Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

36ι DE INGENIORUM MODERATIONE

quia alioquin hiulca es ratio, o' dura. Equidem, ut hinc iter instituamus, exspectabam ab homine Critico aut veterum Grecorum auctoritatem, aut rationes ex intima Linguae Graece peritia petitas, quibus haec sua Paulini loci Interpretatio confirmaretur. Sed ille unum nobis obtrudit Erasmum, virum certe in Graeco sermo.

ne minime hospitem, sed in quaestione de Peccato Originali plane Pelagianum, quique nihil non molitus est, ut in alium sensum haec,& superiora Apostoli verba invita detorqueret. Erasmi studium hac in re infelicissimum alii castigarunt. Verum quis stylum Pauli vel leviter novit, qui non etiam didicerit, s miles sermonis structuras, duras in speciem, & parum uti delicatis videtur elegantes, Ap stolo esse familiares 8 Deinde Theophylactus, Oecumenius, & alii procul dubio Graecae Linguae peritissimi, ἰς,' I interpretantur in quo Adamo. Quamobrem nisi qui ab anticipatis iudiciis, turbidisque aD sectibus judicio uti prohibetur, nemo alius hoc in loco memorasset

imperitiam Graeci sermonis, eamque objeci stet Augustino, verba ista cum Graecorum ipsorum consensu in quo interpretanti. Quod tamen heic attentius considerandum est, illud est, vel per ipsam Erasmi ac Phereponi interpretationem nihil roboris demi huic loco, sive huic sortissimo Catholicorum & Augustini argumen. to. Fingamus Apostolum dicere ; fe oe in omnes homines mors rranis sit, quia omnes peccarunt. Non hic de solis peccatis actualibus loqui Paulus potest, uti Phereponus persuadere nobis vellet ; nam quum dicat, morti omnes homines esse obnoxios. & re ipsa mori hac de caussa, quod omnes peccarint; certumque sit, infantes nublius actualis peccati reos saepe de vita decedere 1 necesse est, ut albquod peccatum sit vel in ipsis infantibus, cujus caussa malum illud subeant. Hoc autem nullum aliud esse potest, quam primorum parentum inobedientia & culpa, propagata in posteros omnes, per quam peccatores constituti funt vel infantes, oe regnavit mors ab Adam usque ad Mosem. etiam in eos, qχi non pereaυerunt in Imklitudinem praevaricationis Adae: quippe usius delictam in omnes h mines in condemnationem. Nisi hoc statuas, sibi non constabit Apostolus, qui cum alibi appellat stipendium peccati mortem, tum heic

significare vult, ideo omnes homines mora, quia omnes peccarunt. Quare si nullum in infantibus peccatum admittamus, aut ipsi mOrituri non essent, aut argumentum Apostoli elumbe deprehenderetur. Sed Phereponus non ausus assirmare praefracte, germanam esse inter

pretationem suam, ad aliam anchoram sericonjicit. Fae, inquit, bac

402쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 363

non esse perspicuum : princto verso quam sequitur Augustinus, non ita certa est, ut possit is locus, quasi clarus urgeri; quum praes rim ex eo ferme solo, aut potissimo, colligatur dogma, quod tot dissiacultatibus premitur, ut vix ullas alias maiores in dogmate Theologico invenire posse putem. Phereponus ergo mente assequi non valet, quei Deus justissimus peccata parentum filiis tribuat, & in filiis puniat, quum filiorum voluntas nihil contulerit ad parentum inobedientiam; proinde alte clamat: peccata parentum nostra dici nequeunt, ita ut propter ea eorripi, o plecti iure queamus. At nil mirum ista ab homine dici, cui non lecus ac Socinianis, illud continuo perversum videtur, quod ingenio non placet, quanquam diseriissimis, neque metaphoricis verbis in Scriptura sacra enuncietur. Prope est ut dicam, nolle hujusmodi homines sentire, quod Paulus sentit; sed necesse e se ut Paulus sentiat, quod ipsis commodum videtur, & Deus agat,

prout ipsis lubet. At profecto selicius saperent, si in simili causa dictum sibi ab Apostolo putarent Rom. IX. ao. O homo, 3u quis es, qui respondeas Deo P Numquid dicis figmentum ei, qu; se finxis: Muid me fecissi sep &c. Et Cap. XI. 33. O altitudo diυitiarum, Sc

