Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

2 4 DE INGENIORUM MIDERATIONE

tinaci errore, Sc a certo gehennae periculo Donatistas deploratos a verterent ., castigationes in ipsos . decerni voluerunt. Utrobique severiritas, sed iiusta uieveritast conspicimi: ut linque Caritas effulget; utrinque per severitatem magnum hominibus quaeritur bonum, & proinde julta. pia, aet laudabilis cum Dei, tum Episcoporum actio est, nisi quod hominum opus, quanquam justum & pium, nulla ex parte. aequare potesti divini operis pretium, . atque successum. Neque porro necesse est, ut in omnibus & minutissime sibi re ndeandres comparatae, dum in eo vigeat similitudo, in quo res ipsae assimilatae fuerunt. Quae quum ita sint, quis iam pudorem, sive ut dicere iam licet, impudentiam Phere poni non miretur, dum hac de

caussa ait.: Pudet immorari eo utandis eiusmodi ratiocinaxιonibus, quocne Logiere quidem Tiron bus lodia condonarentur Multo magis mirabitur Lector hominis confidentiam , quum intelliget, nunquam 4nstituta ni fuisse ab Augustino comparationem inter Deum eiusque actione in , & affectum erga homines: & Epustopos Afros, eorumque actionem atque affectum erga Donatistas. Ideo tantum exemplo Dei non parcentis Filio suo sed eum pro salute hominum tradentis, Augultinus utitur, ut generale illud eis tum probet: Suum boni o mali eadem faciunt, eademque patiuntur,

non factis, O menis, sed causis utique discernendi sunt. Et infra.

Discamus in similitudine osterum disernere animos operantium nec cla si oculis euumniemur, oe benevolos pro nocentibus accusemus. Op

ra similia multis exemplis ostendit Augustinus, & tamen quia diaversi sunt operantium animi diversae operandi caussae; hi pios &justos, illi impios & iniquos se produnt. Certum autem est, Deum non solum passum fuisse, ut innocens Filius suus a sceleratis necaretur, sed etiam voluisse ιlatque exegisse , ut tormentis ac morti offerretur ejusdem Filii vita. Et ipse Filius, volens quidem & lia her, sed tamen obediens Patri usque ad mortem, & ejus aeterno decreto ac voluntati obsequens. traditus est Cruci pro nobis. Reus, impius, & damnandus nobis illico videretur, qui 'rale aliquid vellet atque exigeret, nisi ejus animum i atque ita agendi cautam discedine remus L inum vero infinita Jultitia, atque infinita Caritas Deues permoverint ad hujusmodi actionem , propterea summe pia, iusta &laudabilis fuisse cognoscitur actio illa Dei , qui alioqui nihil noupium, non . iustum ageres pinest. En ergo: quem in finem, di quaa. o jure mentionem Deli trademis Filium suum . fecerit Augustinus, Nou comparans Ieverar m i Episcopis. Asria Deum, neque Moysen,

332쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. IL ' assteque Graecos pro Paulo Apostolo caedentes Sosthenem sudaeum, neque Paulum eumdem, neque Apostolos, neque i ipsum Christum iquibus tamen omnibus exemplis apposite probat, justum opus, rapium esse posse in aliquibus, quod injustum Sc detestandum postea

deprehendatur in aliis. Pro sua liberalitate Phereponus comparati nem istam alio detorquet contra Augustini mentem, ne se declamaturum tam cito materia deficiat, quanquam inter illa, ut vid, mus, intercedere similitudo aliqua possit ..

