장음표시 사용
451쪽
Subinde inquit Phereponus, neminem unquam negan, quin Deus per Iesum Christum nobis dederit victoriam de peccato. At Caelestius, uti ex Actis Dio olitanae Synodi constat, affirmabat: Dei Gratiam secundum merita nosyra dari ' quia si peccaroribus illam dat, videtur esse intusus; quem errorem damnavit ipse Pelagius,
nescio animo ne, an voce tenus, in eadem Synodo cap. 12. Augustinus autem in Lib. de Haeres cap. 88. auctor est, in posteriorubus suis Libris Pelagium instaurasse eamdem sententiam, & scripsi
se: Gratiam Dei, qua liberamur ab impietate, secundum merita n syra dari. Sed ut mittamus acrem illam, quae inter eruditos adhuc vertitur, controversiam, nempe an tandem Pelagius confessus fuerit,
gratis Deum remittere hominibus peccata quod Augustinus nouuno in loco factum memorat , & quid per peccatorum Remissi nem Pelagius significare vellet : potius insistamus Apostoli verbis. Victoriam reserre de peccato duo significare potest, videlicet vel a se expellere peccatum jam admissum, vel ita repellere, ne admittutur: quod postremum fit, quum tentationibus daemonis, mundi lacarnis, nos ad peccandum solicitantibus, resistimus fortunato successu. Utrumque heie ab Apostolo dicitur. Cuinam autem debemus laudemia gratias, quod expulerimus a nobis peccatum, illud ve in nos i trare non siverimus Θ Num viribus humanae Naturae in creatione
inditis, quibus aeque praediti sunt Christiani atque Infideles 8 Nequaquam, sed quidem Deo, qui Filii sui Servatoris nostri intuitu, peculiari ac supranaturali Gratia in eum credentes donat, tum ut luberentur a peccatis commissis, tum ne in nova labantur. Immo animadverte, Apostolum de peccatis potius non admittendis, quam de admissis, & de tentationibus quae quotidie a piis fidelibus sup rantur, quam de superatis, agere videri; ita enim ejus Graeca verisba se habent; τῶ Θεοῦ χαρις τῶ ἡψν το νῖκος. Deo graria sit danti nobis victoriam. Hinc Deum quotidie rogamus, ne nollinduci in tentationem, ne peccatum regnare in nobis sinat, sed nos liberet a malo: quod petere a Deo in Pelagii sententia utile quiadem, sed necessarium non erat. Ostendat nunc Phereponus, Pel gianos unquam sincere consessos fuisse, non posse humanam Nat ram, liberumque Arbitrium sine adjutorio interno Dei, sine Gratia Salvatoris, aut assurgere, aut abstinere a peccatis. At istud ille nunquam ostendet. Pelagium, quod hoc ipsum negaret, his Apostoli verbis Africani Patres aggrediebantur. Hinc Augustinus, quoties Pelagius Gratiam Dei statuere in illo tantum videbatur, ut praeterita
452쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 4IS
peccata auferret, toties ab ipso etiam exigebat ut lateretur, necessa. riam esse Gratiam Dei, ne nova peccata committantur. Iterum lege Epistolam sis. nunc I 77. ubi Africani Patres ajunt de Pelagio, Πυe Gratiam dixeris esse liberum Arbitrium, fυe Gratiam esse R missionem peccarorum, Iiυe Gratiam esse Legis praeceptum: nihil e rum dicit, quae per subministrarionem Spiritus Sancti pertinent ad
concupiscentias tentat onesque vincendas oeci Hiuc oramus, ut peccat