Quum lumini rectae Rationis evidenter adversari deprehenduntur Scripturae sacrae verba, tum certe commodum alium sensum intime t temem inde jubemur deducere. At quando ita composita sunt sacrarum Litterarum testimonia, ut pateat, nihil aliud divinos Scriptores signifieare voluisse, quam quod verba sonant, & ad istam signis da ionem accedit vetullissimae Traditionis consensus, & Dogma illud supra quidem humanam Rationem est, sed non contra ipsam: tum nefas est eludere mentem divinorum Librorum non alia de caussa, quam quod mente assequi non possumus consilia, & volunt tem, & opera Dei. Ceterum ut ut fateamur in quaestione de Peccato originali Occurrere quaedam non satis previa hominum infirmae Rationi, nihil tamen est, quod contra ipsam Rationem pugnet. Quum enim Peccatum illud consistat in privatione Iustitiae originalis, a justo Deo nequaquam abhorret, originali Iustitia privatos, homines nunc nasci causa primi peccati, quando justus itidem suisset Deus, si vel ab initio, & ante Adami peccatum, eamdem nobis Iustitiam denega set, eandemque & animi, & rationis, & corporis infirmitatem in nobis regnare sivisset. Et omnium hominum revera Peccatum istud est, non actuale quidem, sed habituale, sive morale; nam Voluntates omnium hominum, non physice quidem, sed moraliter, conjunctis Disiti rod by Corale

403쪽

366 DE INGENIORUM MODERAETIONEctae fuere cum Voluntate primi parentis, idque ex decreto & pacto Creatoris nostri. Quod profecto neque potentiae, neque sapientiae, neque justitiae Dei repugnat; nam ne in ipsis quidem terrenis universitatibus hujus rei exempla desunt, & in ipsis tamen iustitiam minime desideramus, uti neque in divino Circumcisionis praecepto

Gen. xv II. non inveniet, ut puto, Phereponus ipse. Apoitolus autem diserte docet, in omnes homines per unius delictum condemnationem venisse, & omnes peccasse, & per inobedientiam unius hominis peccatores constitutos fuisse multos, & mortem esse effectum, stipendium, & aculeum peccati: quae omnia satis evincunt, ubi ad infantes interdum morientes respiciamus, Peccatum aliquod originale per propagationem ex Adamo in omnes descendere, & nostrum omnium esse appellandum. Tandem Peccatum istud in ratione culpae omnium levissimum est; neque necesse est credere, ipsum post corporis mortem pari cum actualibus Peccatis supplicio esse puniendum ; nam & ipse Augustinus Lib. I. de Peccator. merit. Cap. XVI. f. a I. ait: Potest proinde recte dici, parvulos sine Baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Et Lib. V. Cap. XI. 44. contra Iulianum, parvulos, ait, sine Christi Baptismate morientes, non tanta poena esse plectendose ut eis non nasci potius expediret, ipsosque in damnatione omnium leυissima futuros qua de re mitius etiam Theologi Catholici nunc loquuntur. siligod le

404쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III.

CAPUT SECUNDUM.

Infantes miseri eaussa unius Adami peccantis. Baptismus eis neces ,rius ex Traditione probatur. Antiquitas Donforum pro infant bus in Baptismo contra Phereponum omnditur auctoritate Te sulliani, qui necessitatem Paedobaptismi agnovit. Et in veteri Lege parυulis Profestiis adhibitus Baptiymus , oe varia apud Iudaeos Baptismatum genera. Sanctus CFyrinnus Peccati Origi natis assertor perperam a Pherepono negatus.

