장음표시 사용
381쪽
' Succedit alia errantium phalanx, nempe non pertinacium. Pri. mo autem animadvertere opus est, proprie Haeresim appellari non posse, a qua absit animi pertinacia. Cujus placiti certistimas rati,nes non est cur nos congeramus, quando eas alibi a gravissimis
Theologis luculentissime digestas habere Lector potest. Quamobrem
quum hoc hominum genus Haereticos nuncupamus, ex uiu potius, quam ex ratione loquimur. Eadem vero animi docilitas illud inter Catholicos obtinuit ac obtinet, ut neminem sine pertinacia erranistem supremi Magistratus morte puniant, punienduin ve censeant. R
cte sane. Uti enim dictum est, non ideo Haereticis pervicacibus vita interdum eripitur, quod errent, atque a veritate desecerint, sed quod moniti atque edocti germanam Fidem, pertinacissime delir menta sua aut praedicare, aut fovere pergunt; hoc est, infelici mentis errori Voluntatis crimen adjiciunt. Si ergo quisquam a Fide aut ab unitate Ecclesiae excidat, monitusque postea resipiscat, & edo.ctus intelligat, fateatur, ac ejuret salsam doctrinam: merito Voluntati ejus bonae malum Intellectus errorem indulget Ecclesia. Aequum nihilominus est, ut homini poenitentia erroris ducto in jungantur salutaria aliquot poenitentiae genera, quibus aut Deum sibi propitium
facere, aut scandala praeterita reparare, aut certos in posterum davera sua poenitentia, & non ficta emendatione, fideles reddere posisit. Proinde & hoc rectissime consti tutum est, ut sponte sua sese accusantes ac poenitentes, omnium mitissime habeantur; reliqui pro erroris, & scandali, & pertinaciae praeeuntis diversitate diversis subjiciantur poenitentiae speciebus. Quod heic tamen commendandum in primis videtur, illud est, ut Christianae Caritatis, atque Prudentiae maxima cura habeatur a Quaesitoribus Haereticae pravitatis. Rectissime instituta fuit, nostrisque etiam temporibus utilissima est horum auctoritas, quippe succrescens facile vulgi superstitio, & ingeniorum temeritas non rara comprimuntur, & a Domini tritico zizania arcentur. optimis prae terea legibus constat eorum facultas, & placidis etiam saltem apud Italos ut plus inter nos severitatis in prospectu, quam in recessit, invenias. Sed periculum etiam subest, ne quis auctoritate legibusque sanctissimis ob immoderatum zelum, nimiamque asperitatem abuta. tur. Dicam id, quod mecum dicant, ut spero, me sapientiores; dicam, quod dicunt & saciunt optimi Quaestores, atque exoptant ut fiat a ceteris sodalibus suis. Necessaria semper est accuratissima dili, gentia, quae nihil erroris, nihil superstitionis aut pullulare, aut ubgere
382쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. II. 343
gere finat . Necessaria quoque severitas saepe est, ne nimin indulgentia animum sceleribus addat. Sed non eo usque procedere diligentia debet, ut vel levissimis de ecausis, 3c meris de suspicionibus,
carceres, & alia incommoda fidelibus creentur. Neque talis ac tanta esse debet severitas, ut Caritatem, & mansuetudinem Christi nam unquam oblivi lcatur, & a se abjiciat. Asperos se praebeant in judiciis civiles Magistratus; nihil nos moramur Saeculi ritum .: At certe Ecclesiasticos Iudices, Christi Sacerdotes, & Christianae Legis,
hoc eis Caritatis 3c mansuetudinis praecones simul atque exemplaria, omnium maxime lenitas ac benignitas decet; torvum autem supercilium Sc immitis animus omnino dedecet. Neque enim Epia scopos tantum , sed ceteros etiam Ecclesiae Ministros, exigere Ap stolus mihi videtur nou superbos, non vinolentos, non percussores id est non lingua, non contumeliis . non acerbitate quemquam ferientes), non turpis lucri cupidos, sed ho*itales, benignos, fibrios, /ustos, sanctos. Idem etiam in a. ad Tim. a. egregia illa verba, &alte nostris omnium animis infigenda habet: Se iam autem Domini Non oporter litigare, sive pugnare; sed mansuerum esse ad O hs sive ἐτιον, benevolum, placidum, lenem, & humanum erga omnes), docibilem, patientem, eum modestia siυe lenirate corripientem eos qui resistuns veritati. Quod si mansuetudinem, δc patientiam, & lentitatem, & humanitatem enixe commendat Apostolus vel in eos, qui, ut