장음표시 사용
481쪽
Gaudentius Brixianus, Anselmus, & alii. Vis ergo scire, quare ho. mo peccet 8 quia ipse peccare vult, quum etiam non peccare possit, s velit. Non ergo peccat, quia Deus peccatum hoc praescivit; sed contra Deus praescivit peccatum, quia libere in illud consensura est humani Arbitrii Libertas. Cauta peccati humani Arbitrii Libertas
est, sive voluntas, electiva facultate abutens; Peccatum vero hominum caussa est Praescientiae divinae; ideoque non a praecedenti albqua caussa, sive Necessitate, homo ad peccandum adigitur, aut d terminatur ad unum, sed ipse sese libere determinat ad unum, quum& facultate naturali fruatur sese etiam ad alterum determinandi. N cessitas autem illa, qua dicimus, necessum esse malas hominum actio. nes accidere, si Deus illas praescivit, recte eonsequens, non antecedens appellatur in Scholis. Sed caecutiat heic omnis oportet, qui cubito uno immensam Dei naturam dimetiri audet, neque eo cogitationis aciem perducit, ut aliquo modo concipiat, Deum in tempore nouesse, uti creata omnia sunt, sed in eo esse tempus; ideoque praeter, tum, suturumque tempus esse divino intellectui, quanquam diversa ratione, praesentia, ita nimirum poscente divinae omni praesentiae ac
aeternitatis natura. Deus omnia praesit , ετ hoe aeternitari eius congruit, qui nihil futurum, qiuas flendum, nee aliquid praereritum quastranoctum nουis: Ied omnia flenda, oe νransacta immurabili inruit. praesuria prospicit: verba sunt Honorii Augustodunensis in Lib. de Praedest. & lib. Arb. A nostra autem infirmitate oritur imaginari in
Deo praeteritum ac laturum tempus, unde postea nebulae dissiculi tesque non leves occurrunt animis nihil nisi vulgaria & humana meditantibus. Atque ex his etiam confutanda erunt, quae Phereponus adsert pag. 433. Animadv. ad Lib. 3. c. 3. de lib. Arb. ut infra dicemus. Phereponus tamen animum non despondet, & Augustino docente, non frustra esse Leges, obiurgationes, exhortationes se. ει pra mia, oe poenas, docet & ipse, frustra haec esse, ubi homines a Coactione tantum, & non etiam a Necessitate, liberi sint. Quae prosecto & nos verissima fatemur, Auctoresque Pherepono sumus, ut eadem in Gomati itas, Calvinianosque rigidiores majori etiam voce t net, ex quorum sententiis revera consequitur, frustra promulgari leges, injustasque esse poenas ac praemia. At quid haec ad Augustinum tam a Calvini opinione heic distantem, quam Phereponus albbi a Religione Catholica Quid rursus ad Augustinum, quae in se. quenti animadversione habet Phereponust De homine dixerat Augustinus, ut vidimus: qui se nolit, utique non peccar; sed si peccare
482쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 443
nolueris; etiam hoe ille praesciυis. At Phere nus : Certe s nolis homo, non peceat; sed oporter ut possit velle ac nolle, ur si peccati capaκοῦ ostendendumque fuerat contra Ciceronem, Deum posse praescire id futurum, quod poterit nolle is, qui facturus est. Tum quasi de prostrati Augustini cavillationibus triumphum ducens, sibique plaudens, in haec verba desinit: Hine liquere res, quantum si diserimen inter Rhetoricas argutias, o Pbilosoρbisas ratiocinationes. Bone Deus i neque veretur Phereponus, ut ne sibi inter gloriosos milites amplissimus aliquis assignetur locus Τ Quae pauca ille huc adfert, Philosophicae ratiocinationes sunt: quae multa Augustinus, Rhetoricae argutiae.
