장음표시 사용
341쪽
plerisque ad eamdem Ecclesiam conversis contigisse olim, fidenter nobis persuademus, & Augustinus aliique testantur. Ceterum Phereponus, ne ubique durum se nobis praebeat, s tetur, adolescentes, & Haereticorum filios Catholicis placitis educatos, sincerissime Fidem Catholicam amplecti. Non est hic exiguus salutarium terrorum fructus. Sed adhuc idem Censor eontendit, Schiasmati finem imponi vexationibus nonnis inique atque inhumane posse. Quibus rationibus hoc ille contendat, ignotum est nobis; nam quas hactenus deprom sit in Augustinum, nihil solidi habere deprehendimus; & contra solidissimae adhuc vigent, quas Augustinus attulit, tuasque Phereponus aut infeliciter insectatus est, aut attingere amus, ut puto, non est. Attamen haec fortasse, quae subjicit, rationum loco Censori fuerunt. Inquit enim. His asibus non modo Schiasma ex pertinacia aut imperitia ortum, sed oe omnem veritatis cogniarionem tolli, ut liquet vel ipsus Africae exemplo, in qua inhammed norum furor extinxit illie Religionem Ciriseianam, smilibus artibus ris, quibus eυulsum fuerat Olim Sebi a Donatissarum. Igitur, tandem cono cludit, non erat quod de eventu gloriaretur Augustinus, qui omnium
vexationum par es. Si Augustini Epistolam iterum legisset, aut st diosius semel legisset Phereponus, intellexisset, Augustinum nequaquam de illo eventu gloriari, quanquam Catholicis futurum esset gaudio, tot populos amplecti, ad unitatem Fidei, atque ad veram Ecclesiam reversos. Id ille refert, ut causam tantummodo prodat, quare ab antiqua sua sententia ipse discesserit. Nempe verebatur olim, ne Legum terror ex apertis Haereticis fictos Catholicos faceret: quam tamen suspicionem deinde sustulit experientia ipsa. Quod 3eliquum est , etsi injustae vexationes ita Deo propter hominu scelera permittente ) parem cum justis affectum sortiantur quo e
men eventu caruere tot Paganorum saevissimi conatus in Christi nam gentem , nihilominus animadvertere debemus, nonnisi temere comparari hac in re potuisse Catholicos cuin Multam medanis. Ο
thodoxi ac legitimi Imperatores in populos sibi & Ecclesiae subj Hos, sed pervicaces, & per apertam iniquitatem ab eadem Ecclesia
vera sejunctos, poenas moderatas constituebant, ut iterum ad ovile Christi perditas oves revocarent, neque prius errantes re Vocarent squam erudiissent, eisque errorem pristinum manifestum secissent . Multam medani contra in solo terrore, & vi acinacis, ratione omni seposita, sine ullo dominationis legitimae iure, sine bona causa, po pulos alienoε in antiqua Religione stantes, ad novam amplecte da
342쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. Eo Idam coegere, quam Catholicae praeferendam nemo liber 3c ingenio valens persuadere sibi possit. Quid heic simile sit, non video; &ne ipse quidem Phereponus videat, utpote qui neque diffitetur, Donatistas iniquo titulo secessionem olim a Catholicis fecisse , neque diffiteri poteti, falsam esse & absurdam Multam medanorum fidem atque saevitiam. Etiam si ergo iisdem artibus quum Catholici tum M liam medani usi fuissent, & par utrimque fuisset eventus, quia tamenius legitimum, & iusta causa. & recta Doctrina Christianis Imperatoribus erant; haec autem Muham medanis deerant: nefas profecto erat Pherepono, moderatum rigorem pro custodia veritatis adhibitum cum extremo rigore pro impietate propaganda usurpato conferre. Ut toties Auguilinus ostendit, immo ut quotidie nobis cernentibus