PlHLRLP0NVS i meo, quod est ad insantes & pueros, alia

ci opinione tenetur. Nam pag. 6χr. Animadvers in Opy Impers contra Iul. objicit sibi illorum miserias, quae nobis argumentum praebent intelligendi originalis Peccati. Tum respondet: Satius esset multo dicere, te nescire, cur ' noxii minori sent, quam ut facias eos noxios, invenire 9pothesim, quae tot di Hiatibus laborat. Quasi Augustinus, aut alii hanc hypothesim invenerint, & eam antea non tradiderit Apostolus satis aperte. Mutio fatius effer, ut hoc repetam, Apostolo credere, &Venerari divinum consilium, quam infirmae Rationi tantum dese re, ut divinitus tradita nolis alia de caussa credere, quam quod rntelligere nescias. Sed quid sunt, pergit Phereponus, hae infantium puerorumque brevissimae miseriae, fis cum aeterna beatitudine, quibus eas Deus pensat, eo erantur Z Nihil prorsus, aut si quid nihilo p fet esse minus. Itaque qaod Dhvs eas ab illis in hac vita non am litur, mirum xideri m quit. Hinc intelligimus, Phereponum infantibus ac pueris vel sine Sacramento regenerationis e vita decedentibus, aeternam in Caelis beatitudinem liberaliter concedere. Non ausi sunt Pelagiani , nisi medium quendam locum inter Caelorum regnum Sc Gehennam, assignare hujusmodi puerulis, felicem quidem, sed tamen ab aeterna Caelitum selicitate alienissimum. Sociniani patere ipsis fores Caeli volunt, & exsecrantur Paedobaptismum. Munistrari vero eisdem hoc Sacramentum in suis coetibus moleste non ferunt Remonstrantes; sed ipsum Sacramentum necessarium illis ad beatitudinem aeternam non censent. Anabaptistae, Calvinis ae, aliique id genus Novatores ab ea opinione aut parum, aut nihil abi

405쪽

35S DE INGENIORUM MODERATIONE

dunt. At ego minime suscepi controversas omnes, quae inter Catholicos ex una, & innumeros Haereticos ex altera parte intercedunt, diffuse agitandas. Esset hoc majoris otii, ac instituti diversi. Jam vero, quod est ad quaestionem de Baptismi necessitate in ipsis parvulis, luculentissime illam complures e nostris expedium re , afferentes loca quaedam Scripturarum , Sc certissima quaedam principia orthodoxae Religionis, e quibus recte deduci potest ista necessitas. Antiquissimam certe, atque adeo Apostolicam Traditio, nem, Paedo baptismi testem simul ac laudatricem habemus. Quare secundum Traditionis legitimae regulas, a Catholicis sortissime assertas, purris ac insantibus necessarium est divinum lavacrum , ut Regnum Caelorum, si illa aetate decedant, consequi valeant. 00 Quum tamen Phereponus pag. 493. in notis ad Epistolam Augustini XCVII. olim ias. f. s. videatur aliquid dicere contra Medobaptismi antiquitatem, ejus verba audienda sunt: βuis, ait, intelligat fusceptorem infantis baptizandi , quum pro infante respond rex Credo, hoc velle.' Baptismum, vel Sacramentum fidei fuscipio P vis non videt, primum formulam illam antiquam Baptismi esse institutam in usum adultorum, qui soli primum Baptismum fuscip mbant, deinde translatam etiam ad infantes' Utique nos nequaquam Videmus, quod tamen tanta confidentia Phereponus videndum amrmat. Meram conjecturam, omni veterum auctoritate destitutam,

nescio quei velit homo ille, ut pro evidenti veritate accipiamus. Nos ab Apostolis ipsis, ut infantium Baptismum, ita & ritum spondendi pro iis derivamus, tum quod id affirmant vetustissimi Patrum, quum etiam quod Ecclesia universa omnibus retro temporibus eam consuetudinem servavit. Quid contra Phereponus affert, nisi unum illud, quod animo iam praejudicavit, & quod sponte concidat, si negetur Τ operae autem pretium est duorum veterum Scriptorum loca proserre, ne & nos sine tabulis ac auctoritate agere Videamur. Sandius Irenaeus Lib. 2. Cap. 3 ρ. de Christo Domino haec habet: omnes venit per semetipsum si re, omnes, loquam, q*i p reum renascuntur in Deum, infantes, o parvulis, o pueros, oe j ve es , oe feniores. Hela vides alludere Irenaeum ad Servatoris ver

406쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 369ba Ioann. III. 5. Nisi quis renatus fuerit ex aqua oe Spiritu SanEfonon potes introire in Regnum eaelorum. Vides, infantes, partu.los per Chri itum renasci ex aqua, & Spiritu Sancto. Quod autem est ad infantium & puerorum Susceptores, audi Tertullianum in

Lib. de Baptismo Cap 18. suadentem, ut differatur in aetatem maturiorem Baptismus. Itaque, ait, pro cui que personae conditione ac dispositione, etiam aetate, eunctario Bapromi utilior est praecipue tamen eirea parvulos. uid enim necesse est Sponseres etiam pericviis

iugeri P Quia oe ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt, oe proυentu malae iurilis falli. Ergo Tertulliani etiam aevo obtinuisse, ae in usu fuisse patet, non infantium duntaxat Bapti. smum, sed & formulam ab eorum susceptoribus nunc quoque adhibitam; ideo quippe Sponsores appellati fuere. Neutrum porro novi. tatis damnat Tertullianus. Quumque is altero dumtaxat ab Aposto. lorum morte saeculo vixerit; Irenaeus vero ipsos Apostolorum auditores habuerit Magistros; & auctor uterque sit, Baptismum insan. tium in Ecclesia Dei iam tunc fuisse usurpatum: quis nou intelligat, ruere Phereponi sententiam atque coniecturam, & perperam ab

Apostolorum aetate atque institutione sejungi Paedobaptismum , &formulam spondendi pro illi, Sed, inquies, Paedobaptismus suit vel Tertulliani aevo improbatus. Immo, ne quid dissimulem, afferam haec ipsius Tertulliani

verba ex Cap. eodem: Vuid festinat innocens areas ad remissionema pereatorum P Non hoc negamus. At haec non tollunt, quin Ecclesiae Catholicae jam tum suerit mos praeter adultos baptizandi etiam parvulos. Tertullianus ex propria sententia hunc morem sublatum

cupit, ut alibi saepe, Ita & hete a suo effreni ingenio abreptus, &privatae opinioni nimis indulgens. Nam sanctus Cyprianus, & rei, qui Patrum, atque Episcoporum, Baptismi in annos majores aut in

mortis periculum dilationem concorditer reiecere, laudato semper in. fantium Baptismo. Insta auctor est idem Tertullianus, Baptismum quoque innuptorum esse praerastinandum; & tandem absurde concludit : Si qui pondus inreuigant Baptismi, magis timebunt consecuri nem, quam dilationem. Nullus Catholicorum ita unquam sensit. Ceterum si mortis periculum ingrueret, minime negandum, aut disserendum regenerationis Sacramentum, alibi docet ipse Tertullianus,& Cap. I a. eiusdem Libri de Bapt. fatetur, nemini sine Baptismo competere furem; & in hoc eodem Cap. de parvulis, ait: Norint petere falutem, ur petenti dedisse videaris. Quae satis esse possunt,

Tom. X. P. I. Α a a ut

407쪽

3 o DE INGEMORUM MODERAT, ONE

ut ex ejus quoque lementia nece Ilitas & usus Baptismi vel in insaa.

tibus probetur. At ille vocat parvulorum aetatem innocentem, hoc

ait ab actualibus peccatis immunem; nam ex hac ipsa rationis specie vel polt Tertullianum, & quarto potissimum Saeculo, sanctissimum

lavacrum differre consueverunt ex Christianis non pauci; & ipse A gustinus distulit, quanquam contagium mortis antiquae, & maculam originalem omnes saterentur omnibus Adae filiis inesse. Nisi periculum mortis Baptismum suscipere coegisset, ejus consequutio dii tereb tur, quo peccata simul actualia postea delerentur. Quid P quod mac iam originalem ne ipse quidem inficiatus est Tertullianus ρ Humanas certe animas non solum immundas, sed etiam peccatrices ille vocat, donec Baptismo Christi mundentur. Sunt ejus verba Lib. de Anima Cap. 4 . Omnis anima eousque in Adam censetur, donee in Christo

recenseature tamdiu immunda, quamdiu recenseatur. Peccatrix autem ,

quia immunda, rec0iens ignominiam ex carnis societate. Lib. I. Cap. I. de cultu Feminar. ait, omnes mulieres de Eva trahere ignomianiam primi delicti, oe inυidiam perditionis humanae. Vimit sentenria De i super sexum istum iu hoe seculo : υiυat oe reatus necesse est.

Et Cap. 3. de Tettim. Animae de Satana ait: Per quem homo a primordia circumυ rus, ut praeceptum Dei excederet. Ο propterea in mortem datus, exinde rotum genus de suo femine infectum. suae etiam damnationis trafucem fecit. Lib. U. Cap. II. contra Marcionem, hominem videlicet pestilentissimum, a quo Deus traducebatur tamquam peccati auctor, ita idem Tertullianus scribit: Apostolus, ira- ωndiae Alii fuimus, inquit, sed natura .... uum diciti Fuimus natura filii iracundiae, .... irae Alios . ad naturam retulit, non ad Cremtorem. Ad fummam subiungens: Sicut oe' ceteri, qui utique fili Dei non Dur; apparet communi naturae omnium hominum o desidia, o uouρ centias earnis , o incredulitatem , ct iracundiam reputare; Diabolo ramen captante naturam, quam oe ipse iam infecit delicti femine illato. Haec ea sunt, ut vel sine interprete prodere possint, Scriptorem Asrum diversam heic a ceteris Catholicis non indui se opinionem.

Verum Phere ponus in Animadv. ad Epist. CLVII. Augustini olim 89. q. I. Pg. 49 . alia habet. Celebrem Apostoli locum

Rom. V. supra a nobis productum Pelagianis opposuerat Augusti. nus, utpote affirmantibus , sne peccato hominem nasci. id ad haec Phereponus 3 Hune, inquit. Iocum Pauli pertinere ad adultos xanrum, qui peccatum Adami imitantur, ostenderunν dudum viri d

408쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 37 Ictissimi. Tum paucis interjectis addit, eo eo dentius hele loqui Augustinum, quo minus probare poterat, quae heis habet. Locus Patili

Rom. V. obscurior es, quam ut a tam proletaris Interprete explicari

possis. Phere num libenter interrogarem, num illorum hominum ingenium ipse probet, qui nullum sibi frenum statuunt in Fidei quaestionibus, & pro suo modulo sentire , atque interpretari divinas

Scripturas, constituunt; tum sua placita, tanquam certissima, vultu imperterrito venditare; adversarios vero non semel contemnere, eisque reponere pro rationibus contumelias. Verum, his dimissis, cuina in

harum controversiarum perito persuadebit ille, dudum viros rictusnior ostendisse, ad adultos tantum pertinere locum illum Apostoli 3 Pela. giani quidem olim, tum Erasmus, aliique ejus gregis sensere, Peccatum ex Adamo non propagatione, sed imitatione, in hunc mundum intrasse; & adultos tantum, non quod filii sint Adami, sed quod ipsum imitati sint, omnes peccasse. At merum hoc fuit illorum commentum, ac effugium, & mera conjectura, quam sine ratione ulla gravi, sine maiorum auctoritate excogitatam suae opinioni ac. commodarunt, Apostoli mente, ejusque verborum sensu, ipsaque ratione reluctante, uti sanctus Augustinus variis in locis, & innumeri subinde Catholici, & plerique etiam e Protestantibus demonstrarunt: quod ignorare Phereponus nequaquam potest. Istius vero hominis nequeas non mirari ingenium, qui hinc ansam sumit appellandi Augustini proletarii Interpreiis. Videant alii, an viro liberali ac honesto consentaneum sit hujusmodi conviciis excipere Augustinum incompa. rabilis ingenii, sanctitatis, & doctrinae virum. Certe hic locus, minus etiam quam reliqui, contumeliis patebat. Quamnam enim Linguae Graecae imperitiam Augustino obiicere heic possis J Nihil habet ille, quod eruditissimi deinde inter Catholicos Theologi ac Interpretes non habeant, & sentiendum decernant. Num audeat Phereponus proletarios Interpretes appellare tot clarissima ingenia in hac re Amgustino concordia λ Si non audet, cur sibi heic licitum putat, unum Augustinum tanto contem tu repellere, nihil tamen aliud sentientem, quam quod tot doctissimi viri sentiunt, ac sentiendum esse nos quoque brevibus nuper ostendebam 8

Numquam Augustinus probavis, infantibus Baptismum praeser bi a Chriso, aut Apostolis, ne pereant. Sunt haec ejusdem Pherep ni Verba pag. 4s . ad citatam Augustini Epiliolam CLVII. olim 13. Similia habet ille ad Ep. CLXXV. olim o. q. 6. pag. 3I'. At Augustinus ostendit, non ex apertissimis quidem Christi, aut Apo. A a a a stolo-Djsitigod by CO dile

409쪽

3 a DE INGENIORUM MODERATIONE

stolorum verbis scriptis, sed ex vetustissimae Traditionis testimonIoia universalis Ecclesiae usu ut alias rationes taceam praescriptum a Christo fuisse parvulorum Baptismum. Nunquam vero Pelagiani ostenderunt, contrariam suisse Christi, aut Apostolorum mentem. Utri parti nuna eli credendum 8 Utra pars dicenda est inopia rati Dum laborare λ Sincerus quisque fateatur, ad Pelagianos reddendae rationis onus heic pertinere. Numquid enim minus Christo, & Apostolis Christi nomine aliquid scripto proponentibus, quam sine scriptis & per legitimam Traditionem loquentibus, habenda est fides 8 Nos vero palam fecimus saltem per Traditionem sine scriptis PMdobaptismum ab Apostolis esse praetcriptum. Probent Pelagiani, aliter se rem hanc habere; probent, nihil aliud credendum esse,

quam quod in Scripturis sacris aperte propositum est; ostendant, fatilem esse interpretationem nonnullorum Scripturae locorum, e quibus Catholici deducunt necessitatem baptizandi parvulos. In hujusmodi quaestionibus illud nos usurpamus, quod vetustissimus Scriptor Tertullianus in simili ajebat Lib. de Corona cap. 3. mne F nulla

Scriptura determinaυit, certe eonsuetudo corroboravit, quae sine dubio

de Traditione manaυit. Quomodo enim usurpari quid potest, s νη-ditum prius non sp Etiam in Traditionis obtentu exigenisa es, i quis , Auctoritas scripta. Ergo quaeramus, an oe Traditis nisi seriappa non debeat recipi. Lege reliqua; lege in hanc rem ceteros P

ares. Praeterea num stolidi, ac moriones ac amentes adulti a sacro

fonte arcendi, quod manifeste a Christo aut ab Apostolis praescriptum ipsis Baptismum non invenimus pCorollarii loco ad ista accedat Circumcisionis consideratio, &antiquissimus Iudaeorum ritus in recipiendis ex Ethnicismo ad Mo. sis legem hominibus. Infantes ex veteris Legis praecepto in foedus Israeliticum ingrediebantur per Sacramentum Circumcisionis, De que grati per ipsum constituebantur . Odium Dei, & poenae etiam

propositae fuere in eos, quibus tale Sacramentum non conserebatur.

Etiamsi infantes non intelligerent, quam magnum bonum sibi inde sontingeret, ex pacto tamen Dei illud bonum in ipsos manare nocilessabat. Quamobrem collatus quoque Baptismus parvulis, suum in ipsis producere effectum potest ac debet, vel sine actuali fide; neque adulta aetas illis expectanda est, ut sanctificentur, & Deo placeant; ipsisque sine lavacro sanctissimo decedentibus, aeque ac adultis, deerit foederis novi gratia in regenerationis Sacrament. constituta. Deinde Baptismus Evangelicus, ut Eruditis quibusdam vide. L Glis 2 hy GOrale

410쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 373 videtur, aliquid) novum apud Iudaeos non fuit. Quum enim Ethnici homines fiebant pnXVu gere edech, hoc est, Proselinii Justitiae,

sive iusti, atque inter Iudaeos cooptabantur, non sola Circumcisio, sed & Baptismus conserebatur eisdem. Hinc apud Hebraeos vulgatum axioma: Non es quis Profestius, usque dum eir meidatur, c ' baptiaeetur, ' a m Maimonides in usure Biab C. I 3. Scalibi, Gemara Babylonica variis in locis, Moses Mikolgi Praecepi. Negat. II 6. R. Ioseph Κaro in Shusean Arach. Lib. Iore dea. Cap. 368. aliique Iudaei Scriptores, non solum testantur, vigere adhuc in Synagoga hunc morem, sed & ipsum referunt ad tempora usque Davidis ac Salomonis. Eo etiam pertinere potest locus quidam Amriani in Epictetum Lib. a. Cap. s. Ex iisdem autem Hebraeis Amctoribus pariter discimus, quum olim fuisse baptizatos, tum etiamnum baptizandos esse una cum parentibus, parvulos Proselytos ex Synedrii sententia. Vide laudatam Gemaram Babylon. tit. Erubb. R ibi Glossam, & Maimonidem in Avidim Cap. 8. & Gemaram Hierosol. tit. Jeυamotb, & Light otum, & alios Iudaicae eruditi nis illustratores. Itaque uti sine Circumcisione, ita sine Baptismo, eoque unico, & ab aliis vulgaribus Iudaeorum lustrationibus ac lotionibus diverso, nemo vel antiquitus inter Proselytos describebatur. Quam Rabbinorum Traditionem iuvat adhibitus a Ioanne Praecursore Baptismus, ut ad vitam novam Iudaeos perduceret. Non enim Synedrium ab eo per nuntios quaesivit, quid sibi vellet ille Bapti. smus, sed solum qua auctoritate ipse batizaret. Dixerunt ei: sunt verba Io. I. a 3. Quid ergo baptixas, si tu non es Chri ius, neque Elias, neque Fr bera P Scilicet illa baptizandi ratio nova non erat ac ignota, sed isequens ac usitata, & in parvulis usurpata. Proptereaque miratus nemo est tantum gentis confluxum ad Baptismum Ioannis. Apostolus quoque Heb. IX. Io. commemorat varia Baptismata inter Iudaeos usurpata.

Ergo generis humani Reparator Christus, antiquata solum Cir. aumcisione, Baptismum retinuit, qualis in usu apud Iudaeos erat, non rem novam instituens, sed iam usitatam, ad aliud munus finemque nobiliorem erigens, & vivifica vereque salutari gratia donans,

ut sicut olim ad Iudaicam Religionem, ita in posterum ad Christi,

nam per verum hoc Sacramentum transirent Infideles, atque iterum nascerentur. Ideoque nihil necesse erat, conceptis verbis populo ac

Apostolis praecipere Paeribaptismum, sed satis fuit generaliter inducere. N. prid.

SEARCH

MENU NAVIGATION