Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

4ιι DE INGENIORUM MODERATIONE

cederet, si eidem auferretur hujusmodi Libertas atque potestas, propter quam julte aut injuste operari dicitur, 3c laude Sc vituperatione dignus reputatur. Altera Libertas accidentalis est, quae voluntati humanae adesse, aut ab eadem abesse potest, salva libertate illa, quam essentialem diximus esse rationali naturae. In tot autem Libertates hujus postremi generis Libertas dividitur, in quot ipsa acti num humanarum ampla respublica, iisque libertatibus privare se ipsemet homo, atque ab aliis quoque externis causis privari potest. Rursus ad instar Libertatis alia est Necessitas essentialis, alia accidentalis. Illa hominem essentiali Libertate, sive naturali facultate eligendi, aut non eligendi, spoliatum, ita determinat ad unum, ut ei aliter eligere aut facere impossibile sit. Accidentalis vero accidentali tantum aliqua libertate hominem spoliat in aliqua singulari actio. ne facienda, aut non facienda. Porro Necessitas essentialis id proprium habet, ut ab externa causa atque impressione veniens, & praeis veniens omnem rationalis voluntatis nutum, ipsam potentiam ante determinet ad alicujus rei amorem aut odium, sive electionem aut

fugam, quam ipsa potentia sese libere moveat ad eligendum aut s piendum illud obiectum; ideoque Necessitas antecedens dicitur. Talem Necessitatem invexere Fati assertores, & impii quidam Astrologi , δέ Manichaei, ut alios omittam. Necessitatis vero accidentalis proprium est, subsequi liberum voluntatis nutum, ideo consequens illa appellatur. Ad haec animadvertendum est, Spontanei 3c Volunta.

rii nomine, prout a Libero haec nomina distinguuntur, id significa. ri atque intelligi, quod voluntati placet & gratum est, quodcumque modo id fiat, hoc est, sive ipsi voluntati libere eligenti placeat, sive placeat eidem ante suam electionem determinatae, ac necessario motae ad illud objectum amandum. In voluntarium, Vis, 3c Coactio opponuntur Spontaneo, & Uoluntario. Quamobrem qui lubenter, Scvoluntarie, atque spontanee agit, is liber a coactione dicitur; Sctamen istum eumdem imaginari eodem tempore possumus non libri rum a Necessitate essentiali. Ita animalia bruta eo quod, ut oculis nostris apparet, lubenter, δc cum delectatione, aut si mavis dicere, non reluctantia, neque repugnantia, cibum , potum, & Venerem identidem appetunt, & tamen necessitate id facere dicuntur, liberadici non possunt a Necessitate, etiamsi libera sint a Coactione. His positis, memoria recolendum, contendi solere a Calvino ejusque gregariis, hominem in actionibus moralibus necessaria quapiam impressione rapi, ac determinari ad unum ante omnem suae. Volua- O le

472쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 433Voluntatis ac Arbitrii motum ac nutum, adeo ut eligendi poteitate ac libertate careat. Concupiscentia prava, ac homini innata, Praesciemtia Dei, Praedellinatio, Gratia, aut aliae hujusmodi caussae, secundum ipsos, electivam homini Potentiam eripiunt, ipsumque adeo luberum Arbitrium. At quum fieri possit, ut ad ea, quae homo non facere non potest, s Necessitate quippe antecedenti atque secreta raptus ) moveatur quoque illius voluntas non coacte, sed spontanee , sive lubenter: hinc liberum hominis Arbitrium, si eosdem Haereticos audimus, litum eit in hac una Libertate a coactione, non autem

in Libertate a necessitare. Quantum a recta Ratione, a divinarum Scripturarum documentis, & a sanctorum Patrum sententia absit ac abhorreat hujusmodi commentum, non est hujus loci ostendere. Meminisse tantummodo juvat, nihil a Fati assertoribus, a Manichaeis, aliisque id genus hominibus, quos tantopere Christiana exsecratur Ecclesia, differre istorum opinionem; homines vero hoc pacto in pecudum sortem demitti, nulliusque revera meriti aut demeriti, laudisque aut vituperationis capaces amplius esse dicendos. Augustinum vero in hac sententia sibi praecessisse, jactitant Haereticorum recenistium Scholae, istorumque clamoribus nihil cunctatur adhibere fidem