usu venit, quum boni, tum mali persequutionem faciunt; sed julte illi, inique isti; illi odio, sive errore incit ti; isti Caritate, & Ueritate ducti. Oppresserint ergo Donatistas Catholici, Catholicos Multam-medant; Iultitia nihilominus semper faciet, ut illos laudemus; ia-tultitia, ut istos. damnemus. Denique dissimulare quidem possumus, dici Multam medanos similibus artibus usos ad e clipguendam in Africa Religionem Christi, ac usi Catholici fuerint ad auferendum DF natistarum Schisma: quod certe nunquam ostendetur; sed absolvere plane nequimus Phereponum sine ulla ratione contendentem, per hujusmodi vexationes non solum Schisma, sed & omnem veritatis cognitionem tolli. Id jure de Muham medanis artibus, & Arabica crudelitate canatur; immerito & falso de Catholicis: sicuti ex ipsa Donatistarum Historia liquet. Α Catholicorum parte evbdens Ueritas stabat. Nihil intentatum Catholici relinquebant, quo illam pertinacibus persuaderent; eo collineabat Romanarum Legum terror, ut se Donatistae edoceri Pterentur eamdem ; & plerique
edocti, insaniam praeteritam ex animo detestabantur, errore vel
ri perspecto, & nova veritate imbuti. Quid heic simile cum caeca feritate ac impietate Arabum f & quis dicere audeat, in hisce
casibus atque conditionibus veritatis cogaitionem tolli, quum comtrarium euidenter curetur ρ .
Infra nequit capere Phereponus, quomodo ita ratiocinari posset Augustinus, qui credebat homines ad Deum sola gratia tarerna, oectictis solis concedenda conuerti, ct ad miram aeternam adduci. Auid τnim, inquit, magis alienum a gratia diυina, quam mulctae, euina, atque alia funiuria P. At nos Iespondemus, utique Fidem non ex . . . Tem, X. P. I. ' Qq Me.
343쪽
Meritis, sed ex Gratia venire. Sed quum ipsa Fides ita sit Dei do.
num, ut actus etiam sit liberi arbitrii, & omnes iubeamur bene sentire, & recte agere; propterea homines cunEli, ad bene sentie dum, & recte agendum solicitandi sunt. Consilia, praecepta, leges, praedicatio Evangelii, & variae convincendi ae hortandi rationes in
hune ipsum finem adhibentur. Correptio autem, quae ut habetur Proverb. 29. tribuit sapientiam, modo inserre, modo conservare potest donum Fidei, & prodesse hominibus. Quare non solum lauda da, sed etiam Gratiae divinae instrumentum dicenda est. Neque umro nos, quia Gratia Dei, non sine tamen libero Arbitrio, probos homines facit, a bonis operibus abstinere debemus, aut cessare ab urgendis ad bona opera ceteris fratribus . Neque item Apostolica Gratiae Doctrina obstare debet, quominus injustos, impudicos, &blasphemantes Deum, legitimi Iudices ad iuste pudice & pie vuvendum salutaribus poenis impellant. Nos quod nostrum est, faci mus; Gratia quod tuum est, faciet. Sed si ista non capit Pherepo-mus, multo minus capere ego nescio, cur ipse loqui his verbis pedigat : suis dicere fustinear, qui modo pudore aliquo teneatur, nec Omnem Religionis reυerentiam exuerit, irritam plane esse verbi diu ni praedieatiouem, nee gratiam divinam enm ea eoniungi, nis accedat persequutio P Iram quaeso non prosundat Phereponus. Non Amgustinus, non Catholici unquam sensere , irritam plane esse Uerbidiυini praedicationem . nisi illam persequutio comitetur. Immo nos assirmamus, Evangelii potissimum praedicationi Deum coniungere suam gratiam, suisque gratuitis donis reserare per illam aditum conis 'suescere. Sed negari non potest, quin irritus quoque interdum sit praedicationis isti ux effectus, vel quod attentum animum ad illam homines non adhibeant, vel quod pervicaciam 3c caecitatem luci Veritatiς, & pulsanti Gratiae opponant. Arquae minam Iudaei, Mu-ham medis sectatores, Gentile tot Haeret ci, hujus calamitatis fidem nobis non facerent. Ergo ut ejusmodi pertinacia & caecitas amoveantur. atque ut animum tu prahdicationem Veritatis solertius homines intendant , rigor & moderata severitas interponuntur interdum a legitimis Regibuς sive Magistratibus in Christianos sibi subjectos in Schisma prolapsos) non sne ingenti animarum frictu . Qua in re , ut patet, ' non statuunt Catholici vim animorum emolliendorum in vexationibus adhibitis. sed in Gratiae divi-iuae emeacia ' quae' his modis tuni istitur, ut de pertinacibus h
H HMe verba nuper addita, seeundis euris. ab Austore.
344쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 3o
minibus, incuriosis , & nolentibus, attentos ad verba divina , dc volentes faciat. Neque vero unquam a salutaribus hisce poenis Catholici disjungunt praedicationem Evangelicae Veritatis, sed potius
ad eas tantummodo confugiunt, ut ista praedicatio studiosius auribus accipiatur, Sc in mentem fluat. Ad Augustini Epistolam Centesimam quintam Phereponus notat, Augustinum nimio affectu occaecatum, in eo falsum fuisse, quod Donatistis. indulgentiam suae factioni ab Honorio Imperatore conis cessam dictitantibus, mendacium exprobrarit. Nam, inquit Pherep
nus, eo tempore uti ex Concilio Carthagine XVIII. Kal. JuLAnni 4io. habito constat libertas facta omnibus fuerat cujulvis
Religionis sequendae, ideoque non mentiebantur Donatistae. Leci res autem suos Censor adire jubet Augustini Vitam ab erudito Benedicti no proxime praeteritis annis elucubratam Lib. 6. Cap. 7. q. a. ut Augustini errorem manifestius intelligant. Nos Auctorem V Liae Augustinianae adimus, & utique inde ediscimus, aliquando ab Honorio Augulto per dolum expressam, & revera promulgatam fui se Legem Haereticis faventem, quam non dubitamus, quin Don listae etiam in sui favorem interpretarentur. Verum Donatistas ab
antiquis Legibus liberare animus Honorio non fuit; Epistola vero memorata Augustini uti animadvertit Sc recte infert eruditissimus Scriptor Vitae eiusdem scripta suit, antea quam re ipsa libertatem
cujuslibet Religionis colendae concessisset Honorius, quanquam Donatistae famam jam concessae evulgarent. Quare intelligat Lector, quanta huic Censori habenda sit fides. Presbyterum quemdam Donatum, ex factione item Donati, existimantem, & idem iidem repetentem, neminem euendum esse ad bonum, Augustinus ita alloquitur in Epist. I73. alias et o 8. q. a.
Aitende quid Apsolus dixeris: Qui Episcopatum desiderat, bonum
opus concupisit. Et tamen multi, ut Episcopatum fuscipiant, renem rur inviti, perducuntur , inclutantur , custodiuntur , patiuntur xanta
quae nolunt, donee iis adsit voluntas fuscipiendi operis boni. Phermponus pag. 438. Anima . primo dissicilem se praebere videtur ad credendum, fuisse olim, aut nunc esse, qui vere cogantur dignitates opes Ecesessasticas accipere, quum antea nollent. Scilicet nihil ille veretur in suspicionem adducere omnia, & ubicumque eum incessit cupido, ipsi Augustino abrogare fidem. Et sane miror, hominem hunc adhuc ignorare, vetari nos ab Aequitate & Caritate male sentire, immo non bene sentire de aliis. sine potenti ratione. Ut
345쪽
enim hominis improbi est, neminem alium credere velle probum. ita imperiti est negare, quod nunc ipsa testatur experientia, & mulisto magis Augustini tempore testabatur. Nunquid enim ille tam hebes, aut impudens fuerit, ut rem veluti vulgarem, & Donatistis compertissimam narraret, quae multis iam non constaret exemplis Immo complura antiquitatis monumenta, quae heic innuere sum vacaneum puto, hoc idem adhuc dilucide testantur. Deinde Phermponus ita disserit: Sed qui ira regumur, putant etiam ipsi Episcoparum esse opus bonum; nec eum refugiunx, quas malum quidpiam , sed tantum quod ei oneri recte ferendo impares se iudicenst. At D narsyae matam per se ebse ae Deo diolicere, quamvis ea .n re err νων, putabant id quod facere eogebantur ἰ nee vexationibus aliter ust sentirent adduci poteranx. Detecto hoc Augustini paralogismo, res poscebat, ut aliquo documento Lee ores suos Phereponus dimitteret. Inquit igitur: Iνaque nihiι ad rem hoe exemplum faeis, nee adbib eur ab Augustino, ni si more eorum Rberorum, quibus fatis est veιι issima meris miliνuὸinis umbra, ut sibi recte ratiocinari videantur; iusmodi hominibus nimis scaluerunt per multa faecula Cέristiana. Ecclesiae, sed praesertim illo aevo. Optandum User eos, qui publice