rum tentationem superare possimus, ut Diritus Dei, unde pignus a e imus adiuυer infirmitatem nostram. Similiter in Lib. de Natura& Gratia Cap. 34. Augustinus ait: Hane iste misericordiam, oe mmdicinale Salυauris auxilium, tantum in hoc ponit, ut ignoscar commissa praererita, non ut adiuυet ad futura miranda. Sed in tanta luce ne Phere ponum quidem ipsum futurum fuisse caecum arbitror, nisi unum illum afflatum ineluctabilem, hoc est, Calvinianum illud coinmentum, quod Augustinus atque Africani Patres nunquam tradide. re, ante oculos ipse semper haberet. Non quia idonei fumus eogitare aliquid, quasi ex nobismetipsis,
sed fuscientia nostra ex Deo es. Haec Episcopi Africani proserunt
ex Epistola.a. Cor. III. 3. Phere ponus vero ita reponit: Sufficiem 3ia fane omnium Christianorum, ais regitandum aliquid Evangelio tam furaneum, est a Deo p quis enim nescit, Eυangelium non ingenis hominum, sed Deo deberist Aa Apostolorum praesertim susscientia, ad munus ad quod motati fuerant, fustinendum non humana, sed divina Dir. Ergo, si fides Pherepono, Apostolus heic significat, ideo
non posse dici Christianos lassicientes ex se, aut idoneos ad cogitandum aliquid Evangelio consentaneum, quia Evangelium non ingenio hominum excogitatum suit, sed solius Dei. At quis certum fecit Criticum istum, nisi de Evangelio quod certe Dei, non hominum, opus est) loqui heie Apostolum ρ Dixerat Paulus, Corinthios Epistolam esse vivam, quae in suam ipsius commendationem
pateret omnibus hominibus; Epistolam, inquam, Christi , quippe Christum palam amplexi fuerant; Epistolam ab ipso Paulo ministratam, quia illius ministerio conversi ad Christum fuerant: Epistolam
scriptam, . non atramento, sed Spiritu Dei vivi, quippe Spiritus Sanctus in eis sua virtute habitabat, atque in eorum cordibus Caritatem diffundebat, unde praeclara pietatis opera quotidie effluebant.
Nescitis scripserat iam ad eosdem Corinthios Apostolus in priori Epistola III. is. quia templum Dei sis, oe Spiritus Dei habitatis vobis P Tum in loco, quem prae manibus habemus, pergit d,
453쪽
cere: Fiduciam autem talem habemus per Chriseum ad Deum: hoe
est: duum dixerim, Epistolam Dei vivi vos Corinthios esse, vosque& Fide in Christum, & Caritate quae in tabulis cordis per Spiristum Sanctum inscripta est, conspicuos ita esse factos, ut ab omnibus hominibus laudemini; dixerimque, me instrumentum atque ministrum fuisse, ut ad tantam lucem, atque felicitatem perveneritis:
gloriari quidem, sed gloriari in Deo, de fructu praedicationis meae
nos debemus per Christum Dominum nostrum; Gratia enim Christi, meritis virtute atque potentia illius, me suo minis ro utentis,& non virtute vestra, neque mea, tales evasistis. Postremum hoc
significatur subsequentibus verbis: Non quod sincientes sive idonei
smus cogitare aliquid a nobis, quas ex nobis, sed sincientia nostra, sive etiam velis, idoneitas nostra ex Deo est. Id est: quod tales facti sitis ex ministerio nostro non virtuti meae, non vestrae, id adis scribendum est, sed quidem Deo, atque illius misericordiae & Gra. tiae; nam nos ex propriis naturae nostrae viribus nihil, non dicam facere ac ditere, sed ne cogitare quidem possumus, quod perducat
ad Fidem, & amicitiam seu Caritatem Dei , nisi Deus ipse per Christum nobis id donet, uti mihi & vobis donasse successus meae
