Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ternum Idolorum cultum, & nefaria sacrificia, impiosque superstiti nis illius ritus vetitos exercere palam deprehenderentur. Quamobrem inique talia Christianis exprobrassent Pagani, qui sibi, quum rerum potiebantur, fas esse censuerant, invitos etiam Christianorum animoseogere timore mortis ad ejurandum Christum, & Idola colenda. Iniquissime autem tanquam seditiosos, & vindictam anhelantes dictitassent Christianos, quos, uti sanctus Cyprianus, Tertullianus, Ralia antiquitatis monumenta testantur, obsequium & fides erga legitimos Reges potissimum commendavit, quamquam in eum num rum & in eas vires excrevissent, ut Paganorum jugum excutere securi iam possent , & quanquam tam male quotidie haberentur a saevissimis Tyrannis, ut non destitui patientia ad miraculum accederet. Quare si Christianis ea, quae Phereponus sibi persuadet, objecissent Ethnici superstites, ipsi nunquam sane ad Christi Religionem inviti coacti: habebant Christiani, quo eis ora statim obstruerent, seque a simulationis, & perfidiae, & crudelitatis nota defenderent. Quum non sint, nisi suspiciones inanes, & odii duntaxat aelivoris testes, praetereo notas, quas Phereponus habet ad Sermon. CCCLIX. Augustini. Alia nos vocant. Quam sincera Catholicorum, saltem plerorumque, Caritas seret in Donatistas, jam supra docuimus, & eorum temporum Historia luculentissime docet. In An, madversionibus autem ad Cap. I. g. a. Libri contra Epistolam Μ, nichaei exosculatur Phereponus ea Augustini verba, quibus se a m sequutione alienum , & mansuetissimum erga Manichaeos praebet. Illi, inquit Augustinus, in vos saeviant, qui nesciknt, eum quo ι

vos faeυianr, m. Sed oppido Censor dolet, Augustinum ad moristem usque in tam pia sententia non perstitisse; nam hunc Librum scripsit sanctus Doctor circiter Annum Christi 397. Anno autem 4 II. plane mutaverat mentem. Ne nos quidem inficias imus, quin pia fuerit illa Augustini sententia; ejusque verba nos quoque alte in eorum animos immissa vellemus, qui nimio interdum rigore tu Haereticos saeviunt, & perdere, quam sanare malunt errantes. V . rum debuit Phere ponus ostendere, impiam fuisse alteram sententiam, in quam se meliori eonsilio transiisse postea Augustinus ipse fatetur. Nos aeque piam, & Iustitiae consonam, & praeterea Ecclesiae ipsi. sque pertinacibus atque phreneticis utiliorem saepe numero esse alimram etiam, dicimus. Ut enim pium esse potest facinorosis parcere,ia non laevire in improbos, quia peccare humanum est, atque a

-- . . . vitiis

352쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 3 is

vitiis criminibusque dissicile abstinere se possunt homines, virtutemisque sectari; ita pium, & aequum, & Reipublicae, ipsisque scelestis

mile est, in eos interdum saevire, ut aut ipsi, aut eorum exemplo ceteri emendentur. Neque aliter tum sentiebat Augustinus, vel quum in priore sententia fuit; siquidem scribit in eodem Libro Cap. I. Dominum per se os suos regna subversere erroris, o emendandos effe potius, quam perdendos errantes. Ad emendandi autem rationem pertinere ait supplicia, exsilia, orbitates, & molestias corporis. Cur vero mitiorem in Manichaeos agendi formam probaret Augustinus, ipse docet, quia olim ejusmodi errore deceptus dissicillime ad Iucem veritatis evasit. Ceterum quum ait: Ilii in vos famiant me. dubitare cogor, num respiciat ad justas punitiones, sive ad salutares poenas a legitimis Magistratibus in Haeresim pestilentissimam decretas; an potius ad rationem disputandi, eosque coarguendi, quae quum aspera & saeva esse possit, lenis tamen potius Augustino usurpanda videtur. Ego, inquit Cap. 3. l. 3. saevire in vos omnino non possum, quos sicut meipsum illo tempore, ira nune debeo fustinere, oetanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, quum in vestro dogmate rabiosus oe caecus errarem . Augustinus certe

