Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

denter ostendimus, contra Ethnicos aliasque a Christo aversas genistes, veram in ista Ecclesia Religionem reperiri; & adversus Haereticos aeque evincimus, huic uni Ecclesiae concedendum, & obtemisserandum esse in quaestionibus & judiciis ad Religionem pertinentius. Huic igitur Ecclesiae ipsi quoque Reges parent, nihil in hoc a ceteris Christianis dissimiles; sed ipsorum Regum est cum Religionem istam veram, tum Ecclesiam ipsam, ejusque unitatem auctor,tate sua tueri. Ut igitur verum est, summis saeculi Potestatibus nunquam concessum fuisse jus decernendae Religionis verae, aut ineluctabilis judicii ferendi de opinionibus ad Religionem spectantibus; ita falsum est, ad summas ipsas Potestates non pertinere defensionem caelestis Religionis, & unitatis Ecclesiasticae. Primum Reip blicae vinculum Religio est; & nihil magis hominum interest, quam aut veram ipsam Religionem cognoscere, aut in ipsa permanere, quum & ideo in mundum invehantur, corporique copulatae helo peregrinentur animae, ut Deo vero serviant, & intelligant quid de Ipso ejusque operibus credendum, quisve ei cultus sit exhibendus. Nemo ergo non videat, non a populis tantum, sed ab ipso Deo demandari Principibus curam arcendae impietatis, & servandae ac propagandae Religionis illius, quae certa & divina probari potest: qui'pe quod aperte in civilem animorum concordiam, in Dei honorem, atque in incredibilem utilitatem populorum post mortem, cura ista redundet. uis mente sobrius utar Augustini verbis. in Ep. I 83. Cap. V. f. ao. olim Io. Regibus dicar: Nolite curare in Re novsr , a quo teneatur, vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri P Non ad vos pertineat in Reguo vestro, quis velit esso sve religiosis, βυσfacrilegus e quibus non potest diei: Non ad vos pertineat in Reeno vestro, quis υelix esse pudicus, quis impudicus P Usque adeo autem Verum est, Religionis tuendae curam summis Potestatibus traditam,& velut a natura insitam esse, ut vix ulla ostendi possit Respublica, quae contra impietatem, contra violatores suae Religionis, Leges aliquas non condiderit, quamquam illa saepe Religio falsa ac sacrilega fuerit. C,

362쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 3asCAPUT DUODECIMUM.

Posito in Regibus iure vexandi impios, nulla Christianis, aut saltem Carbolicis imminere debent incommoda apud Ethnicos oe Musam-medanos. Religio Christi manifeste vera, eamque tueri pertinet

etiam ad Reges. Poenae utiles, ut Haeretici in veritatem atten-

rius oculos convertant . Auam Ianctitatem in subsectis exigere debeant eisites Leges. Dissensones in Religione politico quoque regimini noxiae. Lactantii locus explicatus . Ecclesiae Catholicae aperta veritas, o potissimum in conreo Uia eum Donatistis. ἀ . T, inquit Phereponus pag. 6o3. Si dixeris, non licere errantibus potestatibus facere, quod lices recte sentientibus, in labyrinthum inextricabilem te eoniicies. Nam quis demum iudicabit bete de errore P Credunt Ethn digia ei, credunt Ambammedani, credunt Haeretici Principes re errare, qui te putas recte sentire; ac proinde te vexare debebunt,

nisi forte υelis tibi soli ab omnibus credi, a te vero nemini' quod furiosum esses. Quaestio nostra est, num Regibus liceat moderatis vexationibus impios & a veritate Fidei alienos solicitare ad amplectendam Religionem veram. Magnum incommodum, si id licere a firmemus, inde minatur Phere ponus; arrepta enim hac ipsa opinione, Ethnici, Muhammedani, ac Haeretici Principes, quibus persu sum est, se bene sentire, ceteros vero a germana Religione abesse,

in polierum sibi ius tribuent debacchandi in recte sentientes. Fateor & ego non leve futurum hujusmodi incommodum. Sed velim scire, num Phereponus putet, aliquid desinere esse licitum ac bo. num non alia de caussa, quam quod eadem ipsa re impii 3c scelesti illicite ac male utantur, aut uti possint. Licita & bona est amctoritas legitimis Principibus delata puniendi sontes & facinorosos. Certe a sua bonitate jus istud non cadit, quod sive mali, sive e

rantes Principes insontibus quandoque noceant, aut nocere Ualeant.