Sunt Augustini verba g. 8. in Epist. y3. olim 48. Cap. a. Si semper esset laudabile persequurionem pati, sinceret Domino dic re et B:ari, qui persequutionem patiuntur, nee adderet, propter iustitiam. Ad haec ait Phereponus, Donatistas non solum se praetulisse Catholicis, quod persequutionem paterentur, sed quia, ut quidem putabant, hoc fiebat iustitiae caussa, quum nollent id facere, quod sibi illicitum esse, ac Deo displicere credebant. Tum addit, hanc

animi affectionem laudandam, etiam in errantibus; vituperandos comtra esse, qui ab invitis extorquent, ut id faciant metu supplici rum, quod illicitum esse putant. Quamυis enim, quod inviti D. riunx, natura sua rectum esset, Deo non posfer non displicere, qui nou vult ore dumtaxet eoti, sed potissimum animo, nec ab inυitis quidquam arrioit. Ita ille. Et ei quidem gratias habebunt quum I. daei, tum Muhammedani, & Gentiles, ceterique Haeretici vel pestilentiores, quod plaudat eorum pertinaciae in tuendis erroribus, iai molerare servanda. Sed quid refert, quod ista protervia a non m

Ia affectione prodeat, hoc est a voluntate non faciendi, quod illicitum putaturὸ Num propterea excusandi, immo laudandi Iudaei,& Dinatistae, & reliqui, a Christo, aut a vera Chri iti doctrina aversi Dicat Phereponus, si audet, si potis est, & evacuet Crucem,& Religionem Christi. Quod si gentem illam ab ira Dei salvare nequit falsa illa persuasio, atque pervicacia: cur vituperandi quaeso

sunt, qui eos a tanta miseria liberare conantur, & in spem aete

ni Regni pertrahere Nonne & haee animi affectio in Catholicis

laudanda, quippe a Chri l lana Caritate progenita Certissimum autem est & apud nos, Fidem a libera voluntate, non a coactione esse exspectandam λ Deoque non solum non probari, sed invisos esse, qui animum ab ore discordem in Religione ferunt. Sed quae a Catholicis interdum adhibentur in Haereticos moderatae castigationes,

usus modestus terrorum, non eo tendit, ut errantium voluntas

dig/tur ad veteres opiniones ponendas, & ad meliorem amplectendam

333쪽

ννε ' DE INGENIORO MODERATIONE

dam; sed ut propter suppliciorum sive incommodorum imminentium

formidinem l aolini & aures attentiores . praebeantur doctrinae sanae ιβς verit tisi praedicationi. Quod si Deo displicet, quidquam ah ho. minibu in Ita fieri , exram id naturai sita rectum foret, non minus etiam,ruidem vi licet ψ mrniciusex & i impios errores ι ultro ab ho

Imnibus propugn/ri, quanquam credentibus se pro Veritate certare. λpropter si ad evitandas vexationes quisquam ficto animo ad umram Fidem convertitur, id quidem ejus vilio aut infelicitate conseringat, non autem Catholicis culpae vertendum, qui quantum in

ipsis est, hominem illum & a primis erroribus, & ab illa gravi calamitate liberum i optant, & liberar contendunt. . .

Pergit Augustinus ita scribere in memorata Epist. Cap. eod. Item s semper effer es abite Persequurionem facere , non scriριν esses in sanctis Lιbris e Detrahentem prouimo sua occulte, hunc pers quebar. Aliquando ergo oe qui eam patitur, iuiustus est; o qui eam faeir, iustus est. Respondet Phereponus, hunc Psalmi centesiimi locum, nihil facere ad persequutionem hominum, dogmata quaepiam bona fide amplectentium, oec ceteroqui deteriorum morum, quam sunt reliqui cives. David enim ibi non agit de quaυis pers suurione, sed tantummodo pollicetur, se a conoe diu suo eiecturum c umniatores omnes, loquiturque de delictis, societatem civilem per. turbantibus, & de quibus non ex religiosis, sed ex civilibus legibus poenae sumi possunt. Nolo heic disputare de sensu vocabuli He. braici, A mith, quod tollam Phereponus interpretatur: reliqui vero Linguae sanctae periti interpretati suot, succidam, disperdam, in.