Phere nus noster, ne carpendi Augultini tam bella sibi elabatur occasio. Sed aliter sensisse Augustinum, jam per alios patuit, &adhuc nostra, ut spero, oratione palam fiet. Arbitrium ergo hominis liberum esse ab antecedenti Necessitate , hoc est praeditum sua essentiali Libertate atque electiva potesta. te, ita ut nihil voluntatem ad suos actus, & ad eligendum ante determinet, atque ut ita dicam necessitet, quam ipsa voluntas libe.ro motu sese ipsa ad unam partem eligendo inclinet: doctrinam semper fuisse sancti Augustini, ea persuadent, quae ipse variis in locis in hanc ipsam rem peculiariter intentus scripta reliquit. Et in primis quod est ad peccandum, negat ille omnem in voluntate antec dentem Necessitatem. In Lib. 3. de lib. Arb. cap. I 8. ait: *uamcumque Uu caussa est voluntatis, se non ei potest resisti, sue peccaraei reditur; si autem potest, non ei cedatur, ρο non peccabisur. Mox subdit: Quis enim peccas in eo, quod nullo modo eaveri potest ρ Pe catur autem: caveri igitur potest. Si secreta Necessitate, atque dete minatione praevia ad unum, homo aliquod opus pravum agit, ultique nullo modo cavere illud potuit. Ergo sine culpa erit, quia nutila ex parte liberum ipsi suit secus agere, neque ipse necessitatem

sibi fecit, sed factam aliunde sensit. At certum est Augustino, ha-I i i a mines' Disi goo by Cooste

473쪽

43 5 DE INGENIORUM MODERATIONE

mines revera peccare saepe ac saepius; ergo certissimum est Augustino, Libertatem ab antecedenti Necessitate superesse vel post Adami lapsum. Eadem fusius repetit sanctus Doctor in Lib. de duabus Anima bus Cap. I 2. Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit, quod facere non potuit , summae iniquiraris es Ο Disaniae. Muamobremi Ine animae quidquid faciunt, Is natura, non voluntate faciunt; ides, Ii libero oe ad faciendum, oe ad non faciendum, motu animi carent Is denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum reuero non possumus, oeci vide & eumdem in Lib. de vera Relig. cap. I . & in Lib. contra Adimantum cap. 27. & in Lib. 2. contra Faustum cap. 3. in aliis locis Librorum de lib. Arb. Quod autem est ad bonum iaciendum, ne tunc quidem Necessitate ferri hominem, sed quidem sint libere agere, auctor est non uno in loco Auzustinus. Celeberrima sunt, quae ille habet in Lib. de Spiritu & Littera cap. 34. Misericordia eius praevenit nos. Comfutire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire, propriae volunt iis est. Iisdem sere verbis de Libertate ad malum perpetrandum pronuntiavit in Psalm. VI. inquiens: Non cessat Satanas suadere malum; sed nee D tus cely t a m uere bonum. Satanas atitem non cogit invitum. Iu tua potestate est consentire , avr non consentire. Alia

omitto loca, quibus sanctus Augustinus, Ecclesiae Catholicae contors, humanae voluntati facultatem, L non de nomine tantum , sed vera in ac innatam potestatem tribuit reluctandi & resistendi divinae Gratiae. Sed quia Ioca superius aut descripta, aut indicata, quibus efferatialem Arbitrii Libertatem Augustinus depraedicat, omnia sere depromta sunt e Libris contra Manichaeos compositis; Phereponus autem contendere potest, Augustinum hostibus mutatis sententiam qu que mutasse: consulamus & Libros Augustini contra Pelagianos, ubi eadem repetit atque confirmat. In Lib. de Natura δc Gratia cap. 63. Pelagianis sancti Hieronymi auctoritate abutentibus ita respondet: Item quod ait Pelagius a memorato dictum esse Prisbiero

Liberi Arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia n cessitate trabimur, alioquin ubi necessias, nee corona est; quis non

agnoscar P quis non toto eorde suscipiar ' Vide & Capp. 6 . & 66.& 3Σ. & 43. ejusdem Libri. Ad haec in Lib. 2. Cap. 3. de Nuptiis & Concupisci objicienti Pelagio, eos statim infamari, qui liberum amrment Arbitrium, respondet Augustinus. Non itaque, sicurret arquo alios fassens loqueris, si quis ιιberum in hominibus Arbia

trium Digiti es by O le

474쪽

IΝ RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 437 tritina dixerit, Caelestianus, cT Pelagianus vocatur: sa quippe C ibolisis Fides dicit, &c. Itidem in Lib. de Spiritu & Littera Cap.