Religionem veram amplecti, defendere, persuadere ceteris, & pro pagare , optimum caeloque gratissimum est. Num idem dicendum de amplectentibus, tuentibus, suadentibus, atque propagantibus R,

Egionem falsam, sive Superstitionem Z Istudne malum facere potis est, Disit jgoo by Cooste

363쪽

3 2 6 OE INGENIORUM MODERATIONE

est, ut illud cesset, quod prius erat, bonum esse ρ Non ergo evincit Phereponus, injustam illicitam ve esse impiorum & prave in Religione sentientium vexationem, eo quod eadem auctoritate possit &impius in bene sentientes uti. Sed eo semper deveniendum, ut quaeratur, quis veram tueatur Religionem, Sc quis ab ipsa aberret.

Attamen, inquit ille, quis Iudex erit Z cui potius credendum cur tibi uni credendum, quum tu nemini concedere velisὸ Quid autem aliud heic agit Phereponus, nisi se conjicere in intoleranda illa absurda, quae non ita pridem monuimus esse omnino vitanda Nempe non sine gravi ignominia Christianae Religionis necesse est ille sibi fingat, ita doctrinae dc Ecclesiae, quam Salvator tradidit,

atque fundavit, occultam esse Veritatem, δc lucem, sive tam parum evidentes parumque manifestas esse rationes Fidei nostrae, ut

furiosus sir sverbis Phereponi utor) qui sibi Christiano ab Ethnicis,

Iudaeis, atque Multam medanis credi, ipse vero nemini ex illis credere velit. Quis non miretur, ac doleat, ab homine, qui se Christianum dicit, furentes appellari Christianos, quum sibi de veritate Religionis nostrae tot ac tam invicta argumenta solidasque rationes proferentibus credi a ceteris volunt . Quid Christiani nominis hostes pro se in posterum non dicant, si nunc pertinaciae sui erroris ita plaudentes inveniant ipsosmet Christianos λ Deinde ex Phereponi

sententia consequens erit, excusandos esse , aut excusandos credere

se posse, quibus Christi Religio non arridet, & contra Superstitio

placet; nam de vera Religione nemo in terris Iudex esse potest, 3c oportet, unusquisque sequatur oe faciat, quod verissimum oe optimum , ex animi fui sententia, ei videtur. Haec sunt Phereponi verba, post quae nescio, quei damnare ille amplius pergat immanem Sc injustam Ethnicorum sive Iudaeorum crudelitatem in Christi, nos, nedum justam δc moderatam Catholicorum severitatem in aversos a Religione vera. Quippe tum his, tum illis optimum exanimi sententia videbatur persequi gentem, Deo, ut credebant, invisam; ipsique Deo se praestare obsequium arbitrabantur, quum a se dissentientes plectebant. Reliqua perquam horrenda consectaria, quae hinc fluunt, iterum exponere opus non est. Intelliget ipse Phereponus, si animo minus nobis infenso in suarum opinionum effrenem licentiam inqui. ret. Quod si, ut Christiani toties ostenderunt, Sc iacile adhuc d monstrare valent, evidenter Ethnici, Multam medani, ceterique id genus homines Veritati repugnant; necesse est etiam, evidenter Cingnoscere Dis uiros by c oste

364쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 327gnoscere possint, se in Iustitiam peccare, quoties Christianos sancti simae Religioni addictos persequuntur, Sc persequi licitum putant.