resciam, interficiebam, oe usque ad internecionem persequebar. Neque itidem placet heic inquirere, an pravae opiniones in Religionis doctrina societatem civilem perturbent, & Ecclesiam scindant, &Deo sat invisae, ac propterea poenas quoque civiles mereantur a Regibus, quos Deus suilodes etiam constituit Religionis germanae, di doctrinae caelestis. Praetereo etiam, nulli coetui imagis convenis. se calumni toris notam, quam Donai istis, Caeciliani, Imperatorum, Iudicum omnium, & Ecclesiae universae calumniatoribus conclamam tis: quod ne ipse quidem Phereponus negat .. Animadvertere solum juvat. Phere num nos heic . minus, quam alibi imponere August,

no, sive nescitat, sive solix apertiis ina illius sensa intelligere. Illo Psalmi loco utitur Augultiaus, non uti ostendat, licere Catholicis persequi Donatistas: sed ut otiendat, nou ideo quemquam statim μ

334쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 23 7 petsequebatur calumniatores, neque tamen injustus idcirco suit. Si femper, inquit, effer culpabile persequutionem facere, non scriptum esset in sanctis Libris m. Propositis Psalmi verbis, conclusionem de istam elicit: Aliquando erga oe qui eam s persequutionem ) ρ ritur, iniussus es; oe qui eam facit, iustus est. Ubi vides, ex tribus propositionibus, quibus constabat Syllogismus a Donatistis instructus, solam primam universalem his verbis conceptam: semper mLpabile est persequutionem facere, ab Augustino falsitatis argui , &merito argui . Quocumque enim nomine appelles, quod Regius Psaltes comminabatur calumniatoribus, grave istis molestumque futurum erat, & proinde a persequutione minime distabat, eique persequuti nis, sed iustae minimeque culpabilis, convenire nomen potuit. Vides etiam, ab Augustino ea Psalmi verba non accipi, quasi de quavis persequutione David loquatur, neque adhiberi, ut justa demon. stretur persequutio Donatistis illata. Phereponus autem contra vemtos pugnans, sibi fingit, Augustinum nihil aliud voluisse, quam hoc

postremum, a quo tamen tunc Augustinus alienus erat. Quare ciuissor in ea verba confidenter erumpit: Hoccine est Scripturam, ut d eet, interpretari, an remere arripere vocabulum male intellectum, ων

videaris aliquid dicere, quum reυera xibit dicas P Hoccine est, & Ngo dicam, censuram agere, ut decet, an sibi umbras effingere, ut in illas digladieris, A videaris aliquid evincere, quum revera nihil evincas Ejusdem ponderis sunt sequentes Phereponi animadversiones; de utinam non pigeat Lectorem audire, ut me piget refutare talia. Oeeiderunt impii Prophetas, inquit Augustinus in eadem Epist. 9 3. Olim 48. Cap. a. 8. occiderunt impios oe Propherae. Ad quaa Phereponus: Vu nam propter meras opiniones occiderint Prophetae,

debuisso disere Augustinus; nam se quos occiderinx propter male facta, ex Lege ipsa Moss morte plectenda, hoe nihil facis ad Donaria stas, aut alior smiliter errantes. At Augustinus, si hoc obiecisset Donatista aliquis, ut arbitror, serium risisset, non quia sibi deesset, quod heic responderet, sed quia nulla responsione opus erat ad huiusmodi interrogationem. Neque enim, dum haec scribebat, sibi propositum erat, aut esse debebat, inquirere, cujus delicti caussa o cisi a Prophetis impii fuerint. Quaecumque enim caussa Prophetas eo impulerit, iniusta certe poena esse non potuit, quippe quae zelo Dei, & Deo ipso jubente de hominibus sumta. Hoc autem Augustino satis erat, ut universalem illam sententiam confirmaret a seram. X. P. I. P p pr

