed jure, quod ipsis Deus contulit, potestate regnandi collata. Neque propterea quod omnis erroris Mai sectus in judicando Sc castigando sit expers Deus, Reges vero MMagistratus pravis assectibus erroribusque sint obnoxii, a judicando& castigando abitinere isti debent, dicendive sunt conservos suos noua mare. Nam 8c amant, quum iniustos ad meliorem frugem revincandos iustis plectunt flagellis; & amare etiam possunt, dum iustos,& minime errantes, prae errore castigandos arbitrantur: a quo tamen errore abfuisse Catholicos in causa Donatistarum nos certo scimus. Quid ergo ad Augustini argumentum faciant Phereponi verba, quodcumque in latus Vertantur, non video, nisi ut persuadeant, nullum homini ius in alterum esse debere, & legitimis Regibus atque Iudicibus nefas esse usu in securis, aliarumque poenarum. Hinc etiam responso peti potest ad phere poni iratas voces, minime serentis, ab Augustino ex vocatione Sauli divina vi pera. Ela exemplum sumi. Quum enim illa prodigiose peracta fuerit, indignatur Phereponus, cum caelestibus miraculis conferri vim a miliisti buq lictoribusve Magistratuum allatam, oe quia Deus miracula 'imrerdum adhibuir ad hominu convincendos, hine colligi ideo titilum effὰ mi uii. Si Augustinus, inquit Censor, similes artes hoc est Mi. racula ) adhibere potuisse3 ad conυerrendos Donatistas, nihil erat, eureum hete eonfuraremus, oe omnem pervicaciam facile vicisset. Iracundiae quaeso Phereponus parcat, ne illius oculis turbidus affectus aspectum Veritatis eripiat. Quandoquidem Augustino & Catholicis Regbhus semper 'ad manum non sunt Miracula, num ideo illorum Caritis ab honesta sever; tate, aliisque artibus i abstinere debet, quae vimeere pervicaciam Haereticorum possit ξ Sed animadvertat Phereponus aliud esse Μiracula, aliud vim adhibere, ut quis ab errore ad verblatis cognitionem traducatur. Quanquam magna virius sit Miracu.
4is, ne i quidem tame parvicaces iacite; vincunt. Testis ea MDraόulorum copia, quaeJ Christus P Apostoli ι Moseo, atque m mist. Atra aliasti oren d . zo iv. m. .l fece securis ci fascium.
324쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 28
fecerunt, Persistentibus tamen in incredulitate Aegyptiis, atque Iudaeis. Haec quoque in irritum cadunt , nisi potenti, suae Gr tiae
vi suavissima Deus agat in renitentium corda. At praeter Miracula usus est Deus vi externa atque sensibili ut Saulum de presecut re Apostolum faceret. Dicimus ergo, Augustinum cum caelestibus Miraculis non conferre, quod est ad virtutem convincendi homi nes, salutarem illum rigorem, quem Reges interdum adhibent ad
sanandos pervicaces Haereticos . Neque affirmat, severitatem istam suapte natura aptam esse ad convincendos animos, & persuadendum verum, quum id proprium sit rationum, atque argumentorum, ad quae audienda relinantes per rigorem trahuntur. Sed tantum infert, & rectissime infert, ideo licitum esse vi uti ad Haereticos in meliorem sententiam perducendos, quippe quod & Deus salubri violentia in eumdem finem interdum fit usus. Posuit nempe Deus Reges in terris vicarios suos, ut veram quoque protegerent Religio nem, atque Ecclesiam, & Ueritati omnium praestantisssimae subsidium afferrent. Quum vero Catholici Principes certissimum habeant,& merito habeant, a se Religionem veram stare: cur ad ipsam amis plectendam urgere homines pertinaces sibi subjectos, aut eosdem in ipsa continere, licitum sibi non putent, quando ipsemet Deus Saucium furentem ex equo dejiciens, & caecitate percutiens, exemploiso ostendit, vim in hunc finem usurpatam consentire posse cum Caritate, atque Iustitia8 Non poterat Augustinus, non poterant Cain tholici Imperatores Miraculorum vi pervicaciam atque infiniam Donatistarum frangere. Fortasse ne ita quidem fregissent. Vim ergo aliquam salutarem, cuius exemplum Deus praemiserat, ipsis adhibere fas fuit; ut attentiores exinde aures & animos gens illa haberet, si tamen vellet, ad vim rationum, & ad Veritatem doctrinae.