habet vulgatus Interpres, υeritati resistunt, & sunt in errore pertinaces: quanto enixius credendus est mansuetudinem eandem commendasse erga illos, qui non resistunt Veritati, sed errorem, simul ac edocentur, ponunt, & ia Veritatis castra libentissima redeunt 8 Et quidem Apostolica Sedes medicinale tribunal hoc esse voluit, non asperitatis, atque inclementiae. Cavendum ergo, ne turbidi affectus, ne ambitio exercendae potentiae, ne feritas heic Iocum habeant; curandum, ut captandae famae, & zeli non levia ostentandi cupido, quo postea ad ampliora munera facilior sit aditus, in miserae gentis perniciem & incommodum vertatur; denique studendum, ut sicubi peccandum sit, ex benignitate potius nimia, quam ex nimio rigore peccetur. Quod si Italicae Inquisitionis Magili ratibus, qui mitissimi omnium sunt, aut minore saltem, quam reliqui severitate utuntur, dicimus, Caritatem prae oculis semper esse futuram: quanto magis commendandum idi erit Hispanicae In- qu. sitionis Praesidibus, immo Lusitanae, si vera sorte sunt, quae de illorum rigore seruntur Tovi. X. P. I. X x It
383쪽
Itaque primo suspiciones merae, & leviusculi rumores de alimno Errore, sive superi titione, ac Haeresi, satis esse non debent, ut cuiquam negotium facessas, & vincula inseras. Quanquam & hoc referre supervacaneum fortassis est; video enim apud nos non sine praevia eaque gravi cognitione rerum procedi. Secundo error in iis esse rebus & controversiis potest, quas nondum Ecclesiae, aut Concilia statuerint. Fac ista deinde statuantur ac dirimantur supremo Ecclesiae oraculo: a crudelitate ac injustitia non abesset, qui Theo.
logo , sive Scriptori aliter ante judicium Ecclesiasticum sentienti, Haeresim objiceret, ipsumque male propterea haberet. Utique is erravit, sed excusabili errore; tunc enim vere crimen est, ab Ecclesia& Doctrina Cluilii dissentire, quum homini constat, quaenam sit
Ecclesiae mens & doctrina Christi. Hoc autem notum, certumve esse homini antea non poterat, tacente ac toleranIe Ecclesia. Et prosecto si iudicandum secus foret: dedecoris & Haeresis notam non nubiis sanctis Patribus inureremus, e quorum calamo & mente sententiae quaedam exciderunt, quas deinde Ecclesia non tulit. Sed nihil ex eorum sanctitate idcirco imminutum, quia nihil antea illa de re suerat constitutum. Facit eadem ratio, ut Vincentium Lirine nissem, Cassianum, aliosque Semipelagianis opinionibus olim addi flos, e Sanctorum fastis, sive e Catholicorum albo non expungamus; si- iuidem floruere, ante Ara usi canam Synodum, cujus decreta si quiquam postea contemsisset, tum solum culpandus merito & anathsmate percutiendus suisset. Idem fiet, si quando Romani Pontifices, atque Concilia, nonnulla ex iis de divina Gratia & libero Albutrio sententiis, quae nunc in Scholis impune obtinent, aliquando proscribant. νTertio, errare etiam homines & Scriptores possunt in ipsam Christi & Ecclesiae doctrinam. Quod quum accidit, considerandum est, num ex ignorantia & incuria, an vero ex perversa voluntate, deditaque opera, se conjecerint in errorem sibi certe perniciosum. Si apertis oculis a Dogmate Catholico discessum est, nemo neget, quin hujusmodi crimen castigatione si in primis dignum. Sed longe mitior ultro ad poenitentiam venienti castigatio erit; longe amtem durior agnoscenti quidem errorem suum , sed urgente metu poenarum, & nonnisi ex alieno impulsu. Ita verae Ecclesiae ac Religionis desertores, dum sponte, & non mendaci poenitentia ducti, ad gremium Fidei revertuntur, minime graves poenas subire coguntur. Et contra severius mulctati, qui Magistratuum vigilantia deprehem
384쪽
prehens, terrorem exspectarunt melioris sententiae magistrum. Ait men vel in his expendere juvat minorem majoremve in desectione pravitatem Voluntatis. Multos enim non odium Catholicae communionis, sive doctrinae, non ingenii ambitio, non contemtus Ecclesiae,
ad Haeresim traxit; sed humani alii affectus, aut Praesidum severutas, aut Disciplinae impatientia; quae sane imminuere quandoque possunt Voluntatis scelus, quod est ad laesam Fidem, majoremque
propterea mereri misericordiae mensuram.
