Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

43ι DE INGENIORUM MIDERATIONE

randam familiaritatem peccati. Nonne agnoscis mancipia peccati, &servos erroris, quos unum delectat Domini sui imperium, quos liberare nequit suis viribus nimium fractis misera & caeca voluntas ΤΑ ut nolunt converti ad verum & bonum; at si volunt, ineptissi

me volunt.

Illud certissimum, posse eos converti, dum vivunt; nam libero Arbitrio quisque fruitur, & neminem ad peccatum rapit antecedens aliqua atque ineluctabilis necessitas. At aeque certum est, eos nunquam suae naturae suique arbitrii viribus reipsa a peccato exsurgere, & veram fidem amplecti, & amare sontem omnis boni. Necessaria est illius gratia atque adjutorium, qui jam edixit. Sine me nihil polesis facere. Et Nemo potes ad me venire, nisi Pater, qui mist me, trexerit eum, Jo. VI. Et, Non vos me elegistis, sed ego

elegi vos, dic. IO. XU. Deus autem, cuius vult miseretur, o quem muti indurat. Et Non volentis, neque eurrentis, sed miserentis es 'Uιi, Rom. IX. ut in innumera alia tum sacrarum Litterarum, tum sanctorum Patrum loca praetermittam, quorum una vox est, non industria ac vigore voluntatis nostrae bonos & salvos homines fieri, sed gratuita misericordia & forti adjutorio Dei, cui nos libera consentimus. Homini ergo peccatori, ut vincat peccati consuetudinem, & a peccato liberetur, non est lassiciens virtus & vis arbitrii voluntatisque propriae; sed ex divino auxilio sufficientia nostra procedit. Deus vero, elisi omnibus pro loco & tempore talibus auxiliis adsit, ut si quis reete iis velit uti, possit & peccata vitare, & ad salutem pervenire; non omnibus tamen validissima illa impertitur auxilia, quibus non ineluctabiliter, sed certissime, salvantur quicumque salvantur. Quamobrem si haberi impius assentator humanae naturae non vult Phereponus, agnoscat in sua comparatione necessariam opem divinae gratiae, aut a comparationibus abstineat, quae rei propositae minime respondent. Ille tamen pergit Lectoribus credulis imponere, haec alia scribendo eadem pag. 38o. Ex uentione palaticia, qualis est ferυire peccato, non ita ratiocinandum, quasi ut captivus amisi libertctem eorporis, quam recuperare neqvix, dum vin-mis est: se qui fervus es prccati, nunquam eius dominationem excuissere potest. Neque enim hominem captiυum, catenisque vinctum, oecarcere clausum hortatur quisquam, ux excussis catenis carcere exeat,m nisi faciat indignatur, quia omnes norunt, non esse hoe in eius potestate. Utique dominationem peccati excutere homo potest, sed non solo conatu suo, neque suis viribus id faciet viribus quippe ad

492쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 43s bonum se exuit semel, libere & voluntarie peccando ), sed quidem

id faciet viribus divinae gratiae, quam Deus lassicientem omnibus praebet. Externis ergo, internisque gratiae suae vocibus vel unun- quemque peccatorem Deus, etsi non momentis omnibus, nec influxu pari, idem iidem a peccato revocat, hortaturque ad. bonum, &auxiliatur, ut velit bonum. Quod quis pareat, divino muneri, non suis viribus aut merito homines tribuant; quod alii resillant, eorum pertinaci voluntati in amanda iniquitate ac errore adscribendum est. Audi Apostolum ita scribentem et . ad Tim. II. 23. 26. Cum mod stra corripientem eos, qui resistunt veritari, ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem; oe resipiscant a Diaboli laqueis , a quo captivi tenentur ad ipsus voluntatem. Plurimum autem

ab homine captivo, catenisque vincto, & carcere incluso, quem ad exeundum horteris, differt homo, catenis peccati illigatus, quem horteris ad virtutem; nam ille quanquam exire de carcere velit, non potest, quippe corpus illius aliena voluntate adhuc detinetur, invitusque propterea servire servitutem, & carcerem non deserere cogitur. Habet velle, non habet posse. Peccatorem vero, quominus