325쪽
188 DE INGENIORUM MODERATIONEC Ap UT OCTAVUM.
Eρ mererie. Carbolicam Ecclesiam persequuntur. Augustinus oe. rLeani Episcopi perperam insimulari impotentiae atque ambitionis in Donai istis. Eorum Christiana Caritas, ut schismari finis Amret. Cur mortis Donatisae quidam damnati. An, ct ' quomodspiam Dei δευeritatem eum Afrorum Discoporum θυeritate composueris Augustinus. Non omnis persequutio mala. Re Ie id ab eodem augustino demonstratum variis Litterarum sacrarum d
eumentis O exemplis. ROBATustus Augustinus in eadem Epistola s3. posse diei, Ecclesiam Catholicam persecutionem ab impietate oesuperbia merericorum pari, exemplum Apostoli adfert scribentis ad Gal. IV. 29. Isaacum ab Ismaele persequutio-uem passum, etiamsi legamus ancillam potius & eius filium Ismaelem, ab Isaaci matre Sara passos graves molestias. Excandescit hela Phereponus, & ait: Verum quidem est, Hagaram male habitam a Sara, sed eo heic non respicit Paulus, verum ad Ismaelis actionem cum Isaaeo protervius ludentis, quam vocat persequutionem quam ueconferν eum persequutione, quam Christiani pariebantur a Iudaeis: quae non era3 sta in eo, quod viderent Iudaeos superbos esse ae pc vicaces quod nemo, nis Poenus Rhetor persequutionem vocaris ) sed in eo quod ab iis omni molesiarum o poenarum genere afficerentur. Absurdum est conferri basce persequutiones , quas tempore Pauli Chrisiani ferebant, eum lectione animi Discoporum, oe ceterorum Cl ricorum Afrorum, qua aegre pariebantur sibi contradici a Donatistis.
Alia addit, hoc est omnia turbat Phereponus, Augustino quod sibi lubet affingens, ut in eum declamandi pcstea bellam occasionem a ripiat. In haec autem modestissima verba denique desinit: Illudebat sane miseris Hipponen sis Rhetor, quia sentiebar, omnia impune a se in illos potuisse dici. Verum sanctus Doctor nihil Apostolo affingit, sed quidem Apostoli verba acute perpendit, neque ait, si tam fuisse in superbia & pervicacia Iudaeorum persequutionem, quam ab ipsis Iudaeis sustinuere Christiani; neque cum iis persequutionibus conrulit molestias a Donatistis Catholicae Ecclesiae illatas. Haec omnia. e Ph ιD 'it pod oss
326쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 28ye Phere poni cerebro nata sunt, inscio Augustino, &.reluctantibus Augultini verbis. Sed quidem comparabat sanctus Doctor Ismaelis actionem in Isaacum, quam Persequutionem Apostolus appellat, cum Donatistarum aliorumque Haereticorum superbia, pervicacia, & im. pietate , quam persequutionem quoque Augullinus vocat in Eccle. tiam Catholicam. Sicuti enim ille qui erat fecundam carnem, ab Apostolo dicitur persequutus fuisse eum, qui erat secundum Spiritum, non alia de caussa, quam quod luderet cum Isaaco vocabulo privumerEaebin utitur Scriptura sacra , quia ludus ille, quanquam in stutulus non esset ad afferendam gravem aut vitae, aut animo, aut
facultatibus Laaci perniciem atque dolorem, nihilominus aut ex M. perbia, & protervia, & irrisione iniurius erat dignitati Isaaci, aut pium edocebat cultum Idolorum, aut ad hereditatem eidem legiti. mo successori eripiendam tendebat; ita & persequutis appellari po, teli, quidquid Haeretici faciunt adversus Ecclesiam Catholicam exsuperbia, ac impietate, etiamsi nullam vim atque molestiam inse. rant Gaholicorum fortunis atque corporibus. Utrobique autem meis thaphorice forsan adhibetur perse Mursonis nomen, sed ut certe per illud significetur vere aliquod malum alterius corpori, sive animo illatum. Et quisnam ignorat, quantum Ecclesiae Dei noceant Pierudoapolioli, & Haeretici, lupi nempe rapaces, non parcen es gregi, uti eos Apostolus nominat adi. XX. 29. loquentes perυer , ut a