At alios ignorantia sola, & incuria errantes secit. Quis enim est, qui scire omnia, nihil oblivisci, & numquam errare sibi tribuat 8 Sed quicumque errat, animo interim verae Fidei & Eccle. liae Catholicae coniunctissimo, salsa Dogmata non amplexurus, non propugnaturus, si ea sciret aversa a Schola Christi, & a disciplina, ac mente Ecclesiae, & ubi scit, ea illico exsecrans: cur puniendus, cur rigide excipiendus apud homines, quum nullo apud Deum crimine idcirco is teneatur, nisi de Dogmatis iis praecipuis sit res, quae nescire suapte natura peccatum est, & nescire Christianus homo non debet Exploranda igi rur sedulo errantium Uoluntas; quod si promtus in obsequium Fidei & Ecclesiae illorum
animus deprehenditur, vel dum errant: edocendi sunt veram sentenistiam , monendi ut a sermonibus abstineant gravissimarum rerum , dum sibi maiorem prius non compararint Eruditionem Theologucam; & excusanda facile ingenii infirmitas, aut ignorantiae incoa. sultus error. Non autem continuo in vincula conjiciendi sunt, non
diu detinendi, atque vexandi, neque populo spectaculum miserabile ca) daturi. Hominem vidimus rudi minerva, cui exciderat, alium esse a vulgari nostro Purgatorium Ignem. Communibus quidem sus fragiis innocens evasit, sed post non paucos carceris dies, & non sine ingenti rerum suarum incommodo. Prudentiae potius, Sc Carit, iis erat, hunc accitum monere, ne talibus sese immisceret, & verabis tantummodo arguere, ad canendam palinodiam iam paratissimum: quanquam & haec quaestio ex iis sit, quae adhue in ancipiti politae, nondum Ecclesiae calculo fuere diremtae. Errant enim
multi, quia non Theologi; errant di ipsi quandoque Theologi, quia
tunc non errare, sed eum Ecclesia sentire se putant. Privatae vero objurgationes satis plerumque forent, ac esse deberent ad medicinam errantium. Alioqui si levibus de caussis in carcerem, & 4n rostra,
ris. At seudi legendum videtur.
