장음표시 사용
391쪽
is non paucis.Ecclesiallicis viris, nimium prominebant, ut occuli
ri, aut dissimulari iam possent. Igitur ubi adversus ista declamatum est, zelo Dei exarsit ineruditus populus, sibique censuit ab ea E clesia discedendum , cujus sanctitatem frustra requirebat in plerisque Palloribus. At miseri infelicissime errarunt. Α Pastoribus fugientes, quos
Iupos credebant, sequuti sunt lupos Pastoralem prae se ferentes personam. Etenim unde nam didicerunt, propter perversos Sacerdotum mores ab Ecclesia Dei veri secessionem esse faciendam ρ Contendebant quidem eorum temporum Pseudoprophetae, Romanae quoque Ecclesiae doctrinam esse corruptam. Verum quei de tanti momenti
Te, de qua etiamnum disputatur utrimque a doctissimis & clarissimis ingeniis, tam cito iudicare potuerunt homines indocti, rudes, & a studiis Theologiae prorsus alieniὶ Morum corruptio tunc patentissuma, & Disciplinae abusus, vel oculis plebis indoctae conspicui, iacauta fuerunt, ut doctrinam quoque Romanae Ecclesiae corruptam somniarent, & crederent. Ergo cavendum iis erat, ne scandala tam tum in suis cordibus possent, ut non mores duntaxat, sed etiam male moratos Pastores, ipsamque Pastorum Ecclesiam atque Religionem deserendam arbitrarentur. Id non cavendum minus deinceps; erunt enim vitia , donec homines. Praedixerat quidem Christus Dominus futuram hanc morum curruptionem I is tamen edixit, non esse nostrum. bonos pisces a malis separare, atque a tritico lolium. Ad ista sane nequit quin ingemiscat vir pius ac eruditus, sed nullum inde sibi scandalum creari patitur. Scandala quippe creat facinorum novitas: hanc autem scientia, sive eruditio tollere potest ac solet. Apost, lorum tempora intuere; tria, immo quatuor, di quinque priora Ecclesiae saecula contemplare. Nunc imperita gens a Christianis iis, Scpraesertim ab Ecclesiae Pastoribus, omnem iniquitatem exsulasse sibi persuadet: Secus testantur ipsae Litterae sacrae, ipsi sancti Patres, ac praecipue Cyprianus, Na Zianzenus, Hieronymus, Salvianus. Su, sequuta sunt tempora longe peiora prioribus, sed meliora tandem evasere, ut si Christiana Respublica aetatis nostrae cum multis aliis praecedentibus Saeculis conferatur, habeat unde sibi jure gratuletur,& divinae misericordiae reserat gratias. Zelum ineruditum alterum illud incommodum sere semper eo sequitur, de quo alias conquesti sumus, & quod heic repetere non puto supervacaneum; nimia videlicet formido, ne quicumque minus
cum vulgo sapit, ac aliter loquitur quam vulgus, Religioni & Εωclesiae
392쪽
IN RELIGION NEGO O. LIB. II. 33seIesiae sanctissimae exitium creet. Nequit emundiae naris Eruditus, quin abusus in Ecclesiasticam Disciplinam identidem irrepentes an, madvertat; quomodo enim maculae illae se subducant oculis legerutium monumenta summorum Pontificum, Conciliorum, & Patrum Ars Critica, necessarium in Ecclesia i Dei flagellum ad imposturam omnem, erroresque tollendos, Erudito homini interdum aperit, quae
sint conficta Miracula, qui Apocryphi ac supposititii Libri, quidve
a magni etiam nominis Scriptoribus in Historia & Eruditione Ee.clesiastica peccetur. Si quis tamen zelo secundum scientiam incit tus, quod Maiores nostri cum laude fecerunt, facere & ipse velit, hoe est, aut voce aut scriptis hujusmodi abusus ac peccata prodat, atque eliminare nitatur, non modestiam, non prudentiam oblitus rignara gens non raro exhorrescit, & ejusmodi Eruditos suspicione gravat non temeritatis solum, sed etiam languentis Pietatis, Fidei. que etiam titubantis. Verum hisce Eruditis, ut cordi summopere esse debet, scandalis quantum fieri potest, occasionem omnem praeripere, ita patienter serenda sunt talia piae ignorantiae deliria. Nullae sunt, tametsi