장음표시 사용
461쪽
qua dicis Apostolus Gal. II. a I. non irritam facio Gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Sine dubio Gratiam, qua iustificamur ab iniquitate, di qua uel mur ab imfrmitate, non qua creari fumus cum propria voluntate. Heic insurgit
Phereponus, & ait, Pelagium non sola Creationis beneficia agnovi Lis, verum etiam Evangelica omnia; sed non Gratiam illam effemcem Augusinianam, ante eum incognitam, praesertim in Oriente. Quid pro Gratia efficaci Augustiniana heic intelligat Phereponus, nemo non intelligit. At sicuti certum nobis est, hujusmodi Gratiam, cui reluctari humana voluntas non possit, & quae non Augustiniana, sed Calυ niana dicenda est, incognitam fuisse plurimis saeculis tum ante Pelagium, tum etiam postea: ita quoque certissimum est, nunquam institisse Augustinum, ut Gratiam talem agnosceret Pelagius. Non autem minus fallitur, aliosque fallit Phereponus in hac absurda sententia Sancto Augustino tribuenda, quam fallatur & fallat in altera opinione Pelagio adscribenda. Nullus controversae locus superfuisset inter Catholicos atque Pelagium sive Caelestium, s omnia mari lica dona is agnovisset, eaque vere Dei dona, & non humanarum virium laborisque nostri seudium, consessus fuisset. Tot autem invisibilia ac interna beneficia, sive auxilia Dei, quibus ad bonum pra venitur, & adjuvatur, sine ulla tamen praevia necessitate & sine ulla coactione, nostra voluntas; & quibus vitiatae nostrae Naturae infirmitas suppletur atque sanatur, per se & absque hujusmodi auxilio praestitura nihil boni ad salutem aeternam pertinens, & quibus homo ad veram Fidem perducitur, & ad verum suorum criminum dolorem excitatur, atque a peccatis liberatur , & Caritate divina demum persunditur; aliaque eiusmodi utique sunt Dei dona per Christum Servatorem homini comparata, hominique sive gratis collata, sive gratis, & non ex meritis nostris, conferenda, & peculiari vocabulo Graiia Dei per Christum apud sanctos Patres celeber rima. Somnia ergo nobis narrat Phereponus, inquiens Pelagium agnovisse omnia dona Eυangelica; nihil enim magis exploratum est in Historia Ecclesiastica, . quam quod ambitiosus humani Arbitrii inflator Pelagius alia ex his donis, beneficiis, & auxiliis non agnove rit, alia agnoverit quidem, sed minime necessaria duxerit, aut minime gratis a Deo concessa, sed ita viribus Naturae nostrae atque
Arbitrii nostri conatibus quaesita ac debita, ut jam dona & gratiae Dei desinerent esse.
462쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 23 At his dimissis, vocat nos Phereponus ad perpendendum locum Apostoli nuper ab Augustino laudatum, hoc est, non irritam fiscio
Gratiam Dei, eumque nihil facere contra Pelagium sine ulla dubitatione pronuntiat. Audiamus illius rationes. Nam, inquit ille, G ita Dei est ibi Eυangelium, aut Ευangelica oeconomia; qua Deus iustis censet, non eos qui peccato earent, sed qui Evangelio parent: quamvis anteacta eorum vita vitiis inquinara fuerit, nee sine lapisibus
variis re liquam aetatem traducant. Tum addit, eo sensu semper suis
mi Gratiam, quando opponitur Legi, quae ex Iudaeorum sententia summam postulabat perfectionem ; ita ut Gratia opposita Legi &operibus, idem sit ac misericordia opposita rigori, sive imperfecta observatio Mandatorum Dei opposita perfectae sanctitati. Et ne quis
male tempus terat in ultra inquirendo, an ita se res habeat, hoc luce meridiana clarius esse nos monet, nullumque recentiorum Imterpretum occurrere, qui rem non viderit. Quis homini tanta cum securitate talia affirmanti fidem negare audeat 8 Et tamen patiatur
Phereponus nos dicere, nusquam minus quam heic sua verba impetrare posse fidem. nobisque contra esse manifestissimum , cum destrinam Evangelicam, tum Apostoli mentem, ejusmodi sua interpretatione mirum in modum corrumpi. Primo falsum est, Deum in Evangelica Oeconomia censere justos, qui in peccata labuntur, dum tamen Evangelio pareant. Secundo inepte & contra veritatem dici. tur, obtemPerare aliquem Evangelio, etiam dum vitiis se inquinat, suisque cupiditatibus pravis indulget. Fursu rem istum Calvinianaedostrinae Catholici iamdudum exploserunt; & quisque per se intelligere potest, justitiam a peccato expelli, & neminem reputandum e se iustum, hoc est, virtute praeditum, & amicum Dei, dum Deum offendit, eique non paret, suaeque inobedientiae praeteritae culpam dolore ac poenitentia non eluit. Proinde salsum quoque est, eo semia, quem Phereponus offert, semper sumi Gratiam, quando in Scriptis Apostolicis Legi opposita nobis occurrit.