385쪽
-homiues rapere velis, & praefertim rudes, ac Theologiae abstruso- tris meliorisque Disciplinae ignaros: verendum est, ne Caritatis trubunal apud optimos ob nimium rigorem male audire incipiat, & ex. terrore potius, quam ex amore Christiani in posterum simus: quod
a mente Apostolicae Sedis, & meliorum profecto abhorret. Quid si eos divexare velimus. qui in Opinionibus aut Philos phicis, aut Historicis, aut Astronomicis, aut etiam Theologicis, sed nondum ab Ecclesia, sive a Romanis Pontificibu , sive a Concilio quopiam proscriptis, errare nobis videntur Facile contra jus, ne. dum contra Caritatem, haec agendi ratio pugnabit. Numquid enim tua opinio, ab illorum opinione diversa, ideo verior & sanior est, quia tu potentior, quam illi Z Ne tu quidem, ut puto, id arbitrere. Sola divinarum Scripturarum, & Ecclesiae mens cognita facere potest, ut tu de veritate sententiae tuae, illi de errore suo certi sirutis. At quum non illi minus,' quam tu, contendant, opiniones suas consentire cum sacrarum Litterarum & Ecclesiae doctrina; quumque Ecclesia, uti praedixi, mentem suam nondum heic explicuerit: prinpterea huiusmodi opinionum propugnatio nondum crimen i evasit ,
poenis Sc carcere exagitandum. Quis enim te certum facit, Ecclesiam contra illos potius, quam Contra te, esse aliquando pronunti
turam Et ii quidem sertassis in errore versentur. Sed quandiu latet Ecclesiae oraculum, eique parere ac cedere, simul ac prodeat, paratissimi sunt homines: ab ossicio veri & obsequentis Christiani minime per alios disceditur; & apud Deum non peccatur; & error ille materialis, ut ita dicam, non vero formalis) nondum carceis ribus aliisve corporeis incommodis castigandus erit. Quamobrem ut non audeam quascumque Cartesii opiniones Theologiae Catholicae consonas appellare, multoque minus praestare; attamen quum hoc ille, ejulque affectae, sbi persuadeant, & suis etiam rationibus mctendere . conentur: vix intelligerem cur adversus eos rigorem adhibere placeret, . priusquam Ecclesia opiniones hujusmodi suo decreto proscripserit atque damnarit. Utique Cartesii Libros nonnullos quum Romanus Pontifex, tum Academiae quaedam nigro theta confix runt. Sed nunquid Haeresibus scatent, quicumque Libri configuntur Num sententiae omnes, quas Cartesius litteris consignavit, emirorem ac haerefim sapiunt ι ut singulas abominati ac reiicere fit o
pus Quum hoc a fidelibur Ecclesia expetic, solet sententias, sigil,
latim enuntiatas, haeresis aut falsitatis damnare. Antequam damnet, earum patronis bona. fides eripi non potest, dum tamen opiniones
386쪽
IN RELIGION NEGOTIO . LIB. II. 349
tueantur revera dubias, hoc est nondum definitas, 3c a definitis aperte non effluentes, di in iis tuendis se ab Ecclesia dissentite nou putent. Neque privatorum obiurgationes facere possunt, ut bonae fidei privilegia in ipsis cessent, multoque minus quum suspicio adest, ne privati homines ad eas opiniones damnandas ierantur amore potius privatae cujuspiam Scholae, quam certa cognitione Ueritatis, quae adhuc latet, sive fiducia proserendi ab Ecclesia decreti. Locum hete habere possunt, quae de Aristotelis sortuna in Christianorum Scholis apud Veteres feruntur, & quae olim contigere ia celebri controversia de Diυinis Auxiliis, & de Scientia media . Sed nos alio properamus.