praedicationis jam comprobavit. Haec germana loci illius interpretatio, ad quam confirmandam afferre etiam possemus sanctorum Patrum, hominumque eruditissim rum documenta complura. Quare & sanctus Hieronymus loco eodem contra Pelagianos jam usus fuerat Lib. 3. Cap. 3. Dialog. Non ergo, ut Phereponus putat, ideo solum Apostolus ait, Christianos sufficientes, sive idoneos, non esse ad cogitandum aliquid Evangelio consentaneum, quia Evangelium non ingenio hominum, sed Deo debetur. Cogitare quippe aliquid Evangelio consentaneum, duplici mo. do fieri potest, nempe aut mente solum concipiendo, seu percipiendo, quae Evangelium narrat, praecipit, vetat ac monet, ita ut in homine eorum nuda simplexque apprehensio tantummodo fiat; aut ita concipiendo , ut iis mens adsentiatur, atque ad illa jam a prehensa seratur deliberato rationis judicio, & voluntatis intimo affectu. Phere ponus priori modo loquutum censet Apostolum, dum inisquit, Christianos lassicientes non fuisse ad cogitandum per se Evangelica praecepta, monita & documenta, nisi Deus per Apostolos eisdem adnuntiasset Evangelium ipsum, quod certe ipsi Deo, non autem hominum ingenio, debetur. At hoc a Pauli mente abhorret;
non enim gloriatur, neque gloriatus fuisset Apostolus in Christo, &per Dis ac by Gooale
454쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 417
per Christum, quod Corinthii tantummodo apprehendissent, atque intellexissent ex ore ac praedicatione sua Evangelium, quum constet innumeris aliis populis, tum illo, tum subsequutis temporibus an nuntiatum fuisse Evangelium, qui tamen idcirco neque crediderunt Evangelio sibi praedicato, & apprehenso, neque consentanee ad Evangelium vixere. Igitur secundo modo Corinthii cogitarunt ea, suae Evangelio consentanea erant, hoc est, non solum intellectu, ed Sc voluntate, amplexi sunt quum Fidem Christi, tum Caritatem; eoque virtutum splendore inter Christianos effulgebant, ut omnibus admirationi essent, atque in iis laudaretur Apostolus ipse . Atque hie sensus iis Pauli verbis. Sufficientia autem, sive idoneitas ad cogitanis dum hoc pacto ea, quae sunt consentanea Evangelio, nequit dici inde prosecta, quia Ευangelium non ingenio hominum, sed Deo debes. tur; nam ut dixi, Evangelium ab aliis etiam percipitur, & tamen salubriter non percipitur; & nisi Evangelii praedicationem Deus peculiari sua Gratia comitetur, homines neque convertuntur, neque
divina Caritate ad bonas cogitationes, & ad opera pia foecundantur. Hoc idem Apostolus denuntiarat in priore Epistola ad eosdem Corinthios III. 6. ita scribens: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus Merementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui inerementum dat, Deus. Hoc est: Ego quidem Euan. gelium vobis praedicavi, Apollo vos baptizavit, sive superaddidit Christinae Disciplinae praecepta. At nemo ex vobis ex solo nostro ministerio prosecisset ad Fidem, & persectionem Christianam, nisi Deus illuminando mentem, & inspirando in voluntatem vestram, vos intimo suae Gratiae vigore ad hos Fidei & virtutum fructus
intacta libertate Arbitrii vestri perduxisset. Quibus ex verbis intelligas, lassicientiam ad cogitandum aliquid boni, aliquid quod ad salutem pertineat, aliquid vere consentaneum Evangelio, non a nobis esse , non ab Evangelii nuda praedicatione ejusque apprehensione,
sed ab ipso Deo, hoe est ab ipsa Dei Gratia interiori, intellectum