saevire flagris, & castigationibus in Manichaeos non poterat; poterat quidem disputatione, ac Libris. Quodcumque tamen intelligas, ce te nusquam ibi Augustinus damnat, uti Phereponus sibi persuasit, promulgatas a Christianis Imperatoribus in Manichaeos leges. Quod autem Phereponus miratur, ab Augustino coeptas esse probari Hamreticorum persequutiones, eodem tempore, quo Gratiae ineluctabilis inspirationi omnes honas hominum actiones tribuere caepit: jam duximus, divinam Gratiam praedicationibus, cohortationibus, mirac lis, & ipsis etiam salubribus vexationibus uti, ut viam sibi sternat in hominum corda, quibus nunquam adimit essentialem Voluntatis libertatem. Valde autem fallitur Censor, si inetactabilis gratiae nomine significare vult. necesserantem sita liceat loqui & Calvini nam gratiam Augustino placuisse. Non alia heic ei fuit sententia, quam Catholicae Ecclesiae, ut jam doctissimi viri demonstrarunt; quare nil mirum, si cum ea Augustinus componeret sententiam de juste adhibendo rigore in pervicaces Haereticos. R r a C Avi DisitiZod by Cooste

353쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

CAPUT UNDECIMUM.

Donatissae multorum eriminum rei, o puniendi quoque ex Legibus politicis. Probata ab Us Deo morirata Haereticorum vexaris. Inepta declamatiuncula a Pherepono acta veteribus Christianis, qui persequutionem Erbnicam ideo iniustam vocabant, quia pro impietate erat. Maxima disparitas inter Ethnicos, ct CHistia. nos Imperatores, quod es ad vexationem subiectae gentis. Ad summas potestares pertinet eoercere impios, oe a vera Religio.

ne devios.

IBENTER iam dimitterem istam quaestionem, si Phermponus, quem nimium urunt Dord racenae Synodi tempora, & parium infortuniorum timor, finem Ioquendi - hac de re facere posset. Tanquam ergo nihil hactenus attulisset, in Augustinum animosius iterum insurgit, quum huius Librum primum contra Epistolam Parmeniani commentatur. Decreverat Constantinus Augustus in Donatistas, non semel in Caeciliani accusatione falsi convictos, animadvertere. Hoc immaniter. & Osio Episcopo suggerente, a Constantino factum, crimin,

batur Parmenianus. Iterum Haeretico succinit Phereponus pag. 6o 2.& ait: Don.rtistae propterea occidi non debtierunt, quod de Caeciliano probare non potuerant, traditorem fuisse, aur a traditoribus ordia

rum υeι quod fecessionem fecissent . quamvis immerito, a reliquis Melesiis Christianis s modo legibus eiυilibus ceteroqui parerent. Haec delicta Ο υulnera mitioribus remediis curanda fuerunt. Quasi civiles Leges gravissime non laedat, qui calumniis alterum petit; quasi severi Ismae poenae ab iisdem Legibus propositae antiquitus non suerint contra Calumniatores, & salsos accusatores, eosque potissimum, qui ultimo iudieio superari, Imperatorem gratia corruptum fuisse eriminabantur, quales, ut ex Augustino intelligimus, Donatistae suere.