Neque porro minus constare potest, Haereticos in errore versari, mmul ac eorum doctrina & credendi methodus, exigitur ad constantissimas ac certissimas regulas Catholicae Fidei . Quae quum ita sint, ubi Principes Ethnici, Muhammedani, ac Haeretici vexare instituant Christianam atque Catholicam gentem, tanto se crimine illi obstringent, quantum crimen est apud Deum, ab ipsa Religione Christi & ab Ecclesia Catholica abesse ac defecisse. Catholicis vero tunc exserendae sunt rationes quum Fidei nostrae, tum alienae injustitiae: quibus si nihil proficiatur, & errare ac saevire pergat caecus persequutor: arma patientiae tum expedienda sunt, & illa Apostoli verba alte animo committenda: Omnes qui in Chriso pie visere

volunt, persequutionem parientur. 2. Tim. III. I 2. Non alia ratio.

ne, non alio clypeo sese tutati sunt veteres Christianae Religionis Athletae. Sed nullamne, inquies, euram Religisnis gerere debent Principes P Ita se interrogat Phere ponus, atque ita sibi respondet pag. 6o 3.

Maximam oe quae in hoc posissimum sua es, ur ne quis Religionis

eausa alium vexet aus male habeat, me. Ne nos quidem dicimus,

vexari quemquam Religionis caussa debere sine auctoritate Principis. At hoc missum faciamus. Si igitur Phere ni iudicio standum est, nullam fere aliam Religionis curam gerere Principes debent, nisi ut cuicumque subjecto liceat quam velit Religionem pacifice tueri. Dum sibi legibusque civilibus morigerum habeat populum, cetera Princeps contemnat, & pro nihilo dueat, Deum blasphemari, sacrilegis ritibus creaturas adorari, Christum fabulis accenseri, ejusque veram Ecclesiam, & Sacramenta ut lubet proscindi. Scilicet, si Pherepono credimus , nullam ferme Religionis curam gerere debet Princeps, sed tantum politicae ac temporalis tranquillitatis, quam diversarum Religionum caussa turbari ipse nunquam sinet. En ut solum temporalia Phereponus sapit. Sed oblitus est, ut puto, in sacris Litteris Mosem, Phinees, Heliam, Iehu, Ezechiam, Iosiam, & alios laudari propter pietatem, quod aut lucos, & Templa Idolorum disjecerint, aut impiis sublatis cultum ae Religionem Dei veri propagarint. Oblitus est, Religionem praecipuum esse bonum humani generis, politice etiam considerati. Neque perspexit, aliter Regem, quia homo est, aliter quia Rex est, & Rex Christanus, inservire Deo, ac aeternae hominum felicitati, debere. Quod si hominum singulo.

365쪽

318 DE INGENIORUM MODERATIONE

rum virtus est, & quiddam etia in debitum, Veritatem cognitam propagare, ac bonum diffundere, erroremque atque superstitionem auferre: quanto magis Regum munus id erit, quorum curae tradi inta est vera populorum felicitas, quorum auctoritati demandatum Scvitia emendare ac evellere, & virtutes, quarum prima Religio est, conservare . poenis quoque, si res poscat, adhibitis λAt, reponit Phereponus pag. 6o . nulla alia tutela indiget V ritas, nisi ut ei liceat luce propria fulgenti oculos hominum ad se con-vrexere , o firmis rationibus animos eorum allicere. Nulla erroris ορ-

pugnatio certior est quam ut perspicue eo utetur . oe libere retegantur hallucinationes. Sic ergo faυeant Magistratus Veritati, se Errori adversentur. Ubicumque utrumque licebit facere, breυi de Errore Veriatas triumρbabit. Prosecto & nos dicimus, nullam erroris oppugnationem esse validiorem, quam ut perspicue is consuletur; immo nullam aliam eius oppugnandi rationem legitimam nos novimus, quando ipsas errantium vexationes ideo solum probamus, quod a verit te devii per eas fieri soleant attentiores ad perspiciendos errores. Nulla autem alia tutela, quam consutatione errorum, juvandam esse Veritatem, & etiam si nil aliud agas, brevi de Errore ipsam esse semper triumphaturam, suadere quidem, sed nobis nunquam