Ut hoc tamen perspicue appareat, animadvertendum est, comtendere paucos quosdam ex recentioribus Novi Testamenti Interpre.
tibus Heter ovis, & Hammondum in primis, caput Phere pono tumultis carum, revera nomine Gratiae Evangelium significari, quum Gratia seu χαρs in sacris Litteris Legi opponitur. Quod tamea Hammondus saepe factum ait, Phere nus pro sua liberalitate semper factum pronuntiat. Ex iis autem bene multis locis, quae ad hanc suam opinionem confirmandam corradit undique Hammondus
463쪽
ipse, nonnulla sunt, quae miruin videatur, quomodo conveniant
thoro. Exemplo sint duo illa desumta ex Cap. XX. 24. & 3 a. AE . A polt. ubi inquit Paulus, se testificari Evangelium Grariae Dei; tum ait, se Ephesios commendare Deo, cra verbo Gratiae Usus, &c. Ευαγγέλιον τὰ χαρισος, & λογος sis πάριτος, nihil aliud sunt Hammon. do, quam praedicatio Evangelii. Non is quidem sum, qui negare velim , quin Gratiae nomine Evangelium dici interdum possit designatum, quando Legi opponitur; sed quidem ajo, constare prius inter nos debere, quid sit vocabulo Evangelii tunc intelligendum, &praesertim in loco Apostoli ad Gal. II. ai. quem Auguitinus olim citabat, & nunc Augustino eripere Phereponus nititur. Nomine e go Evangelii intelligere possumus aut praedicationem gestorum, din trinae, ceterorumque donorum, quae Christus in mundum intulit& infert, aut ipsam rem praedicatam, hoc est, ipsa gesta, doctri-Nam, & dona Cluilli. Quanquam praedicatio Evangelicae Fidei, donum sit & Gratia a Deo veniens; manifestum tamen puto, Evλ gelium non appellari Gratiam sub ea significatione i quando opponitur Leg. in Apostolicis Litteris. Nam praedicatio nec est tria quidem est, ut homines audiant atque amplectantur Fidem Chri lii; ipsa tamen homines meliores felicioresqua quam sub Iudaica Lege essent, pesse non facit, quum hoc facere spectet ad ipsam rem praedicatam, hoc est ad doctrinam vera fide perceptam, & ad gratias tk dona Dei in alnplectentes Evangelium praedicatum diffusa. Dicimus ergo, Evangelium, seu rem praedicatam in Evangelio, Gratiam potuisse
appellari, vel respiciendo ad ipsas Christi res gestas, & ad ejus praecepta, consilia & exempla divina quippe misericordia factum est, ut haec audierint, & audiant homines , vel considerando beneficia interna, & dona invisibilia ab ipso Christo procurata hominibus in
Lege nova Evangelium fideliter recipientibus, eique Obtemperant, bus, per Christum a Deo collata. Sed nudas Christi res gestas, ejusque doctrinam atque exempla, non intelligunt Apostoli, quando novi Testamenti Gratiam Legi antiquae opponunt, etenim Littera sola homines justificare non potest, nisi accedant interna illa dona ac beneficia, quae audientibus, recipientibus ti observantibus Legem Evangelicam confert Deus, & quae revera justificationem in nos
Hoc ergo postremo titulo propHe ab Apostolis atque Evangelistis Gratiae nomen Evangelio tribuitur, Se jure opponitur Legi. Edocebat Lex, quid agendum foret Iudaeis, ut Deo placerent, vise
464쪽
IN REL GION NEGOTIO. LiB. III. 42 tutesque a vitiis distinguebat; proptereaque suit & ipsa donum Dei misericordis. Verum quandoquidem ipsa alioqui bona, sancta & uii-lis non vivificabat, hoc est, per se vim justificandi non habebat,