Quisquis est litteraria palaestra aliquantulum exercitatus, contion uo intelligat, hasce nebulas, quas rationibus Augustini objicit in hoc loco Phereponus, non aliunde venire, quam ex ignoratione aut dissimulatione Theologicae eruditionis. Cum Augustino consentiunt sancti Patres, nobilesque Theologi , & Philosophi vel ex ipsis Ethni. cis, nedum e recentiorum saeculorum Scholis, Deum certo praenOscere sutura contingentia. Id Catholici omnes immo & Acatholici ipsi, si Socinianos demas, in suis Scholis contra Phereponum ejusque magistros non solum quotidie ac passiim docent, certissimumque esse confirmant; sed simul, contra Calvinum, Arbitrii humani Libertatem nequaquam hinc laedi ostendunt. Nempe Calvinus ac Phe- reponus in extrema ruunt; Catholica vero Ecclesia medium tenet, non divinam Praescientiam minus, quam humanam Libertatem in sacris Litteris, atque in Libris Patrum aeque depraedicatam deprae. dicans atque concilians. Cui ergo e nostris indignationem movere non possit, audire Phereponum tum impie detrahentem Deo scien. tiam futurorum contingentium, tum Augustino adeo procaciter insultantem, tanquam triobolari declamatori, quod hanc scientiam in Deo, simulque liberum in homine Arbitrium praedicet λ Et quibus quaeso tam solidis argumentis id facit Pherepon 8 Certe, inquit,s Nolit homo, non peccat; sed oporter ut possis velle ae nolle, ut stpeccari capax. Rem plane certam edisserit hic Scriptor; sed belle contigit, ut ante mille & trecentos annos hoc idem noverit Augustinus, pluribusque in locis ita se sentire affirmarit. Nonnulla in hanc rem Augustini documenta jam produximus . Ostendendumque fuerat contra Ciceronem spergit dicere Phere nus) Deum posse praescire id futurum, quod poterit nolle is, qui facturus est. At hoc idem est, quod sive nolit, sive non possit intelligere Phereponus noster
483쪽
ster, ostendere conatur, & satis ostendit Augustinus in eo Ipso Li. bro de Civ. Dei, & in Lib. 3. Cap. 3. & 4. de Lib. Arb. ostenduntque tot editis libris, & passim, in Catholicorum Scholis The logi. Iterum ergo Augustinum legat hic Censor, legat & libros Dialecticorum, atque Theologorum; ediscetque non impediri per divinam Praescientiam, quominus homo, qui aliquid mali facturus
praevidetur, possit etiam nolle facere aliter quam est facturus, si velit ; nam futura quaeque contingentia ab aeternitate praesentia sunt Deo, atque ab eo sciuntur non solum fieri, sed etiam Libere fieri a nobis. Ex sicuti qui currentem videt, minime aspectu suo currentem potius huc quam illuc facit: ita si humana licet componere divinis, Deus omnia tempora uno intuitu complectens, omnes hominum volitiones futuras videt sibi praesentes; neque ipse est, qui ad unum voluntates addicat, sed ipsae voluntates sunt, quae Liberae ad alterutrum, sponte sese ad unam partem determinant, atque in eo statu videntur, ac sciuntur a Deo. Idem nempe est in oculis Dei, videre nunc nos agentes, ac praevidisse, uti nos dicere solemus, ante decem annorum millia agentes; & sicuti qui nune nos agentes intuetur, non facit, ut sne Libertate agamus; ita Deus
praevidens ante decem annorum millia nos acturos, sive nos nunc agentes, non fecit, nec facit, ut nos libere nunc non agamus, quum
semper nos praeviderit Libere acturos, sive ut melius dicam, videat nos libere agentes. Cum his vero hactenus dictis egregie cohaeret, hominem sine Dei Gratia ad bonum salutariter volendum determinare sese non posse, ut infra demon si rabitur.
484쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III.
S. Augustinus quum deperditum in homine liberum Arbitrium ait, solum de Libertate accidentali oe consequente ad bonum faciendum loquitur, neque essentialem, seu antecedentem Necessitatem ad malum homini fribuit, sed accidentalem oe eonsequentem. uid sis hae Necessitates ae Libertates, ostenditur. 'erunturo explicantur varia Augustini loca. De Libertate tantum accia dentisti ad bonum inier Catholicos oe Pelagianos lis fuit. Pol sus, non Libertas operandi boni in hominibus deperdita post procatum Adami. Quae similitudo intercedat inter hominem factum in bello fervum, o hominem peccato addictum. Arbitrium tunc liberum ad Bonum, si liberetur a Deo. Correptio ac oratio DyLIes ac necessariae in sententia quoque Augustini.