cavsam Eeclesiarum fuscipiunt, paklo sudiosus Dialecticae oe Rhetb
νicae θυeriori operam dare, ne post Iophismata, ae inanes pbaleraspi beculae vendi arent. Et nos optamus, Ecclesiasticos non solum
viros, sed & omnem veritatis cultorem, Dialecticae ac Rhetoricae severiori multum studere, ut a sophismatis ac inanibus phaleris a stinere discant. Sed itidem optamus, ut Critici viri non minus Modestiae, quam eidem Logicae, studeant, atque a petulantia temperent; neque generali centura quemquam, veluti indoctum, Soph, stam, ac levissimarum mercium propolam, traducant, quod ipsum
aliquando errasse deprehenderint. Praeterea optamus, ut magnos V,
Tos jam functos humanis rebus si quando emendandos suscipiunt quod certe per nos licet , sine supercilio, fine malignitate emendent, & modeste atque eircumspecto iuditio de tantis viris pronum lient, uti iam Quintilianus monebat; neque impotenter insultent Ingeniis tam bene de re Literaria, & de Veritate, & de Religione alioqin meritis; ἱmmo non prius quempiam ex iis carpant, quam sibi fatis constet illorum error. An ab aequissimis hilae honestasque Iegibus Phereponus quidquam discesserit, iam puto Lecto. res sobrios atque honestos ante me dudum intellexisse. Sed heic vix
ille serendus, quod tam universali sententia percellat Augustini Sae
346쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 3o'
eulum, quo floruere tot illustres, magnique nominis, ae ingenii Scriptores. Multo minus ferendus, qui nobis exhibere audet Augustinum Logicae studiis persunctorie excultum, quando vix alium inister veteres offendere possumus, qui acutiori mente, Sc meliori Di lectices usu, quum res poscebat, veritatem investigarit, defenderit, di Sophismata caverit. Nam quod & apud illum paralogismus quam doque occurrere aliquis possit, non ingenio, non voluntati , nota Logicae neglectui tribuendum id est, sed hominum conditioni miserae, cui nullus propterea insultare sibi licitum putat, nisi qui se hominem esse fuerit oblitus. Sed quid, si ne heie quidem Augustinus contra Logicam petaearit, ubi tanquam in opportuno loco ipsum ad Logicam addiscem dam amandare videtur Phereponus 3 Quiὸ fi Logicae se minus gnarum, ne dicam Sophistam, heic se Phereponus prodiderit, ubi sophisma Augustini sibi redarguendum putat 8 Periculum faciamus. Quid aiebat Donatus ille Donati sectator 8 Neminem euendum esse ad bonum. Deum dedisse rimini liberum arbitritim; ideo non debere gi hominem nee ad bonum. Hoc ex Augustini Epistola nuper laudata discimus. Quid Catholicus ad haec respondere debuit 3 Num ostendere Donatistarum Schisma esse malum , Unitatem Fidei &Ecclesiae Catholicae bonum esse ρ Id fecisset inopportune. Neque enim poscebat Presbyter Donatista, ut sibi de monitraretur, bonum ese redire in Catholicae Ecclesiae gremium. Non aiebat: Neminem ad malum esse rogendum. Ajebat: Neminem eoeendum esse ad bonum. Hoc est . aut jam sibi persuaserat booum esse, quod Catholici sibi inculcabant; aut saltem non negabat, & conceὸebat, id esse bonum,ajebatque se se velis orare, se melle perire in Haeresi sua, uti imira Augustinus tradit. Quid aliud ergo Logicus vir ad Donatistae effatum reponere debebat, nisi ostendere, homines ad bonum quoque