exeat ac liberetur, nihil aliud impedit posita Gratia Dei) nisi sua

ipsius voluntas. Ut morales istae catenae cadant, huic lassicit, ut Velit; sed miser neglecta voce, repulsoque auxilio Dei, perstare vult inter catenas peccati, quarum delectatione tenetur, & quas odisse nescit. Iure ergo indignari Deus captivo huic potest, jure Ira Dei m nex super tuum, quod is volentem liberare contemnat, quod oblatum auxilium respuat, & ideo solum in peccato perseveret, quod peccatum amare pertinaciter velit, nolitque diligere bonum. Neque justitiae deest ipsemet Deus, si non omnibus momentis solicitat, neque unicuique gratiam illam impertitur emcacem, quae cor hominis, intacta libertate Arbitrii, suavissime ad amorem boni certo conis vertit; nam homini, qui se libere ac sponte servum secit, & in carcerem se conclusit, injuriam non facit legitimus Dominus, si non

omnem experitur artem, ut e carcere ac servitute eripiat. Dic e

go, peccatores ad instar hominis illius esse, qui legitimo domino libere ac sponte posthabito, se alteri addicit, atque ab ejus latere, ab huius aedibus ac hortis divertere amplius nescit. Eum quidem prior Dominus misericordia tactus ossicii debiti saepe monet, saepe minis, ac precibus, & ope oblata ad reditum urget, ac manum praebet, saepe etiam & pericula & exitus ad fugam digito ostendit; dc ut se placidissimum ac optimum dominum depraedicat & consit

493쪽

43 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

mat, ita & alterum saevissimum ac sallacissimum tyrannum prodit. Verum homo infelix nunquam de proposito dimoveri se patitur, &aut aures avertit, aut hortanti fidem non habet, aut etiam contem-

tum & contumelias iterum ingerit; & quum recipere se possit ad priorem dominum, alterius tamen delectatione ac amore dulcissimae

catenae tantum tenetur, ut suum tyrannum nolit omnino deserere.

Nonne homini ita agenti jure irascaris Nunc pone. esse priori domino artes alias, quibus certissime, minimeque fallaci successu, &adhue tamen sine violentia, perducere ad se rursus queat fugiti cum servum; his autem artibus ipsum uti ad hunc potius, quam illum servum sibi recuperandum: nonne vides, & misericordiam ejus in hunc esse laudandam, & nihilominus de illius justitia conqueri alterum non posse, quod tam ei sicaci brachio, artibusque adeo certis, a carcere ac servitute ipsum prior dominus revocare noluerit ρ Ex his intellige quantum tamen comparatio serre potest) oeconomiam, aequitatem, & clementiam Dei in distributione munerum, caelestisque suae gratiae, sine qua nihil ad bonum valet liberum Arbitrium,& qua cum omnia potest. Atque his animadversiis, liquebit etiam, quid Pherepono respondendum sit, in Librum de Corrept. & Gratia insurgenti pag. 6I8. Animadvers. Frustra ibi contendit novus Pelagii Hypera illes, liberum Arbitrium ab Augustino auferri, eo quod hic inqui at Cap. I. In bono liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatur, &c. Arbitrii libertatem, ut millies diximus, retinet Peccator; sed non retinet vires ad bonum volendum, atque faciendum. Pelagianus noster vellet in homine peccatore indifferentiam primi hominis, & easdem ad operandum honum & malum vires. At nos expediti fortesque sumus

ad iniquitatis opera; infirmi & devincti ad opera iustitiae: quam infirmitatem , catenam, atque servitutem maxime peccato servientes in semetipsis sentiunt. Potentiam ergo remotam, atque imperfectas vires habemus ad opera pietatis, non autem proximam atque persectam; neque habituri sumus, nisii nos liberaverit Deus, sine quo nihil boni facere unquam possumus. Quare Augustinus Lib. I. Cap. aa. Retras . ajebat: In potestate hominis es, mutare in melius vo. Iuniarem; sed ea potestas nulla est, nisi detur a Deo, de quo dictumes: Dedit eis potestatem flios Dei fieri, &c. Ac propterea in eodem Cap. I. Lib. de Corrept. & Gratia idem Augustinus constendum esse, ait, nos liberum Arbitrium oe ad malum cs' ad bonum faciendum habere, quia nulla nos praecedens necessitas ante electionem noliram

494쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 437

rapere potest ad bonum aut ad malum. In bono autem liber hoc est, expeditus, robustus, & solutus esse nullus potes, nis fuerit liberatus ab eo, qui dixit: Si vos Filius liberavit, tune vere liberieritis. Voluntas enim, ut in Epist. olim 89. nunc I 37. Cap. a. i quit idem Augustinus, tanto liberior, quanto sanior; tanto sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque subiectior. Ceterum nescio quid sibi velit Phereponus adjiciens, quasi haec sit Augustini

sententia, homines ante regenerarisnem nihiι nisi mala facere, bona nulla posse; sed facere mala volentes, o bona omittere nolentes. Neisque necessitate adacti, neque coacti homines ante Baptismum aut mala faciunt, aut bona omittunt; immo & bona quaedam in genere morum facere tunc possunt cum generali adjutorio Dei, quanquam non ut oportet ea faciant, neque ad supranaturalem felicitatem conis ducere ea possint sine speciali gratia Dei. Reliqua vero, quae contra eundem Librum de Corrept. & Graistia disserit idem Phereponus, aut ex iis opinionibus procedunt, qu rum falso Augustinum facit auctorem, aut ex impiis iis opinionibus, quas antea ipse Phereponus adoptavit, Arminium sequutus, sive Socinum. Negat enim Deo scientiam futurorum contingentium, negat gratuitam atque infallibilem praedestinationem elefitorum. Prae. terea negat in homine necessitatem gratiae ad bonum, sed ejus utilitatem tantum probat; negat originale peccatum; liberi autem ANbitrii uulnera infirmitatemque post Adamum non agnoscit pro merito. Ad haec Augustino aflingit non solum ineluctabilis atque necessitantis gratiae necessitatem, sed etiam sublati prorsus liberi Arbitrii enormem sententiam. Quid facias homini sine ullis frenis per divina

Scripturarum mysteria & documenta excurrenti Equidem meum non est, nec erit in tam angusto campo ostendere, quantum a mente

divinarum Litterarum aberret Phereponus in suis itisce opinionibus. Id iam praestitere contra alios Phereponos innumeri Scriptores. Quod si Catholicorum dogmata nituntur heic auctoritate divinae Scripturae, atque antiquissima Traditione: discendum illi fuerat, intellectum captivare in obsequium revelantis Dei, & argutiis temperare,& dissicultates comprimere, quas humani ingenii aut temeritas, aut infirmitas excitare lolent adversus exploratam Christi atqua Apost lorum doctrinam, intellectu interdum dissicilem. Aecedit, quod iasententia quoque Augustini si eam Catholicis oculis legas, & Catholica interpretatione exponas utilis est correptio, utiles ae nece sariae ad Deum sunt preces: idque ex ipso Libro de Corrept. 3c Tom. X. P. I. M m m Gra. Disitigod by GOrale