neque virtutem internam Iudaeis praestabat consequendae justitiae iaservandae Legis, & Deo vere placendi, ut Apostolus toties nos docuit: ideo caussa erat, ut cognosceretur peccatum, vigorem autem nouministrahat, ut peccatum evitaretur; neque satis erat homini ad con sequendam aeternam gloriam, nisi Christus ad mundum sua morte& gratia salvandum venisset. Christus autem venit, donaque invisibilia & praestantissima, Fidem praesertim, & Caritatem, homini comparans, & vires internas Naturae vitiatae, infirmoque hominis Αμbitrio suppeditans, aliaque beneficia ad bonum operandum praebens, quae a Lege sola exspectari non poterant; eaque bona in eos eλα- dens, qui sibi credunt suaeque Legi parent, nunc facit ut justi evadamus, Deoque vere placeamus, caelumque nobis aperit. En igitur caussam proximam, cur Evangelium proprie Gratia appelletur in comparatione Iudaicae Legis. Hinc Io. I. I 6. dicit: De plenitudine eius videlicet Christi, quem supra planum gratiae oe veritatis nunis cuparat nos omnes accepimus, oe grariam pro gratia, quia ira per
misen data est; gratia, oe veritas per Iesum Christum facta est. In verbis autem Apostoli ad Gal. II. a I. commemoratis ab Augustino id aperte innuitur. Non irritam sinquit Paulus ) facio gratiam Dei sive non abiicio, ut vulgata Versio habet. Si enim per Irigem Iustitia, ergo gratis Cbrisius mortuus est. A Lege Mosis, atque ab operibus, & caeremoniis legis, non exspectandam esse justitiam, atque justificationem, clamat Apostolus, sed quidem a Fide Christi, quae per dilectionem operatur; alioqui si aliunde, quam per Christum, ejusque dona, obtineri possit justitia: quid necesse erat Christum mori Nisi Fidem in Mediatorem venturum vel ipsi Iudaei
habuissent, salutem ex Lege ista atque ex operibus nunquam rei
lissent. Scientes iam supra Apostolus dixerat) quod non iussi arur homo ex operibus tegis, nis per sdem Iesu Christ, o nos in Chri
Iesu eredimus, ut iustifcemur ex fide Christi, o nou edi operibus i gis me. Igitur Apostolus dum Eυangelium Gratiae Dei, sive pram dicationem Divinae & Evangelicae Gratiae memorat, nihil aliud nomine Gratiae Dei designat, quam ea dona ac beneficia, quae exauditu & receptione Evangelii in homines fluunt, aut fluere possunt per Christum, & quae Mosaica Lex per se conserre nequibat. D na haec & beneficia inspiratione potissimum constant Spiritus iam
465쪽
Eli, qui Fidem donat & Caritatem diffundit in cordibus nostris, &Jultitia in & morum sanctitatem, ceterasque virtutes in nos defert, omniaque bona in nobis & nobiscum operatur. Proinde Apostolus Cap. seq. V. 2. Galatas ita interrogat: Ex operibus Legis Spiritum accepissis, an ex auditu fidei P Et infra: Sui ergo tribuit molis Dis
ritum , o operatur virtures in vobis: ex operibus legas, an ex audito
fidei P de hae autem Gratia Evangelica, quae non a nobis, sed ex Deo est, qua, ut ait Augustinus, iustificamur ab impietate, o qua Ialυamur ab infirmitare, disputabatur cum Pelagio affirmante illam a viribus nostris esse, easque esse humani Arbitrii vires, ut in nobis Fidem x Caritatem, Deo has virtutes gratis non tribuente, exincitare possimus. Quamobrem nullo iure Phereponus dicit, Gratiam sensu Augulliniano huic minime sumi, ut nec usquam alibi in Scriptura. Nam si Calviniano sensu, quem ipse pro suo more Augustis nianum appellat, Gratiam intelligit: id quidem certum sit ex nostra