impelli posse, atque debere Augustinus apposite facit pria
Elo vulgari eorum temporum exemplo, cui vel ipsi Donatistae nihil obiicere possent ac vellent, eorum nempe virorum, qui ad Epist patum suscipiendum, hoc est, ad bonum amplectendum, cogebam tur. Nihil ergo faciat huc animadvertere, Donatistas malum putasse id, quod lacere a Catholicis cogebantur. Ex Donati ultronea comsessione assumebat Augustinus, id bonum esse. Tum ex Logicae r gulis id tantummodo evincebat, quod solum a Donato negabatur, Videlicet, eui bomines ad bonum debere. Si bonum id esse negasset Douatista, tum Augustinus aliter sibi ad negantem respondendum novi i
347쪽
novisset. Quamobrem nemo Logicae praeceptis instructus non inteI- ligat, quantum ad rem faciat illa Rugultini responsio, & quantum
contra a Logica alienum fuisset ea respondere, quae si Phereponum audire volumus, respondenda tunc erant. Pudere deberet hominem Criticum tam supine Censorem agere.
Non infamatur ab Augusino Ecclesia trium priorum Saeculorum, ne que eidem inngitur aliqua dissimulatio iniqua. Non omnis peris sequutio improbata a veteribus Christianis, sed ea tantum, quae
pro errore contra veritatem exercebasur. Neque Ethnici crimi
nari iure potuissent poenas moderatas in aυerfos a Religione vera salutas. Augustinus erga Manichaeos mitis, sed non idcirco incusandus , quod salutares Haereticorum vexariones dein de laudarit.
l Ac1Lx ab iis, quae ad Epistolam I 83. olim Io. Augustini pag. Iaa. Animadv. habet Phereponus, expedire s se postet, quicumque Donatistarum insaniam, aut ex ipsus
supra memorati Presbyteri facinore, aut ex tot aliis Hibstoriarum monimentis colligat, eoque magis qui demum animadverterit, quam nullis rationibus, sed solum indignis suspicionubus omnia corrumpere, & denigrare Phereponus soleat. Quam aristem si in isto Censore probare velimus, jam nihil erit, in quod saevire impune non possimus, culpamque falsitatis conferre. Sed ne heie quidem is sine responso dimittendus est, quippe multum ex sp tiatur, ut ostendat, Augustinum non animadvertisse, quantum ipse universam Ecclesiam Christianam trium priorum a Christo nato Sameulorum suis dictis infamaret. Quei tam male Ecclesiam habeat A gustinus , videamus . Donatistis dicentibus, non petiisse 'a Regibus serrae Apostolos talia, hoc est, ut vulgo dicitur, non invocasse iam culare brachium pro tutela Religionis verae, Augustinus respondet in eadem Epist. I 83. Cap. V. j. I9. uis tune in Christum erediderat Imperator, qui ei pro pietate contra impietatem leges ferenda se ires, quando adhuc illud Propheticum complebatur: Miterunt R ges terrae, Principcs convenerunx in unum adversus Domisum ο
348쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 3IIa ersus rarissum eius P Tum addit, ex quo Imperatores Christi nae Religioni dederant nomen, potuisse illos, & debuisse pro ipsa Religione tuenda, & errore profligando, leges condere, Christiana
tamen moderatione dignas. Hinc Phereponus inseri, Augustini me, tem esse, a primis Christianis improbatam non fuisse persequuti nem omnem: quod si verum esse ponimus, infamis ex Pherepotat sententia fuisset Ecclesia sub Ethnicis Imperatoribus, graviter se per de persequutionibus, quasi humanitati contrariis, conquesta. Eraspectamus a Pherepono argumentum, quo palam fiat, tam absurda consectaria venire ex Augustini sententia. Ecce. Si enim dicamus
Christianos antiquiores ea tantum de ea a vexationes damnasse, quod in ipsos exercerentur, non in Ethnicose habendi erant eallidi dissim ι itores, qui tempori dumtaxat ferυiebant; quum damnarent quas in