persuadere Phereponus poterit. Nimium in nostros omnium oculos experimenta contraria, eaque passim. & omnium temporum, incurrunt. Certe arbitretur, ut puta, Phereponus, cum Veritate consentire Arminianorum opiniones. Easdem porro perspicue exposuerunt Arminius, Episcopius, Grotius, & alii non pauci; contrarias quinque rationibus variis insectati sunt iidem. Nunquid vero in Arminii sententiam ingenti copia concessere conterranei saltem Calvinis ae H-gidiores Θ Nunquid Calvini dogmata de Lutheri erroribus hucusque triumpharunt 8 Num de ipsis Idololatris, atque Iudaeis, quibuscum

versantur Batavi 8 Alia innumera exempla praetermitto. Aut ergo fateatur Phereponus, veritatem sibi suisque deesse s quod nos cred, mus): aut intelligat, non susticere interdum veritatis praedicati nem ; sed moderatas quoque & opportunas vexationes non parum prodesse ad effringendam pertinaciam & caecitatem, quam Veritatis praedicationi opponere solent errantes. Neque solum obduratae perstant in veteri errore mentes, sed quotidie in novos alios dii fluunt,

in Haereses, in Schismata, in Scepticismum ac Atheismum ipsum,

si nullo freno, si nullo terrore compescantur. Non ergo Veritatis,

sed Erroris conservatio & propagatio ex ea licentia, & pace dim '

366쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. IL 32s

nat, quam Phereponus tantopere extollit atque commendat. Consu

tatione autem non indiget, quod subinde ille in culpam potius Christianorum, quam in vitiosos Ethnicorum affectus, rejiciat seram post Constantinum ipsum de Ethnicismo victoriam. Nemo rerum caussas intime perscrutetur, & Historiam calleat, secumque reputet, quid ante & post Constantinum, & nostra etiam tempestate, factum fuerit, & fiat: cui statim innotescere non possit, quam leviter, quam sine pudore, & quanta cum infamia Christianae Religionis,

atque contem tu veritatis, talia nunc a Pherepono obtrudantur.

Infra contendit idem Censor, imperite ratiocinari Augustinum, dum in Haereticos, atque in impias dissensiones iuste exerceri posse rigorem legum putat, quia Apostolus inter opera camis enumerat

fornicationes , immundirias , eontentioues , aemulationes , animositates,

dissensiones, oe baereses. Inquit ergo Phere ponus : Guis ignoro, qt. aecumque Ευangelicis Legibus damnantur, o quae praesertim Paulus loco ab Aurustino allato perstringit, eivilibus legibus nee solere plecti, nee posse P Tum addit, Leges eiviles esse hominiam eanditioni attemperatas, nec ab iis eximiam quandam Ibnectitarem postulare, sed tantum eam virtutem, sine qua Civium societas ineolumis esse non potest. Augustinus locum Apostoli attulerat, ut ostenderet, Haereses,& Schismata, & dissensiones in Doctrina Fidei, iniquitatis esse fructus. Quum vero Idolorum cultores juste puniri posse Donatistae faterentur: hinc Augustinus Haereticos quoque merito vexari atquacoerceri posse inferebat. Phereponus contra neque Haereses, neque Idolorum cultum inter ea crimina recenset, propter quae a civilibus

Legibus sunt homines male habendi. Quod quum audio, mihi ubdeor audire hominem nulli Religioni addictum, aut certe a verit te Religionis Christianae alienum, qui jura duntaxat politica atque temporalia populis praescribat, nihilque de Religione vitiosa vel fabia curandum esse summis Potestatibus dicat. Sed nos respondemus, pleraque ex iis, quae per Apostolum damnantur, civilibus Legibus posse, ac solere interdici atque puniri, praesertim si haec vitia potiorem populi partem occupent, aut in immodicos excessus erum. pant. Deinde dicimus, Idololatriam, Impietatem, Haereses, Sc Schismata, mala omnium gravissima esse. Quare ubi populi & Reges

in Christi Religione & Ecclesia descripti sunt, hoc est qua Christi

ni sunt, & auctoritate eminent, quantum possunt studere debent, non solum ut ne tantum bonum inter cives pessum eat, sed etiam ut perditum recuperetur. Nunquid enim liberum esse, di licere im