Quo autem supplicio dignos ex ipsis etiam civilibus Legibus non reis lutaret Constantinus Donatistas, qui ad iudicium suum toties appel- arant, toties salsi convicti fuerant. 8c tamen Imperialia Decreta flocci facientes, quasi causam obtinuissent, furioso Schismate sevi falsa ipsa accusatio originem dederat tam pervicater Ecclesiam dilaniare

354쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIR. II. 3I

laniare atque infamare pergebant Τ Attamen Constaotinus, ipsius fodi stan Osii precibus delinitus, longe mitiori sententia, quam mere.

rentur, Donatistas compressit, uti ex Historia constat: quod non latis considerasse. aut considerare noluisse Phereponus videtur. Capite IX. ejusdem Lib. I. contra Epistolam Parmeniani da Haereticis ita scribebat Augustinus: In quo eα oeculto iNerio Dei, per manifestum hominum imperium, multa quibus eoracerentur severiuesime constituta funις nee solum mereticis. quoquo modo satiem Christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis Paganis, e . In bunc locum ita scribit Phere ponus pag. 6o3. Rectius dixit Augustinus, quam pinstabat occultum esse imperium Dei de vexandis merericis p nam profecto adeo in Apostolorum scriptis laxet, u3 nee irae, nec alius quisquam id proferre adhue poturrit. Tum addit, eo latente imperio, excusari non posse Christianos Imperatores , qui Ubnteos imitati,

meras opiniones pro delictis habuerunt, & contra sentientes gravibus poenis affecerunt. Non enim res tanti momenti, o exius funt ramborrendae sequelae, unquam a Christianis tentanda erat, Deo non tantum tacente, sed etiam tot & tantis de amore in universum limmanum genus iteratis praeceptis, & disertissimis verbis rem vetante. Quod est ad Augustini verba, nemo non intelligit, occulto Dei imperio sgnificari internam illam inspirationem, qua Deus cum Reges tum ceteros homines ad optimas & iustas leges condendas, Rad virtutis opera occulte solicitare solet. Phereponus vero imperium Dei, sive praeceptum, de vexandis Haereticis aperte conscriptum in

Apostolorum Libris exigit ab Augustino, quasi ab Apostolis omnia Regum iura Literis consignanda fuerint; quasi ius Regum in pervicaces Haereticos, sibi atque Ecclesiae subjectos, ex ipsis Apostolorum, aliarumque sacrarum Literarum locis, rite non deducatur, dilucu lenti sti me demum non persuadeatur a recta Ratione. Certe Ha reticorum vexatio res magni momenti est; sed nos nullas inde adeo horrendas sequelas novimus, aut saltem non alias, quam quae cinmitantur vexationem iustam malorum ac improborum hominum.

Ut enim istos ad meliorem frugem, ita illos ad meliorem mentem Magistratus legitimi, dispari tamen severitatis genere, pertrahere nutuntur. Quod quum accidit, & saepe de Haereticis accidisse notum est optima est vexationis adhibitae sequela tum homini emendato, tum Regi emendanti: quae certe optima sequela longe sue rat & pensat quaecumque Phereponus asserre contra possit. Homini autem non minus timendum sibi est ex impiis opinionibus, ex

eontemtu

355쪽

DE 1NGENIORUΜ MODERATIONE

contemtu Ecclesiae, ex Haeresi & Schismate, quam ex malis moribus. Proinda vituperare non potest moderatas Imperatorum Leges

in Haereticos, nisi qui pravas de Religione opiniones nihil homunibus, nihil Ecclesiae verae, nihil Reipublicae nocere sentit, & iniquum putat urgere errantes, & pervicaces ad veritatem dignoscendam atque amplectendam, sive custodiendam. Neque vero quod tot praeceptis amorem in humanum genus exposcat Deus, idcirco vexationes moderatae in Haereticos interdictae dicendae sunt. Nam ideo reipsa nos illas ab ipso Deo probatas assirmamus, quia ex amore sive caritate in Haereticos exercentur, quos non minus quam nos Veritatis asseclas & erroris expertes vellemus, ut ipsi quoque nobiscum Deo miserante ab ira ventura liberentur. Amat & qui castigat. Ia-

numera id exempla ostendunt, & Iudicum in primis, qui justis

poenis nocentes plectunt, ut perversas eorum voluntates sanent.