pia oe inbumana, quae ipsi ιibentisme fecissent, si potuissen3. Tum
e vestigio haec alia subjicit: Neque enim vetustiores Christiani δε--nabant persequutionem , quam Us pariebantur, sed omnem omnino, quaecumque esset. Postrema haec verba si perpendantur, quamvis speciem praeferant rationis, & confirmationis superiorum, nihil tamen aliud continent quam id, quod in quaestione est. At quaeso non adserat pro re comperta Censor ille, a vetustioribus Chri ilianis omnem omnino quaecumque esset, persequutionem damnatam fuisse. Hoc ille dicit; sed hoc illi adhuc demonstrandum restat. Superiora ergo repetamus Phereponi verba, quae sane ad rem propositam faciunt. Ad ea vero ita respondemus, antiquos Christianos non ideo de vexationibus fuisse conquestos, quod in se, & non in Ethnicos, exercerentur; sed quidem quod exercerentur contra Veritatem, Acontra Veritatis patronos, & in patrocinium patentissimae impietatis, & infelicissimi & apertissimi erroris. Expostulantes de iniqua
crudelitate nunquam negarunt, quia moderatae persequutiones albquae a Iegitimis Regibus exerceri licite possent, ut ab impiis opinionibus pars populi sibi subjedii liberaretur. Ergo nihiI dissimula. bant Chrilliani veteres; neque tempori serviebant; neque Iibentissime idcirco Ethnicos persequuti fuissent, si potuissent; nam quamvis
id liceat, aegre tamen a Catholicis semper factum est, neque pa-Tem Ethnicis vexationum mensuram reddidissent Catholici; neque alia praestare cupiebant, quae nunc sibi Phereponus fingit; atque adeo sententia Augustini veterem Ecclesiam minime infamat. Sensit Phere ponus haec sbi illico reponenda esse; quare hanc nobis iustam defensionem eripere conatur, ita scribens pag. 321.
349쪽
Non poterant dicere Cbristiani, se Veritatis esse patronos, Eibnkον mendacii. Nam quamυis verum hoc esset, eontroversa illa etiamnum pendebat, dum Ethnici contra sentiebant; armaque eis in Christianor, .nterea dum Christiani Us fierent, funeditabantur ' nam dum se pro Veritate stare illi putabant, debebant ex Christianorum sementia υ Mare alirer sentientes. Quamvis Ethnici se pro Veritate stare put, rent, attamen Christiani minus perspicaces fuissent, & rationem comvincendi , atque exarmandi superstitiosi furoris nunquam prudenter iniissent, si persequutionem omnem, quaecumque sit, damnassent. Tunc enim Ethnici, qui sese elumbes plane sentiebant, quum eo res veniebat, ut Christianos ostenderent non pios, non veritatis p tronos, se vero non impios, non mendacii sectatores; vires resum sis,sent, & fortissimos, immo ex una parte invictos se praebuissent adversus Christianam gentem. Nimirum dimissa quaestione illa, utrobi, nempe, Veritas, & Religio vera staret, lubentissime in alteram quaestionem invasissent, num, scilicet, improbanda sit persequutio
quaevis. Argumentis autem tum a naturali ratione, tum ab omnium
populorum institutis, tum ab ipsis Christanorum sanctissimis Libris, facile ductis, ostendissent, licere Magi liratibus legitimis persequi iadi vexare improbos ac impios, ut aut emendentur, aut justas dent pomnas. Nos contendimus, in hujusmodi controversia rationibus obrue
dos fuisse Christianos. Quod profecto eorum apud Ethnicos bonam alioqui causam pessumdedisset, quasi Christiana gens, quam impiam atque superstitiosam illi credebant, ea falsa opinione eximere sese voluisset debitis impietati suppliciis. Saltem, ut quisque intelligere potest, dissicilis illa quaestio dissicile composita fuisset, atque interim