SV0 ης quid dissimulemus, intactum hactenus locum rei,
qui mus, ubi Phereponus Augustinum tandem deprehende. re sibi visus est apertum liberi Arbitrii hostem. In Enchiridio ad Laur. Cap. 3 o. sunt verba Augustini: Libero Arbitrio male utens homo oe se perdidit, o Usum. Et rursus: Muum libero peccaretur Arbitrio, victore peccato, amissum esliberum Arbitrium. En ergo, pag. 379. Phereponus inquit, quum Augultinus extra controversiae aestum loquitur, non diffitetur quin post Adae peccatum prorsus perierit humani Arbitrii Libertas. Po. terat & ille Augustinum referre ita loquentem in Lib. de Persere Iust. Cap. 4. mcta vitio, in quod cecidix, voluntate, earuit Liberam re Narura. Et de Civ. Dei Lib. I 4. Cap. a. Arbitrium voluntaris tunc es υere liberum, quum vitiis peccatisque non servit. Tale dirum est a Deo. quod amissum proprio vitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potes. Vide & Lib. de Corrept. & Gratia Cap. I 2. ut alia loca omittam: Sed quid inde λ In his aliisque similibus locis non Libertatem homini essentialem, sed accidentalem deperiisse; non Necessitatem antecedentem , sed consequentem homini adhaesisse peccanti, Augustinus significat. Iam duplex hoc Libertatis, ac Necessitatis genus supra indicavimus; nunc opus est edisserere melius quid sit Libertas accidentalis, quid Necessitas consequens. Utcumque anu
485쪽
ma nostra eligendi, hoc est volendi, ac non volendi innata potestate ita sit praedita, ut illa privari nunquam possit, & ne cogi quidem ad unum volendum, si nolle perseveret; attamen ista Libertas essentialis, indifferens atque expedita ad utrumque, & ad amanda, aut non amanda innumera objecta, ipsius identidem voluntatis vitio, aliqua ex parte, immo ex multis imminui in homine potest. Atque ut de moralibus tantum agatur, nunc homo se expeditum ac impulsum sentit ad volendum hoc bonum, ad volendam hanc aut illam virtutem, nunc impeditum atque impotentem. Rursus se expeditum & impulsum nunc sentit ad haec aut illa prava opera volenda, nunc impotentem atque impeditum. Habitus, & afficti nes, & cogitationes animi, sive pravae, sne honae, itemque affe- lioneς corporis, & externae complures caussae, ea sunt, quae hujusmodi varias impressiones in hominem faciunt, ipsumque, ut ita ducam, rapiunt modo ad amanda, modo ad sugienda opera spiritus& carnis. Homo autem aut justitiam amat, aut iniquitatem; atque agit aut ex amore honesto Dei, aut ex amore pravo mundi: quod quum dicimus, non negamus, quin sint medii quidam amores, neque laudis atque virtutis, neque vituperationis atque peccati argumenta. Porro quum amamus justitiam, servi sumus justitiae, eidemque servientes ac obedientes, expedite ac facile volumus, ac facimus, quae generali huic virtuti congrua sunt, difficile vero contraria cupiamus, atque operamur. Contra quum iniquitatem diligimus, servi sumus iniquitatis; eique mancipati, quae illa imperat, mira facilitate
volumus atque praestamus; ad contraria vero inertes atque impotentes nos esse sentimus. Servi quippe faciunt, quae domini praecipiunt. Promtitudinem ergo, vividamque potentiam volendi & praestandi, quaecumque congrua sunt affectui in homine regnanti, libertatem eatenus appellamus, quatenus nihil illum impedit, quin sectetur &atat desideria domini sui: aut etiam Libertatem eo respectu, quo homo liber est & solutus a jugo ac imperio alterius oppositi affectus. Necessitatem vero ac Servitutem vicissim dicimus impotentiam parendi contrariis affectibus, aut determinationem ad actus convenientes dominanti affectui. Sed tam Libertas, quam Necessitas huiusmodi accidentales sunt atque adventitiae. Ab ea Libertate essentiali, sine qua esse homo non potest, altera haec Libertas differt, quia & homini adesse, & abesse ab homine potest. A Necessitate ei sentiali ac autecedente diveria itidem est altera haec Necessitas; siquidem
486쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 449
quidem & advenire, & recedere potest, neque antecedit, sed con. quitur liberam voluntatis electionem. Quamobrem accidere vide. mus, ut homo nativam essentialemque sui Arbitrii Libertatem habeat, Sc tamen liber & expeditus aeque non siit ad duo contraria, sive opposita, sed necessitate quapiam accidentali compellatur ad unum volendum, & ad alterum fugiendum. Quo vero major est vis do. minantis, & affectus sive recti, sive pravi, eo major etiam liberatas, atque necessitas accidentalis; ita tamen ut, quaecumque sint determinationes ad unum, δc impedimenta ad alterum, sit semper in potestate hominis retinere aut dare assensum sive honestae solicitatio
ni piorum aflectuum, sue turbidis impulsibus iniquae cupiditatis; hoc enim proprium est essentialis illius Libertatis, qua ne Deus quidem
spoliare hominem valet. Quae autem diximus, non tam Philosophiae melioris conside. ratione, quam ipsarum Scripturarum testi inonio confirmantur. Ea lis bertatem, en fervitutem ac necessitatem, adventitias atque accidentales. Suum δενυi essetis pereari, liberi fulsis iustitiae. Rom. VI. ro.