Alioqui ne morum quidem crimina Deus amantissimus hominum aut punita vellet, aut ipse puniret. Sed quod Censorem istum in tot paralogismos conjicit, illud est, quod tam Ethnicorum, quam Catholicorum , atque Haereticorum sententias de Religione pari gradu habet tanquam meras opiniones, hoc est, a certitudine aeque dissitas: qua in re an non ipse, qui tamen se Christianum dicit, desipiat, Eruditi judicent. Ad Ethnicos Phereponus se rursus consere, quos capitali supplicio, si sacra Diis suis fecissent, mulctandos, decretum est ab Imperatoribus Christianis. Crudelem appellat Censor, & Christiana mansuetudine prorsus indignam hanc Legem. Augustino autem hujusmodi edicta laudanti talia reponit Phereponus pag. 6o3. Haee spossent laudari, omnia a Christianis, per tria prima faecula, dictaeontra persequutionem Religionis eausta, quas stulta aur mala fide diacta, esenν habenda. Multum enim fuisset id oppugnare, quod aequissemum esse putares; nam non persequutio ipse quo per D mala, ρο- missu ab iis oppugnari, sed tantum, quae ferer eonrra recte sentiem

M3. Crambem recoquere nos cogit Phereponus, & reponere, oppugnatam a Christianis fuisse non omnem persequutionem, sed eas tantummodo, quae exercentur in verae Religionis perniciem, ac iatutelam impietatis. Id ergo olim oppugnabant Christiani suis vocibus & scriptis, quod iniquissimum esse putabant, quum nempe ab impiis Ethnicis in Christianos recta sentientes fieret; aequissimum vero putabant, si pro veritate contra errorem factum suisset. Quae hele quae lo umbra stultitiae Αt inquit Phereponus: Cupiebant ChrD

356쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 3rypian; ab Dbnieis, dum Ethnisi erant, omnem persequend. animum abitet: hoe est, se ab iis non vexari, quamvis Eιbniti crederens eoain errore versari, quod multis locis probari m N. Nos exspectabam testem, aut rationem aliquam, quibus demonstraretur, Chri litano omnem olim, quaecumque esset, persequutionem detestatos. Phereis ponus affert id solum , quod in quaestione est . misis Acis, i quit ille, probari id posser. Cur tam avarus est, ut ne unum quidem producat 8 At nos legimus Christianorum veterum Apologias,

Iustini, Athenagorae, Minutii, Tertulliani, Cypriani, & similium,& nihil tale reperimus. Toti illi sunt in demonstranda ueritate 3c probitate suae Religionis, in ealumniis evertendis, in Ethnicorum impietate ac injustitia prodenda: quo facto rectissima concludebant, iniquam esse persequutionem, quam sustinebant, atque adeo ab ipsa cessandum. At Pher onus, lubenter dimissis veterum testimoniis, mirabilem rationem loco eorumdem de suo penu educit, ita scribens: Muod si Christiani persequutionem non improbabant, F modo a r lesentientibus in errantes exerceretur: oportuisses eos, si animum nudare

voluissent, se Ghnicos alloqui ne quidem, dum infirmiores sumus, o Erhniri, a vobis dissentientes elementer feret eupimus. Sed sequando rerum potiemur, ne fallamini, non eamdem elemenpiam vobis praestare flatuimus: aras, Templa, ae smularea omnia moremus, I meri telaque vestra ita vetabimus , ust farea Diis vestris seere vobis e pitale futuνum fit. Interea vos oramus, ut rega nos clementeν vos ge

raris , dum superiores estis, quamvis, se unquam Imperasores Cbristi nos habere possimus, vos quas impios smus interfecturi, s Religionis

vestrae euisum tueri υelitis. Post hunc locum, quem integrum asse re placuit, ne sita in ipso victoriae spe fraudaretur Phereponus , n mo, si eidem credimus, non intelliget, aliter quam Augustinus se tire debuisse Christianos vetustiores. mee enim, inquit Censer, suis necessaria fenuntiae Augustinianae eonfectasia. Nos uero nullum aliud totasectarium tam elegantis oraetionis a Pherepono eonfictae via mus, nisi Phereponum ipsum in declamatoriis coloribus addiscendit non frustra eollacasse tempus. Nam qui trutina severiore sententiam Augustinianam expendunt, haec tam neeessaria eonfiataria assequi intellecta non possunt. Primo ergo dicimus, veterum quoque Christianorum sententiam fuisse , licere Magistratibus lagitimis coercera impietatem, ac superstitionem, quae vere talis esset. Pro iis inuisis