zelus ineruditus, oe nimia Lisentia in Fidei or Disciplinae negotiis. Hos pessimos esse Ius ille pariat. Sesentia o Prudentia si a Zeio absur , quid sequi inde possit. Zelus ineruditus Novat rum . Vuomodo regenisus Zelus. Licentia opinandi in Religione nimis nocet. Eius exempla in Pheremni Libris. RM MAE ULTA sunt, quae ad inveniendam Veritatem obstant; e , s multa, quae inventam in publicum efferri non λο nunt. Ignorantia, praejudicatae opiniones, ambitio, D 'Λ impotentia, terrenorum honorum amor, dedecoris ti-- δα, mor, auri & gloriae sitis nimia, atque alii effrenes animi affectus, quotidie Veritati bellum indicunt, δc errori patrocinantur. Ego Librum concludam, duobus praecipue commemoratis, quorum unum pauci sere considerant, aut animadvertunt, in quot
excessus, & incommoda vergat, & vergere possit; alterum omnes passim & cognoscunt, & de tellantur, quum tamen ab eo non pauci abstinere nesciant, seque illo teneri non sentiant. Zelum ineruditum intelligo, & nimiam Licentiam in Fidei & Disciplinae negotiis. Ible Superstitionem, grave scilicet malum, procreat; ista Haereses &Schismata, gravissima nempe mala, quorum incommoda brevi oratione persequi, & frena simul proponere est opus. Quod attinet ad ineruditum Zelum: dicimus, nomine Zeli significari honestum illud& Iaudabile studium, quo accendimur ad colendum Deum, eiusque, servos
387쪽
servos honorandos, & ad illius Legem 3c veram Religionem tuemdam atque propagandam. Sed optimus hic hominum affectus, ceterorum aflectuum atque ipsarum virtutum more, in pessimos excessias interdum excurrere potest, & in illaudanda facinora. Quod tum
contingit, quum homines pio quidem Zelo ardentes, sed Scientia destituti, id peragunt, quod ipsi divinae Legi, & Ecclesiasticae Disciplinae. & documentis rectae Rationis, & Prudentiae, & Caritati adversatur. Testimonium perhibente Paulo ad Rom. X. Iudaei x Ium Dei habebant; sed ille aeelus non fecundum frientiam erat. Tvehantur mordicus Mosaicam Legem, atque in ipsius ritibus collocabant potissimam salutis spem, & maximum hominis pensum. Atqui zelum Dei habebant, non habebant scientiam Dei; quare Dei h norem potius oppugnabant, ejusque legem persequebantur. Neque aliter se olim gesserat ipse Paulus, quum paternarum aemulator, sive
metator traditionum supra multos eoaetaneos suos, devastabat Ecclesiam Christi. Eodem imprudenti zelo Scribas & Phariseos abunda se, nonnumquam etiam Discipulos Salvatoris laborasse, ex Ευangm lio discimus. Hinc Augustinus de Civit. Dei. Lib. XX. Cap. XII. tam laudabili quam pravo sensu Telum accipi ait in divinis Script ris . . Sicut enim, inquit, κelus in bono positus es , ubi legitur: Z
lus domus tuae eomedit me; ita e eontrario in malo, ubi dicitur dZelus occupaυit plebem ineruditam. Illud igitur, quod solet ac potest destruere honestissimam indolem Zeli, Ignorantia est, insipientia, ac ineruditio: quae mala quum in plebe erebrius inolescant, facile etiam in eadem Eelus immoderatus & perniciosus a) vim o tinere potest.) Ubi nescias, quibus moribus, quibus ritibus, ac artibus Deus velit se coli, Sanctos suos honorari, Legem servari ac deissendi , Virtutes exerceri: quid mirum, si pius ille tuus ardor in a sona interdum feratur, atque indigna, quae Deo b placeant, quolpis tempore tantopere curas, ut per ea placeas Deo λ Sine Prudemtia, sine Scientia plus nocere, quam prodesse potest Zelus non priuvatis tantum hominibus, sed rei publicae ipsi. Hi ne egregie sanctus Bernardus Serm. 49. super Cantic. Importabilis, inquit, absque Iciem
ia est xelus. Ubi ergo vehemens aemulatio, ibi maxime discretio es necessaria, quae est ordinario Caritatis. Semper quidem xelus absque fientia minus incax, minusque urilis inυenitur, plerumque autem σpernieiosus valde fenritur. Duo igitur xelus fervidior, ae vehemen ire
388쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 33I
Dirhus, profusiorque Carisas,.eo vigilanriori opus scientia est , quaenetum supprimat , Dirisum temeret, ordinet Caritatem. Et quid quaeso non fecit ineruditus Zelus 8 quid quotidie non facit 8 Sanctam Religionem amplificare, Idola fugere ac detestari, ad aelum vere Chri itianum pertinet. Sed ipsum dedecebat, in te
dum Ethnicis rerum potientibus insultare, eorum Fana evertere, eo. rum Idola conterere, minime consentientibus in eam rem Principi.