367쪽

33o DE INGENIORO MODERATIONE

pune cuicumque debet vel temerario vel deliranti, frangere divinDtus datas Religionis verae Leges, & caelestia Dogmata falsi argum re, & impiis opinionibus animos hominum corrumpere, & Deum blasphemiis appetere, & Sacerdotibus a Deo constitutis negare obsequium, & recte sentientes erroris per calumniam arguere, & dissidiis prout lubet unitatem Fidei atque Ecclesiae disrumpere, populumque aut exemplo aut praedicatione in errorem ac impietatem impellere 3 Quid fiat de sanctissima Religione, si nullo freno comis pescenda est ingeniorum licentia, atque animorum corruptio Utiisque civiles Leges eximiam quamdam sanctitatem a populo non exigunt, & humanae infirmitati indulgent. Sed qui a germana Relugione abest, & Idolis famulatur, & ambitioso Schismate dilaniat Ecclesiam Dei, non solum mediocri illa sanctitate caret, sed exsecran da impietate abundat, a qua nisi ante mortem se expediat, neque ipsi proderit mediocris sanctitas, neque ulla virtus. Nequit autem fieri, quin & civilis societas ex his etiam dissensionibus aliquas tamdem contrahat rimas, & potissimum si scriptis & eruditione error invadatur, veritas depraedicetur: quod facere iubentur Christiani manifesto suae Legis praecepto, & Caritatis consilio, & Iustitiae fiaducia. Etenim aegre fert unusquisque, se Deo invisum credi propter suas opiniones, impiumque idcirco, & Antichristum, & errantem sese appellari, sibique aeternae mortis poenas ab aliter sentientibus deputari. Hinc odia, simultates, atque contentiones, quas nulla HL storia non refert, ipsaque experientia nunc etiam abunde testatur. Quid, quod ab Evangelica ipsa Lege jubemur Haereticos, & imis pios, devitare, atque ab eorum abstinere commercio, nisi aliud ne. cessitas politica suadeat 3 Plerique autem Politicae Disciplinae Magistri satis ostendunt, Religionum diversitatem civili etiam Regnorum tranquillitati, & concordiae nimium nocere. Quis igitur injustitiae postulare audeat Reges auctoritate sua usos, ut una vera Fides propagetur, ut error proscribatur, ut unitas Religionis & Ecclesiae crustodiatur, sive instauretur, atque ut legitimus Christi grex in mille Sectas opinionesque contrarias atque absurdas pro hominum arbitrio quotidie non scindatur; quod fieri, si Phereponianis consiliis contenti sumus, facillime potest ac solet Alia sunt, quae eongerere me vetat alio festinans oratio. Sed reponit Phereponus ista Lactantii verba e Lib. s. Cap. I s. mihi sto. Div. Inst. Defendenda Religio est, non occidendo, sed moriendo

monendo habent alii Codices ; non saevitia, sed patientia fapicn-

368쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 33 Iria habent alii Codices non scelere, sed fide. Illa enim malorum

funt, hau bonorum 8cc. Nihil est tam voluntarium, quam Religio in qua se animus sacri antis aversus es, iam sublata, iam nulla est. Haec, ut opinor, loca illa sunt veterum Scriptorum, quae nuper aiebat Phereponus, se posse, at nolle producere in suae sententiae tutelam. Non dissimilia ex Arnobio petere potuit, hoc est ab ejusdem Lactantii Magistro. Equidem excipere possem contra istorum