Et infra v. 22. I tunc vero liberati a peccato, fervi an tem fasti Deo. Item Io. VIII. 32. Veritas liberaυit vos. Et v. 36. Si ergo vos A. tius liberaυerit, vere liberi eritis, &c. De potentia autem, aut impotentia, promtitudine aut dii ficultate agendi vel non agendi, volendi vel non volendi, quam in homine gignit dominans affectus, haec alia habe; A fructibus eorum cognoscetis eos m. Gmnis arbor Oua fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Mupotes arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. Matth. VII. I s. 17. I 8. Item: uomodo porestis bona loqui, quum His mali P Item: Suomodo vos potestis credere, qui gloriam ab inυicem acciρitis, oe glorram, quae a foti Deo est, non quaeritis Item I. Io. III. s. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non ficit, &c. Alia omitto documenta sacrarum Litterarum, ubi quid imperii in homine habeat iniquitas & Concupiscentia mala, & quid roboris alia ex parte Caritas, evidentissime constat. Nunc ad Augustinum accedamus. Quum ille dicit, perditum ae amissum fuisse liberum Arbitrium, nihil aliud significare vult, nisi ad bonum faciendum, & ad volenda ac praestanda Caritatis ossicia, periisse in homine peccante primaevam Libertatem conditionis humanae . Hoc est, hominem, postquam se peccato addixit, & regnan. tis concupiscentiae jugum subiit, promtitudine illa & facultate dest, lutum fuisse, quae primus homo pollebat ad amandum incommutabi- Tom. X. P. I. L l l le bo. 'Di0jljgod by Coos e
487쪽
Ie bonum, divinamque legem implendam; & contra a dominante Cupiditate acriter ferri ad amorem mundi, & ad eligenda opera carnis. Nisi ergo divinus Reparator nos liberet ab hujusmodi vinculis, nisi gratia sua atque inspiratione Caritatis, tyrannidem peccati & concupiscentiae pravae, ab homine volente depellat: nunquam liber & expeditus homo erit ad virtutem amandam, & ad peragenda opera justitiae, uti, & quatenus opus est ad aeternam salutem consequendam; sed quidem expeditus erit, & liber ad obsequendum legi peccati, Jc ad prava opera complenda. Ex Necessitate autem ista accidentali, sive ex hoc Libertatis adventitiae defectu, perire in homine essentialem naturalemque facultatem liberi Arbitrii, nunquam Augustinus dixit. Immo eam subsistere semper fatetur. In Lib. de Gratia & libero Arbitrio Cap. II. Semper, inquit, es in nobis voluntas libera. Ecce essentialem Arbitrii humani libertatem, quam sola tollit necessias antecedens, ab Ethnicis, & a Novator,bus excogitata, ab Augustino autem cum exsecratione negata. Tum
pergit: Sed nou semper est bona. Aut enim a iusti; ia libera est, quando fervis peccato, oe 1unc est mala; aut a peccaro libera est,
quando semis iustitiae, o tune est bona. Quibus postremis verbis
designat Augustinus accidentales illas libertares, servisures, necessimus, potentias, ac impotentias, quae a pravis rectisve affectibus veniunt, prout quisque affectus malus sive bonus ad malum bonumve hominem sibi servum inclinat ac rapit. Et profecto quum peccator ope divina, seu caelesti gratia se privaverit. & Concupiscentiae legibus ac imperio sese addixerit: impedire ipse non potest, quominus potentiam
ad ulterius agendum bonum devinctam habeat, suaque voluntas ad solum malum eligendum ac perficiendum, si non assoluta. necessitate, certe magno impetu, exinde rapiatur. Fides autem nos docet,