illuminantis, & voluntatem moventis ad bonum. Hoc illud est, quod ostendere volebant, & reipsa ostendunt Africani Patres, Iaud tis Apostoli verbis, quibus frustra Phereponus alium sensum affingit contra ipsius Apostoli mentem. Denique ex eadem Epistola 2. ad Cor. IV. 7. citant Episcopi hunc locum: Habemus thesaurum issum in vasis fctilibus, ut eminemria virtutis si Dei, oe non ex nobis. Eodem loco usus est Hieronymus contra Pelagium Dial. 3. cap. 3. Thesaurum tamen istum m. X. P. I. G g g esse
455쪽
esse dona Apostolica ait Phereponus, ideoque nihil pertinere ad Gratiam, de qua cum Pelagianis disputabatur. Sed inter ista dona Ap stolica quis docuit Phereponuin non computandas esse Virtutes omnes, earumque principem in primis, ardentem Caritatem Dei, & Proximi 3 Quid reliqua dona Apostolis a Deo concessa prosuissent, si istam quoque Caritatem eisdem non donasset Deus 8 Idem Apostolus ad Corinthios in priore Epistola cap. XIII. I. iam haec scripserat: Si linguis hominum loquar oe angelorum: oe s habuero probetiam, oe'nουerim mystiria omnia, oe omnem frientiam; oe s habuero omnemsdem oeci Caritatem autem non habuero, nihil sum, nihil mihi prodes, &c. In altera vero Epistola, quae nunc- argumentum nobis disserendi praebet, cap. U. I . explicat Apostolus, quid se urgeret, impelleretque ad laboreς pro Corinthiis susceptos. Caritas, i quit, Christi urget nos. Unde autem Caritas ista in Apostolos venerat Z Num ex eorum viribus, num per liberi Arbitrii conatus Τ Nequaquam Τ sed quidem a Deo, sed quidem per Spiritum Sanctum. Caritas enim ex Deo est, ut habetur I. Io. IV. s. oe Caritas Dei istis es in cordibus nostris per Spiritum San tum, qui datus es nobis, ut inquit Paulus ipse ad Rom. V. s. a qua Caritate Dei non angustia, non fames, non persequutio ulla poterat ipsum ceterosque Apostolos separare. Quapropter Apostolus, quod ipse tam sortis esset inter tot adversu ales atque pericula, Sc quod tantus frustus in populis praedicationem Euangelii, suumque Apostolicum ministerium subsequeretur non suis, non auditorum viribus, industriae ac sapientiae adscribebat, sed potentiae ac virtuti, idest Gratiae, divunae, ut sublimitas, sive eminentia si virtutis Dei, oe nou ex nobis. Quid ergo Phereponus ait, nihil haec verba pertinere ad causam, quam Catholici adversus Pelagium tuebantur Θ Immo quei pronuntiare potuit, ne unum quidem ex iis Scripturarum locis quibus hactenus lucem attulimus, probare id quod volabant Africani PatresfJudicium Lectorum appello.
456쪽
Orandi quIdem Dei utilitas in hominibus, sed non necessitas, a Pelaugio admissa. Aliae Phereponi accusationes confutantur. Non omnia dona Eυangelica Pelagius eo usus est. Gratia Dei, quum opponitur Legi in Deris Litteris, non semper Evangelium merum significat, Phereponus o Hammondus putant, raram ben scia Dei per Eυangelium collata, oe praesertim Fidem, o Caritatem. Deum impossibilia non iubere, Augustini oe EcclesM Catholicae sententia es. Pelagiani inimici Gratiae Dei.
PVRψvητ diςere Carthaginienses Patres in sua ad Roma.
num Pontificem Synodica Epist. I s. alias so. ex sacrilegis Pelagianorum disputationibus necessario eo equi, ur
nec orare debeamus, ne intremus in tentationem, quod
Dominus oe discipulos monuit , oe posuit in Oratione , quam docuit; aut ne deficiat Hes nostra, oee. Non necessario hoc sequi, Phereponus statim notat; nam particula illa orationis Dominicae, aut preces Christi pro Petro, non significant id, quod in-nuunt Patres, quas hoc sebi vellente O Deus, fac afflatu intemno , cui rostere nequeamus , ut tentationem vincamus . Ita Censor