33. Vult autem Deus, omnes homines Ialvos facere, i, rn agnitionem veritatis venire; non se tamen, ut eis adimat liberum Arbitrium,

quo vel bene, mel mais urentes insissime iudicentur. Vide & Cap. 34. ejusdem Libri, & Capp. 2. 3. & is. Libri de Gratia & libero Arb. ubi fortiter praedicat humani Arbitrii Libertatem a Necessitate

quacumque antecedenti.

Accedamus nunc ad Phereponum, & ab eo petamus, num sibi videatur essentialem homini Libertatem eripere: qui consentire, aut dissentire sive ad bonum sive ad ni alum in potestate semper relinquit humani Arbitrii 3 qui nos Necessitate non trahi fatetur 3 qui libero arbitrio bene aut male uti nos agnoscit; Fatum exsecratur; liberumque ad faciendum, & non iaciendum animis nostris motum facultatemque tribuit 8 At inquit Phereponus: Cur Augustinus Umluntarium duntaxat exigit, ut actio mala jure dicatur Peccatum ρNon Voluntarie tantum, sed & Libere fiant necesse est, quae laudem aut vituperationem mereri debent. Verum Phereponus aequi rem se erga Augustinum longe praebuisset, si viam potius intelligendi. atque in bonum sensum explicandi Augustini, quam carpendi quaesisset; Sanctus autem Doctor terminis, atque vocabulis, quae nunc in Scholis obtinent, semper non est usus; & Voluntatis, ac Voluntarii nomine facultatem electivam interdum significavit. In Lib. de vera Relig. Cap. I . quo respicit Phereponiana censura, inquit Augustinus, usque adeo peccatum Voluntariaem esse malum, ut nullo modo sit Peccatum, s non sit Voluntarium. Heic nomine V luuiarii maὶi significat Augustinus malum, quod a voluntate uti causa vera procedit, & consequenter a libera causa atque electione oritur, Omnemque antecedentem Necessitatem excludit. Indicat id aperate ipsemet Augustinus infra sic scribens. Si non Voluntate male facimus , nemo objurgandus est omnino, aut monendus e quibus sublatis Christiana Lex, oe disciplina omnis Religionis auferatur necesse est. Voluntate ergo peccatur. Et quoniam peccari non dubium es, ne hoe quidem dubitandum υideo, habere animas libertim voluntatis Arbi-reium. Tales enim feriss suos meliores esse Deus iudieavie, si ei fervirent liberisIiter. Guod nullo modo fieri posset, s non 'tuntas, sed Necessitate fervirent. Vides heic liberum Voluntatis Arbitrium, vides homines Deo, aut peccato servire liberaliter; ergo libera V luntate, non Necessitate. Immo ipsemet Augustinus Necessitatem hane oppo

475쪽

438 DE INGENIORUM MODERATIONE

Opportune nominans, eam ab Arbitrio hominum prorsus excludit Lib. autem I. c. I 3. Retract. non destruit hujusmodi sententiam, sed rursus confirmat. Peccata quippe quae ipse tantummodo Peccata appellat, prorsus a Voluntate electiva esse dicit; illa vero quae Pe eata simul sunt, & Poena peccati, atque ab homine perpetrantur suae cupiditati relicto in poenam praecedentium criminum, quanquam non Voluntarie facta videantur, sed quidem ex Necessitate, attamen & ipsa Augustinus Voluntaria esse agnoscit, hoc est a libera Voluntatis electione facta. Quamsis, inquit, o illa quae non IMMERITO non Voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescicnti bus , vel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine Volunt te commisit ἰ quoniam ρο ille, qui peccat ignorans, Voluntate utique facit, quod quum faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille, qui concupiscente a erfus Jiritum earne, non ea quae vult faeis, concupiscit quidem nolens e oe in eo non faeis quod vult. Sed se vincitur, concupiscentiae consentit volens, CT in eo non facis nisi quod