495쪽

3S DE INGENIORUM MODERATIONE

Gratia patere potest. De nullius enim salute desperare unquam de bemus, donec in ista vita suerit; & quum libere nunc fiant, quamcumque ad aeternam salutem aut perditionem fiant, neque aliter a Deo ista praesciantur, quam libere facienda homini: hinc orationi, quam Deus misericors plerumque exaudit, & correptioni sua utilitas est, atque etiam necessitas. Quanquam vero correptionis & oratio. nis fructum sanctus Augustinus sentiat esse tribuendum Dei gratiae, attamen non negat ille, quin hominibus Deus tantam gratiam iuinpeditet idem iidem, qua proxime possint, si velint, divina misericordia vires praestante, proficere ex correptione, & oratione ad Deum fusa. Totus ille est in ostendendo, nos de nostro gloriari non pose, sed gloriari in Domino debere. Beneficentiam Dei in omnes non negat ille. Catholica autem Ecclesia apertissime depraedicat, veram ac jussicientem gratiam nulli a Deo negatam, ita ut ideo tantum in se

beneficii divini fructum non experiantur, qui perduntur, nisi quia

Deo vocanti atque auxilianti restiterunt, atque resistunt, caussamque in se habeant, cur potenti cri voce ac impulsu eos non excitet ac liberet Deus, & cur de se tantum conqueri deinde debeant, quod saluti serae vocationi, & correptioni minime obtemperarint. Ceterum illo argumento, quod anxios habet non rudes tantum

homines, sed ipsos interdum doctissimos & acutissimos viros, utitur etiam Phereponus in Augustinum, dum contendit pag. 6 I S. ex istius sententia consequi, de futuris orandum non esse; nam, inquit, Dei

decreta erga electos exsecutioni mandabuntur, sis ores, sυe taceas.

Erga reprobos nihil flet orarionibus tuis. Ergo desine fata Dei flecti

Derare precando. Iterum dicimus, & Pherepono denuntiamus, hallincinari ipsum, quod aeternam hominum aut praedestinationem aut reprobationem sibi fingat, ab Augustino & Catholicis omnibus ita sustineri, ut aut ad efformandum, aut ad complendum divinum decretum nihil rei habeat humana Voluntas. At dogma apud Augustinum est, sine libera hominis Voluntate, quae peccatum ante eligat, ac praevideatur eligere, neminem a Deo reprobari. Rursus etsi sine nobis, & ex mera sua misericordia, non autem ex meritis nostris, nos praedestinarit Deus, attamen sine consensu nostrae Voluntatis, atque adeo ipsa repugnante, compleri divinum illud decretum nequit. Voluntates ergo nostrae, licet in tempore positae, in oeco. nomia tamen aeterni consilii locum habent, sive mavis dicere, habuerunt. Et praesentia Deo iam ab aeterno fuerunt, ac sunt, quae

Voluntas nostra idemtidem iacit, & ne ura est. Ergo non frustra

496쪽

IN RELIGION NEGOTIO. I B. III. ψ39

orationes instituuntur in Ecclesia de futuris. Electorurn Voluntas, dum in via est, potest velle malum, & quandoque etiam vult, quanquam in fine in vincibiliter, & libera eleelione, bonum sit amplex

ra. Reproborum rursus Voluntates bonum velle semper possunt, dum in corpore versantur, & quandoque etiam eligunt, quanquam usque in finem culpa sua non sint in bono perseveraturae. Divina autem Scientia ab aeterno praevidens, ac divina Voluntas ab aeterno v lens aut permittens, contingentiam ac libertatem in tempore non adimunt animis ratione utentibus. Orationibus ergo, & correptionibuς nostris fit, ut aeternum Dei decretum, atque praescientia suum consequatur complementum, dum & electi ad bonum illud incitantur, quoi eis per adjutorium suae Gratiae deliinavit Deus, & quod sine concursu libero voluntatis eorum perfici non potest; & reprobi nihil

inde proficientes, habent quod suae pertinacillimae voluntati exprobrare possint, quae contemtis correptionibus & adhortationibus, in nequitiam libere ferri voluit, & a nequitia exsurgere libere noluit. Audi sanctum Thomam et . a. Quaest. 83. Art. a. Postquam dixit , ita inducendam esse orationis utilitarem, ut neque rebus humanis diυinaa Proυidentiae subjectis Aecessitatem imponamus, neque etiam diυinam dispotionem muιabilem aestimemus, haec alia subdit: Cons. derandum est, quod ex Δυina Providenria non solum disponitur , qu sessectus fiant, sed etiam ex quibus causis, ta quo ordine proveniant.