optimae leges, nulla auctoritas legitima, qui hira abuti non possit, ac soleat Magistratuum incuria, ignorantia, impo. tentia. Sed non propterea optimae leges abrogandae, optima insiti tuta vituperanda, quod iis abutantur nonnulli. Adversus hoste. abrusus, modeste tamen ac prudenter, scribere piis Eruditis licet, ut simul eorum odium, & Legum ae Magistratuum reverentia inspiretur. Quod quum faciunt Eruditi, iis esse debet satis, meliorem hominum partem, si non maiorem, suis habere faventem scriptis, Emioque plaudentem. Nimium quippe Ecclesiae conducit tales Littera. tos habere, Superstitionis, perversae Disciplinae, piorumque domomentorum inimicos, & Veritatis semper amantes. Haec vera pietallest, hic germanus zelus, quem Catholici Episcopi in Conciliis ubique produnt, quem Patres commendant, & carum habet in primis Apostolica Sedes. Quae consideratio mihi quoque animos addidit, ut quae hactenus disserui, dissimulanda non censerem, & spem fecit
fore ut nemini saltem ex melioribus consilium meum displiceret, quando non ambitio, non captandae famae, aut maledicendi pruriistus ullus, non Pastorum Legumque rectissimarum contemtus, neque
mei ipsius, sed unius Ecclesiae, Religionisque Catholicae amor, pro qua omnibus vigilandum esse puto, & ego lubentissime sanguinem darem, mihi ut haec scriberem auctor fuit, utinam alicui utilia,'utinam nemini perniciosa. l . 3.
393쪽
. diri Nemini, inquam, perniciosa ; nam in oppostum huic exeessum atque ah usum equidem sentio homines labi posse, I atque interdum labi, vel quum in ipsius Catholicae Ecclesiae sinu degunt. Est auistem alter excelsus scentia opinionum tum in Fidei ac Disciplinae negotio, tum in Ecclesiastica Eruditione pertractanda . Facile intel. ligunt homines non rudi minerva, nimios interdum ac intolerabiles frenos adhibeti Ingeniis, vitio videlicet Magistratuum , sua pote flate optimiique legibus abutentium. Sed aeque deinde non intelligunt,
aut sint legitimi freni, omnibus Christianis jure ferendi, & quou.
que procedere merito ac prudenter possit Ingeniorum libertas. Hi ne ergo totius Antiquitatis, Sanctorumque Patrum, & Ecclesiae ipsius Contemtus; hinc errores, ac temerariae opiniones; sique in iis obfi metur animus, hinc Schismata, ac Haereses, a quibus tamen ut semper caveamus, non solicite solum monuit Apostoluς, sed Caritas, Iustitia, ac Prudentia apertissime praecipiunt. . Hos autem Ingeni rum frenos itidem videor mihi satis expressisse in hoe Libro . Quare tandem rogo Lectores meos, ut non minus diligenter perspiciant, quid iuris ac libertatis futurum sit Ingeniis humanis in tanti moementi rebus, quam quid freni. Utrimque Veritati nocere possumus, vel nimium, vel nimis parum nobis tribuendo. Quo doctiores eri. mus, magisque in . Dogmatica, ac Pole inica Theologia, atque in Eruditione antiqua versati, eo cautius ac moderatius in studiis ac opinionibus nostris procedemus. Ignorantia hinc; inde Superbia, s
perstitiosos pariter ac temerarios faciunt. Mediae stant Scientia, ac Humilitas Christiana. Faciunt. istae Eruditos atque Theologos, vere perfectos ac religiosos. Illud autem certum est nos numquam ex temeritate erraturos, si magis, quam nos ipsos famamque nostram,
diligamus decorem domus Dei, hoc est, amemus Ecclesiam Catho, licam, ejusque tutelae ac laudi ubique studeamus, ejusque judicio omni nostra quum dicta tum facta obsequentissime subjiciamus, ejusque Praesidibut sacris ad lubique obtemperandum paratissimi simus. Hoc votum .est mihi, hoc mihi statutum. Similia a reliquis Opto. Quis enim tandem fructusa liuerarum, si destruas, non aedifices Equidem erra e possum ex ingenii infirmitate , non possum ex obsequii ac voluntatis desectu. i . . .