non posse homines post Adae calamitatem suis viribus exsurgere e peccato, aut implere salutariter legem, aut vincere varios tentatio. num incursus. Ergo homo peccati servus, & in se ipso consideratus, accidentaliter liber ad electionem boni & ad virtutis opera non est, indigetque Servatoris Gratia, quae ipsius voluntatem a servitute, atque ab accidentali necessitate peccandi liberet, liberamque di eripeditam faciat xd amplectendam atque servandam virtutem. Itaque amissum ac deperditum in homine liberum Arbitrium,
488쪽
IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. III. 43l
De hac auteni una Libertate lis suit inter Augustinum atque Pelagium, non autem de essentiali libertate. Asserebat Pelagius, non li. herum minus esse Arbitrium filiorum Adami ad bonum satiendum, quam esset iplius innocentis Adami; ideoque putabat, tales esse humanae voluntatis vires, expeditamque adeo potentiam hominis ad
opera Caritatis, ut sine adjutorio Dei perficere posset justitiam, vel
ad eam tendendo proficere. Concedebat Augustinus, liberum adhuc esse hominis Arbitrium, quod est ad immunitatem a necessitate antecedenti: at minime in eo statu esse, in quo erat Adami innocentis Arbitrium. Nunc enim captivam esse, debilem, infirmam, & peccati jugo attritam voluntatem, & malae concupiscentiae aculeis exa.gitatam, ideoque adjutorio Dei indigere, atque inspiratione Caritatis. Ad non peccandum, inquit idem Augustinus una cum quatuor aliis Episcopis in Epistola olim XCV. nunc I 77. ad Innocentium L scripta, idest ad non male faciendum, quamυis esse non dubitetur Ambitrium voluntatis est ergo in potestate voluntatis negare consensum tentationi, atque non peccare); tamen eius potestas non sincis, nisi adiu-rue infirmitas. Audi & ipsum ita loquentem Lib. I. Oper. Impers Cap. 47. Multa uent, quae agunt homines mala, a quibus
eis liberum es abstinere: sed nulli ram Iiberum σέ quam illi fuit,
qui Deo suo, a quo erat conditus rectus, nullo prorsus vitio depra rus assabat. Alia sunt in eodem Lib. I. quibus apertissimum fit, sensisse Augustinum, superesse adhuc naturalem illam hominum facultatem electivam, quae necessitatis ad unum determinantis est inimica; & esse peccata, quae committuntur non necesstate, sed voluntate, V a quibus liberum est absinere. Quod si peccandi Necessitatem in quibusdam hominibus ille agnoscit, non alia est Augustino Necessitas hujusmodi, quam consequens, & accidentalis, & a voluntate libera sensim inducta, consuetudine videlicet peccandi, affecti nibusque pravis libera electione ae volitione) in animum asmissis. Ut ergo regrediamur ad Cap. 3o. Enchiridii Augustiniani, in quod magno molimine insurgit Phereponus pag. 36o. suarum Animadversionum, jam palam fecimus, quid sibi velit Augustinus, quum inquit: Libero Arbitrio male utens homo oe se perdidit, oe ipsum.
Et infra: Auum libero perearetur Arbitrio, victore peccato amissum est oe liberum Arbitrium. Servus peccati voluntarie peccando factus est homo; hinc ad bona facienda liber, expeditusque non est' ad mala autem victrice cupiditate raptum se sentit. Ab hac servitute consequenti, quae cum naturali ac essentiali libertate voluntatis ut
489쪽
vidimus, belle consistit, non liberat nisi gratia Dei. Egregie men. tem Augustini explicat Fulgentius in Respons ad primam Inquisit.