Quis ignorat, iniustitiam. & superbiam, & impietatem Don listarum, a quibus olim discissa elt unitas Ecclesiae, & vinculum Caritatis, & ipsam et Ecclesia infamata; qui praeter se solos, rei,
quam innumerorum Christianorum Rempublicam e Fide excidisse putabant, idque ex dubia unius, aut paucorum culpa; qui Sacramentis vim non a Deo, sed a Ministri qualitate inesse contendebant, & in Catholicos, atque in se ipsos crudelia patrabant 8 Ab huiusmodi hominum genere persequutionem patiebatur, & adhuc patitur Ecclesia, graviorem interdum, quam quas a Tyrannis est olim perpessa; in iis enim complurium animae perduntur, in his sola
corpora perierunt. Atque haec est eo in loco Augustini sententia. Prostant Libri. Attente ac sincere consideranti verba, nihil inde aliud eruitur. Quid est ergo, quod i m impotenter in Poenum Rhetorem Phereponus serturi Nonne in hominem hunc aequius sua verba cono veniunt 8 Se diu te Phereponus. feris Lectoribus suis, quia puras 1 Tym. X. P. I. Ο ὐ omnia
327쪽
ὰρ o DE INGENIORUM MODERATIONg
omnia impune illis euom tegentibus a se propinari posse. Verum ma
gis etiam fiet palam quantopere eum transversum rapiat assectus,& malae caussae tutela, dum carpit affectionem animi Episcoporum,m ceterorum Clericorum Afrorum, qua aegre pariebantur sbi contra.
diei a Donatistis. Ad quae e vestigio addit: uis ferat eum pers quutionem diei pari, eui dolet, quod non dominetur aliis, aeque aemi feror, qui facultatibus omnibus Doliantur, in exstium mirruntur, fustibus caeduntur, immo oe occiduntur, nam hoe factum liques en
istola C. in qua Augustinus intercedit ne fas P Haec ille de Episcopis Afris, & Augustino potistimum , dicentibus, se persequuti
nem a Donatistis pati. Nihil autem ego adseram de mulctis, exsiliis, & poenis in Donatistas congestis ab Imperatoribus. Satis enim est monuisse, id hominum genus haec omnia nimium commeruisse, quum iam eorum Sehisma non Deo tantum & Ecclesiae adversaretur, sed humanas quoque Leges pessumdaret. Quam immaniter in Catholicos, eorumque satra Templa, & uel in ipsos Episcopos camdibus etiam patratis grassati fuerint; quam pervicaciter Imperatoriis edictis, & omnibus pacis consiliis restiterint, nemo ignorat, & nei se quidem Pnere ponus. Sed qualiter affecti erga Donatistas fuerint Asricae Antistites Catholici, eorumque Clerici, praeterire non debeo. Cum Augustinus pluribus in Libris . tum memorabile quoddam factum , nunquam interiturum . sat prodit, a Catholicis non res aut Cathedras Donatistarum, sed ipsos Donatistas fuisse quaesitos ;eosdemque in Africa Praesules Catholicos a libidine dominandi longissime abfuisse. Antequam Carthaginiensis Collatio anno Ch. 4 II. haberetur, in qua de vera Ecclesia disputatio ineunda , R de concilianda pace inter Catholicos atque Donatistas agendum erat, deli beratum in Catholicorum Concilio fuerat, quibus conditionibus excipiendi essent Donatistae post pugnam. In mentem aliquorum subiit offerre, ut vincenti hus adversariis Catholici omnes Episcopatus muneri renuntiarent, & universae olebes Africae Christianae accenserentur Donatistarum Episcopis. Quod si vincerentur Donatistae . nihil tamen deperderent, dum in communionem Catholicae Ecclesiae redirent. Singuli Episcopi Catholici non indignarentur in honore& munere socium & aequalem habere. ubi eumque Episcopi duo Schismatis cauta constituti ante fuissent. Uno eorum defuncto, alter superstes integrae Ecclesiae praeesset . Minime probatum iri hasce conditiones a reliquis Episcopis Catholicis Augustinus & alii non-
pulli suspicabantur, quibus amor pacis, & Caritas talia suggesserat.
328쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 29 INam 3c id contra Canones erat, & nonnullis incomm do gravi esse poterat. Verum, ut ipsius Augustini verbis utar tu Lib. de Gest. Cum Emeri n. o. quando vemum est, ut hoc palam ferer, in Cameitio uni υersorum tam frequenti , paene trecentorum Episcoporum, septacuit omnibus, se exarserunt omnes, ur parati essent Episcoparum pro Christi unione deponere, o non perdere, sed Deo turius commemdare. Legatur Epist Ma ab eodem Concilio ad Marcellinum Tribunum hac de re conscripta, ubi prae ceteris egregia illa verba tacenda non sunt: Discopi propter Christianos pupulos ordinamur. Vuadergo Chrisianis populis ad Christianam pacem prodes, hoe de nostro Episcopatu faciamus. Si servi utiles fumus, cur Domini aeternis luis cris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus P Episcopalis diaguitas fructuosior nobis erix, s gregem Chrsi magis deposta collet Vis, quam retenta dioerferit. Nam qua fronte in futuro fecuti pro--issum a Chriso Derubimus honorem, s Christianam in hoe secuto
Moser honor impedιt unionem' Neque tum solum Donatistis hanc in Episcopatu societatem Catholici obtulerant. Iam pridem id secerant, .uti significat optatus Mileuitanus Lib. I. Hist. Ecce memorandum facinus Episcoporum Afrorum, quorum C ritas erga Donatistas contum aci Timos in aliis etiam iisque plurimis occasionibus effulsit, ut jam satis intelligamus, nonnisi ab animo a quitatis oblito, aut furente prae odio, erumpere potuisse, quae de illorum ambitione & dominandi cupidine nuper a Pherepono audiis vimus. Neque heic detinebo Lectores, tot alia monimenta prod cendo, quibus constet, Catholicos Africae Episcopos, & Augustinum in primis, id unum in votis habuisse, ut a stultitia, seu potius camco furore Donatistas revocarent, ab extremis suppliciis immanium caedium reos vindicando. & eorum Clericis & Episcopis cum E clesia vera conciliatis pristinos honores ac munera quaeque servando. Quei componi ista possunt cum iis, quae infra addit Phereponus 8 Deus ex nostra salute nihil lucrabatur. Sed Afri Episcopi, auctoritate, dienitate, aιque opibus eo maiores erant, quo greges e rum numerosores sua , quae non ultima causa harum vexationum
fuisse miritur. Cur vero dicat Censor, Deum ex nostra salute nihil lucrari, iuvat explicare legentibus, quam male ista huic sedeant loco. Respondebat Augustinus Donatistis, Ecclesiae Catholicae crudelitatem objicientibus, severitatem hujusmodi non culpandam , sed laudandam. Caritas enim cum iis vexationibus conjuncta erat; &Caritatem non minus misericordia, quam severitas decet. Exempla
329쪽
Inde multa congerebat, ut ostenderet, non ideo quemquam accusandum, quod alteri noceat, atque molestus sit; sed animum illius esse respiciendum, qui tum magis misericors, & benevolus, aut sautem justus est, quum plus interdum saevit. Hanc in rem inter alia
scribebat Augustinus, Deum proprio Filio suo non pepereisse, sed pro nobis omnibus tradidisse illum. At Phereponus: βuid simile est actioni Dei patientis volentem Filium suum occidi, an falutem humani generis, a seeleratis hominibus, ae moliminibus Eeelesiastieorum, qui concitabant Magistratus in miseros Donatistas P Tum petit Pherepinnus, an quisquam inter Afros tam perfrictae frontis fuerit, ut aud ro postulare ab infelicibus Donatistis, ut Gedoent Catholicos tam bene σrga eos, quos vexabant, lectos, quam erat Deus erga bomines,
quum Filium suum υexationibus praderet, ut genus humanum fatu σαρ Ad haec addit, quae nuper memoravimus; & orationem tandem ita concludit: At Rberor noster non gantum ver; , sed ne ver similis quidem, ullam rarionem babet. Aee Uus erat: quum bifce a
guriis minime eusuros, mulctae, earceres, eκ silia, mor manerenν.