Ne vero longiori sermone, persequar, quid in his possit audere
humanae mentis ambitio, atque. Ingeniorum licentia: instar omnium
394쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. II. 337
non Ieve praebent hujus infelicitatis argumentum atque exemplum. Et hominis quidem consilium ego non miror, quum potius miramdum esse debeat, cur non omnes ab Apostolicae Sedis, Catholicae.
que Fidei doctrina & communione alieni, paria, immo peiora nota audeant. Nam ubi Ecclesiam audire desieris, Conciliorumque ac P trum excusseris obsequium, tuoque Iudicio nullum aliud esse superius tibi persuadeas praeter verbum Dei scriptum; quod uti experientia fidem facit, unusquisque ad arbitrium, captumque suuin facile contorquere novit: quid te amplius impedire potest, quominus quodcumque lubet, quodcumque menti tuae verisimile occurrit, amplectare ac teneas, & contraria quaeque despicias atque repudies Phe- reponus autem ita se interdum contra Augustinum, immo contra
omnium Catholicorum sententias gerit, ut qui ejus principiis in tur, atque licentiam opinandi imitetur, mirum sit, quei abstinere se iam possit ab oppugnandis in posterum vel ipsis Litteris sacris, sive a revocandis in dubium reliquis Christianae Fidei Mysteriis.
Nam quo non proruat relictus sibi hominum litteratorum auimus,& potissimum si Critica Arte , Linguarumque Orientalium peritia sit quisquam turgidus, Zc immoderate ad dubitandum de rebus quihuscumque pronus, & novitatis suarumque opinionum pertinacissimus amator P Pertinet igitur tum ad publicam utilitatem, tum ad Ecclesiae sanctae, & Augustini defensionem, tum etiam ad Erudito rum documentum, intueri in Phere ni Animadversionibus nimiam Ingenii humani libertatem. Et eius quidem sententias nonnullas, prout occasio tulit, hactenus confutavimus. Reliquas deinceps, quae consutatione indigere videantur: singulatim recensebimus, & pro ubrili profligare nitemur. Diuitiaco by Corale
395쪽
uid de Pereato Orstinia. sentiant Remonstrantes ae Geinian; . ML Ia iniustitia Deo tribuitur per Catholicorum sistentiam de oriaginali Perearo. δuum potuerit Deus ab initio condere naturam hominis salem, qualis nune nascitur, potuit etiam ex Adami Peccato snere mala in hominum genus effluere. Auctoritate Im arum Litterarum eonfirmatur Dogma de Originali Peccato. postoli Deus ab interpretarione Phereponi vindicatus.
NITIuM facio a controversia de Peccato Origunali, ex qua velut ex capite cujusdam catenae, pendent reliquae sere omnes controversiae de Graistia & libero Arbitrio, & de Natura innocenti, lapsa & reparata, quae inter Pelagianos ac Semi- pelagianos ex una parte, Lutheranos & Calvinia. nos ex altera versantur, Catholicis medium iter tenentibus. Heic autem videas Arminianos, sive Remonstrantes, parum a Pelagio abludere; Socinianos cum eodem prorsus sapere, immo
396쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 33ν
immo duriora, quam ipse tradidisse. Pereato originali inesse pri timnem Iustitiae Originalis, oe inordinatam ad peceandum procliυisarem, fatetur Iohannes Arnoldus Corvinus, hoc est ex Remonstrantibus unus, in Lib. contra Molin. Cap. 8. pag. II 8. Iidem Remonstra tes in Apologia sua Cap. 7. fol. 84. addunt, Perearum Adami a Leo imputarum dici posse posteris eius, quatenus Deus posteros Adami eidem malo, mi Adamus per peecarum obnoxium se reddidit, obnoxios nasi voluit, oee. At postea lubdunt, se peccatum originale nee bab re pro peccato proprie dιcto, quod posteros Adami Odio Dei dignos faciat ἰ nec pro malo , quod per modum proprie dictae poenae ab Atam in posteros dimanet. Quare peccatum hoc assirmare non audeat ma tum culpae, aut malum poenae . Socinus vero in Praelection. The log. Cap. 4. & in Dialog. de Iustific. tanquam fabulam Iudaicam, ' ab Antichristo in Ecclesam introductam, Peccatum originis irridet, cui consonat Smaizius una cum reliquis eiusdem Socini asseesis, ita ut una eorum sententia esse videatur, nihil nisi exemplo post, ris nocuisse Adamum peccantem. Arminium ne, an Socinum hete sequatur Phere ponus, statuere nescio. Illud certum, ut in aliis opi. nionibus non paucis, ita in hac Pelagio adhaerere Phere num; &non Augustino tantum, sed Ecclesiae Catholicae ipsum patentissime adversari. Mihi vero certissimum est, idemque spero & Lectoribus aequis futurum, longissime ipsum a veritate recessisse. Catholicorum doctrinam de Peccato originali oppugnabat Iulianus, quasi per ipsam infinita Dei Iustitia laederetur. Quei enim iustus Deus parentis primi culpam imputare velit posteris, eamque in nobis punire, quum tamen consensu voluntatis nostrae nihil ad ipsam contulerimus 8 Augultinus autem Lib. I. num. 3. Oper. I perses . contra Iulianum ita scribebat: Vos quod dicitis, potius non potest ulla iustitiae ratione defendi, quia miseria generis humani, aqua nullum hominum ab exortu que ad obitum videmus alienum, non pertinet ad omnipotenris iustum iudieium, se non est originale Petearum. Igitur sanctus Doctor putabat, divinam Iustitiam defendi non posse, nisi humanae corruptionis ac miseriae caussam ab ipso hominum Peccato originali peteremus: quod & alibi saepe repetit. Ad haec Phere ponus: Atqui hoe tantum de infantibus aut puerulis
dicere debuit: nam maiores naru fax actualium peccatorum admittunt,
ut huius vitae miseriis digni fur. Sed ponamus eum, ut debuit, da
infantibus dumtaxat, aut puerulis loquutum. Peccatum origi te, usab AEgusino explieatur, eommodam nullam rationem defendendae Is
397쪽
sitiae diυ nae funeditat, eum qua nutu modo pors imUstere, πν Ulamabant asiersarii Augustini, quos nusquam recte eonfutaυit. En expeditam viam cujuscumque quaestionis dirimendae, quanquam dis-ficillimae. & inter ingenia praestantissima dudum agitatae. Satis est pronuntiare sententiam dictatoria voce. Alii rationes excogitabunt,ia argumenta contraria dissolvent. Sed ut pressius Scriptori huic respondeamus, prius Lectori sedulo ad memoriam revocanda sunt quaedam. Nemo est, qui vel in semetipso non sentiat innumera cum animi, tum corporis mala, eaque omnibus communia non videat, tamque altis radicibus iunobis fixa, Sc ab ipsa statim nativitate pullulantia, ut ea homini ingenita fateri cogamur. Corpus, inquam, mille aerumnis, doloribus, morbis, ac periculis, & morti denique obnoxium est. Animum ignorantia infelicissima gravat, ac laedat. Proni, & paene abrepti vel ab ipsa pueritia in Vitium, difficillime & supra modum inertes ad Virtutem, terram semper cogitamus, raro caelum; & avaritia, luxuria, ac ambitione exaestuantes, voluptatibus unice studemus, commodisque nostris, licet inhonestis; pejora longe acturi, nisi nos humanarum potius quam divinarum legum terror compesceret. Haec vel ipsi Chtilliani, & Sancti in se experiuntur, qui & aliam legem sentiunt in membris suis repugnantem legi mentis suae, qui quotidie cum tentationibus conflictantur, 3c a interdum in concupiscentia vincente vincuntur. Quanto autem magis tanta humani generis mularia, & ad peccandum proclivitas, & rebellio appetituum ac pugna in Rationem, emineat, & conspiciatur in barbaris, aut sine Lege, aut sine.vera Christi Lege & Gratia viventibus, in comperto est. Non vacat heic varios populorum mores, δc in numeranda hominum vitia, & incommoda, oratione percurrere. Unusquisque sibi testis in re tam patenti esse potest. Illud dicam, vel ipsos Ethnicos, Aristo. telem puta, ac Ciceronem, tantam hominum miseriam contemplanistes, non potuisse quin exclamarent, naturam, b non ut mater, sed ut noverca, erga nos se gessisse. Haec ubi considerata fuerint, e vestigio suboritur in animis nostris sciendi ardor, unde tanta ianos malorum atque miseriarum procella derivetur. Quum quisque sanus Manichaeorum deliria irrideat, restat ut hominem vel ita a Deo in prima institutione creatum, vel propter culpam aliquam suam in tot incidisse miserias affirmemus. Prima sententia Pelagi nos habuit patronos; alcera Catholicos.
398쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 36i
Pelagiani contendebant, quod & nunc eorum assecla Phere .mis contendit, Catholicorum sententiam cum Iustitia Dei consentite non posse. Contra, Augultino aliisque Catholicis visa est Pelagiana opinio Ideae, quam de Deo habemus, penitus contraria. Nam quo pacto Deus, qui hominem perfectum, rectum, ac felicem creare potuit, potius tam infirmum, vitiisque deditum, & alienum ab amo re summi boni creare voluit 3 Quei opus manuum suarum vel ante peccata actualia miserum fecit, ejusque naturam in ipsa peccata adeo proclivem, & aversam a vittute creavit Z Cur posuit, ut habetur Ecclesiastici. XL. Iugum grave super filios Adam a die exilus de ventre matris eorum P Immense Bonus, Sapiens & Benignus, id sine aliqua hominum culpa facere noluit; infinite Iustus id facere non potuit. Haec illi. Verum alii Theologi Catholici, iique potio. ri jure affirmarunt ac allirmant, potuisse Deum condore talem ab ini-rio hominem, qualis nune nascitur. Ipsemet sanctus Augustinus in in hae eadem sententia fuit; nam Lib. 3. de Lib. Arb. Cap. XX. ajebat; Si anima talis esse coepit, non solum ante peccatum, sed aura omnem vitam suam, qualis alia post vitam culpabilem factam es non parυum bonum habet, unde Conditori suo gratias agat. Lege reliqua. Idem Augustinus; in Lib. I. Cap. IX. Retract. eamdem semientiam confirmat, inquiens: Ignorantia, o docubas duo nempe hominum gravissima mala etiam essent bominis primordia natura. ia, nee sie eulpandus Deus, sed laudandus esset. Quae Retractati, num verba iterum repetit in Lib. de Borio Perseveri Cap. XI.
Quod si justus & laudandus esset Deus, si talem, qualis nunc est, hominum naturam creasset, sique Phereponus, ut arbitror, idem fatetur, immo contendit: quid est quod ipse, ejusque Majores Pelagiani, Iustitiam divinam Catholicorum opinione dictitant laedi, Rcogitatione assequi non posse videntur, quomodo Augustini hypoth ss, immo thesis, consiliere queat cum ejusdem divinae justitue evidentissima notione λ Iisdem testantibus, divinae Bonitati atque I
stitiae contrarium non est, naturam nostram ab initio tot subiecisse aerumnis, cum tanta proclivitate ad malun , , tantaque dissicultate ad bonum, tametsi nulla hominum culpa praecesserit. Ergo multo minus divinae 3bstitiae repugnat tot in nos mala congerere unius
Peccati praecedentis intuitu. Iustus .ergo, & bonus, & laudandus istutraque' hypothesi Deus. Haec sola intercessit diversitas: quidquid Pelagiani adferre possunt pro tuenda Iustitia rae Bonitare divina in hypothesi sua, illud ad eandem tuendam in hypothesi)Catholidorum
399쪽
io servit. Quidquid vero Catholici pro sua habent, non aeque a Pelagianis pro sua opinione usurpari potest; facilius enim Catholici I
stitiam ac Bonitatem Dei sartam nobis tectamque exhibent, tot humanae naturae miseriis non a primaeva institutione ac voluntate Dei boni, sed a primorum parentum culpa derivatis, quam si I lem, qualis nunc est, naturam ab initio creatam aflirment. Et hoc sinceri, sagacesque viri non intelligere nequeunt. Reliat ergo inquirendum, nutri revera humanam naturam Deus
tam imbecillem ac miseram ab initio condiderit, quod Pelagiani opinantur; an ejusdem naturae corruptio poena sit primi peccati, quod Catholici allirmant. Ut habetur Ecclesiast. VII. Fecit Deus ab initio bominem rectum, Sc ad imaginem suam creavit, δc in eximia beatitudine collocavit . Deinde, quidquid nonnulli somnient, adeo perspicua sunt Genesis verba Cap. II. ut certissimum esse do. beat, primos humani generis parentes, si divino praecepto parere vinluissent squo nihil facilius ipsis tum fuit , a naturali morte finturos sui illa immunes. Uti certum quoque e It, peccarunt, eorumque inobedientiam sequuta e I mortis naturalis inevitabilis poena , Scquaerendi panis cum sudore necessitas, δc partus seminei dolores, Screbellio belluarum, quas hominum nutui subjecerat primum Cre tor, ut alia mala atque incommoda omittam. Experientia vero dubitare nos non sinit, quin eadem mors, dc multiplex calamitatum genus in nobis eorum posteris perduret. Ergo nos luimus primi peceati poenas, luuntque vel ipsi insantes, quanquam nullius peccati actualis rei. Ergo primorum parentum culpa iratum δc nos Deum sentimus, dc peccasse cum Adamo quodammodo dicendi sumus; aqua ira 3c culpa nos liberare non potest, nisi regenerationis Sacramentum, Jc Gratia Christi Servatoris. Propterea Regius Psaltes in Ps. L. ajebat: here in iniquiratibus conceptus sum, o in pectaris noepis me mater mea: sive in iniquitate, dc in peccaro, uti Η braica Exemplaria habeo L. Apostolus vero ad Ephes. II. Eramus, inquit, o ncis natura filii irae, scus, oe ceteri. καὶ η,εν τγκη 'ευσει ργης, Ex ad Rom. III. Omnes peccaverunt, in egens gloria Dei. Etiam sanctuq Ioannes Cap. III. Evang. ui, ait, non credit in Filium, ira Dei maneν stiper eum, επ' αυτω: ubi vides non disi, iram Dei venire super eum, sed moneta super eum, quia jam antea fuerat. Ut alia Scripturarum loca . praetermittam , quae tu hanc rem afferri solent, memorabilem istum istar omnium referam, quem Apostolus: aἀ Rom. Cap. V. I 2. habet. Propterea, inquit, si-
400쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 363
eur per unum hominem peccatum in hunc mundum intraυis, o per peccatum mors; oe ita in omnes homines mors perrransiit, in qps omnes peccaverunt . Quibus ex verbis intelligimus , cum Adamo omnes homines peccasse, & propter illud peccatum mortem in omneqhomines pertransire, hoc est, communis mortis caussam suisse unius hominis, si ve unius Adami peccatum . Infra idem Apostolus ait: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores co restituri funt multi, ita per unius oberieuitam iusti constituentur multi. En A)ami inobedientia, quae una multos constituit peccatores, uti multos justos
obedientia Chri iti. Vide reliqua ejusdem Cap. V. ad Rom. quae Catholicorum sententiam disertissime produnt ac firmant, & sine ipsa recte explicari non possunt. Tandem accedit, vel antequam Pelagiana Haeresis exoriretur, & lis de Peccato originali serveret, veteres Patres non aliter quam Augustinus sensisse, quanquam par. ce admodum de illa re fuerint loquuti. Egregia in hanc rem occurrunt testimonia Iuttini Martyris, Irenaei, Tertulliani, origenis,
Cypriani, Athanasii, Hilarii, Basilii, Ambrosi, Nazianzeni, Chrysoli omi, Relicii, Olympii, & aliorum, quos praetereo: ut dubitari
non possit, quin antiquissima haec sit Ecclesiae verae Traditio . cum divinis Scripturis omnino consentiens. Nunc videamus, an quidquam Phereponus proferat, quo tam antiquum, tantaque firmitate constitutum Dogma dejici possit. Dixerat Augustinus Lib. de Corrept. & Gratia Cap. VI. Pe cata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus traiant; sed non sine caussa dicuntur oe nostra, quia in
illo uno omnes, sicut dicit Apostolus, peccaυerunt. Excipit ista verba Phereponus animadversione hujusmodi. Verum in hae controυersa na
syra dicuntur, non ιralaritio sensu, sed proprio, peccata; nam servio heis est de pecearis, propter quae non tralaritias, sed proprie didias poenas, ex diυina, hoe est, perfectissima Iustitia, dare possimus; quia ab iis abstinere potuimus , , nec iis, nisi culpa nostra proprie dicta, δε
eubuimus. Ceterum ditere pergit Phere ponus, peccata parentum nostra dici non posse, ita ut propterea corripi & plecti iure queamus. Addit, neque Apostolum dicere, nos in Adamo peccasse, quemadmodum passim Graeei sermonis imperitus dictitar Augustinus . Quod ut
palam fiat, Apostoli verba Rom. V. II. ἐφωπαν πς ὴααρτον, quae Vulgatus Interpres vertit, in quo omnes peccaυerunt, Phere ponus ipse vertit quia omnes peccarunt. Cujus versionis rationem hanc reddit,
inquiens: Veriimus eum Desiderio Erasmo ἐφ ῶ ν Ieuia, non In quo, L et a quia Dissiligod by Corale