Acis, quibus contrarium ostendi posse, ajebat quidem Phereponus, in spe. Diuitiam by Cooste

357쪽

316 DE INGENIORUM MODERATIONE

in speciem minans, se non sine industria a proserendis abstinens, nox pauca dabimus. Iustinus Martyr in Apologia secunda, quae nunc ab eruditis prima dicitur : ἡμως μέν γάρ προς ουδενος πείσεσθαί τι κακον λελογιπμεθα, ἡ μὴ κακίας ἐργάται ἐλεγχρύμεδα, ιν πονιροὶ διεγνω λεθα, Id est: Nostra, inquit, ratio est, a nemine nos quidquam misit pari posse, s non malefici coarguamur, prava regnita caussa iudicemur esse. Infra subdit: Oramus, ut quae Chri-flianis obiiciuntur erimina inquirantur; atque s ita se babere probata fuerint, pro eo atque par est, puniantur, seu potius, acrius etiam pinniantur. Praecipuum autem crimen Christianis objectum, Impietas ac Irreligio fuit. Quare Iustinus ab isto in primis purgat Religionem Christianam , ejusque cultores, atque doctrinam. In eadem derba scribit Athenagoras in Legatione pro Christianis. Trium flagitiorum infamem rumorem de nobis Dargunt: Impietatem, Epulas Thmesteas,

siuae s vera funi, nulli veI sexui, vel aerari pareite, ad poenas r pite, ora. Tum rogat, ut si commenta haec sint, atque calumniae, a saeviendo temperent contra justitiam. Rogat, ut de Christianorum vita inquirant, quam innocentem invenient, & de eorum opinionibus, quas veras & pias non cognoscere nequibunt. Impietatis autem calumniam sibi primo loco suscipit diluendam. Num ergo persequutionem quamcumque, an illam tantummodo, quae contra probos, pieque ac recte sentientes fit, damnarent Christiani antiquiores, ex his iudicent aequi Lectores. Tertullianus itidem, quamvis una cum aliis merito conquereretur, a Romanis Christianos propter diversas de Diis opiniones tam crudeliter vexari, quum tamen reliquis Philosophis in Imperio Romano liberum foret, quae vellent de Diis, & de Religione Ethnica seu tire: idem, tuisquam, Tertullianus Cap. X. Apologet. agnoscit, Christianos jure ac merito fore plectendos, ubi salsa & impia esse ostenderetur eorum sententia de Diis. Scimus, inquit, Deos non talendor. Itaque Sacria etii, o Maiestatis rei convenimur. Summa baec eatissa, immo tota

est, oe utique digna ereninci, s non praesimptio, aut iniquitas imdicer r altera quae desperat, atrera quae recusat veritatem. En qua

in loco statuat ille totum quaestionis cardinem. In opinionum vide. licet examine. Si vera de Diis sentiant Christiani; injusta vexatio fuerit. -Sio impia 3c sacrilega; tum iusta persequutio. Addit propte ea. Eκigere drberis, uti probemus, non esse 1llos Deos, oe idcirco u n eotendos ; quιa Du demMm coli debuissent, s Dii fuissenν. mari: o Chri-

358쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 3 a Ier Christiani puniendi, fi quos non colerent, quia putare ν non esse, ronstaret illos Deos esse. Quibus ex verbis plane videas, non solum non improbatas, sed probatas a veteribus Christianis persequutiones, quum contra errorem ac impietatem fiebant; quae ipsa Augustini sententia est. Ergo non inquiat Phere ponus, quaecumque ab iis Christianis dicebantur contra persequutionem adversus se commotam, mala fide fuisse dicta. Damnabant ii atque detestabantur persequutionem iniustam, qualis apertissime erat, quae contra eosdem fiebat; non auistem damnabant, quae juste fieri poterat contra patentissimam Ethnucorum impietatem. At Phere ponus reponit: Ergo animus erat Christianis persequendi, quum possent, Paganos, & oportuisser eos, fi mnimum nudare voluisseur, ad Ethnicos loqui concinna illa oratione, quam nuper ex ore ipsius excepimus, aut certe nihil obstabat, quominus eorum dicta se interprerarentur Ethnici, se Chrsiani eris baut, quod bisee temporibus eredebat Augustinus . Mirum est, hominem acutum nondum perspexisse, aut perspicere non potuisse, quantum intersit inter sentientem, licere aliquid facere, & volentem, sive cupientem facere id quod licitum creditur. Christiani veteres utique arbitrabantur, fas esse impios vexationibus moderatis ad meliorem sentenriam incitare. At quis Logicam veram edoctus inde veluti necessarium consectarium deducat: ergo & cupiebant persequi impios 3 Innumera sunt, quae facere licet; & tamen homines facere neque cupiunt, neque volunt, quia & ipsum non sacere licitum est. Ridiculum praeterea est, eam Christianis affingere orationem,

quum Christiani illi nondum scirent, an opus aliquando futurum foret suppliciis ad cohibendam Ethnicorum superstitionem, Sc auEthnici omnes Christi Fidem ultro non essent amplexuri; & an Imperatores sibi addictos tam cito habitura esset Christiana Religio. Deinde num spectabat ad privatos Christi fideles dicere: Nos flatu

mus, nos evertemus, nos vetabimus, nos persequutionem faciemus 3

Regum, non privatorum, ista sunt jura; & velle talia ad Reges pertinet, non ad subjectos. Neque adeo inepti erant Christiani illi,

ut incertam voluntatem Imperatorum suturorum tam circumscripte, tam fidenter in Ethnicos interpretarentur, quum ne certum quidem

sibi foret, quis rerum status futurus esset, quum Ecclesia hujusmodi Imperatores habitura erat. Quod ab Ethnicis interrogati respondere poterant, illud erat: An Imperatores, si quando societas Christi norum habebit contra vos asperi quicquam sint constituturi, noa m. X. P. I. S latet.

Disit a d by Corale

359쪽

311 DE INGENIORUM MODERATIONE

latet. Scimus quidem, si id ab ipsis fiet, licite faciendum ex vestra ipsorum opinione, qua fas licitumque creditis impios & sacrilegos

Vexare, ut ad Veritatem assurgant. Quod est ad nos, paratissimi ad ostendendum sumus, & evidenter ostendemus, si nos audire sustinebitis, si aequas aures praebebitis rationibus, unam nostram Religionem Veritatis & Pietatis esse Magistram; atque adeo nullum vobis justum esse titulum tam crudeliter saeviendi in Christianam gentem. Sed quod Phereponianae declamationis absurdum auget, est comis paratio instituta inter persequutionem ab Ethnicis in Christianos, &alteram a Christianis in Ethnicos commotam, quam postremam Phe- reponus invidiosissime commemorat, & lepide ex ipso Christianorumore audire nos facit. Neminem ex Ethnicis interficiendum sanxere Christiani Imperatores, quod Ethnicismo adhaereret, quod Superstitionem minime eiurare vellet, quod Religionem Christianam non amplecteretur. Vel Honorii, & Augustini tempore ingens Paganorum copia pacifice agere sinebatur intra fines Imperii Romani, &ia ipsa Urbe; immo ad Consulatum usque ascendebant Proceres ais perte Pagani. Quid heic quaeso simile cum persequutione teterrima ab Ethnicis tandiu iacta, cujus erat scopus invitas Christianorum voluntates, sine rationum pondere, & solo mortis metu, cogere ad abnegandum Christum, & ad colendos mortuoς Deosὶ Quid ergo adversus Ethnicos ab Imperatoribus Christianis constitutum est λ Nempe externum Ethnicae Religionis, sive ut melius dicam, publicum Superstitionis exercitium Caesarea lege interdictum, & capitale suinplicium contra inobsequentes propositum fuit. Hanc legem erudelem, o Christiana mansuetudine prorsus indignam, Pherepono appellare placet. Verum vel ex ipsis Haereticis Principibus nemo licitum sibi