vult, liber scilicet iustitiae, servusque peccari. Ubi patet, sanctum

Augustinum etiam in iis, qui concupiscentia illecti ac rapti peccant, nullam agnoscere praecedentem essentialem Necessitatem, sed quidem liberam voluntatis inclinationem; si enim nollent, non vincerentur, neque peccarent. Et sane coactum pro invito prorsus, ac nullatenus voluntario, neque sancti Patres, neque Haeretici accipere consueverunt, quum de ipsius voluntatis actionibus agebatur; sed de externix tantum actionibus accepere, in quibus nullae saepe numero possunt esse partes voluntatis. Tam quippe repugnat, actionem sive moti nem voluntatis non esse voluntariam, quam actionem intellectus nociesse intellectualem, & facultatis sentientis non esse sensitivam. It que etiamsi a concupiscentia cogi ad peccandum videatur homo, a tamen & tunc eligit, & tune libere agit voluntas; ac proinde exaltatis sancti Augustini verbis inferri nunquam potest, Voluntarium tantummodo id dici, quod insidet voluntati, quamυis Liberum non fit. Minus morosum sese in Augustinum non prodit Phereponus ianotis ad Lib. V. Cap. Io. de Civit. Dei, inquiens, illie, uν , alibi, Voluntaνium arque Liberum ab Augustino confundi, quae in omnium hominum sermone distincta sunt; nam voluntate quidem adfe*imureυidenti enuntiationi, sed nan libere: voluntate simul eupimus felicitatem , sed non libere. Verum si majorem cum Patribus & Scholae Theologis familiaritatem habuisset Phereponus, vel eorum dicta

sincere & candide reminisci vellet, intelligeret, & in hisce Volu

476쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 43'tatis actionibus, quas non Liberas ipse Phereponus appellat, multos praeter Augustinum agnovisse Libertatem, hoc est Libertatem ab antecedenti quacumque essentiali, sive naturali Necessitate, determinatione, aut impressione. Hinc dixerunt, Deum libere cognoscere, atque amare Iustitiam, Veritatem Ic se ipsum, quanquam indifferentiam ad volendum contrarium ab ipso excluderent; nimium qui 'pe soliciti erant, ne turpe Necessitatis, ac Servitutis nomen Deo tribueretur, neve caussam quampiam admitterent, cui subiiceretur Deus; qualem Ethnici in Fato perperam excogitarant. Itidem creatas menistes, quanquam pro sua conditione ex Dei nutu omnino pendentes, affirmarunt Patrum atque Theologorum nonnulli, vel tum Liberta.

te frui, quum seipsas amant, & selices esse cupiunt, tametsi non amare se ipsas, & felices esse nolle non possint. Quod idcirco assidimatum ab ipsis est, quia nullam praecedentem Necessitatem, ac determinationem agnovere, qua ad se amandum, ac beatitudinem vo. tendam rapiantur atque compellantur; in eorum enim sententia dilectio sui, & gaudii quietisque volitio, sunt ipsa Voluntatis facultas,

atque ipsi Voluntati aliquid ita essentiale, ut sine ipso voluntas nec agere, nec esse possit. Contra alii, inter quos videtur esse sanctus Thomaς, Libertatem in memoraris actionibus tum Dei, tum homi. num non agnovere: quorum utique loquendi ratio praeferenda est, tanquam magis consona ideis atque notionibus communibus, quibus id tantum appellare Liberum solemus, cui est indifferentia, hoc est, potentia volendi, & noa volendi aliquid. Sed hujusmodi contentiones sunt de nominibus potius quam de rebus. Videndum est, an sanctus Augustinus in actionibus moralibus hominum viatorum nullam aliam Libertatem statuat, quam quae Creatori dicitur inesse in amando quum se ipsum, tum virtutes, aut quae creatis mentibus in generaliter appetendo bono ab ipso Augustino adscribitur; immo an eamdem homini viatori ad actiones malas ac bonas, ad quas indifferentiam Phereponus exigit, exigimus & nos, Necessitatem tribuat, quam brutis tribuimus. At certum est, in eodem Lib. V. Cap. Io.