imperterritus patientia Lectorum abuti pergit. Sed Gratiam, ut his vocabulis utar, necessitantem atque irresisti bilem, ubinam Asricani Patres, Augustinus , & Catholici tradiderunt 3 ubinam exegerunt, ut Gratiam talem Pelagius confiteretur ρ Somnium hoc esse, comis plures Catholici jam ostenderunt; & tamen Phereponus id tanquam pro comperto, minimeque dubio passim sumit ac statuit. Ceterum nobis necessarium est ad superandas tentationes auxilium Gratiae Dei , etiamsi huic auxilio resistere valeat liberum hominis Arbi trium. Catholici reipsa hoc unum tradebant; Pelagius contra necessarium negabat adjutorium Dei, ne intremus in tentationem; qua ex opinione consequitur, nobis non esse opus Oratione ad evitanda peccata. Quid autem habet Phereponus, quo istud consectarium a sententia Pelagii tandem avertat Ait, Pelagium non negasse, neque negare potuisse, quin constitutis in periculo confugiendum sit ad auxilium Dei, etiam extraordinarium; primo, quia non ita sen P G S g a te com
457쪽
Ie contingit, ut cadamus, inusitato Dei auxilio adjuti, faciliusque hac ratione a periculis evadimus; secundo, quia inter ipsas vires, quas Deus Christianis lassicientes largitur, nihil vetat, pro magnit dine periculorum, inusitata auxilia haberi. Itaque, concludit in haec Verba, non potuis merito insmutari Pelagius, quas doctrina sua Ormrionis Uum sustulisset. Ita Phereponus Pelagium facit non stultum, quando facere non potest orthodoxum. Nimium quippe ille delirasset, si eum credens Deum, qui homini in periculis opem ferre possit, utile saltem non censuisset orationibus exposcere illius prae dium. Sed non idcirco recte sentiebat Pelagius; nihilque habet nunc Phereponus, quo Africanos Patres iure arguat, sed solum quo suam
praecedentem sententiam refellat. Pelagianorum Derilegas disputati nes, aiebant Africani Episcopi, necessario consequitur, ut nec orare debeamus; hoc est, ut necesse homini non sit orare. Non necessaris hoc sequitur, reponit Phereponus. Cur 8 Quia orationis usus ex P lagii sententia utilis est. At aliud est, utiles esse ad Deum preces, aliud esse necessarias. Utiles tantum, Pherepono teste, Pelagius Or tiones aiebat, non autem necessarias. Ergo jure dicunt Carthaginienses Patres, e Pelagii syllemate consequi, ut orare necesse non sit et quod consectarium negabat modo Phereponus noster. Sed luculentius videamus, quae vere fuerit Catholicorum hac de re cum Pelagianis disputatio. inum primum coepit Pelagius tantas Naturae humanae, liberoque Arbitrio vires tribuere, ut hom sine adjutorio Gratiae Dei agere bonum, & evitare peccatum, quandocumque velit, possit: illico objeditum est illi, ita fieri, ut necesse amplius non sit orare Deum; nam quae necessitas ab alio poscendi, quod in tua potestate jam sit 8 Sanctus Hieronymus in Epistola ad Ctesiphontem cap. 3. ita in Pelagium ejusque gregarios mature disserebat: Si non ultra Dei indigemus auxilio, ne se indiguerimus, Π.berum frangatur Arbitrium: ergo nequaquam ultra orare debemus, Nec
illius elementiam precibus flectere, ut accipiamus quotidie, quod se mes aereptum in nostra es potestare, &c. Tum inquit, ita philos phari & scribere unum ex ipsis Pelagianis, nisi si ipse Pelagius.