dum componeretur, debacchari perrexisset confidenter in Christi gregem Paganorum furor. Restabat ergo, ut ad priorem quaestionem, quam unam revera nos dicimus agitatam, regrederentur Religionis Christianae troni, contemtoque Phereponi consilio, hoc solum peterent, hoc probarent, nempe ab impietate atque a superstitione numium abesse Christi Fidem; impium contra atque superstitiosum e se Idolorum cultum, atque Ethnicos pro Veritate minime stare. Sihele vincebant Christiani, ex ipsorum Et nicorum sententia div xandi amplius non erant; non enim illos, qui se pietatis & veritatis cultores probabant, suppliciis addicendos Ethnici credebant. Athoe facile, & illico, & invicte ostendere poterant Christiani, vel Pherepono judice: tantum eminet ac patet supra Ethnicorum s perstitionem veritas Religionis Christianae. Quod Christiani tam
350쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIS. II. 3I3
tum sero profecerint, sero saevitiam Tyrannorum evaserint: non suae causae infirmitati, non spreto Phereponi consilio, tribuendum, sed impotentiae, & caecitati Ethnicorum, quam heic pluribus d scribere non vacat. Non ergo, ut Phereponus autumat, arma in
semetipsos Christiani suppeditabant Ethnicorum crudelitati, dum sentiebant, licere persequi impios; nam quum se impios non esse evelligio Sc evidenter ostenderent, simul etiam persequutioni modus erat illico faciendus. Ministrassent potius rationem perpetuo saeviem di, si quod Phere ponus eos secisse vellet contendissent, ne tu impios quidem & superstitiosos, & sacrilegos licitum esse animadvertere, & inique vexari, quos ideo vexas, ut impietatem erroresque nefarios contra Divinitatem eiurent. Non conquiescit Phereponus, sed haec addit: M potuissent pra videre Ethnici, adfore aliquando rempus, quo morte mulctarentur Diis Sacra facienses a Christianis Imperatoribus, nee sine plausu Episcoporum, licet alioquin in partes abiissent; Chriseianos infamassent, quasi factiosos oe malos bomines, qui nam dicebant, quod sentirent, quum Religionem liberam esse oportere elamitabante Tum orationem suam ita concludit: Nee dubito quin Erbnici, qui supererant in Imperio Romano, oe vicini etiam Idololatrae, ut Persae, rata Chrisianis obiicerent. Male accidit vetustioribus Ethnicis, quod hominem acu.
tum, qualis est Phere nus, illorum aetas ac superstitio non tulit. Eos enim iste fortasse monuisset, ut in Christianorum animos profundius inquirerent, seque diligentius liberarent a gente seditiosa, &vindictae sitim occultante. At nos aequius putamus, Ethnicos, si praevidissent, quae vere a Christianis Imperatoribus praecipienda mrant, nulla infamia aspersuros fuisse Christianam sui temporis gemtem; δc siquidem fecissent, iniqua, ut ceterae aliae, fuisset haee etiam accusatio. Nunquam enim clamitaverant Christiani, non li-eere legitimis Principibus superstitionem dc manifestam impietatem proscribere, δc salutaribus poenis urgere impios ad meliorem sententiam; sed quidem superstitiosum & aperte sacrilegum Idolorum culis tum Christiani appellabant. Deinde magna inter Ethnicorum dc Christianorum persequutiones intercessit differentia; quippe Ethnici invitos Christianos coegerunt, Ethnicos vero invitos nunquam coegerunt Christiani veterem suam Religionem ejurare. Immo quae capitalia supplicia memorat heic malevolenti animo Phereponus, in neminem decreta fuere, quod Ethnicismo intime addictus effet, sive quod Christo nomen dare detrectaret; sed in eos duntaxat, qui e