335쪽

productam, nempe: aliquando oe qui persequutionem patitur, ἰπ-stum esse; oe qui eam facit, iussum. Cur vis Augustinum debuisse

dicere, quod ad rem propositam nihil necesse fuit 8 Ceterum ex De teronomii Cap. 33. & I . & I 8. & ex nonnullis exemplis antiquae Legis, non difficile fuisset hujusmodi etiam Phereponianae in terr gationi facere satis. Pergit Censor. Praexerea ostendendum fuisset, quidquid fecerunt Propbetae, id licitum esse sub μυo Testamento; nam hoe pernerat Cbristus disertiUsimis verbis Luc. IX. II. I 6. Nec quemquam legibus a Cbrim laris folυere potest Augustini auctorixas. Cupientibus Discipulis, ut Samaritae flammis e caelo demissis cominburerentur, Christus ait: Nescitis, cuius Spiritus esis. Filius hominis non vesit animas perdere, sed falυare. En Lucae verba. Quid Catholici nonnulli ad ea respondeant, sentientes, morte quoque Haereticos pertinaces posse juste mulctari: apud alios legere Phere ponus poterit, quum sibi vacabit. Nobis interim mitiora luadentibus satis est pro Augustino respondere, nihil pertinere ad Donatistarum causis iam locum illum Evangelii. Ecquando enim Donatistarum animae a Catholicis perditae fuerunt propter solam Dogmatum sive opini num differentiam 8 Quandonam ab Imperatoribus statutum fuit, ut Haeretici illi perimerentur, nisi sorte quum turbatae publicae pacis,& caedium, & perduellionis rei deprehendebantur λ Poenae duntaxat moderatae, levesque mulctae in ipsos decretae a legitimis Magistratibus . idque secundum Christi Spiritum, & desiderio salvandi, non

perdendi illorum animas, postea quam nulla mansuetudine. nullis rationibus ab apertissimo errore, & a furore se non patiebantur revocari. Ostendat Phereponus, quibus Christi legibus id in Lege nova interdictum fuerit, & quei Christianae Caritati adversetur; atque

erit tum nobis magnus Apollo.

Flagellaυerunx Iudaei Christum. Iudaeos flagellaυit oe Christus. Sunt Augustini verba. Quae ita excipit Phereponus; Quasi vero flagellatio illa, qua Christus pecudes, potius quam homines eiecit e Templo. ροόst conferri cum erudιi flagellatione, quam Christus passus es a Romanis, Iudaeis gratificantibus. Aut Augustinus valde sperneboeἐngenia Donatistarum, quibus δε ei modi ratiocinationibus σε obstruere posse sperabar; aut multo maiorem fiduciam habuit in Edictis Hon rii, quam in pondere rationum. Iamdiu conviciis rem suam agere Phereponus instituit. Sed ego veri studiosos atque sinceros Lectores rogabo, ut perspiciant, quam opportune Phereponus sua in heic bilem in Augustinum rursus exoneret. Dixerat sanctus Doctor: PI

336쪽

IN RELIGIO M NEGOTII. LIB. II. et syne femper oe mali persequuti funν bonos, o boni perseqzyti βην malos. Illi nocendo per iniustiriam, illi consulendo per disciplinam.

Illi immaniter, iἰIi temperanter. Illi servientes cupiditati, illi earit ii, oee. Tum exemplis rem firmat, atque inter alia memorat Christu in a Judaeis flagellatum, qui & Iudaeos in Templo vendentes iae mentes flagellis caeciderat. Exemplum hoc apposite cadere ad confirmandam Augustini sententiam universalem nemo non videat. Ce tissimum enim est, tam Chri lium , quam Iudaeos, rem illam praestitisse. Sed Christus honus consulendo per disciplinam malis, illi mali nocendo per injustitiam bono, id praestitere; ille Caritati se viens; isti Cupiditati; ille temperanter, illi immaniter. Quid est, quod intentioni Augustini plane heic non respondeat 3 Sed, inquit