Idem confestarium ex ejusdem Haeretici doctrina iure colligebant Carthaginienses Patres in laudata Synodica ad Innocentium I. &Mileuitani in altera Synodica ad eundem Innocentium , & Inn centius ipse in suis Litteris . Ut a se tantam culpam aliqua rati ne removeret Pelagius, eo Catholicorum objurgationibus adductus tandem est, ut confiteretur, ideo Gratiam Dei hominibus dari, usquod
458쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 42I quod per liberum facere iubentur Arbitrium, FACILIUS, possinx implere per grariam. Ita ille in Libris de lib. Arbitrio. Ejus verba refert & explicat sanctus Augustinus in lib. de Haeres. cap. 88. in. quiens: Dicendo utique, ut FACILIUS ρ nt, voluit credi, etiamsi di ilius, ramen posse homines sine Gratia diυina facere iussa d υina; & in Epistola I 8 s. olim Io6. cap. Io. Utique quum dicis FACILIUS, quid vult intelligi, nisi oe Gratia si desν, posse per liberum Arbitrium vel Deile, vel etiam di iis, quae Δυinitus imbentur impleri P Nihil aliud extundi e pertinaci Haeretico potuit, quem propterea variis in locis arguit Augustinus, & potissimum in Lib. de Gratia Christi cap. 29. dum ad ea verba respiciens scribit : Tolle FACILIUS , cra non solum plenus , verum etiam fmnus est sensus, si ira dieature in quod per liberum facere homines iubentur Arbirrium, pinns implere per Gratiam. Africani autem Patres in Synodo habita Carthagine anno Ch. 418. istud Pelagii dogma anathemate excipiebant: quod & a reliquis Catholicis, Mab Augustino in primis est factum. Quid ergo laborat heic Phere-
nus, nisi ut nos doceat rem jamdiu exploratam, videlicet Pel, gium non negasse, quin utile sit orare Deum, quo facilius peccata caveantur λ Nihil id ad rem attinebat. Si animus ipsi erat, suum& heic Pelagium defendere, ostendendum suit, Africanos Patres frustra conqueri. quod Pelagius doctrina sua Orationis necessitatem sustulisset, sive quia revera Pelagius eam fatebatur, sive quia hominibus nulla est proprie necessitas Orationis. At neutrum potuit aut poterit ille praestare; adversantem enim sibi reperisse t atque reperiet quum totam Historiam Ecclesiasticam , tum apertissima divinarum Litterarum, & legitimae Traditionis monumenta, quibus palam fit, sine adjutorio Gratiae Dei vinci non posse tentationes, & necessum esse cuicumque nostrum orare, ne ab ipsis tentationibus vincamur.
Quae sequuntur apud Phereponum f. s. pag. sas. nihil est quod refellamus; versantur enim in illo ineluctabilis afflatus somnio, cui uni tam saepe, tam libenter ille superaedificat. Nihil etiam reis ponendum arbitror eidem dicenti, se nomine Pelagii posse obiicere Afris, ex eorum sentensia a Deo nihil potuisse peti debuisse alter
scripsisset , quum reprobis quidem necessaria negare, electis vero omnia
concedere, etiam non potentibus, ab aeterno deremit. Nam ignorare
ipse nequit, quum Augustinum, tum totam Catholicorum Ecclesiam, agnovisse semper auxilia sufficientia ad salutem omnibus a Deo praeberi; atque uti ad regnum ex gratuita Dei misericordia electi vo.
459쪽
4 et a DE INGENIORUM MODER 'miscantur, ita etiam reprobos ex propria culpa ac voluntate damnari Eadem brevitate transcurrimus, quod infra habet q. 6. de Paedob ptismo, quem ait ex Novo Testamento ostendi nullo modo posse necessarium. Subdit autem non nisi absurde fundamenta Fidei ab Asris vocari potuisse ea, de quibus altum est in Novo Testamento silentium. Verum 3c infantibus necessarium esse Sacramentum regenerationis per aquam, supra nos demonstravimus; Sc Patres Carthaginienses, quum ajunt, Pelagianos assirmare, necessarium non esse neque infantium Baptismum, neque orationis usum, quibus impiis dogmatubus fundamenta Christianae Fidei conantur eυerterer satis produnt, se inter dogmata quidem Catholica referre Paedobaptismum, sed nota inter landamenta Fidei, qualia sunt, omnes in Adam peccasse, atque indigere Gratia Dei, & hominum Naturam esse corruptam, Mad bonum per se esse ineptam, Sc neminem sine Gratia Servatoris ad regnum posse pervenire, atque alia ejusmodi, quae negato Pae dobaptismo, Jc orationis necessitate sublata, consequenter euertuntur. In notis ad Epistolam I 6. Augustini olim 'a. Mileuitanos Patres arguit Phere ponus pag. iaci. quod haec de Pelagianis ad In nocentium I. Pontificem Maximum scribant: e Puum Dominus documrit , ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, &c. Isi dicunt, possσhominem in hac vita, praeceptis Dei roenit;s, ad tantam perfecti nem iustitiae, sine adiutorio Gratiae Salυatoris, per solum liberum
voluntatis Arbitrium pe enire, ut ei non sit iam necessarium dicerer Dimitte, &c. Ita vero ad haec adnotat Phereponus: Non disebans, quemquam per toram vitam immunom promus peccarorum vixisse, excepto uno Christo. Unde sequebatur, neminem esse, ex eorum fen3eria, qui non deberes dieere: Dimitte, Scc. Nam ad fnem usque vitas peccatorum semeι admissorum veniam petere omnes necesse habemus .