Ferrandi scribens: Malos habere liberum Arbitrium, non liberatum: liberari vero per gratiam. Ex quo enim primus homo libero Arbitrio venumdatus est sub peccato, ideo mala coepit esse libertas hominis, qtita ipsi libero Arbitrio ablata es bonitas voluntaris. Neque reticere
pol Ium praeclarissima Richardi Vietori ni verba, ita scribentis Lib. de Erud. Inter. Cap. 3o. Aliud est Arbitrii potestas, arque aliud est Arbitrii libertas. Aliud est enim magna posse, atque aliud es tib rum esse. Et liber, o infirmus esse potes ' sicut e conirario G δε-nus, o servus esse potes oee. 5 Dam multi in desinitione liberi Ambitrii errant, quia inter potestatem, Er libertatem distinguere ignorant, eι dissimulant f Vide tamen quid intersit, quum potestatem bomo δε
pe amittar οῦ libertatem vero nunquam amittere possit. Item nemo ad omnia bona accipit potestatem, sed omnis homo ad omnia bona vel
mala, accipit libertatem. Quod Victorino potestas dicitur, libertas Augustino dicitur in eo Enchiridii loco. Hanc potestatem, seu Ibbertatem & expeditam promtitudinem ad operandum bonum, Adamus sibi concessam perdidit peccato suo, secitque ut ea quoque nos gareremus. Neque vero ille, neque nos umquam amisimus insitam vim electivae ac liberae voluntatis, uti neque potestatem, seu libe tatem ad operandum malum. Immo 3c recuperare licet alteram potestatis partem, qua bonum velle & sacere salutariter possumus, filiberemur a servitute Concupiscentiae atque peccati per gratiam divini Servatoris. Hinc Pelagianos putantes, Augustinum dicere, sin blatum fuisse liberum Arbitrium, quatenus electiva Sc essentialis animae potentia est live iacultas, ipse his excipit verbis Lib. I. contra duas Epili. Pelagian. Cap. a. Θι is nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum Arbitrium de humano genere P Libertasq; idem periit per peccatum , sed quae in Paradiso fuit , habendi
plenam eum immortalitate iustitiam, propter quod natura humana d vina indiget gratia G. Nam liberum Arbitrium usque adeo in pe catore non periit, ut per illud peccent oeci Liberi ergo a iustitia non
sunt, nisi Arbitrio voluntatis hoc est, ideo solum iniqui sunt homines, quia tales esse libere voluit eorum voluntas ); liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Vide & infra, ubi eodem vocabulo, quo Richardus lupra, utitur Augustinus, Pelagium ita a guens: Suid est, quod ise libero Arbitrio υuti bene v endi tribuere pol starem, quum haec potestas non detur nisi gratia Deir &c. Vi
490쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 433da Sc nuper laudatam Epistolam 17'. olim XCV. ubi libertatem quidem, sed non potestatem Arbitrii ad non peccandum agnoscunt Asricani Patres. In Enchiridio autem Cap. 3 o. eamdem plane dc unicam sententiam tradit vir sanctus sub aliis verbis. Proinde superfluum puto singillatim consulare Animadversiones Phereponi in eumdem Enchiridii locum: quando aut supposito falso laborant ejus argumenta, dum censet, Augustinum revera, uti somniarunt Calviniani, essentialem Arbitrii libertatem sustulisse, gratiamque Dei talem depraedicasse , cui resistere amplius hominum non possit Arbitrium; aut Pelagianis opinionibus undique scatens ille, servitutem e peccato contractam viribus humani Arbitrii; & sine gratuito ac interno Dei adjutorio, vinci posse arbitratur, & nutilam agnoscit Gratiam Dei, quae intime in voluntates hominum operetur; aliaque ejusmodi dogmata placida cum securitate venditat, quassi non jam millies confutata fuerint in Catholicorum scholis. Hoc unum praetermittere nolo, videlicet a Pherepono comparatio, nem quamdam institui, opponique sententiae Augustini, sed ita ut homo ille videatur & heic ignorasse germana Scripturarum dogmata& humanae naturae miseriam . in nemo sis sunt ejus verba, p3g. 58o. in bello servus, nis inυitus, oe quam primum libertatem recuperare pores, occasionem avide arripis: se quoque hominem, qui se a peccato victum anama ertit, eiusque fervitutis incommoda sentit,s quis eum melius doceat, peccato libenter valedicere. Addit infra: Vicis quidem peccarum, ei que femi facti sunt bomines, quia et ρ
rere voluerunt: sed nihil vetat ut nolint ei obsequi, praeter consum rudinem, quae paulatim vinci potes: ut liquet ex eo , quod Deus omnes homines ad poenitentiam Mocer . Vide quaeso, quam belle
aduletur Pelagianus hic Censor mi serae conditioni peccantium. Nemo fit, nisi invitus, servus peccati, occasionemque recuperandae ibbertatis avide arripit, & peccato libenter valedicit, ubi quis eum melius doceat. Quis in hominum coetu diu versatus est, quis Ethnicorum sapientum vitam & dogmata intellexit, quis populos adhuc a Christo atque a Catholica Religione alienos novit, immo se ipsum novit, ceterosque aequales suos: & Pere num non rideat, aut doleat talia pronunciantem Peccant homines, neque peccant inviti; immo libere ac libenter in iniquitate volutantur, & ab incredulitate atque a tenebris emergere nequaquam volunt, nequaquam solent, quamvis tanto exhortationum strepitu, tanta praedicatione sanctissumi Evangelii iacitentur ad amplectendam Christi fidem, & ad ej