quoque sententia; sed falsissimum est, si ad veram sancti Augustini mentem respicimus, ut ex pluribus divinarum Litterarum exemplia constat, & praesertim ex eo ad Rom. III. 24. Iustificari gratis per Grati.im ipsus per redemtionem, quae est in Chri Iesu: & ex altero a. Cor. XII. 8. Sincit tibi Gratia mea. Videat insuper Phm reponus, quam oppDrtuno loco pronuntiarit, Africanos Episcopos &Megligenter legisse, & ofellanter laudasse Scripturam, & quam solida ratione heic elevet eorum auctoritatem atque doctrinam . Tandem videat, quibus tabulis fretus affirmare ipse possit, Gratiam oppositam Legi in sacris Litteris idem esse, ac misericordiam onosram rigori, oe imperfectam obserυationem mandatorum Dei perfectae sanctitari. Quasi Deus in veteri Testamento rigidus iudex nullius Iudaei misseeretur, qui in peccata caderet; misericors autem in novo non exigata Christianis perfectam mandatorum observantiam; & quasi perfecta sanctitas atque justitia obtineri per Legem solam potuerit, impers
Ha autem in Evangelio neminem a salute excludat. Haec dogmata manifeste pugnant in Scripturam sacram: quod ostendere nobis facillimum foret, nisi ad alia raperetur oratio. Temperare tamen mihi non possum, quia memorem illa Servatoris verba ad Discipuis Ios suos Matth. V. et O. Nisi abundaυeris iustitia vestra, plus quam
Seribarum oe Phari eorum, non intrabitis in regnum eaesorum. Tu
reliqua ibi Christi verba perpende. In Lib. de Haeres ad Haeresim 88. de Pelagianis haec habet Augustinus: Dei Gratiae, qua praedesinati sumus in adoprionem μ
466쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 42'liorum per Iesum Christum in ipsum, oe' qua eruimur de potesate
renebrarum oeci in tantum inimici sunt, ut sine bae posse hominem eredunt facere divina mandata cae. Ubi Phereponus haec retulit pag. 393. religiosum ardorem praeferens, anathema continuo dicit omnibus, qui divinae Gratiae inimici sunt; immo ut putat, Pelagium, si revivisceret, in eadem sententia, atque exsecratione secum fore consensurum judicat. Verum deinde subdit ace ararie dicit Aes sinus inimicos Gratiae Dei eos, qui internum afflatum, ad singulos necessarium actus, eumque ineluctabilem, Or ad finem usque vitae selis electis dandum, hoe es, Gratiam Augustini, non Dei repudiabant; nam Gratiam hune afflatum, aut Gratiam Dei vocari in Scriptura nunquam demonseravit. Tum addit, Deum utpote . justum impo sibilia non imperare, neque sumere poenas de iis, qui non secerunt impossibilia. Quod si praeter nudum imperium, auxilium aliud diu, num necessarium sit hoc autem si Pherepono credimus, non nega bat Pelagius , id nemini eorum , quibus aliquid imperat, subtrahit Deum. Tandem ita Censor eloquitur. Sed omnia bete funi, ωt alibi apud Augustinum, ad invidiam faciendam composita. Liceat& nobis heic dicere, omnia haec Phereponi verba, ut alibi saepe, hominis esse aut calumniantis, aut sibi ignota culpantis. Ita Augustinus scribebat in Lib. de Gratia & libero Arbitrio Cap. Is -- gnum aliquid Pelagiani se stire putant, quando dicunt: Non iuberet Deus , quod scirer non posse ab homine feri. uis, hoc nesciat P Sed ideo iubet aliqua, quae non possumus, ut noverimus quid ab illo p rere debeamus. Ipsa est enim Fides, quae orando impetrat, quod Lea imperat. Juvat etiam repetere alium celebrem Augustini ejusdem lo. cum in Lib. de Natura & Gratia Cap. 43. Non igitur Deus impossibilia iubet; sed iubendo admonet oe facere quod posses, o perere