Inter alias autem ea as funt etiam quorumdam eatissae a Ius humani runde oportet, homines agere aliqua, non ut per suos actus divinam

dispositionem immutent, sed ur per actus suos impleant quosdam est mctus fecundum ordinem a Deo dispostum, &c. Quanquam vero neque orationes, neque correptiones ex inscrutabili, sed justo Dei consilio, profuturae sint reprobis, ita ut cum perseverantiae dono e vivis de cedant; attamen Ecclesia Dei non definit orare pro omnibus, & unumquemque ad orationem solicitat, obtemperans Christi praeceptis. Nequaquam enim noti sunt, quos Deus secundum propositum vocavit, & quos secundum justitiam damnandos praescivit. Propterea inquit sanctus Augustinus in eodem Lib. de Corrept. & Gratia Cap. I 3. Ad nos, qui nescimus, quisnam sir filius pacis, aut non fit, pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere; sed velle omnes falυos fieri quibus praedicamus hane pacem. Idem vero Augustinus in eodem Libro agnoscit, Voluntatem nostram, dum incitatur per codireptiones Sc adhortationes, libere posse recedere ab iniquitate, & iniquitatem fugere, & orandum ei esse Deum, ut facultatem viresque. M m m a bene

497쪽

46o DE INGENIORUM MODERATIONE

bene agendi in tempore conferat, atque illud impleat, quod ipse ab aeterno jam statuit atque praescivit. Nostrum quippe operari in tempore, etsi ab aeterno semperque, praesens Deo fuerit, attamen non deinsiit esse s quod est ad nos aliquid futurum, & libere a liberis hominibus faciendum. Neque Deus, nisi voluntatis nostrae consensus a cederet, nos bene acturos praevidere potuit, quanquam nos Gratia sua praecurrente, & nostra Voluntate libero assensu consentiente, b, ne simus acturi, & ipse facturus sit, ut nos libere consentiamus Gratiae suae. Sed nos Deum metimur ut hoc iterum commemorem humanis ideis, & ejus aeternitatem atque aeternam praescientiam concipimus tanquam cognitionem, quae per infinitos annos operationem nostram praecesserit, quum tamen in Dei presentia aeternitas unum

sit punctum omnia complectens, quae nobis triplici sub idea apparent, Nunc praeterita, nunc praesentia, & nunc futura. Vide Augustinum Lib. a. Quaest. ad Simplicianum, ubi non praescientiam futurorum, sed menriam in Deo ponit, quanquam respectu ad nos habito rerum futurarum cognitio Praescientia in Deo soleat appellari. Quamobrem& bonum semper nobis agendum est, & improbitas evitanda, & fideliter Deo serviendum, & spes collocanda in immensa illius Misericordia ac Bonitate, neque nimis anxie investiganda est profunda illa Praedestinationis abyssus, quae Apostolo ipsi incompresensibilis

videbatur. Neque enim minus certum est, Praedestinationem n stram non e praevisis meritis nostris, sed ex misericordia Dei atque eooperatione nostra, & reprobationem contra e sola praecognita iniquitate nostra, ab aeterno fuisse in mente Dei: quam certum est Voluntatem nostram in tempore positam nulla essentiali Necessitate praevia serri in bonum, aut in malum; & contingenter operari, fi-ve bonum, Deo adjuvante, sive malum Concupiscentia vincente; dinos, dum adulti rationis usum habeamus, non posse aut damnari

sine libera electione mali, aut salvari sine libera electione boni, ad quam praevia & cooperans gratia Dei necessaria est.

498쪽

m RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 46I

Sementia de descensu Chrsi ad Inferos ad Fidem oectam a Phermpono improbata. Muid heie eerto eredendum, quid si dubium. Psalmi XV. locus a sancto Petro laudatus Catholicorum sentemtiam probat. Pher onus eum Psalmi locum absone interprermus. Daυidis verba ad unum Chrsum referenda. Vox Hebraica Scehol feros etiam, oe loca animarum post corporis mortem Anseat. Talem eius esse sensum in Psalmo laudato vox Graeca Hades afancto Luea adhibita mincir. Alia argumenta in hanc rem. Semrentia Hebraeorum de Infernis animarum sedibus, oe Scehol, e dem sensu ab Inre rere Driaco usurpata.

AP ii nunc transeamus. Dixerat Augustinus in Epist.

64. alias 99. Dominum earne morti carum venisse in Infernum, idque evicerat verbis Psalmi XU. Io. &Petri in Actibus Apostolorum Muis ergo, tum subdit, nisi insidetis, negaυerii fuisse apud Inferos Christum P Ad haec Phereponus: Vel hine intelligere licet, quam periculosumst, Seripturam velle interpretari , s necessariis subsidiis destitutusses: primum enim in ea invenitur, quod non est; deinde acerbe damnantur, qui ea melius intelligunt. Tandem Augustinum carpit, quod

existimarit, Chri iti Animam in locum suppliciorum descendisse, dum corpus ejus in sepulcro jaceret, simulque illos impietatis arguerit, qui aliter sentirent. Eadem repetit Phereponus ad Epistolam I 8 . olim 37. In notis vero ad Cap. v. f. a. Lib. de Fide & Symbolo ait, a Symbolo Ecclesiae Africanae, ut & a Romano, aliisque abis fuisse caput de descensu ad Inferos, quod tamen postea temere conium reum est. Non uni ergo Augustino insensus est hae de caussa Phermponus, quod ille Inferos in Psalmo, & Actuum loco, memoratos acceperit pro loco, in quo animae damnatorum hominum poenas luunt; sed reliquis sere Patribus irascitur & Scriptoribus Ecclesiasticis, immo universae Catholicae Ecclesiae, quae credit, & in Sym. holo a tot saeculis profitetur descensum Christi ad Inseros. Ego quam brevissime potero Ecclesiam Catholicam potius, quam Augustinum, a confidenti censura Phereponi vindicare conabor. pH.

499쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

Primo igitur statuendum est, id tantummodo inter Catholicos constare ac ratum esse, videlicet Christum post mortem descendisse ad Inseros, & nomine Inferorum significata diversa quaedam loca, quo omnes hominum vita functorum Animae e corpore solutae olim deserebantur pro variis meritis. Suus erat locus justis, Christi adventum Se resurrectionem expectantibus. Elysios Campos similem totum Ethnici appellabant. Suus improbis, qui & adhuc durat at-

quae aeternum durabit. Orcus, Tartarus, aliaque nomina ei tribuebantur ab eisdem Ethnicis. Ad priorem superioremque Infernum, in quo Patrum atque Iullorum Animae detinebantur, sententia comis munis est , Animam Christi se contulitie . Utrum etiam ad inseriorem Insernum , seu ad impiorum loca penetrarit. & ad reliqua Inserorum ergastula, quidve ibi egerit, non aeque patet, &magna inter ipsos sanctos Patres, nedum inter Theologos recentio. res, dissensio occurrit. Quod igitur ad Augustinum attinet, ille sen-

testiam Ecclesiae de Christi descensu ad Inseros sectatus fuit, certamque habuit, & a solis infidelibus negari posse ait. In reliquis de Chri iti descensu ad Inseros, negandum non est, quin diu fluctuarit mens Augustini. At non omnia, quae ad hune Symboli Articulum

referuntur, ad ipsam Fidem spectant. Phere nus censere videtur, Inseros ab ipso accipi pro loco duntaxat damnatorum. Uerum agnovit etiam vir sanctus, inter Inseros simum Abrahae, quo piorum animae ante Christum e corporeis nexibus expeditae migrabant. Inquit enim Lib. XX. Cap. i5. de Civ. Dei. Non absurde eredi vid tur , antiquos etiam Sanctos, qui venturi Christi renuerunt Adem, I

eis quidem a tormentis impiorum remotissimis, sed apud Inferos fuisse, doure eos inde sanguis Christi, oe ad ea loca descensus erueret. Iaenarratione etiam in Psalmum 85. idem Augustinus duo Inferna statuit, quorum in uno quieverum Animae fusorum, in altero torquem tur Animae impiorum.

Itaque ostendendum restat, revera Christum ad aliquos Inferos descendisse, quod ab Ecclesia Catholica non minus, quam ab A gultino, tanquam certissimum aifirmatur, a Pherepono autem tanquam falsum negatur. In Actibus Apostolorum Cap. II. v. 24. Petrus exponit Christi resurrectionem, eamque a Davide praedictam inquit iis Plalmi XV. verbis : Euoniam nou derelinques animam meam in Inferno, nee dabis sanctum tuum videre corruptionem. His potissimum verbis innititur Ecclesiae fides, dum Christum ad Inseros descendisse, atque inde etiam surrexisse tradit. Phereponus vero' aliter

500쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 463

aliter locum illius Psalmi interpretatur, & pro Inferno contendit S pulcrum esse intelligendum: ita enim significat apud Hebraeos vocabulum dilredi Scebol, quo usus est eo in loco David. Habet ille in hac sententia concordes, immo Magistros, nonnullos e Novatoribus, quorum eruditio jam eo pervenit, ut pleraque Christianae Ecclesiae dogmata, licet antiquissima Traditione Patrum jamdiu sacrata, arro. dat, in dubium revocet, & levibus de caustis explodat. Ante omnia, inquit Phereponus, statuendum es, Petrum non quaesivisse in Deo 'almi id quod minime es; ideoque ex loco Psaltae intelligendus PGrrus, aeque ac Galles ex sermone Petri ' nee ullus est inter eos dissenses, quamυis cum Augustino nullo modo finxiant. Conditionem a

cipimus , quam exhibet Phereponus; nihil enim apud nos certius est, quam sanctum Petrum a Psalte dissentire non potuisse, ipsum. que ab omni errore immunem fui fle in Psalmi loco interpretando . Sed uti certum est, nullum inter Davidem seu Psaltea, & Petrum esse dissensum, ita quoque exploratum habemus, mentem Petri ac Davidis perspectissimam divinitus esse debuisse Ahiuum Scriptori Lucae, adeo ut ne iste quidem falli in ea enarratione potuerit. Vbdeamus igitur, quid David, quid Petrus, quid Lucas habeant. Venta Psaltae in Hebraico Codice ita se habere scribit Phereponus. Non relinques animam meam sepulchro nee parieris sanctum

utim videre corruptionem. Nunc notionem hujus vocabuli Hebraicidissimulemus, audituri prius, quid haec omnia Pherepono docente significent. Liquet, ait ille dictatoria voce, hoe velle 'atran, se utralatirio, Deum non passurum ut occideretur, nam relinquere sepubcro, aut pati videre corruptionem, est sinere vulneratum quempiam, , aut male affectum mori. Haec tamen verba, sensu proprio, melius in

Christum quadrant, quem Deus passus non est in sepulcro diu iacere,

neque in eo corrumpi.

Male Phere ponum non habeat, si dicamus, non solum ipsum di Petro Apostolo doctiorem, & Iudaeis ipsis Petri auditoribus spicaciorem velle videri: sed etiam velle nobis exhibere Petrum Limguae Hebraicae non satis peritum, & Judaeis imponentem, & ipsos

Iudaeos tam suarum rerum ignaros, ut sibi paterentur illudi . Si enim ea verba secundum Davidis mentem significabant, non permissurum Deum, ut ipse David vulneratus, aut male affectus morer tur: quam concinne quaeso ad Christum illa reserebat Petrus; Christus mille plagis & contumeliis affectus necatus fuerat, & sepulcro datus. Num ergo persuadere auditoribus suis potuisset Petrus, haec de

SEARCH

MENU NAVIGATION