nunc non putat, cum externum cultum publicumque exercitium imterdicere illarum Religionum, quas impias & sacrilegas esse credit, tum inobedientes extremis plectere rigoribus. Petat homo ille a Batavis suis, ab Anglis, & reliquis Protestantibus, num id facere liceat, quando licitum sibi omnes duxerunt in hoc tamen errantes e suis proscribere finibus ipsius Catholicae Religionis exercitium :quam, utut caeco odio ferantur, comparare nunquam audebunt cum

impia & manifesta Paganorum superstitione. Praeterea videat novus iste Patronus Ethnicismi. quei nunc audeat crudelitatis postulare Ιmperatores, quod in suo Regno tolerare noluerint publicum Idolorum cultum, quem tantopere exsecrantur divinae Litterae, & eradicandum jubet Deus; & non eradicare quum possis, crimen est, intacta

tamen

360쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 323

tamen in hominibus subjectis arbitrii libertate relicta. Talia ab homine Christiano, & nequaquam hebete, exspectanda non erant; e que minus, quod ipsos Chri itianos ita loquentes inducat, ut videantur liberas Ethnicorum voluntates olim coegisse ad Christi Fidem,ia multis caedibus eorum fregisse contumaciam; quod falsissimum est. Pergit Phereponus pag. 663. , & adversus Augustinum demonis strare conatur, minime pertinere ad Imperatorum potestatem coe cere, vel punire impios, di a Religione vera alienos. Inquit autem, summis Potestatibus demandatam solum fuisse Legum civilium, iapublicae tranquillitatis tutelam, nullam vero societatem esse, quae iisdem Potestatibus detulerit curam opinionum, praesertim Theoretica rum, ita ut eas sanciant, quae itiis placebunt, proscriptis omnibus aliis, atque au ctoritate sua, π armis, si necesse sit, e Republica etiaminatis. Tum addit, neminem tam insanum esse, qui putet sibi necesse esse sequi opiniones summae Potestatis; alioquin innumera inde consequerentur absurda. Sed quid attinet ultra immorari in iblius rationibus reserendis Τ Quaecumque ille habet, quadrare forsitan possunt in Batavorum, & Anglorum πολιτειαν , apud quos saecul res Potestates, sive civiles Magistratus, sibi ius perperam arrogant

dirimendi Religionis negotia atque controversas; & apud quos si principia sequi velint, propter quae a Catholica Ecclesia sese disjungere licitum putarunt nullis Conciliis, & ne ipsi quidem Ecclesiae

suae, in Fidei causis, certa ab errore immunitas tribui potest. αpud illos, inquam . iure conqueri potest Phereponus Arminianus, quod Arminianos Haereticos Calvinistae potentiores minis & poenis

olim a sententia dimovere voluerint, quum certe secundum eadem

principia magis isti quam illi de veritate suarum opinionum certi esse non possint. Et nos habemus, quod Prudentius περὶ ci p. de Gallieni Caesaris edicto habet. Damnes, si sapias, anile dogma. Iussum est Caesaris ore Gallieni.

Suod Princeps colit, eolamus omnes.

Verum haec neque in Religionem Catholicam, neque in Catholicos Imperatores quidquam conveniunt. Nemo nostrum dicit, nos sequi oportere summarum Potestatum Religionem, quaecumque sit; nam Regibus terrae nunquam Deus pollicitus est, eos in Veritatis partibus semper futuros, neque eorum judicio dimisit Religionis verae criterium. Ecclesiam dicimus audiendam & sequendam esse. Eu, S s a denter

SEARCH

MENU NAVIGATION