Phere ponus, cum Iudaeorum crudelissimo rigore conferri non potest mitissima severitas Christi in Iudaeos; Ek Judaei e Templo ejecti pecudum si miles fuere, ac flagello propterea digni; Christus autem innocentissimus fuit, & ingenuus moribus. Quis rogo acutum Pher poni ingenium jam non miretur, tantum discrimen inter Christum& Iudaeos nostris demum temporibus reperientis Z Immo, si Pher, pono credimus, quis non agnoscat Augustinum aut stupidum, qui discrimen istud non animadverterit, aut callidum, qui dissimularit Verum, ut serio agamus, dicat Phereponus, num Augustinus sibi probandum sumserit, malos parem persecutionem in bonos, & bonos in malos semper exercere Si probandum id non sum sit, sed quidem, non minus bonos quam malos, ex diversis tamen caulis, pe sequutionem agere: quid refert animadvertere discrimen inter Christi, & Iudaeorum flagellationem λ Obstatne discrimen illud, quominus immerito Iudaei Christum, Christus Iudaeos merito, reipsa fi gellarim Z Praeterea non & hanc ipsam differentiam significavit Augustinus, dum inquit, bonos persequutionem temperanter facere in malos, & malos contra immaniter saevire in honos Quod si Iudaeie Templo expulsi pecudes erant, num propterea mali, & nocentes, dc plectendi non fuere, quando orationis domum fecerant domum ne gotiationis, o Deluncam latronum P Quacumque ex parte animadversionem Phereponi contemplemur, nihil occurret adversus Augustinum. Quid aliud ergo Phere nus inde obtineat, nisi prodere se

scientissimum pessimae omnium censurae, quae tum fit, quum nos arreptis temere Auctorum verbis, neque mente, consitoque eorumdem Auctorum considerato, somniamus in iis, quae postea stylo nostro libere insectemur Porro ex his judicent aequi amantes, num

337쪽

3oo DE INGENIORUM MODER IONA

Augustinus Donatistarum , an potius Phereponus Lectorum suorum

ingenia valde spreverit, haec scribens quae tam facile sophisticam

redolere noscuntur.

Mitto non absimiles hominis illius notas in ea verba Augustini; Traditi sunν Apostoli ab hominibus pOrestari humanae; pradid νu, oe Apostili homines potestati Satanae; quia nihil ad rem illae

faciunt, & una eademque responsione jam per nos confutatae sum runt. Quum subinde Augustinus sentiat, ideo Apostolorum tempore non invocatam fuisse Regum auctoritatem in praesidium verae Fidei , quia nondum Rex ullus erat Christo deditus: ita respondet Phereponus: Vuas vero ea non fuerit nativa inritis Regni Csrsi, quod Us restatur non esse Mius mundi, quamobrem legionibus minia me defendebatur. An non potuis Christus, Is voluisseν, ingentem e

piam Iudaeorum vocare ad arma, ut se tueretuν eontra inimieos oequod Niribus humanis deerat, vi divina miraculorum perfacite supera

re, si ira Deo visum fuisso P Utique Christum id potuisse, cum

Pherepono amrmamus. At qui venerat ad instituendum, atque exerincendum spiritale Regnum in terris, Regnorum temporalium iura &leges intacta relinquere, non evertere, voluit. Exemplo itaque suo tantum significavit, Pontifices, Sacerdotes, & reliquos spiritales Ministros suos ius armorum saecularium sibi tribuere non debere. Ostendit, non esse Fidem suam, Turcarum ad instar, vi gladii propagandam, & ad eam suscipiendam invitos homines extremis suinpliciis non esse cogendos. Demum nos docuit, excitandas non esse vel pro vera Fide seditiones populorum adversum legitimos Reges,& contra Praepositos nostros: quod Anabaptistae, Calviniani, & alii Novatores, ipsique olim Donatistae, sunt ausi. Nunquam vero Christus docuit, legitimos Reges, qui non sine caussa gladium portant,& ministri Dei sunt, peccare, & inique facere, si veram Fidem, quam ipsi favente Deo amplexi fuere, & Fidei unitatem, sartam tectam in populis sibi & Ecclesiae subjectis servare, atque a ruinati divisione tueri velint, & salubribus in eum finem suppliciis temporalibus in refractarios utantur. Immo piis Regibus, & politicis Magistratibus hoc onus incumbere, cum redii Ratio, tum sacrarum Litterarum exempla persuadent. EMDisj j os by Gos le

338쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II.