Quam plane verum est litigare volentem, rationes interdum nunquam convicia deficere posset Sed dolendum est, incidere L Elores non satis cautos in id Auctorum genus, qui nihil pensi h bent in publicum efferre, quidquid non Veritas attente perspecta exserere, sed ira praeceps effutire jubet; quique sibi prius, tum a ditoribus suis, magna confidentia imponere non dubitant. Quis autem, ut Pherepono jam respondea naus, tam leviter Libros Augustini, atque H storiam Donaristarum percurrit, ut statim non in te, ligat, quam calumniose dicatur, nullam Augustino & Afri Episcopis curam suisse Veri, Sc ne Verisimilis quidem; immo ne hoc quidem sibi necessarium illos putasse λ Tot egregia volumina in Donatistas conscripta, tot Collationes, quaesitae ac institutae . tot sortissimae rationes a Catholicis adhibitae, vel me tacente, produnt, an Augustino, ejusque in Africa collegis, Veri ac Verisimilis cura studiumque suerit, & an potius severitatis quam argumentorum Viemollire ac frangere ipsi optarint pertinaciam Donatistarum. Quod autem de morte Haereticis eisdem illata Phereponus , interserit, ludibrium pariter Veritatis est. Severas in se leges, ut ita dicam, ab Imperatoribus extorserat immanis jam facta crudelitas Donatistarum. Ipsae tamen leges severiores neminem m nrtis damnabant, eo quod Haereticus quisquam tantummodo foret. Non supticio capitali, scribit Augustinus Ep. 3o. nunc I 83. Cap. 7. propter servandam ratom
330쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 293eἰrea sodἰgnos mansuetudinem Christianam, sed pecuniariis damnis prapositis, ct in Episcopos, vel ministros rarum exsilio eanstituto. Si quidam ex iis morte violente sublati sunt: pauci, & grassatores, MCircumcelliones multarum caedium rei fuerunt. Episcopi vero, Se Augustinus in primis, intercessere semper, ne illo usque descend rent iustus alioqui rigor, & cohibendi nimii furoris necessitas. Imismo ipsas lenire mulctas, & leges ipsas mitigare, quantum licuit, omnium cura suit. Id constat ex variis Augustini Epistolis. Quod
si plus quam par erat, quisquam militum Caesareorum, sive Pram sectorum , abusus est auctoritate legum in personas facultatesque Donatistarum, id in omnium aequissimarum legum conditionem res rendum, quarum nulla hujusmodi infortunio obnoxia non est. Id contra mentem ipsius Imperatoris factum, & praecipue Episcoporum, Omniumque proborum. Haee omnia, aiebat Augustinus, dioliaeens bonis, oe ea prohibent, eobibent, quantum possunt: quamum autem non possunt, ferunt: oe seur dixi, pro pace laudabilia tol rant, non ea laudabilia, sed damnabilia iudicantes. Quod est ad comparationem divini erga homines affectus, &Episcoporum erga Donatistas, nemo certe Catholicorum ita despuit, ut se cum Deo componeret. Sed nemo itidem futurus nunc esse deberet . adeo sui oblitus, ut pravum in Episcopis Asris animum suis.
se contenderet, eorumque tum ambitionem, tum avaritiam affirma
rei caussam dedisse invocandi in Donatistas legum subsidii. Qui Cimricis & Episcopis Donatistis omnia ut prius intacta volebant, offerebantque vel Sedes proprias, ut eos Christo ac verae Ecclesiae la, crifacerent: qua ratione censeri, qua fronte dici possunt abomina n. dis cupiditatibus ad vexandos Donatistas. impulsi 8 Id multo minus suspicari nefas, si . temporum illorum Historia sincere consulatur;& quantopere publicam pacem Haeretici illi immanitate sua tu barent, innotuerit; & quid eorum querelis atque calumniis sanctus Augustinus responderit, praecipue in memorata Epist. So. nunc I 83. Ceterum petenti Phere pono, an qui disimile reperiri possit inter a. Dionem Dei tradentis Filium suum pro salute hominum, & Cath
licorum concitantium Magistratus in miseros Donatistas, respondeo mus, non exiguam similitudinem intercedere, quantum tamen patutur infinita operantium disserentia, ut.actiones assimilentur. Sicuti
enim Deus, quo infinitae suae Iustitiae fieret satis, & humanum doinde salvaretur genus, voluit, non quidem scelus Iudaeorum, sed
tormenta & mortem Filii sui; ita etiam Episcopi Afri, quo a per