mee ergo est invidiosa erimi alio. At nos dicimus, Pelagium, seu potius Caelestium amrmasse, hominem per totam vitam prorsus sine peccato esse posse: id enim illius argumenta aperte conficiunt. Quod si hominem esse, aut fuisse reipsa sne peccato praeter Christum, affirmaro ille non est ausus: ex primo tamen ejus effato juraeolligebatur, homin pose in bre vita pervenire ad tantam pem Eionem iustitiae, ut ei non sit iam necessaritim disere; Dimitte, Zcc. Quae enim vera necessitas petendae ueniae de peccatis homini illi, quem nullius culpae conscientia morderet 8 Sed utcumque sit de illorum sententia, atque de ejusdem sententiae consectariis, nos Pyrepono respondemus, quoiu Augustiuus respondeb. . Caelinio
460쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 423
de perfectione iustitiae Rati . I 6. cap. 7. nempe: Nullum eum eis de his verbis esse debere eonfictum, quia non est aufus dicere hominem ei e sine peccato, vel aliquem, vel seipsum, sed tanrummodo esse passer quod neque nos negamus. Ganis avrem possit, Ci' per quem possit, hoc quaeritur, &c. Ii per se ipsum potos homo esse sine peccato, er o Chrissus gratis mortuus est. Non autem gratis Cbrisius mortuus est; non igitur potest homo esse sue peccato, etiam si velit, ni se adiuυetur Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, &c. Mileuitani autem Patres eadem ratione Pelagium, sive Caelestium exsecrabantur, quod diceret, sne adiutorio Gratiae Salvatoris, per solum liberum Arbitrium posse hominem pervenire in hac vita ad persectionem justitiae. Reliqua vide apud eumdem Augustinum in laudato Libro de Persectione justitiae. Invidiosam pariter criminationem, si Pherepono credimus, comit sent haec alia Patrum Mileuitanorum verba: Non ita intelligem dum sex sententia Pelagii illud, Ne nos inferas tu rorationem Cranquam diυinum adiutorium poscere debeamus, ne in peccatum tent
ii Leidamur: sed hoe id est non decidere in nosra esse pinrumpotestate. Inquit enim Phereponus, gratias caelestes non parum intentatione juvare, ex ipsius Pelagii sententia. Addit etiam, ae sne iis in gravibus tentationibus homines succumberent: quod postremum quandonam Pelagius ad fatendum adductus fuerit, nescio quei ostendere possit illius hypera istes Phere nus. Orationis, ac divini adj, torii utilitatem , uti vaimus, praedicavit quidem interdum Pela. gius, at nunquam ejus necessitatem; quippe viribus humanae Naturae nimium semper indulsit. Ergo iure ex ejus sententia insere. bant Patres, necessarium non esse divinum poscere Adjutorium, ne in peccata cadamus. Duo autem illa e sacris Litteris excerpta lo. in , quae ad confirmandam necessitatem auxilii & Gratiae divinae
protulere Mileuitani Concilii Patres, frustra a Pherepono solicitari intelliget,i quisquis & superiorem nostram responsionem legerit, iamem inprit ineluctabilem afflatum tς mere atque injuria ubique Augustino affingi a confidenti immo Censore isto. Non sunt quidem cursim praetereunda, quae idem animadve tit aἐ Augustini Epistolam I . olim ys. Inquit ibi Augustinus cum suis collegis, Pelagium in Diospolitano Concilio Gratiam Dei se agnoscere professum: Quibus' auditis verbis Carbolici Antistites nuLιam aliam Dei Gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in Libris Dei legere, oe populis Dei praedicare consueverunt; eam xtique, δε