ἀuod Augustinus de Rogatissis, oe de vexatione merericorum, semistentia mutata, scripsit, immitem eum, neque Proteum a guit. Hipponenses Ciυitas eredenda est non ficto animo Sebi a curasse. Inter Catholicorum oe mbammedanorum persequutiones quam magna disserentia. Sententia Augustini de ὰiυina Gratia non excludit utilitatem poenarum in Haereticos pertinaees . Nullo iure eulpatus a Pherepono Augustinus, culpans Donatissam s rentem , neminem cogendum esse ad bonum.

OGATIsTAs, qui Schisma ab ipsis Donatis is fecerant, alloquens Augustinus in laudata Epist. 93. Cap. 3. f. a. ait, illos quidem reliquis Donatis is videri mitiores, quod cum immanissimis Circumcellionum gregibus non saevirent; sed non ideo mitiorem inde ipsorum animum ostendi posse. Samire vos nolle dicitis; ergo, inquit Augustinus, non posse arbitror. Immite ac inhumanum Pherepono videtur hoc Augustini responsum, & alienum a mansuetudine, quam prae se ferre solebat. Quei enim ait, noveras eorum animos P Annon poterax feri, animo ab omni persequutione abhorrerent Facile sane hoc mihi persuadeo. Et Augustinum, quippe affectu occaecatum, ideo tam utilibus rationibus usum fuisse pronuntiat. Sed utinam sibi semper tam facile de aliorum animis bene persuaderet Phereponus; neque enim adeo frequenter, ut vidimus, & visuri sumus, Augustino &Catholicis malediceret, ineptis tantummodo & virulentis suspicion, hus indulgens. Equidem quin mitius respondere potuerit Augustinus, inficias non eo. Quid enim dissimulemus Christianae Caritatis loquelam in his casibus 8 Verum Augustinus ita sibi respondere fas licitumque putavit, ut Rogatistas moneret, ipsos non idcirco se a Persequutione facienda alienos venditare posse, quod reipsa non s Cerent; nam & ad iaciendam vires deerant serant enim Rogatistae numero tantum decem & eorum auctor Rogatus a contentionibus minime abstinuerat. Ceterum e vestigio subiicit Augustinus, se mi tem hune animum in Rogatistis ponere, & credere velle. Sed p --s ait, vos etiam nolle, quod non valetis oeci Hoc autem omise

Iere

339쪽

3oa DE INGENIORUM MODERAETIONE

tere Phereponus non debebat, si agere sincerius cum Augustino statuisset . quem alioqui mansuetum virum ipse negare non potest. Fatetur infra Augustinus, se olim in ea sententia fuisse, ut Haereticos nulla molestia temporali afficiendos arbitraretur; sed aliam se postea mentem induisse, ex quo tum experimenta, tum rationes validissimae sibi nimium persuaserant, non juliam solum, sed uti, lem plane ac necessariam interdum esse hanc agendi rationem . Ad haec Phereponus ait, Augustinum , uti norat ex Rethorica institutione id dicere pro temporibus, quod caussae postulabant, ita etiam pro temporibus sensisse. Etsi daremus, Augustinum ex institutione Rhetorica novisse in utramque partem dicere , non quod veritas, sed quod caussae postularent: num illum excogitare etiam aut credere possumus adeo excordem, & impium, ut eamdem se vare consuetudinem vellet in tanti momenti rebus, atque ubi de Religionis, & Ecclesiae honore, & de sua, ac aliorum aeterna salute agebatur λ Id suspicari, id credere sine ulla prorsus caussa, atque ratione, quum inhumanum , tum iniquum esse, quis non intelligat ex ipsus Phereponi nuper allata sententia λ Mutavit opinionem Augustinus; at vi exemplorum atque rationum victus. Id quotidie prudentes, & veritatis amantes faciunt, qui meliorem sententiam amplexi in ea consistunt, & consistendum sciunt, & tum potissimum, quum ad aeternae salutis periculum, atque ad leges duvinas res pertinet. Attamen Phereponus haec subjicere non erubescit. βuis dubitat, quin si Ecclesiae Africanae a persequutione abhor , Missor G. eontrariam eaussam copiose peroraturus fuisset P Ego fano nullo modo dubito, quin s illum apud Vandalos vexatae ab Arianis Ecclesiae Africanae caussam dicere oportuisset, eontrariis plane usus esset argumentis m. Non solum Phereponus ipse non dubitat, sed neminem .alium dubitaturum esse ait, quin Augustinus tunc Proteum

acturus fuisset. Quo quid durius dici possit, non facile reperias. Nos contra, Sc Augustini sanctitate perspecta, R Ecclesiae Catholi,