Scriptorum auctoritatem, quae inter Christianos tanti, ut constat, non est, & cui graviorum Patrum sententiam opponere liceret: ata tamen respondere juvat, talia quidem posse convenire in Ethnicos, non autem in Catholicos Principes. Illis una cura erat Christianam gentem non monitis, non rationibus, non doctrina, sed caedibus,& immanibus tormentis vincere. Christiani vero Principes gentem nondum Christo deditam non sine persuasione, argumentis, & Cari. tate ad rectam Fidem pertrahere conantur. Si aliqua vi interdum

utuntur, & vexationibus, moderate & ex amore utuntur, qualis poenarum usus deceat Patrem, ac Principem amantem, non crudelem Tyrannum. Et ne nos quidem eos umquam occidendos protatemur, ideo duntaxat quod a nobis diversa sentiant: quippe nostra quoque sententia est, Religionem voluntariam esse debere.

Quamobrem nihil heic si mile habet Catholicorum Principum

usus cum teterrima Paganorum impotentia atque crudelitate; neque Lactantii sententia excludit salutarium poenarum usum , quem iuparentibus vel amantissimis contra filios reluctantes atque errantes nemo est qui vituperet aut damnet. Lactantius vero, atque Arno.

bius, nihil aliud detestabantur, quam vim sine persuasione & rati, ne adhibitam, & vim crudelissimam, quae invitis voluntatibus R, ligionem ingerat. Non audent, aiebat eodem Ioco de Ethnicis L Bantius, quidquam de rebus docere disinis, ne oe a nostris derideam tur, oe a Dis deferantur. Furor & saevitia pro rationibus erant. Igitur quamvis statuamus, uti revera statuendum est, Religionis v rae electionem voluntariam esse debere, atque ad illam invitos homines non esse adigendos; adhuc tamen statuendum est, licitum esse ac saluberrimum severitatis usum, qua homines urgentur, ut falsam Religionem, impietatem, erroremque suum animadvertant, veramque Religionem rationibus victi libere ac voluntarie postea amplectam tur. Hoc est, etiamsi voluntarium esse debeat, Virtutem & Religionem veram sequi, nam sine voluntatis consensu Virtus nulla est,

atque Religio; attamen liberum esse cuicumque non debet in vitia. V r a volun-Disitigod by COOste

369쪽

3aa DE INGENIORUM MODERATIONE

voluntarie serri, in impietate pacifice vivere, & a Veritate, sanctaque Religione pro suo arbitrio deficere. Postremum hoc ostendat Phermponus; ostendat, liberum esse debere cuicumque maxima ignominia afficere Deum, & abuti sua potestate illum, qui ab impietate, ae

errore omnium perniciosissimo per aliquas molestias revocare conetur subjectam gentem, ipsamque facere Deo amicam; demonstret, pra ter jus & fas agere, qui moderato rigore cohibeat arrogantes, ignaros, & scelestos, quominus a Veritate ac unitate Catholicae Ecclesiae tanti facienda sese libere divellant, & Schismata ac Haereses ita Deo invisas confleat. Denique respondeat Patribus, & Augustuno in primis, tanta argumentorum copia id licere, & laudandum esse ostendentibus. Sed ille rem confecisse se putat, quod unum aut alterum ex iis argumentis cursim, ut hactenus vidimus, arrodat. Incommoda interim nobis ille minatur ex hujusmodi sentemtia. Verum haec abesse debere dicimus, quia dum attente rationes expendantur, constare potest, & re ipsa conflat, quaenam si vera, quaenam falsa Religio; quo posito nemo nisi caecus & summe impius persequi potest Religionis verae cultores. Eo tandem illi necesse est dilabatur, ut neget constare posse, sive dicat incertum esse, cuinam sit germana Religio. Nos contra id falsum esse ostendimus ex absurdis, consequentibus huiusmodi sententiam , Stoicis, Symm, cho, aliisque recentioribus non ingratam. Provocamus deinde ad eraperientiam, imino ad ipsum Phereponum, qui negare nequeat, quin

salsitas cujuscumque Religionis a Christo aversae evidenter intelligi possit. Quod si Ethnicis, Multam medanis, atque ipsis Haereticis id

non constare dicatur, ii monendi sunt, ut attentius rationes Catho. licorum audiant, & aequius iudicent. Sin errorem vel his auditis fovere pergant, ii non placide serendi sunt, qui ex affectu pravo ac pertinacia videre nolunt, quod aequus omnis judex videat. Non autem damnandi, qui temperata aliqua vexatione illos urgent ad intuendam veritatem nostrae Religionis, & errorem suae. Immo commendandi, qui recta in Religione perstant, rationibusque , ac persuasionibus, & praedicatione non minus demonstrare, quam prinpagare conantur rectam hanc Religionem, & salutari etiam seueritate ex officio Caritatis in subjectam gentem utuntur, ut illa aut erudiri ad ipsam Veritatem, se patiatur, aut ad ipsam Veritatem, quam temere deseruit, se rursus restituat.

Quod est ad Augustinum in Donatistas agentem , nihil evide cus eii, quam ipsum pro bona caussa adversus errorem scripsisse,

370쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 333Sc moderatum rigorem Legum jure ab ipso suisse probatum . Lepidum autem se nobis exhibet Pherepouus, quum pag. 493. in notis ad Aug. Epistolam XCIII. argumenta ejusdem pro aequitate perle-quutionis in Donatistas faeta his verbis amoliri nititur. Heie is tibique statuit, arque adfumis pro comperto Augustinus, quod in comtrουersa erat positum, suam nimirum Ecclesiam fuisse unam, exclusis Donatistis, Cbrisei Ecclesiam. Non equidem probo Donatistarum Sch

sma, sed cum illis disceptanti absurdum fuis perpetuo id adsumere,

quod praefracte neeabant. Is fuit Donatistarum error, ut illius Schusmatis injustitia facilius, quam aliorum complurium, liquido se prindere posset. Pleraeque aliae controversae inter Christianos io Iuris& opinionum discordia versantur. Illa in Facti contentione potissimum sita erat; quare civili etiam Judicio dirimi, eiusque assectae ad formam juris communis abisivi, sive damnari poterant. Et reipsa, ut unum hoc dicam, Caecilianus non semel objecta sibi crimina purgavit cum in Imperatoris aula, tum in Conciliis Episcinporum. Nisi Donatistarum vesaniae aliter visum fuisset, jam sublata

erat Schismatis caussa. Id aequus omnis rerum aestimator tunc pe

spiciebat; nunc aperte idem nos perspicimu*; & ipse Phereponus nouhese tantum, sed alibi quoque Donatistarum Schisma improbavit. Quid est ergo, quod idem Phereponus adversus Augustinum nunc

habetὶ Alfumit Augustinus pro comperto, quod in controversa erat

positum. Hoc est, male Augustinus contendit, justam esse in Don, tistas Legum severitatem, quia nondum ostendit, injustam esse ipsi rum Donatistarum secessionem, & Haeresim . Qua in re lepidum, ut dixi, nobis se praebet Phereponus. Nam si constat illi, aeque ac reliquis nostrorum temporum Christianis, inique Donatistas delira se: cur nunc ille petit, ut eadem veritas ab Augustino demonstreturὶ sive indignatur, quod demonstrata non fuerit 8 Si hoc unum ut iure vexatos Donatistas intelligamus) Pherepono, & nobis deest, nempe intelligere prius, an Donatistae a vera Ecclesia exciderint: iam Pherepono, iam nobis id certum qit atque compertum. Ergo

hinc arguere, Pherepono non repugnante, debemus, merito eXagitatos fuisse Donatistas protervos, & injustae secessionis reos. At, imquit ille, Donatistae hoc praefracte negabant; & Augustino demo strandi onus incumbebat. Quid hoc quaeso ad nos Z Non Augustino iam e vivis sublato; sed potas viventibus persuadere Phere a s cinpit, justum vocari non debuisse adhibitum adversus Donatistas rigorem, quia Donatistae se perperam egisse praefracte negabant, & Au-- O gustinus Disit jgoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION