장음표시 사용
421쪽
beat, ostensurus, libidinosos humani corporis motus Malum non esisse. In animalibus brutis nullum deformitatis sensum Libido creat,
nihil pudoris ingerit, nihil cum ratione pugnat, quippe quod rati
ne pecudes ipsae carent. Conformis potius eorum naturae est hujusmodi motus concupiscentiae, ut bonum quoque ae persectio in iis appellari jure possit. At in animalibus ratione praeditis, & ratione utentibus, Malum, vitium, defectus, & corruptio naturae Libido est, quippe ad inhonesta, & rationi contraria hominem solicitans,& ad ea impellens, quae naturam hominis, quatenus rationale animal est, omnino dedecent: In pecoribus, inquit Augustinus Lib. 4. Cap. I 3. contra Iulianum, malum non est Concupiscentia, quia non adυersus Diritum concupiscis, sed eorum ρον us oblectas Diritum. Vide & eumdem Lib. de Pecta Orig. Cap. 4o. & Lib. operi impers. Cap. 36. Ergo qui se hominem esse recordatur, non sentire, non fateri nequit, quin Concupiscentia carnis, qualis nunc sentitur, unde tot intestinas patimur pugnas, quas etiam Apostolus in se olim deplorabat, Malum sit homini, quatenus ratione praedito, ejusque
naturae incommodum, ac vitium.
Quandoquidem vero negare ne nos quidem volumus, aut possumus, quin hujusmodi Malum in statu quoque naturae purae 1 cum habere potuerit, ita ut culpanda ne sic quidem foret Creatoris justissimi voluntas, qui tale vitium ex corporis constitutione effluere vel in puris naturalibus permisisset; immo quum neque discept re velimus, an tantae vires in statu Naturae purae carnali Concupiscentiae esse potuerint, quantae nunc a nobis sentiuntur; supere i solum, ut inquiramus feceritne Deus revera, an non, in primordio rerum hominem adeo inordinatis motibus Concupiscentiae libidinosae obnoxium. Phereponus cum Pelagianis assirmat. Catholici cum Augustino negant. Id ostendimus primo, quia magis decuit divinam bonitatem atque iustitiam, ita hominem innocentem condere, ut corpus animo, inferiora superioribus placide subdita forent: quod
certe secus nunc evenit in isto corruptae naturae statu. Deinde quum constet, Adamum in maxima cum animi, tum corporis selicitate a
Deo fuisse creatum, quis eam in illius membris pugnam, eumque peccati fomitem, easque Concupiscentiae vires in illo fuisse credat, quae nunc maximam vel hominibus piis & infelicitatem & periculum animae creant λ Sed quod rem evidentius tangit, haec de primis parentibus scripta sunt Gen. a. v. 23. Erat autem uterque nis
dus, Adam scilicet, o uxor eius; 2' non erubescebant. Nihil igu
422쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 383tur pudoris nuditas innocentibus hominibus attulerat non alia de caussa, nisi quia nullum adhuc praeter voluntatis arbitrium in mem bris suis motum, nullam carnis rebellionem, nullum intestinum mem brorum bellum contra mentis legem senserant. At postquam Deo inobedientes peccarunt, uri habetur Gen. 3. v. 7. Aperti funt oculi amborum ἰ quumque novissent Is esse nudos, consuerunν folia fleus, fuerunt sbi peνiκοmara. Profecto aliud. novi in se, ac in mem. bris suis animadvertere primi homines non potuere, cujus illos pudere inciperet, nisi Libidinis motus vel invita voluntate factos. Tum sentire coeperunt sui peccati poenam, tum se divinis donis spoliatos deprehenderunt, tum puduit illos novae deformitatis, ideoque perizomata , sive succinctoria, atque femoralia, mari ebagoris, , sibi concinnarunt, ut suis aliorumque oculis pudoris aut lasciviae materiem subtraherent. Ergo tum primum nata est turbida illa Libido, inflictaque hominibus primis in poenam primi peccati a justo Deo fer. vere sinitur in eorum posteris, quum antea nonnisi ex imperio, aut
consensu mentis atque rationis ea membra moverentur, quibus limmo ad generationem utitur.
Quid quaeso ad haec tam luculenta divinae Scripturae verba reponit Phereponus 8 Scripserat Augustinus Lib. I 3. Cap. 13. de Civ.
Dei haec de primis parentibus: Senserunt ergo noυum metum inobeis dientis carnis fuae , tanquam reciprocam poenam inobedientiae fuae. Hujusmodi opiniotiem commentum Phereponus statim vocat. Tum
ait pag. 383. Ne quid aliud heis dicam, non debuit disere, fi mrunx, sed sensi Adamus; nam motus aut nullus fuit in Eva, aut rarae minime conoicuus, oe qui eam in ruborem dare posset. Telum
hoc vetus est e Iuliani pharetra petitum, sed ab Augustino jamdiu
protritum Lib. 4. Cap. 13. contra eumdem Iulianum . Attamen quum nos moneat Censor, ut de nuditate primorum parentum cum alios Interpretes, tum praesertim Ioannem Clericum consulamus: illi habendae gratiae, quod ex Interpretum vulgo aliquem seligat, in quem edocendi nos onus transferat. Et ego quidem novi Ioan. nem Clericum, virum & eruditione & ingenio critico revera celebrem, sed licentia quoque opinandi aeque famosum, adeoque in sanctos Patres animatum, ut quum ipsum audis, alterum, immo ipsum Phereponum audire te putes. Varias Interpres ille Interpretum sententias congerit ad explicandam primorum parentum nuditatem, &perizomata, tum probare videtur, qui dicat, nudum in eo loco nihil aliud significare quam peccarerem, seu hominem, qui se peccasse . . aeom. X. P. I. C c c ani.
423쪽
a 85 DE INGENIORUM MODERATIONE
animadverterit. Nobis non irascatur Phereponus, si novum hunc suum divinarum Litterarum Interpretem dicimus interpretatione sua ridendos incredulis exhibere aut Mosem divinum illius Historiae Scriptorem, aut ipsos parentes primos. Cognoverunt nempe isti se peccatores esse, atque ideo minus honestas corporis partes velavere cinctoriis; sive, ut ipse conjicit, tectum, sub quo habitarent, sibi composuerunt. Quis haec audiens non rideat aut hominum illorum consilium, aut Hiltorici sacri ingenium 8 Nam quid rei habent perizomata consuta, & nudis membris aptata, aut habitaculum sibi constructum, cum cognitione antecedentis peccati Num tegere animae peccatum poterant nova illa integumenta membrorum 8 Sed Clericus nullam pudoris caussam in Adami & Evae nuditate reperiebat, I motis nempe arbitris, & sine consensu voluntatis, atque ideo sine culpa nudis, aut etiam sine culpa ad libidinem concitaris membris. Phereponus vero, quum nullus, aut saltem non conspicuus, fuerit motus in Evae membris, nullum sentiri ab ea potuisse pudorem ait, eidemque propterea nullam tegendi corporis necessitatem fuisse. V rum nos cum Augustino dicimus, Evam in membris suis intestinam novamque pugnam, ac inobedientiam sensisse. Sensit ipsa, quid comspicua viri nuditas in se intuente eniceret; & hinc didicit, quid vicissim in viro feminea nuditas efficere posset. Insolita haec erant,ia nullo negotio in poenam criminis a Deo inflicta fuisse uterque intellexit. Quare perizomatum ope deformitatem hujusmodi ausere dam, & subtrahendam oculis Adam excitatricem injustae libidinis nuditatem Eva quoque cognovit. Ceterum quum pudor sit tristitiae species e metu infamiae propter aliquod vitium aut culpam: quis non videat pudori locum fui se in primis parentibus ad novum illum membrorum ac libidinis affectum sine voluntatis imperio excitatum Z Praeterea nonne & nos pudet, & merito pudet, alia quaedam corporis vitia prodere, ac palam deserre, quando iis animi nostri vitium & peccatum caussam dedit Immo nos pudet etiam, & iure pudet, si quum facile possumus, non ea quoque oculis aliorum eripiamus, quae aut molestiam doloremque ipsis creent absque utilitate ulla; aut eorum animos Scsensus ad aliquid alliciant ac impellant, quod rationi rectae minime conveniat; aut culpam tacite exprobrent; aut alicujus morbi, sive calamitatis nostrae, quam culpa adduxit voluntaria, & pellere voluntaria amplius medicina non potest, alios moneant. Tales pud ris caussas in se invenerunt Adamus & Eva, ubi se nudos conspe-
424쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 387
xere, & noverunt, inobedientes carnis motus ex antecedenti peccato venire, & alienis oculis, phantasiae, ac menti periculum se ingerere, & inobedientiam mentis per illos motus accusari. Qui amtea innocentes, membra sibi ad nutum obedientia habebant, & alterius nuditate conspecta nihil sentiebant in se, quod voluntati repugnaret, sive mentem de sua tranquillitate ac regno dejiceret, peccatores postea facti non potuerunt non pudore suffundi, quum ad aspectum nuditatis tam diversa in sese experirentur; ideoque velandum censuerunt, quod eorum quoque posteri velandum nunc cenissent, ab ipsa natura edocti. Nunc audi Augustinum ipsum Lib. 4. Cap. I 3. contra Iulianum. puid autem de moru feminae, cuius tuam puduit, inaniter argumenrandum putasti P Non utique femina morum visibilem texit, sed quum in eisdem membris tale aliquid femriret occultius, quale vir senserat, ambo rexeruns, quod alterutrum
videndo in alperutrum commoti ambo senserunt, oe vel unusquisque sibi, vel alter alteri erubuerunt. Phereponus tamen insitum fuisse nobis a natura morem illum operiendi pudenda tacite negat in Notis ad Cap. I . Lib. I 4. de Civ. Dei. Augustinum enim assirmantem, vel apud ipsos Barbaros, atque Brachmanes in more id esse politum, non vera narrasse nos
monet, pag. 383. quum in Africa atque America sint gentes plane nudae, uti ex oculatis testibus ipse didicit. Sed quamvis populi nonnulli sint, qui nudo penitus corpore adhuc incedant, num ideo minus verum, nos a natura edoceri inhonesta illa membra velare 3 Alioqui non comedere humanas carnes, non mactare senes, sive ipsos etiam parentes, ut senectutis incommodis eripiantur, & abstinere a rapinis, caedibus, aliisque Ieterrimis ac vituperandis moribus, ne inter leges quidem naturae referremus; sunt enim quidam
in Africa & America integri populi, qui talia adhuc faciunt, Scsne pudore faciunt, sive quod licita censeant, sive quod habitu in
iniquitate firmato pervenerint ad exuendum, sive non sentiendum qualemcumque in iis operibus pudorem. Ergo quod adhuc vivant quaedam gentes moribus barbarae, numero paucae, quibus pudori non sit nudis plane membris incedere, nihil impedit, quominus dicendus sit insitus nobis nuditatis pudor, quando aliqui, iique cultiores,& innumeri populi, noliram in sententiam exemplo suo conveniunt.
Verum Phereponus, quanquam concedat, pudorem nuditatis in. de partim ortum videri, unde dicis Augustinus; attamen addit, multas alias accessisse obtegendi corporis caussas , videlicet ne liberis
425쪽
exemplo pessimo, & pravo ad intempellivam luxuriam incitamento foret parentum nudorum aspectus; ne foedum quid singulis mentiabus seminae exhiberent; ne conjugati ad adulteria excitarentur. Subinde vero scribit: Bine paularim narus nudisHis pudor, hoc est e caussis, & rationibus, quas ipse Phereponus refert, Don quas Augustinus affert. At nos vel ante istas caussas a Pherepono memoratas,
quando certe neque liberi Adamo, neque alii conjuges praeter Adamum, Sc Evam erant, ortum habuisse nuditatis pudorem dicimus ex fide Litterarum sacrarum, quae mentiri non possunt, & quas non satis animadvertit Phereponus, quantopere ipse per latus oppugnet, ac vulneret, & dubiae fidei faciat, quum talia scribit. Nihilheic dico de latebris vel ipsi conjugali copulae merito quaesitis, quas ideo tantum Phere ponus tolerat aut probat, quod avertendi sint Ibberi ab eo periculoso aspectu, non autem quod ipsa res, in se spectata, pudenda sit. Quasi liberis solis, & non quibuscumque aliis hominibus, haec sint abscondenda ; & quasi hoc ipsum satis non ostendat, aliquod naturae vitium in iis actibus esse, qui ad impudicitiam, & ad scelera, si conspiciantur, reliquos accendere possunt;& quassi ea res pudenda non sit . quam subsequitur agentis infamia, nisi remotis arbitris ac testibus fiat. Haec leviter excussisse sit satis. Accuratius Pherepono respondendum est irridenti Augustinum , qui Cap. a I. Lib. 14. de Civ. Dei agens de ratione, qua in statu naturae innocentis propagatum fuisset genus humanum, ita scripsit.
Voluntati membra illa, ut cetera omnia, servιren . Ita genitati amvum vas in hoc opus ereatum seminaret, ur nunc terram manus. Ad
quae statim Phereponus pag. 386. me est, fine ullo volumaxis v. petita; nam eam libidinem viat Augustinus esse peccatum. Non exaggeret quaeso Censor noster, non imponat lectoribus credulis Fuisset etiam in innocentiae statu sua sensibus & earni voluptas, sed quae mentem non obrueret, sed quae rationem in sua tranquillitate relinqueret, non qualis nunc sentitur. turbida, immoderata, & homunem ad belluarum conditionem dejiciens. Fuisset & voluptatis ampetitus, sed rationi omnino obtemperans atque subjectus; & ho Voluptatem appetiisset. non tanquam finem, sed tanquam medium ad ea, quae instituto suo, ac homini ut rationali convenirent. Haec Augustinus non negat, qui & Cap. 26. ejusdem Libri I 4. de Civitate Dei haec scribit: Absiis, ur suspicemur, non poruisso notem feri sine libidinis morbor sed eo voluntatis nutu mowrentur ilia mem bra , quo cetera o sine ardoris illecebroso stimulo cum tranquill rate
426쪽
IN RELIGION NEGOTIO. L B. III. 389
animi ct corporis. Et lita 4. Cap. , . contra Iul. Auis negas fuimrum fuisse concubitum, etiam si mrearum non praecessisset 8 Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, iba etiam genitalibus voluntate moris, non Libidine eoncitatis, aut cerae σιiam ipsa Libidine, non qualis nune est, sed ad ovium voIuniarium ferυiente . Eodem autem Lib. Cap. I 4. acute distinguit a vivacitate, utilit te, & necessitate sentiendi. Libidinem sentiendi. Tum infra, ne nimium, inquit, videmmur ostendere.homines, qui voluptatem corporis quomodocumque diem
dunt, concedit, credi posse, in illo tantae felicitatis Ioco earnatium fensuum fuisse Libidinem, sed ita ut omnimodo rationali subdita το-ιuntati, non alias adesset, nisi quum per illum υel saluti esset comporis, vel stirpis propagini confutendum: oe tanta adesset, ut nulla ex parte mentem de supernarum cogitasiosum delectatione deponeret oeci Vide & Lib. I. Cap. 17. contra duas Epist. Pelag. Ab innocentis igitur Adami conditione exclude illecebrosum illum ardoris stimulum , qui nunc solum homine invito membra movet, sed etiam adversus mentis legem pugnat, Ratiunemque reluctantem non raro sibi subjicit, ac turbida delectatione absorbet, & Libido cadinis appellatur. Cetera quibus generationis opus completur, a terrestris Paradisi felicitate non abfuissent. Immo tunc, ut sanctus Thomas T. I Summae qu. 98. Art. a. ad 3. inquit: Fuisset maior delectatio fensibilis, quanto esset ρuxior natura, o corpus magis fensibile. Denique Augustinus libidinem carnis ita Peccatum quandoque nominat, uti Apostolus Concupiscentiam Peccatum appellavit; nimiarum non ut is inserioris partis motus formale Peccatum & culpa sit, sed quod ad Peccatum & culpam inclinet; & tunc duntaxat proprium & verum fiat Peccatum, quum ad illicita ac inhonesta voluntatem rapit. Iam id supra nos demonstravimus. Quare videat Phereponus, se aerem uerberare, & sibi larvas effingere, ut cum iis digladietur. Quum Augustinus ait, ita seminandum fuisset genia
rati arvum, ux nune terram feminat manus, obedientiam tantum exin
primere voluit membrorum geperationi inservientium, qualem h manae menti praestat manus, non autem e sensibus delectationem moderatam exclusit, quam tamen in innocentiae statu nihil Ratio.
ni perniciosam futuram fuisse putamus. Quamobrem inania plane sunt, quae postea Phereponus congerit, ita scribens pag. 386. Eadem opera dierae debuisseν Aguitinus ane itum cibi grari peccatum esse, nee primos parentes, quum fructus iistros o luciandos comederant , ulla voluptare ritillaras fuisse OGAdde Diuitiaco by Cooste
427쪽
Addere etiam eum oportuisset, bruta, quorum organa nostris non abs milia sunt, nullam quaerere in naturalibus actionibus voluptarem , nam
sane non perearunt; sed iis defungi Donte naturae, sine ulla penitus cupidιtate. Non haec certe absurda dicere debuit Augustinus, quia nusquam, nisi in Phereponi cerebro, dixit, sine ullo voluptatis appetitu , & sine ulla delectatione sensuum innocentes homines prolem fuisse seminaturos, & nunquam docuit Libidinem ipsam proprie Peccatum esse, nisi eidem contra Legis edicta obediatur . Et miror, quei toties Phereponus comparationem instituat inter pecudes ac animalia ratione praeditas neque consideret, multa esse homini quidem & brutis communia, quae tamen in brutis, quippe Ratione destitutis, laudanda sint, aut saltem non vituperanda, in hominibus autem Ratione utentibus & foeda sint, & vituperanda,& rationali creatura prorsus indigna. Aliud enim es astieris, o aliud Publii Africani bonum, olim Cicero aiebat. Sed minus tolerandis declamationibus haec de Augustino scribere pergit nuperus Censore Postquam Deum plane alium descripsit, ac est, quamque a Scriptura
nobis praepingitur e toti etiam naturae vim in eo, uν possit pravarInterpretoiones obscurorum aliquor Seripturae loeorum iners. Ubinam
Deum Augustinus describit alium, ac est Ubinam, & qualem naturae vim infert 8 Et quaenam sunt obseura illa Scripturarum loca, quibus abutitur; ut caelum terramque misceat ρ Sed haec ut sine magno Iabore interseruntur a confidentissimo homine illo, ita a n his nullo labore negata suapte natura cadunt. Ab eodem sente veniunt subsequentes Censoris notae ad Cap. 24. Lib. I . de Civ. Dei. Augustinus, inquit ille, turpia commenista heis nobis propinat, dumtaxat ut rationem reddat rei, quae nec fuit, nec erit; nimirum, generationis ιiberorum in statu innocentiae,
si in eo primi parentes pers erassent; O' quidem quia statuit perem
sum id esse, quod ines napurae omnium animatium nee usquam damna tuis, s modo intra leges eontineatur: nimirum Cupiditatem eoniugii,
postquam pubonaris annos arrigerunst. Nihil horum sensit Augustunus, immo oppositum sensit, eique talia absurda unus pro sua liberalitate affingit Phere nus. Neque enim Cupiditatem conjugii unquam Libidinem Augustinus appellavit , multoque minus culpae
damnavit. Alia fuit ipsi, & plane diversissima carnalis Libidinis
428쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. voluntas se abripi sinit ad consentiendum illicitis. Pelagianis ergo
oculis, & exulcerato animo, & apud Calvitianos tantum Interpretes, Libros Augustini Phereponus legisse videtur. Sed ut istam denique controversiam expediamus, & uberius
constet, quam contra omnem rationem heic Augustino Phereponus insultet: dicimus, verum quidem esse, humanam mentem atque rationem ex constitutione naturae habere non posse, neque debere semper ad nutum suum obedientes corporis vires, motus, humores,
somnum, appetitus, & alia; quae ad vegetabilem, & animalem,& mechanicam membrorum oeconomiam pertinent. Naturaliter etiam accidit, ut caro sua munia exercens, & in delectationes sibi congruas tendens, adversus spiritum concupiscat , & ingratos ac perniciosos tum animae, turp rationi motus eliciat. Poterat & istud contingere in statu Naturae purae , non ex culpa sapientissimi atque optimi Creatoris, sed ex elementorum compage & discordia, atque ex ipsius Naturae creatae desectu. At certum est nobis aliter institutam fui Lis a Deo Naturam primi hominis, hoc est, peculiari divinae Gratiae praerogativa, & supranaturali freno ita contemperatam atque firmatam, ut non simeretur caro quidquam pugnare, neque dolor,bus, neque pravis assecti bos, adversus mentem atque rationem, quum Anima pariter & Corpus mirabili tunc fruerentur tranquillitate ataque harmonia. Peccavere primi parentes. Tunc sublatum fuit illud caelestis Gratiae frenum, tunc desiit peculiare illud muneris divini praesidium. Quare in homine a sibi 2 cum naturalibus relicto su pte natura emersere tot illi desectus, vitia, & pravi appetitus tum Corporis, tum Animae, quae ab omnibus Adami posteris sentium tur adhuc, & graviora fiunt, quando ad originale Peccatum actualia etiam crimina accedunt. Iraque per nos etiam liceat Pherep no, tum famem, sitim, & libidinem, tum alios corporis motus mechanicos, nunc Naturae humanae & spiritui plerumque graves ac infestos,i appellare sub ea ratione desectus naturales hominis, quia
ab ipsa hominis Natura sibi relicta, & non bὶ a Deo tali creata procedunt. Liceat, inquam, ipsi, dummodo is quoque fateatur, altiter e divinis manibus innoceatis hominis Naturam exiisse, hoc est, invidenda felicitate Corporis praeditam , & forti Rationis imperio
in inferiorem appetitum donatam; tot vero Corporis aerumnas, Scpravos ac effrenes Animorum affectus, quibus obnoxii nunc sumus, i . . ia pri-
429쪽
a primi hominis inobedientia fluxisse, & esse Peccati illius poenam,
atque adeo sub hac ratione dicendos non esse naturales humanae Naturae desectus. Haec Augustini sententia est, haec sententia veracis Ecclesiae.
Quum ergo dicit Augustinus, turbidum Libidinis aestum nune
humanae naturae communem cum brutis, ablaturum fuisse a statu
originalis justitiae primorum parentum, nisi eos de tanta laci & n turae beatitate dejecisset divini praecepti violatio: quid quaeso dirucit, quod non . facillimum Deo &.ejus bonitati convenientissimum
fuerit facere, & Naturae humanae contingere, Deo uolente, non potuerit ρ Deum autem & hoc revera voluisse, & revera secisse, nemo nisi Pelagiana vertigine praeoccupatus, non perspiciat apertissime scriptum in sacris Litteris . . Ex humorum pugna, &, corruptione, atque ex mechanicis legibus nunc ex Anima omnium hominum lat. vitur Corpus, quam dissolutionem monem appellamus. Et tamen nisi vetitum comedisset pomuth; mortem primus parens nullam sensisset, uti Deus Gen. II. II. pollicitus fuerat, atque adeo nullus e tot aliis mechanicis motibus, hoc est, morbis, R periculis, quas hominem ad mortem compellunt, tunc futurus erat. Moin quoque mechanico, & natura Corporis ita ferente . nunc parientes mulieres gravi dolore torquentur. At innocens Eva nihil tale sensisset. Ennaturali etiam terrarum ingenio nunc tribuli 3c spinae emergunt:
homines vero in sudore vultus sui vesci pane coguntur: quae tamen omnia ab innocentis Naturae statu abfutura fuisse didicimus Gen. Cap. III. Si tot ergo praerogativis primorum parentum corporalem vitam donavit Deus: quanto majoribus eorum vitam spiritalem, hoc est Animam, ditasse credendus est; ut nempe Rationi prorsus o temperaret, & subjecta esset caro, nollumque motum ederet, quo tranquillitas & sanitas Rationis beatissimo illo tempore laederetur Et ad ipsam Libidinem foedam quod attinet, cujus effrenem impetum , & voluntati obluctantem, & rationi rebellem, nunc nemo non sentit, cujus neminem honesta di kernentem non pudet, immo non piget, nonne satis aperte innuunt divinae Litteras ipsa quoque caruisse primos parentes, quando nullus eo nuditatis pudor ante peccatum urgebat; post peccatum vero ira invasit, ut illIco inbone
fla corporis membra quo etiam epitheto luerenda Apostolus ipso distinguit in I. ad Cor. XII. se morali 1 operuerin 3 Haec serici perpmde. Lege itidem, quae Augultinus non uno in loco de hac re luculentissime conscripsit, & potissimum Lib. 2. Cap. 3o. de Nupt.
430쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 393
& Concup. & contra Julian. Lib. 3. 4. 3. & de Civ. Dei Lib. 14.& contra duas Epiliolas Pelagianorum. Tum vero palam fiet, tantum abesse, ut Augustini & Catholicorum sententia ullam naturae vim inserat; ut qui inter Christianos secus sentiat, & sequi heicvelit sive Pelagianos, sive Phereponum, atque Socinum, manifestam vim auctoritati divinarum Scripturarum inferre deprehendatur.
Phereponus Pelagii Patronus. Discopi Catholici propter damnarum
Pelagium perperam intustitiae accιι fati. Liberum Arbitrium reυ ra a Pelagianis inflatum. De qua Gratia Dei disputareiur inter Catholicos atque Pelagium. Post Augusinum non adoptatae in Ecclesia Catholica Pelagii Opiniones. Consectaria quaedam dura a Pelagianis . oe a Pherepono ob ecta, minime admissa in Augusiniana Senientia de craria oe libero Arbitrio. 6 uam Grais riam ne ret Pelagius. Africani Patres a Semipelagianimi nota liberali, Er aequitas in eorum Iudiciis contra Pelagium ae Ca
testium minime doderata. AM Pelagii patrocinium, ut hactenus vidimus aperta fronte
7 Phereponus suscepit . Quum autem pugnam pro deplorato Haeresiarcha multis aliis in locis, & acrius etiam quam an- π tea, istaurare non erubescat, res poscit, ut continuata serie orationis perpendamus, quidquid ille proseri in Pelagianae Haeresis tutelam. Epistola inter Augustinianas I s. olim so. data est ad Innocentium I. Pontificem Maximum a Patribus Carthaginiensis Concilii habiti A. C. 416. contra Pelagianos. Multa ad verasus illam commentatur Phereponus, odio non minus in Augullinum, quam in Ecclesiae Catholicae doctrinam. Quod tamen ante. Iam faciat, veritus ne quisquam flum candorem calumnietur, Leis ores praemonendos censet, multa esse, quae sebi in doctrina Pelagii, ei que sequacium improbentur, adversarios tamen ejus non ita 1ese gessisse, ac ratiocinatos esse, ut a se possint etiam per omnia probari. Amo candidam hominis confessionem, sed adeo brevem Robscuram in re tanta non laudo. Vereor siquidem, ut apud attentcs Lectores candore hujusmodi suo eluere ulla ex parte possit su-