de Civ. Dei Augustinum tradere hujusmodi actiones in potestate esse humani Arbitrii, hominemque libere & sine essentiali, praecedenti, sive naturali Necessitate ac determinatione, ad eas serri, ita ut hujusmodi volitiones voluntati non inessent, ni fi ipsa voluisset, aut vellet. Quod ut pateat, atque ut Iansentanis quoque simul res n. deatur, hoc sancti Augustini loco abutentibus, considerandum prius

est, quis ibi sit Augustino scopus.

477쪽

ή o DE INGENIORUM DIDERATIONE

Contra Ciceronem, & Stoicos, in quorum Libris negabatur Deo Praescientia futurorum eontingentium , agit Augustinus . Verebantur

nempe Philosophi illi, ne si divina Praescientia admitteretur, pessum iret tota humani Arbitrii Libertas, & Fato invecto, positaque ineluctabili NeceIstate agendi, nullum superesset laudis aut vituperationis argumentum in hominibus. Eumdem fere timorem ac opinionem ab Orco rursum excitavit Socinus, eamdemque in illius asseclis fervere adhuc intueor, quibus jamdudum alii accensuere Phereponum sostrum . Contra Augustinus Praescientiam futurorum sine magna impietate, & sne sacrarum Litterarum contem tu, negari non posse

Deo, ostendit, inde vero non consequi ait, ut homini libera espiatur agendi & non agendi, volendi & non volendi electiva potestas. Quamvis enim necesse sit, ut quae Deus praestivit ab aeterno, in tempore fiant, Deus tamen quum simul praesciverit, Voluntates hominum Libere, quodcumque volunt, praeviis tempore operatura , sua ille Praescientia nihil detrahit et sentiali hominis Liberatati. Quum vero dicatur, nec injuria, necessirin esse ut ea, quae

praescivit Deus, fiant: respondet Augustinus, Necessitate hujusmodi non adimi hominibus Libertatem Arbitrii, quippe cum Libertate aliquid etiam Neces statis genus consiliere pote it, quod Augustinus ostendit quibusdam exemplis. Aliud nimirum Necessitas est, quae non est in nostra potestate, hoc eli, per quam, & propter quam aliquid necessario fit, ita ut eligendi potestatem nobis eripiat, qualis eth Necessitas mortis. Manifestum autem inquit esse, non huic Necessitati humanas voluntates subdi. Aliud eli Necessitas, secundum quam necessarium simpliciter est, ut aliquid fiat, eamque minime Libertati officere sentit Augustinus. Refert porro ad poliremum hoc Necessitatis genus, quum dicimus: Necesse est, ut Deus semper vivat, ae praesciat futura: quum a nulla antecedenti Necessitate eveniat, sed quia Deus nullius Necessitatis servus libere ipse vult, id

propterea fiat, Deus autem semper sua voluntate id sit voliturus: hine . Augustinus Liberum smul & Necessarium appellat. Aliud Necessitatis exemplum assert Augustinus, quum nempe dicimus: Necesse est esse, ur quum volumus, libero vel ux Arbitrio. Quandoquiisdem enim nulla Necessaria, insuperabilis, ac secreta vis, nulla causa antecedens ad unum impellit, rapit, aut determinat voluntatem nostram,' sed ipsa voluntas nostra hoc unum eligit, quum posset Scalterum eligere, si vellet: propterea liberum cognoscimus in nobis esse Arbitrium, etiamsi necesse sit, ut quum volumus, libero veli

478쪽

-- a

m RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 44 Imus Arbitrio. Illiusmodi Necessitas non eli caussa nostrarum volutionum; sed potius volitiones ipsae, quae aliter esse non possunt, nisi liberae sint, caussa sunt illius Necessitatis. Quare uti impossibileeli, hominem esse, & carere essentiali facultate ac libertate eligenis di ; ita impossibile est, hominem aliter velle, quam libero velit Arbitrio. Necesse ergo est homini Voluntate libera velle, vel nolle, quia naturalis & imita est hujusmodi facultas; non est tamen volendi hoc aut illud, sive nolendi ipsa actio necessaria. Hinc Augustinus inseri, Praeli lentia Dei posita, Libertatem A bitrii nequaquam perire; siquidem Deus, dum determinate praescit ac praevidet futura contingentia, simul praescit, homines ad ea sese determinaturos libera electione, & eos aliter praescire nequit, nisi liberos in eligendo, hoc est nulla antecedenti impulsione sive Nece sitate praereptos. Non est aurem eo equens, dixerat ille Cap. IX. . ejusdem Lib. V. de Civ. Dei ) ux si Deo renus es omnium ordo eausarum, ideo nihil fit in nostrae voluntatis Arbirrio. Ex ipse qui'pe nostrae Voluntates in eaussarum ordine sunt, qui certus est Deo, ei que praescientia continetur, quoniam ct humanae volunrates humaianorum operum caussae sunt. At quia Capita sequent. uti vidimus, sanctus Augustinus liberum agnoscit Deum, liberos etiam agnoscit homines, quanquam Sc in illo, & in istis quamdam N cessitatis speciem fateatur, vide ne paritatem ae similitudinem hujusmodi in omnibus cohaerere credas; vide ne eamdem ipsissimam, quod est ad opera contingentia, Libertatem & Necessitatem in hominibus suspicere, ac in Deo est ad praescienda futura, ad vivendum, ad amandum se ipsum. Id a mente Augustini plane abhorreret, ac certissi. me abhorret. Quanquam Liber appelletur Deus ad amandum exemis pli caussa se ipsum, quia nulla ei superior Necessitas dominatur, quia non caeco modo, non irrationabiliter, ut in brutis accidit, sed eum clarissima visione & consideratione suae naturae ac essentiae amat seipsum, Sc vult ab hoc amore nunquam desistere: attamen ea non est in hac parte divina Libertas, ut indifferentiam complectatur , possitque, si velit, contraria amplecti. Necesse est enim Deum semper viυere, cs' euncta praescire, ut inquit ibi Augustinus, cui addimus, necesse est oe amare se ipsum, &c. Exemplo omnipotentiae id per. commode ab eodem Augustino explicatur: Sicut nee potesas eius minuitur, quum dicitur mori fallique non posse, se enim hoe non po-rest, ut portus si poler, minoris esser utique potestatis. At hominum Libertas, ut ut similis prorsus divinae sit, hoc est, indifferentia ca- Tom. X. P. I. Κ k k reat. Diuitigod by Corale

479쪽

4--. DE INGENIORUM MODERATIO

reat, in generaliter appetenda selicitate: in actionibus tamen comtingentibus atque singularibus, Libertate fruitur indifferente, & mi. ni me ad unum determinata, semperque velle & non velle in ejus omnino poteitate est. Quod nunc vult, poterat non velle; & velle poterat, quod nunc fugit; neque ab ulla Necessitate quae praecesserit liberam electionem unius potius quam alterius, rapta est ad

unum ita eligendum ac volendum, ut alterum eligere ac velle non

pollet. Eadem pariter Libertas ac indifferentia in Deo est ad facienda extra se opera quaedam, quae facere pro sua voluntate potest. Audi Auguilinum hoe idem aperte de hominibus eodem Cap. ac Lib. testantem; Sunt igitur nostrae Voluntates; oe sese faciunt, quidquid volendo facimus, quod non fieret, fis nollemus. Nulla ergo antecedens Necessitas humanae voluntati jugum imponit, ipsamque secum rapit; sed ipsa uoluntas proprie, primitus, simpliciterque, humanarum actionum caussa est quanquam ad honas necessaria sit, ut dicemus, Dei Gratia); adeoque libera est, ut potuerit pro sua innata facultate nolle sacere quod secit, ipsumque nolle facere futurum fuisset caussa, ne illa actio esset. Similis ergo est Deus hominibus, iad imaginem suam creatis, quod tum ille, tum isti Libere ab Augustino dicuntur amare se ipsos ac felicitatem, quamvis contrarium amare ac velle non possint, Sc necessarium sit eorum estemtiae ita velle. In altero quoque genere Libertatis, quae Vere ac

proprie Libertas est, similes sunt, quia neque Deus, neque homines determinati sunt ad volendum unum potius quam alterum in rebus quibusdam singularibus; atque in hoc ultimo non solum a coacti ne, sed a quocumque Nechustaris nomine liberi sunt. At nequaquam eodem pacto liber est Deus in generaliter amanda felicitate, virtute, & se ipso, ac est homo ad unum potius quam alterum contingens volendum. Nos homines, inquit Augustinus, s volumus, est: si nolumus, non est. Quis contra audeat dicere: Sie Deus amarvirtutem, ac se ipsum, ut f nollet, non amaret 8 Hinc Augustinus beatam Necessitatem alibi appellat hoc ipsum in Deo non posse non amare se ipsum. Haec autem Necessitas amandi sui ipsius itidem et hin homine; at nulla homini Necessitas est ad volenda singularia, tave bona, sive mala, uti neque Deo ad volendum extra se hoc potius quam illud. Ea vero Necessitas, quae ex Praescientia quodammodo provenit, si ae libera electione noli ra non fit, ideoque diversaost secundum Augustinum ab ea Necessitate, quae in nostra potesta. te non est. Voluntatem quippe hominum, immo & volitiones qu,

rumin

480쪽

IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. III. 443rumcumque singularium aEtionum, liberas ad nullam partem determinatas Deus etiam praescit. Quamobrem rectissime Augustinus

infert, nullo modo nos cogi, aut rorem a Praescientia Dei, tollere voluntatis Arbitrium: aut releuto volu utatis Arbitrio, Deum, quod

nefas est, negare praescium futurorum. Exigebat supra Phereponus, ut Augustinus memoratum in his verbis Arbitrium, etiam Liberum dixisset. idest in utramque partem flexile, suspicionem ingerens, ne forte callide aut imperire eam vocem reticuerit Augustinus, ut nomen Arbitrii retineret, rem autem negaret. At quis facile non intelligat, Arbitrii nomine illic significari ipsum Arbitrium liberum,

potestatem videlicet electivam homini essentialem Τ Nonne supra Augustinus hanc vocem cum Arbitrio conjunxerat ρ Plane; inquit enim: Sicut quum dicimus, necesse esse, ut quum volumus, Libero velimus Arbitrio, G' merum procul dubio dicimus, oe non ideo it m liberum Arbitrium Neresitata subiicimur, quae adimit Libertatem. Quei ergo subdole Augustinus omiserit infra Liberi vocem, ut liberum esse Auebitrium neget, quum ipse in superioribus palam edixerit, necesse effe, My quum volumus, Libero velimus Arbitrio

Sed inquit Phereponus, si Ciceronianus aliquis Philosophus rest

fuisset Augustino Praescientiam futurorum Deo tribuenti), nega et

ab Augustino retineri Liberum Abriirium. Id & ego suspicor Augustino repositurum fuisse Ciceronianum aliquem; & hoc idem velle nunc reponere alienis verbis Phere num ipsum mihi facile persuadeo. At respondere pro Augustino acutus quisque & sincerus homo posset, Ciceronianum istum aut sub Ciceroniani persona loquentem Phere num) nimium confidenter accusare negati liberi Arbitrii Augustinum, neque aliunde accusationem hanc oriri quam aut ab in Nnio sophistico, aut a solemni incogitantia. Cuius rei argumento sint alia quaedam verba eodem Capit. X. Lib. V. de Civ. Dei, quae quum Phereponus aut legere noluerit, aut satius duxerit omittere, quippe quod ibi Augustinus apertissime statuit essentialem humanae Libertatis ac indifferentiae notionem k adferam ego, ut ineptam hominis censuram citius intelligas. Neque ideo, inquit Augustinus, peceat homo, quia Deus ilium peccaturum esse praesiυit; immo ideo non dubitatur ipsum peccare, quum peceat, quia ille cuius Praese emtia falli non potest, non fatum, non fortunam, non aliquid aliud, fed 'fum peccaturum esse prae civit; qvi si nolit, utique non pereat; fed si peceare noluerit, etiam hoe ille praescivit. In eamdem senten. tiam loquuntur Origenes apud Eusebium Lib. 6. de Praepar. Evano.

SEARCH

MENU NAVIGATION