Cae argumentis bene perpensis, neutiquam dubitamus, quin μ'agustinus perstiturus in ea sententia fuisset, quam heic post ill - tue. mur. Quod si Ecclesia Africana a persequutione Haereticorum, Gue ut melius dicam, a salutaribus remediis ac poenis in ipsos experiendis abhorruisset, non ideo id factum fuisset, quod illicita haec remedia Episcopi censuissent, sed quod opportuna atque.utilia tum temporis minime iudicassent: quod contingere interdum potest. AMgultinus vero, si.ad tyrannidem usquet Vandalorum protraxisset ub

340쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 3o3tam, utique illorum damnasset, & confutasset rabiem in Catholicos, quia ut impia erat Vandalorum, & olim Paganorum doctrina, ita ipsorum rigor pro eadem doctrina propaganda iniustus erat. Catholicorum autem numquam damnasset piam severitatem in Haeretucos , quippe in caelestis doctrinae , & germanae Religionis praesidium adscitam, & magna moderatione exercitam. Augustinus in eadem Epist. 93. Cap. I. g. 17. affirmat, Civitatem suam, quae rota erat in parte Donari , ad unitatem Catholicam, timore Legum Imperialium, eonυersam fuisse , & Schisma dei de ita fuisse detestatam, ut eidem nunquam immixta fuisse crederetur. Sed nullam ei fidem habet Phereponus; Di illimum enim putat, ut graudiores natu, perspicacioris ingenii homines alieniores multo non fiant a Doctrisa, quae eis vi ingeritur. Si Donatistas evia

dens injustitia non diὐisisset ab Ecclesia Catholica; si item Ecclesiae huic non essent quae certe illi sunt, & apud nullos Haereticos sunt aperta Veritatis signa; si denique rigor solus a Catholiacis adhibitus suisset, non autem explicatae, atque inculcatae Donatistis ejurandi Schismatis manifestae rationes; immo si rigor ipse, licet moderatus, eo duntaxat respexisset, ut invitis Doctrinam Catholicam ingereret, & non ideo potius adhibitus fuisset, ut converteret animos pervicacium ad auscultandam diligentius meliorem sanioremque doctrinam; Si, inquam, haec omnia in Donatistarum cauissa non praecessissent, parcere aliquo pacto possemus Phereponianae suspicioni, quanquam rationibus destitutae. At quum haec omnia conveniant in illam causam, nimis aequum est credere, non licto, sed vero animo conversos fuisse Hipponensium plerosque, uti & alios Donatistarum populos non paucos, quos Augustinus commemorat. Mitto alia in hanc rem argumenta, quippe sola teste experientia res confici potest. Nostris quippe temporibus in Galliarum Regno idem fere conspeximus, quod sua aetate vidit Augustinus. Num affirm re Phere ponus poterit, immensum Calvinianorum numerum ad Fidem & unionem Catholicam ibi conversum, inter quos & grandi res natu, & perspicacioris ingenii homines, δc docti viri, immo P, stores ipsi fuere, omnes a Catholicorum doctrina alieniores factos, quum ipsam & amplexi fuerint, & constanter adhuc teneant Z Quia ex iis aliqui simulatum animum ad Catholicam Ecclesiam detulerint, negare nolo. Verum plerosque scimus, & contendimus, ex animo egisse, & apertissime novisse, quantum Haeresi & Schismati adhaerentes, a Veritate & Caritate abessent: quod dc Donatistarum pleri Di sitiroo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION