장음표시 사용
371쪽
gustinus eos rationibus non convincebat. Ergo nos, quum vel ex
ipsa Phereponi consessione liqueat, perperam Donatistas egisse, idem rue superfluum sit id ab Augustino demonstrari: nos, inquam, j ieare debemus, iustis legibus compressam fuisse Donatistarum amensam, licitamque fuisse persequutionem illam, alioqui moderatam, scilicet, ut cum Augustino loquar, potius admonerentur ab errore dissedere, quam pro fetere punirentur. Inquiat porro Phereponus, quidquid sit de consessione mea, a surdum semper fuit Augustino id assumere pro comperto, quod Dinnatistae negabant. Mihi autem mirum videtur, hominem hunc tam inani censurarum genere delectari, & distinere Lectores. Quotus mnim quisque est, qui nesciat, quot scriptis & argumentis, & quam evidenter Augustinus, vel antea quam Epistolam XCIII. scriberet, Donatistarum sophismata , & errores disjecerit 3 Deinde in eadem Epistola ad Vincentium id praecipue quaerebatur, num persequutio omnis illicita sit; Augustinus autem ostendit, eam esse laudandam, quae pro Veritate contra pertinaciter errantes ex ossicio Caritatis instituitur. Tandem in ipsa eadem Epistola multa habet August, Nus, ex quibus intelligere possit quilibet veri amator, justitiam a Catholicis, culpam a Donatistis pervicacibus stetisse. Quamobrem , tametsi Augustinus nihil in ea Epistola attulisset pro hona Catho licorum causa, absurde non egisset; quanto autem minus absurde egisse dicendus est, quum & ibi unam Catholicorum Ecclesiam ostenis derit esse Christi Ecclesiam Z Si Donatistae id praefracte negabant:
num propterea minus nocentes erant Num eorum negatio vim C,
tholicarum rationum frangebat Minime gentium . Nunc illius comtroversiae judices sunt aequi Lectores, & victoriam sine dubitatione ad judicant Catholicorum parti. Iidem quoque judicabunt, num Ph reponus quidquam solidi hactenus deprom serit, quod negotium faces-dere possit Augustino assirmanti, moderatam errantium in Fide, &deficientium ab Ecclesia vera, vexationem Iicitam esse. Et tandem, ut spero, animadvertent, non Augustinum pro comperto adsumsisse, quod in quaestione erat, sed quidem Phereponum graviter errare, quod semper pro comperto adsumat, veram Religionem, dc germanam Christi Ecclesiam certo cognota, atque evidenter apparere non posse in terris, atque eodem jure praeditos, & in eodem incertit
dinis loco ina quoslibet hominum coetus, quod est ad Religionem.
372쪽
In Iudaeos, Bbnicos, G mbammedanos minus aisere agendum C rbolicis Regibus. Rigidius habere mererieos fas est. At in eos ramen spiritus lenitaris es retinendus. Haererici meri, meretic. fedistini. Postremi poenis gravibus digni, fed non fingenda erimina. Haeretisos alienae ditioni subditos plectere non licet. E rantes alii pertinares, alii dociles. Inter primos mitius habendi,
qui eum lacte biberunt errorem , quam qui ultro errorem adsciaverunt. Attamen oe heis audiendae Caritaris voces, misericordi futurus locus. In errantes non pertinaces clamentius agendum .ssiuae regulae Iudicibus Carbolicis heis futurae.
Dygi Mus h ctenus, licitam esse temporalem vexationem
errantium in Fidei Doctrina, ut ab errore ad verbialem assurgant. Non tamen diximus, licere semper, multoque minus diximus, semper debere Principes pari severitate mederi animis aegrotantibus. Etenim quod est ad eos, qui seris sunt hoc est Ethnicos, Muham medanos, atque Iudaeos, & si qui sunt horum similes; Principi non licet eosdem assicere suppliciis, & urgere aspere ad veram Fidem amplectendam. Fas est quidem publicam professionem, & externum Superstitionis exercitium iis interdicere, privilegiis in reliquos effusis eos privare, atque etiam, dum converti nolint, & Regibus commodum vide tur, e Regno dimittere & expellere, ut a Religionis verae cultor,hus illorum sedes iustius ac utilius occupentur. Ceterum nocere eoorum vitae, eorum corporibus, eorum fortunis, illa dumtaxat de caussa, quod in errore pertinaciter versentur: a Catholicae Ecclesiae do-ε trina nimium abhorret. Si qui auctoritate sua, in Americanos praecipue populos, abusi sunt, Religionis titulum impotentiae ac avaritiae propriae obtendentes: ii non solum apud omnes male a dierunt, sed Apostolicae etiam Sedis oraculo compressi sunt.
Quod est ad Haereticos, quos Ecclesiae subdit Baptisma Christi, nos aliis iuribus utimur. Profecto ubi intelligas, esse veram apud Catholicos Ecclesiam & Religionem Dei, idque demonstrari Posse statuas quod eerte nos statuimus i illico Iustitia & Caritas
373쪽
3 3 6 DE INGENIORUM MODERATIONE
postulant, ut nulli curae parcas, quo tantum bonum in populis, iam illud libere amplexis, sartum tectumque tueare. Abominandae perduellionis crimen est, a veritate jam suscepta deficere, & in erarores perniciosissimos sese conjicere. Tum quis ferat intolerandam illam ambitionem, quae & Ecclesiam discindit, & aspernatur datam divinitus Sacerdotum choro, summisque Pontificibus auctoritatem
Magni sceleris reos nemo eos non agat, qui non errasse contenti,
alios quoque in Fide & Veritate stantes, aut praedicatione errorum, aut exemplo, polluere & seducere nituntur; & aures ad Vertitatis argumenta, ad monita Pastorum , pertinacissime claudunt; &infamant innumeris modis, ridendamque exhibent veram Christi Religionem atque Ecclesiam. Heie frenis indiget humani Arbitrii libertas; heic ipsis hominibus expedit Legum rigore ac terrore com pesti; atque ut laudandae sunt Leges, quae nos impie agere vetant, ita commendandae, quae nos impie credere ac sentire non sinunt. Si rationes, si persuasiones, aliaeque mitiores Artes nihil proficiunt: non irascenduin Medico asperis utenti remediis, ut sanet; sed amgrotorum pertinaciae , se aliter non permittentium sanari , is censendum est . Neque tamen heic ego sum, ut suadeam, Haereticos ab Eccclesia damnatos, morte ipsa esse mulctandos. Mihi potius & unice sumo, commendare & suadere summis Potestatibus moderationem hac in re & mansuetudinem Sancti Augustini, cujus nunc negotium agitur. Certe ille semper abfuit a suadendis extremis suppliciis iaHaereticos vel pertinaces . Quae adhibere quanquam multorum sententia & liceat, & prosit interdum, attamen ab ipsis quantum fimri potest abstinendum, & solicite Principibus cavendum est, ne aut Justitia, aut Caritas in eorum usu quidquam laedantur: Ecclesiast, corum autem omnium esse puto, Legum justitiam hocce in negotio mitigare potius, quam accendere, & spiritum lenitatis ab Apostolo commendatum, non vero saevitiam ubique prodere; & meminisse,
Ecclesasticam lenitatem, Sacerdotali eontentam iudicio, cruentas riu
gere ultiones, uti ait S. Leo in Epist. Tantum autem abest, ut Ecclesia suadeat extremam severitatem in devios a Fide, ut ab ipsis sacris arceat religiosos viros, talia suadentes, aliquove pacto in j dicium mortis influentes. Ideoque vel quum incorrigibiles atque damnatos Haereticos saecularibus Judicibus tradit, obsecrat, ut len, ter in ipsos agatur: quod vellem, semper ex animo, & non in reo dum ex consuetudine, per nonnulos factum fuisset. Quanquam.eui
374쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 337
dieamus, Iudices, Principes, di Reges contra jus fasque non agere, quum in Haereti & impietate obfirmatos, aliorumque seductores, ex. tremis etiam plectunt poenis: & quanquam fatendum sit, nimiam humanitatem, ac impunitatem errantium ad errores & crimina multi
plicanda inservire, & idcirco necessarius si Legum terror, & justissima sit poenatum temporalium severitas: nihilominus ad neminem magis, quam ad Christi Sacerdotes pertinet, mitiora semper consilia eligere & praebere; atque obstare ne plus quam deceat, R expediat, & aequum sit, in huiusmodi hominum genus saeviat Saecularis potestas. Dicam enim cum Apostolo Heb. V. I. Omnis Pontifex ex hominibus assumtus, pro hominiias constituirur in iis, quae fuisad Deum, qua eondolere possis iis qui ignorant oe errans, quoniamo ipse circumdatus est infirmitate. Itaque primo animadvertendum est, duplici de caussa reos esse posse Haereticos. Altera est Haeresis ipsa, sive error in Fidei doctrina, & dissensio ab Ecclesia vera. Altera est seditio, & contemtus civilium Legum. Quoties ab obsequio & obedientia Regum, quam exigunt Politicae Leges , Haeretici deficiunt, aut societatis civilis jura turbant, & sese mergunt in horrenda flagitia: tum non secusae alii seditiosi plectendi sunt, & coercendi, Pherepono ipso conissentiente atque laudante. Ex hoc potissimum capite quasdam Has reticorum Seetas & caedibus, & exsiliis aliisque gravibus poenis assectas ac dissipatas novimus. sine crudelitatis nota sine vituperio Principum & Iudicum. Nam quae bene constituta Respublica serat Manichaeorum, Adamitarum , Fratricellorum , Quietistarum , aliorumque hujusmodi pestium sordes, si vera sunt, quaecumque de iis ieruntur λ uis iure non abjiciat ac evellat de Regno suo opinionum illarum fautores atque praecones, quae moliuntur Athetissmum, quae licentiam peccandi faciunt, aut ad ipsam citatis equis trahunt ξ Donatistarum autem crudelia facinora tum in Catholi eos, tum in seipsos, & Caesarearum Legum auctoritas conculcata ab ipsis,
nimium vulgata sunt in Ecclesiasticis Historiis. Eadem de Albi γο-sibus dicas, de Anabaptistis, de Hussitis, de Puritanis, aliisque hujusmodi Haereticis. Quod enim est ad Calvinianos, qui tamdiu
Galliarum Regna infecerant, & seditionibus turbisque vexarunt ac diuiserunt, legendux test integer non ita pridem editus Liber a doctissimo quodam Seriptore Gallicae Congregationis Or3torii, & subj ctus Libris postumis V. Cl. Thomassinii de Edictis aliisque rationis
bus eonservandae tinitatis in Ecclesia Catboliea.
375쪽
, Nescio igitur, quei expostulare de Regibus atque Principibuς possit turbulentum hoc hominum genux, si poenis gravibus, si exsilio, si gladio mulctetur. Num ignorant, quantopere Apollolus, &recta Ratio nobis commendent, parere & obsequi summis Potestatibus i Tanta vis est illius legis, ut ne ipsis quidem Catholicis Religionis caussa vexatis liceat seditiones conflare, & a Principum obsequio desciscere, & Politicas conculcare Leges. a Fides, inquam, servanda Regibus & Principibus vel impiis & Haereticis: neque e rum usurpanda jura, licet illorum Legibus Catholici non teneantur
quidquam facere contra ipsam suam Religionem atque conscientiam; tunc enim non tumultus excitare, neque armis se tueri, sed collum dare gladio jubentur, potius quam iniquis obtemperare praeceptis. Quanto autem magis intolerandi sunt, qui talia audent contra D minos suos legitimos pro errore ac impietate tuenda 8 Heic autem meminerint Reges, non conficta erimina, non somniatas seditiones, non falso attributas coniurationes esse puniendas. Politicas, inquam, causas minime veras adsciscere nefas est, ut speciosius alienae Relugionis homines vexentur, & Religio invisa eliminetur. Quo titulo videant Angli, num sui Majores unquam peccarint, quum tot C tholicos suppliciis, exsilio & morte affecerunt, quanquam nullum aliud istis fortasse crimen seret, nisi eam ipsam Religionem sancte profiteri, quam a Romanis Pontificibus olim Britannia acceperat. Ubi vero ejusmodi criminibus Haeretici sese re ipsa obstrinxerint, modo eorum animi ad rebellionem seditionesque nimium proni alimquin non inveniantur, & dum clementia Principum in Regni R Religionis perniciem minime redundare possit, indulgentia invitam
te reos ad scelera nova: a mansuetudine Sacerdotum non abhorret,
immo cum ipsa penitus consentit, veniam interdum pro illis & pinscere & impetrare. Legatur in hanc rem Epistola Ir . Augustini,
qua Donatum Africae Proconsulem rogar, ne pro meritis lacinor, sam Donatissarum factionem corrigat. Legantur etiam Epistolae I 38. I 59. 3c IεO. Ne lino autem , ut arbitror, erit, qui his lectis non laudet ac amet. Augiastini, aliorumque Catholicorum in. Africa Sacerdorum lenitatem , contra non irascatue Pherepono , indigne non uno in loco habenti Augustinum Christi Sacerdotem apud Sas. culares Iudices agentem , ut imitibus potius quam atrocibus poenis
ρDonatistarum 'comprimeretur insania.
376쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 3pAlii sunt Haeretici, quos aut voluntas bene coaeposita, laut v, rium desectus ab instituendix Seditionibus abhorrentes fecit. Unum in eis crimen Error, Schisma, & Haeresis. 'Gravissimum sane cri
men in Deum, in Veritatem, in Ecclesiam, atque in se ipsos; sed
non semper, non ubique, non in omnibus, pari suppliciorum ratio. ne, atque asperitate plectendum. Varia itaque heic nobis confide. randa veniunt. Primo, nefas est Regibus atque Principibus Haereticos alienae ditioni subditos, sibique nullo jure obligatos, ea tantummodo de caussa, quod Haeretici sint & ab Ecclesia Catholica averti, aut bello invadere aut ulla asticere molestia, si ve intra sive
extra fines Regni sui, dum constitutis legibus politicis iidem intra
Regnum se alioqui inobedientes non praebeant. Hos nequaquam id. circo laedendos, cum Evangelica doctrina, tum recta Ratio, & jus Gentium satis ostendunt. Illud etiam inter Catholicos compertum, iisdemque nititur fundamentis, non licere summis Potestatibus frangere fidem datam Haereticis subditis, nedum ab aliena ditione pendentibus. Pactis, inquam, foederibusque standum est cum ista quo. que gente percussis, eique religiose servanda fides, ac si nostra cum Religione omnino sentirent; neque aliis de causis recedere a pro. missis licebit, quam quibus recedere fas est inter ipsos Catholicos secundum jura Gentium atque Naturae. . Secundo, di itinguenda est errantium cohors in pertinaces, ac minime pertinaces. De pertinacibus sermo nunc sit. Magna est utique hominum calamitas, in errorem labi; sed magna iniquitas, animum in ipso obfirmare velle. Quanquam enim ideo in sententiis
absurdis, falsis & impiis persistam non raro homines, quod ipsas sententias & rectas, & veras, & pias arbitrentur, atque idcirco, si
non excusatione, at certe miseratione aliqua dignos se praebeant; nihilominus alia ex parte effugere non possunt abominandi criminis
culpam. Facit nempe eorum arrogantia, eorum superbia, atque temeritas, ne errorem ultro adscitum ponant, atque in castra veritatis immigrent aliquando. Et cur non appellemus temeritatem atque
arrogantiam , suam, hoc est fallacissimi hominis praeserre, immo opponere opinionem judicio Ecclesiae Catholicae. Pontificum Maxumorum, Conciliorum, & Episcoporum, quos tamen Deus Iudices nobis reliquit in Fidei controversiis, & ad eos audiendos ire nos jussit in ejusmodi caussis ρ Nam quod ajunt, & contendunt, ipsam Ecclesiam erroribus esse obnoxiam, nihil aliud est, quam sibi adtimere viam omnem erroris dignoscendi, & assequendae Veritatis,
377쪽
quam tamen unam Christus ipse nobis in hae mortali vita consti tuerat. Porro neque de numero, neque de Ecclesiae aliqua imagina plaudere sibi possunt Haereticorum conventicula; tum quod abjecta Ecclesiae Catholicae auctoritate, cujuscumque alterius Ecclesiae amctoritatem, abjiciant oportet; tum etiam quod eorum patres perperam soli sese opposuerunt Conciliis veris, & verae Ecclesiae, eorum. que posteri quamvis in ingentem copiam crescant, vitium & cubpam temeritatis paternae retinent, & minuere amplius nequeunt.
Pertinax igitur hoc hominum genus, quod aut se argumenta Veritatis edoceri non patiatur, aut edoctum, Veritati ipsi atque ipsi Ecclesiae Ueritatis columnae resistat: gravi se crimine obstringit, Rpropterea iure coercetur, & coercendum est; & acribus poenis eius
pervicaciam si aliis noceat sive emendare, sive punire justissimum
fuerit. Sed Iustitiae duntaxat non est heic habenda ratio. Caritatis quoque Christianae praecepta atque consilia occursare in primis debent oculis Principum, & Regum. Quamobrem considerandum est rursus, duplicem esse posse istorum Haereticorum pertinacium tur-ham. Hi errorem & Haeresim, una cum lacte biberunt; illi iam adulti . Priores a nulla Religione ad alteram desecere, sed quam pueri didicerunt, hanc postea tueri pergunt. Posteriores inconstantia delectavit: infortunium nempe grave, si de una fallaci Religione in alteram sallaciorem latus mutarunt; at gravissimum ac perniciosissimum crimen, si de vera desciverunt in falsam. Dico ergo, illorum in errore pervicaciam aliter, hoc est longe mitius, quam istorum, esse habendam. Siquidem ignorare, & non sentire nemo potest,
quam altas radices in animis mortalium agat a teneris unguiculis
inspirata cujuscumque Religionis opinio. Sit licet falsa, impia, a que ridenda Religio; dum accepta si a parentibus filiorum amantissimis, dum antiquitate aliqua constet, dum tenellis cordibus inscripta suerit: in naturam, ut ita dicam, transit; quantaque facilitate impressa fuit, tanta vicissim dissicultate exsculpi atque expelli inde potest. Nimium vulgaria sunt istius veritatis exempla, ut heic referre sit opus. Quis ergo tantam hanc hominum infelicitatem p tius quam temeritatem supremis plectendam suppliciis unquam pronuntiet Z Immo quis miseratione dignissimam non assirmet Hos do. ceri, hos terrere sag est, & quoties in antiquo errore obfirmatissimo animo perstent, ipsique fulgentissimae Veritati resistant, eis negare privilegia, incommodisque etiam. & exsilio illos mulctare pro errois rum gravitate , & varia. Conditione temporum , utile, licitumque
378쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 34I puto. Sed isti ab iis semper discernendi, qui studio culpaque tam
tum propria in errorem se praecipites dedere. Ne punire gladio v lis, quod isti ut aliter esset essicere, quum nascerentur & educare tur, minime potuerunt. Nam quamvis postea possint, & pervicaciter nolint; ab eadem tamen infelicitate nativitatis atque educati nis haec ipsa descendit in errore pertinacia. Tertio, ad eos quod attinet, qui de veritate ac unitate Ecclesiae Catholicae in haereses erroresque adulti defecere, & auctoritatem summorum sacerdotum aspernantur, atque irrident: alia convenit severitatis ratio. Eorum vitio, ac temeritate factum est, ut Iaberentur in tenebras, sibique atque Ecclesiae verae nocerent. Eorum superbia deinde fit, ut in falsitate perstent, & ad lucem rursus non a gant. Ideo quidem plerique non a gunt, quod putent,
se contra conscientiam acturos, ct Deo displicituros, si ad veterem sententiam revertantur, iterumque cum Catholica Ecesesia consentiant; sed temere id putant, & eorum culpa factum est, & fit, ut
sic putent. Porro quemadmodum ebrius & perditus amator poenam eriminum , ebrietatem & amorem consequentium , non effugiunt,
quia causam hujusmodi criminum ipsi volentes elegerunt; ita & qui lubens errori mentem mancipavit, culpandus deinde est, quod ad ipsum errorem dignoscendum atque ejurandum induci non possit. Sibi imputet, qui optimam opinionem in pessimam commutavit, si
nequeat de pessima in optimam reverti. Optimam autem rursum inveniet, si livorem ponat, si attentum se praebeat vocibus Verit tis: quod quum facere nolit, magno se crimine prosecto obstringit. Quid si non errasse iste contentus, errorem quoque evulget, litterisque consignet, ac praedicatione persuadeat Hujusmodi hominem societati humanae perniciosissimum serat, excuset, absolvat, qui velit; non excusabunt, neque ferent, quibus notum est, quantum bonum sit, in Religione vera sive in Veritate stare, quantumque m tum ab ipsa discedere. Quid si semel iste emendatus ac toleratus, in ejuratis erroribus iterum deprehendaturὶ Nemo non videt, quid asperi mereatur perversa isthaec hominis voluntas, & illusoria poen, tentia. & periculosa contagio. Attamen & heic audire iuvat Caritatis voces, etiam atque tiam commendantis, ut quam dissicillime, quam rarissime ad extrema Haereticorum atque Apostatarum vel pertinacium supplicia de. Veniatur. Caritate ergo hortante, reorum personam prius induere
debent supremi Iudices, & Magistratus; quod quum fiat, non tam proni
379쪽
3 4 et DE INGENIORUM MODERATIONE
proni subinde erunt ad arripiendam securim. non tam lenti ad misericordiam impertiendam. Culpam autem Haereticorum quorumdam etsi non tollit, aliqua tamen ex parte minuit consideranda in iis voluntas. Non improba plane, non prorsus vitiata in illis est in te dum huiusna odi potentia. Vellent Veritatem servare, Deo placere,& errorem effugere; dumque etiam pro errore ac impietate pervic citer pugnant, te gratum Deo sacere persuasum habent, suaeque obsequuntur conscientiae. Culpam quidem, ut diximus, ne sic quidem apud homines, eoque minus apuὸ Deum, effugiunt. quum in causa sit ipsa eorum Voluntas, ne errorem dignoscant & Haeresim exuant; sed non parum extenuare potest culpam ipsa haec eadem Voluntatis in bonum & verum inclinatio. Peccat in iis Intellectus potissimum. Omnia autem delicta, quae ob impetum affectuum, atque errorem Intellectus patrantur, quippe quod in ipsis non praecedit omnino libera electio, mitius punienda sunt, & veniam aequius impetrant, quam quae proficiscuntur a prorsus libera electione, & perversitate Voluntatis. Haeretici autem, vel pertinaces, cum errore Intellectus,& cum ipsa Voluntatis pervicacia plerumque conjunctum habent probum aliquem ipsius Voluntatis affectum. Indue ergo parumper Haeretici personam; neque miraberis, tam sero, aut nunquam e pediri mentem posse a praejudicatis opinionibus, quas certas, Demque gratas putes. Excogita hominis nativam calamitatem, quem tot impeὸiunt tenebrae, cui etiam volenti adeo difficile veritas persua. detur. Si tibi similis error accidisset, & deponere impium putares, nihil fortasse differres a pertinaci illius erroris patrono. Reliquorum criminum reos conscientia ipsa fere semper accusat, usque adeo ut se ultro poenis A morte dignos aut fateantur, aut sentiant. Contra non pauci Haeretici suum crimen neque agnoscunt, neque sibi exprobrant, idque ut faciant, supplicia plerumque facere non possunt. Immo contra conscientiam, & adversus Deum se facturos ii crederent, si a sua sententia in contrariam discederent, ac tormenta prius non sustinerent. Cum eorum ergo crimine multa infelicitas conjuncta est, & non parum in voluntarii, & proba aliqua Voluntas ac indoles: quae omnia Caritatis Christianae memorem a nimia severitate retinere, & ad misericordiam impellere merito debent ac
possunt. a) Misericordia, scribebat Agathias Lib. I. Hist. de Bebio Gothico, quam ira eos prosequi par est, qui a vero funt devii.
Non enim volentes errant labunturque; sed quMm id, quod bonum
a Haee omnia secundis curis addita.
380쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 3 3 est , expetant , iudicio decepti inflant semet ereditis , qualiacumque ea sunt, pertinaciter.
Praeterea solicite cuicumque Christiano Magistratui curandum est, ut suos fratres lucretur, & ab aeternis poenis arceat. Cui m neri non deest, quisquis facinorosos extremo supplicio plectit; nam ex istis nullus sere est, qui sceleris sui turpitudinem non agnoscat,& poenitentia ductus e vita non abeat, & mortem ipsam corporis
in animae suae utilitatem non vertat, aut vertere possit. Haeretico
autem pertinaci, in quem lictor animadvertit, omnis praecluditur ad salutem via, tempusque resipiscendi aufertur. Ille quidem vitio ac pertinacia sua pereat, sed culpa nequaquam cognita; atque adeo Christianae mansuetudinis foret, sustinere potius quam urgere ultro feltinantem in aeterna supplicia. Quis enim scit, an non aliquando eidem daturus si Deus poenitentiam ut cum Apostolo loquar 2. ad Tim. a. ad cognoscendam υeritarem, oe resipiseendum a diaboli laqueis, a quo captivus tenetur ad ipsus voluntatem' Ad haec tete rimus ille mortis terror facit, ut pro apertis Haereticis fictos non raro habeamus Catholicos. Quod si postremum supplicium intrepide a nonnullis seratur, ipse error latius interdum serpit, quum incauti homines non animorum pertinaciae, sed Veritatis virtuti ac fiduciae tribuant miseram illam in tormentis Sc morte constantiam. Exempla in hanc rem plurima suppetunt. Non heic tamen dissimulandum est, hujusmodi homines, si vivere diutius sinantur inter gentem Orthodoxam , publicae rei nocere posse praedicatione errorum. Et sane periculum istud impigre avertendum. Tunc enim ad ipsam Caritatem Christianam spectat, plurium saluti prospicere, quam unius. Sed ubi aliter consulere possit Princeps rei publicae, quam sublato evivis pertinace Haeretico: tunc erit gratissimum Caritati, quod iais tum incolumem servet ad emendationis ac poenitentiae spem. Inspiciendum ergo, an non carceres, exsilia & aliae salutares poenae,& anathemata, quibus errans a fidelium consortio amoveatur, 3c Monasteria, queis ad poenitentiam ac disciplinam includatur, idonea sint remedia, ut cohibeatur a veneno spargendo, & ad saniorem
mentem infelix ille sensim perducatur. Caritas tandem nihil intentatum relinquit, quo si fieri potest, a temporali ac spiritali morte fratrem defendat ac liberet; & quum poenitentem certe necari non sinat, ideo poenitentiam hominis, quanquam seram, libentius exspectari cupit, quam ejus pertinaciam cito puniri.