quod non postss. Ubi vides duo poni ab eximio viro: nempe Deum impossibilia non imperare, simulque Dei auxilium necessarium esse ad ea implenda, quae ipse praecipit: e quibus tertium necessario cou. sequitur, Deum videlicet sufficienti auxilio hominibus adesse, ut prae. eepta adimplere possint, eorumque tantum vitio fieri, nisi impleant. Quo vero opera bona virtutesque certo amplectamur, legemque u limus implere, & reipsa impleamus, & quo aeterna Dei de electo. rum suorum praedestinatione decreta certus subsequatur effectus: em- caci oribus auxiliis utitur Deus, quae fingulis profecto non donari, neque ea obligatione teneri Deum, ut omnibus & fingulis donet: tum experientia, tum sacrae Litterae, di sancti Patres, & ratione
467쪽
innumerae manifestum faciunt. Primo igitur loco quid est quod Phm reponus monet, impossibilia a Deo non praecipi, quali aliter Augustinus sentiret 8 Deinde quid dubitare videtur, num praeter nudum imperium , necessarium sit aliud quodpiam a Deo auxilium , quo Lex impleatur λ Istius auxilii necessitatem divinae Litterae luculentissime statuunt. Tertio sentit Phereponus, non negasse Pelagium, quin sit necessarium istud auxilium. At Augustinus in eod. Lib. de Haeres. atque ad eandem Haeres m Pelagianorum, atque alibi etiam, testis fide dignior quam Phere ponus, scribit, nunquam induci potuisse Pelagium, ut divinae Gratiae necessitatem admitteret. Denique
sunt Augustini verba Pelagius a fratribus increpatus, quod niburribueret adiutorio Gratiae Dei ad ejus mandata facienda, correption. eorum hactenus e t, ut non eam libero Arbitrio praeponeret, sed
in eli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per tiberum iubentur Arbitrium. Facilius possint implere per Gratiam. Dicendo utique ut Facilius possent, voluis credi, etiamsi di ilius, tamen pse homines sne Gratia diυina facere tufa diυina. Quae si vera sunt ut profecto sunt, neque negare Phereponus audeat , quis non intelligat, rectissme atque verissime Pelagianos appellatos ab Augustino fuisse inimicos diυinae Gratiae, & potiss-nium quum haec de ipsorum prima opinione pronuntiet, quando via delicet nihil aut parum tribuebant auxilio Gratiae Dei, sed omnia snebant liberi Arbitrii viribus 8 Non semel autem monui, rursusque monere cogor, mire decipi Phereponum, dum ejus gratiae, quam sanctus Augustinus tuebatur, notionem nobis obtrudit. Est quidem illa internus Dei afflatus in intellectum, & voluntatem hominis; sed ineluctabilis afflatus non est . cui nempe resisti non possit; neque
solis electis reservatus est, quum reliquis etiam concedatur, qui ab amore creatarum rerum ad amorem veri Dei, & Salvatoris nostri Iesu Christi revera convertuntur. Calviniana Gratia est, quam ubique describit nobis Phere nus, non Augustiniana. Heic ille dudum
caecutit; quum tamen ignorare homo tot controversiarum gnarus
non possit, num a Calvino, an potius a Catholicis stet Augustinus. Et sane afflatum, qualis a Calvino describitur, Gratiam Dei nunquam in Scriptura vocari, nos quoque libenter concedimus. Verum in Scriptura clarissime tradi Augustinianam divinae Gratiae noti nem atque sententiam, tum aliquibus testimoniis supra ostendimus, tum pluribus aliis evincere possemus. Eo etiam faciunt omnia, quae
sacrae Litterae habent de auxiliis, de adjutorio, di ope, quam Deus
468쪽
IN RELIGION NEGOTII. LIB. III. 43 Ihomini conseri, ut bonum operetur, & fine qua homo operari bo. num, & venire ad Christum, & impleri Spiritu Sancto, & Carit te donari non potest. Intime quoque, atque essitaciter non fine tamen cooperatione ac libertate Arbitrii nostri), in animos voluntatemque hominum auxilia illa influere, multis in locis tradit Apostolus, sed praecipue quum ait ad Phili p. II. I 3. Deus est enim, qui operatur in mobis oe velle, o perficere pro bona voluntate. Et in I. ad Cor. III. 7. Neque qui plantar est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Atque hoc internum Dei miserentis auxilium Gratia illa potissimum erat, de qua cum Pelagio dusputabatur, quaeque a sancto Augustino ita definitur Lib. 4. Cap. I. contra duas Epistolas Pelag. Inspiratio dilectionis, ut e uita famelo amore faciamus. Ejus necesseratem non agnoscebat Pelagius; A gustinus autem, & Ecclesia Catholica depraedicabant. Si contendere Phere ponus velit, Pelagio perperam Augustinum assinxisse hujusmodi sententiam: Pelagium iaciet ille Catholicum. Sin ita Pelagium
sensisse sateatur, solumque contendere velit, eius opinionem immerito a Catholicis divexatam fuisse : Augustinum non arguat tanquam P lagianis dogmata ab eisdem repudiata declamatorio more imponem
tem, sed ipsa arguat ipsius Augustini dogmata. Quod postremum si
Pherepono facere placeat, non exspectet a nobis consutationem, sed sciat te jamduduin ab innumeris Ecclesiae Catholicae TheologIs suisse confutatum. Ceterum in sententia sive, ut ita dicam, in suppositione Augustini, restissime semper & sine calumnia vocari potuit Pelagius inimicus Gratiae Dei, quippe qui illam humanae voluntati necessariam ut fateretur induci nunquam potuit. CA
469쪽
Voluntarium 2 Liberum Pher Onus putat ab Augustino eo us. Quid
si ut Libertas essentialis . oe Libertas accidentalis humani Arbitrii. Auid necessitas essentialis, quid accidentatis , quid antroedens, quid consequens. Arbitrium hominum semper ιiberum ab antecedenti necessitare, femper praeditum essentials liberrare. Iubae sententia semper Dir sanctus Augustinus, uti ex multis eiusticis ostenditur. Nulla in Deo antecedens necessitas, eique etiam tributa a quibusdam Libertas in amore fui, atque virtutis. Praeis scientia futurorum in Deo non tollis Arbitrium homini tiberum. Deus praevidet, libere homines precaturos . Idem in Deo sanae praeteritum, praesens, ac futurum; quare eius Praescientia nomιaedit Arbitrii humani libertatem. E libero Arbitrio agentem Augustinum Phereponus no uno sugillat in loco; sed quanta cum aequitare, nostrum erit deinceps ostendere. Illud vero tanquam ratum certumque statuit ubique Phereponus, aut Augustinum ignorasse , quae inter liberum 3c voluntarium differentia intercedat, aut novisse quidem, sed affirmare non dubiatasse, a Deo puniri quaecumque etiam mala ab hominibus, etsi vo-ιuntarie, non libere tamen perpetrantur. In Lib. de vera Relin Cap. I . dixerat Augustinus: Usque adeo peccatum voluntarium es malum, tit nullo modo si x peccatum, si non sit voluntarium. Haec ita excipit Phereponus pag. 483. Nempe s voluntarium dicatur liberum, Daut possit admitti peccarum, aut non, o quidem ab ipse peccante. Tum addit, omnes prorsus mortales ita sensisse ante controversias
Pelagianas; Nee aliter, ait, sensFra ipse Augustinus, si post mortem
eius natae demum fuissent. Iraque haee frustra eum sententia, quam postea amplexus est, in concordiam redigere conatur, Retract. Lib. I. rap. I 3. q. I. quas voluntarium dicarur rantum, quod insidet volunis rati, quamυis liberum non sit. Istam quaestionem uberius deinde agitat in Animadv. ad Lib. V. cap. Io. de Civ. Dei, inquiens pag. 37s. Augustinus hele, ut o alibi, voluntarium, CT liberum eo undis, quae in omnium hominum sermone distincta sunt ' nam voluntate quia dem
470쪽
IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. III. 4: Idem adsentimur evidonti enuntiarioni, ita nou libere, o volunςale s-mat cupimus felicitarem, sed non libere; neque enim 'possumus nolle eυidentibus assentiri, aut nolle esse felices. Infra vero haec August, ni verba adfert, simulque per quasdam parentheses commentatur: Quocirca nullo modo cogimur inquit Philosophus Poenus ), aut r tenta praescientia Dei tollere voluntatis Arbitrium cur non addit liberum p) aut retento voluntatis arbitrio addendum erat libero, hoc est, in utramque partem flexili Deum, quod nefas est, negare prae-hium futurorum. Sed utrumque ampla linivr, utrumque Meliter oeveraciter covsiremur; illud ut bene credamus, hoc ut bene vivamus. Male autem viυitur, s de Deo non bene creditur. Ita Augustinus,
cujus sententiam his aliis verbis Phereponus onerat dicens: Postrema haec libenter amplectimur; sed se aliquis repose iser Augisino, nepasset ab Augustius, retineri liberum Arbitrium; quod nec ille dissim
xur, qvvm extra controisinae aestum loquitur. Vide Enchiridion ad Laurentium Cap. XXX.
Illud primo nos heic protestamur, firmissimum esse semperque fuisse Catholicorum dogma, liberum in homine, vel post Adami lapsum, superesse Arbitrium, neque aut Peccata, aut divinam Gratiam essentiali ista qualitate hominem exspoliare posse; Calvinum vero, Lutherum, eorunaque similes exsecramur, & Concilii Trident, ni diris percutimus, quod in aftibus moralibus voluntarium quidem, sive spontaneum homini tribuant, sed liberum Arbitrium, sive electivam potestatem eripiant. Secundo addimus, si quid heic extra
Ecclesiae Catholicae sententiam exorbitasset Augustinus, controver- siae ardore abreptus, non eum declinatem ad extrema volumus sequi, sed regiam tenere Catholicae matris viam. Tertio dicimus, ne ipsum quidem ab hac eadem via veritatis Augustinum deflexisse; si qua occurrunt in ejus Libris de hoc ipso argumento obscura, facili interpretatione, & ex aliis eius locis explicari itidemque cum Catholico dogmate componi posse, atque debere. Animadvertendum igitur est ante omnia, Libertatem, atque Necessitatem humani Ambitrii, sive humanae voluntatis, diversimode accipi, pluribusque distingui modis. Nos ut brevitati consulamus, bifariam tantummodo ipsas distinguemus. Itaque alia est Libertas essentialis, alia accidentalis. Prior voluntatem respicit, uti electiva est, facitque ut homo ex institutione sua possit aut eligere, aut non eligere aliquid sibi propositum. Ideo vero essentialis homini dicitur, quia homo desin, tet esse Animal Rationale, & in brutorum animalium naturam com m. X. P. I. I i i cede.