bus; dedecebat Iudaeis subjectis contumelias, & dira tormenta ataque incommoda inferre, aut filios invitis parentibus eripere, sacro Baptismate abluendos; & alia hujusmodi audere. Zelotis Christiani est, cultum Deo o. M. semper, & ubique, & serventissime praest
re, ejusque amorem ac reverentiam instillare populis. Verum ab hac praestantissima Virtute abhorrebat, Deum colere inopportunis locis, atque temporibus, ornamentis luxum potius quam gravitatem reserentibus, Musicis concentibus magis intemperantiam quam piet
tem conciliantibus; ritibusque ab Ecclesia nondum probatis, immo nonnumquam ab ipsa improbatis. Abhorrebat, Mysteria pietatis, &Sacramenta impiis atque Infidelibus prodere; & ex ipsis ridenda potius quam veneranda exhibere populo spectacula; 8c immoderatam peccatoribus a Deo polliceri indulgentiam, aut eosdem nimia seu ritate in desperationem agere, aut spem salutis omnem ponere in quibusdam levibus externae Pietatis institutionibus, quod Pharisaei olim quoque iaciebant. Zelus noster eo etiam ferri debet, ut non difficiles nos praebeamus ad credenda Sanctorum hominum gesta, Virtutes, ac miracula, quae ab Historicis fide dignis memoriae tr duntur. Sed iste zelus honestos virtutis fines praetergreditur, ubi nos nimium faciles emcit, immo exigit ad credenda quaecumque prodigia, seu ut apertius loquar, ad probandas fabulas omnes, aut leves
anicularum narratiunculas de admirandis quorumdam Sanctorum op
ribus, aut Antiquitates fictas, aut Lipsana non satis probatae fidei. Sanctis ipsis Martyribus, & reliquis Beatis, & Dei parae potissimum debemus honorem non exiguum, quippe in illis, licet conservis nostris, honoramus dona Dei, & gratiam Christi, atque adeo ipsum Deum, qui & ex eorum intercessione plura in homines beneficia spargit. Sed immoderato. & minime laudabili zelo ardebit, quisquis talem ipsi honorem deseri, qualis uni Deo convenit; aut ab ipsis ita poscit ae exspectat non temporalia solum munera, sed ipsam peccatorum remissionem, & vitam aeternam, ut illos ex Intercessoribus
facere Deos videatur; aut omnia Pietatis ossicia in istis potius sibi
389쪽
demerendis, quam, in Deo placando, collocat; & ipsos iis nImiIs laudibus extollit, quas perfecta Disciplina aegre ferat, immo ipsi e
caelis minime probare credendi sunt; eorumque Imagines, bc sacras Reliquias & Dies Festos cultu immodico prosequitur. At non alia de caussa homines heic errant quam quia carent Scientia, atque Prudentia, hoc est, ignorant, quid, & quando, A
quomodo agendum sit, ut recte agant. Pio amore caelestium & Religionis aestuant, sed amorem istum in absurda & perniciosa deferre saepe solet, ac potest moderatricis Scientiae penuria. Hinc in popello, in indoctis, illiteratis, atque mulieribus, frequentiores sunt zeli excessus, quippe in istis Ignorantia communior. Ipsos etiam litateris & scientia excultos homines exuberans ardor nonnumquam ex
tra orbitas rapit, aut rapere videtur. Cur hoc quaeso Quia non satis bonis litteris, non satis scientiae operam dederunt, aut quia Scientiae multae exiguam Sapientiam, atque Prudentiam minorem,
coniungunt. Quapropter nihil magis commendandum est Ecelesiae Praepositis, quam ut impensum in Ecclesiasticam Eruditionem studium conserant, quo singula tum ad Christi doctrinam, tum ad Diasciplinam spectantia rect e ipsi sciant, & alios docere subinde possint. Meminerint, quid per Oseam Prophetam Deus olim edixerit sos. IV. 6. ) Conticuit populus meus, eo quod non habuerit frientiam. gularu mentiam repulisti, repellam re, ne Sacerdotio fungaris mihi. Proinde necesse saltem est, ut Ecclesiarum Pastores supremi Ministros sibi adsciscant, aut homines ad consilium adhibeant, quibus consummata sit istius Eruditionis peritia. Alioqui si Zelus ineruditus, Scin plebe potissimum, sedulo non coerceatur, Superstitio immane malum , dc aeque ac ipsae Haereses formidandum invalebit, sanctissimaeque Religionis vultum summopere deformabit. Monstrum istud, Superstitionem, inquam, Ignorantia parit, Zelus immoderatus nutrit ac fovet. Quod enim omnium pessimum est, hujusmodi inspientis
Eeli culpa saepe fit, ut abusus inveteratos, pietatis reserentes speciem . nemo tollere, aut tolli sustineat. Immo si qui melioris notae eruditi voce aut ealamo in Superstitionem aut gliscentem aut vel flam. insurgere cupiunt, interdum aut ne hiscere quidem sinuntur, aut certe parum Christiani animi famam in se concitant, & scanda. Ia statim excitare posse creduntur. Ergo quis non intelligat, quanta sit, necessitas eruditionis 3c scientiae, ne Veritas laedatur, ac supinprimatur . neve Superstitio regnet λ Neque vero putes ad tantum n
gotium suilicere Scholasticorum Thealogiam. Dogmatica heic opus
390쪽
IN RELIGION. NEGOTII. LIB. II. 133
est in primis, & non mediocri Controversiarum, quas humi Haer licis habemus, peritia; ita enim sinceris hominibus melius, innot scit, qui sint fines tum verae Doctrinae, tum Disciplinae melioris quos una Ecclesia Catholica fideliter servat, Haeretici pertinaciter contrariis hinc inde sententiis, aut etiam ineruditi incaute quidem, sed parum laudabiliter, praetergrediuntur. Itaque quum Conciliorum, tum Romanorum Pontificum , tum sanctorum Patrum documenta accurate considenda sunt in hunc finem, & non facile deinde peccabitur. Tandem credendum est, posse Deum quidem tolerare, non
autem prcbare Zelum sine Scientia delirantem; nam ut ut ipsi pius affectus placeat, fieri tamen non potest, quin ipsi contra displiceat
parum pius prodendae hujus assectionis modus. : et Dilli mulare autem nequeo alterum Scientiae neglectae, aut Igno.
rantiae dominantis effectum in hominibus piis. Undique pericula ipsi timent, undique scandalum patiuntur. Quoties homines Deo dicatos conspiciunt aeque ac Saeculi cultores, vitiis effluentes, & luxuria foedos, & mammonae potius quam Dei laudibus addictos: tum mi rantur, ac horrent, atque ex intimis praecordiis dolent, ac indignan. tur suorum temporum conditionem. Si Episcopos, si Sacerdotes de prehendunt sanguini diligentius quam altari servientes, 3c ambitione turgidos, & sacris in suam rem abutentes, & Simonis veneno ama. tos: quid non mussitant ρ quid non conqueruntur ξ Priora Ecclesiae
Saecula ante eorum oculos, atque in eorum labiis continuo recuriarunt. De Religione primaeva multum excidisse tum dictitant. Immo in pietate nonnumquam frigescere idcirco illos videas; sensim quippe decrescit in eorum animis veneratio atque existimatio non
tantum Sacerdotalis ac Monastici ordinis, sed Religionis ipsius. Eo etiam quandoque se rapi sinunt, ut persuadere sibi nequeant, aut veram, aut sanctissimam esse Religionem illam, quam adeo inconditis moribus negare, & flocci pendere videntur illi, quorum prae ceteris esset eam 3c dictis probare & factis. Quod si apud Haereti crurum quosdam splendidiorem sorte pietatis, aliarumque virtutum speciem intuentur: tum suspicio oboritur, ne apud illos germana, apud nos vitiata Religio habeatur. Et quidnam, quaeso, tot populos a Catholicae Ecclesiae sinu proxime praeteritis saeculis abstraxit, Rin Lutheri, aut Calvini castra coniecit Ignorantia ista, Telus iste ineruditus, & scandali patiendi nimia lacilitas. Tunc non erant f tendum est ii Sacerdotum mores, quos & Religio, 3c institutum vitae posce Sant. Superstitio aliqua in populis; avaritia, Sc luxuria2 .m. X. P. I. Y y in Disitigod by Corale