Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ue o DE INGENIORUM MODERATIONE

nonnullos offendebat hic idem cultus. Quamobrem censet, Augustinum heio Rhetorum more, dissimulatis his, quae ab Ethnicis objiciebantur, respondisse. Nonnullorum Chriltianorum nomine, quos male habebat Martyrum cultus, unum Vigilantium, & alterum Eunomium indicare voluisse, ac potuisse, Phereponus mihi videtur. At quota, quaeso, Christianorum pars duo homines sunt; & quales, amabo, ut eorum suffragium universae Christianorum Ecclesiae op.

poni possit 3 Nil facilius, quam in quacumque Republica duos, immo etiam plures invenire, quibus fastidio sint patrii mores, suaeque Religionis ritus. Atqui hujusmodi fastidiosos, & audacissimos homines statim compressere viri sanctitate atque eruditione clarissimi, quibus certe ignotum non erat, quid esset Deo, quid beatis ejus faminiis debitum, & quid foret Idolorum, Deorumque a salsorum) cultus.

Subit autem Censoris nostri confidentem eloquentiam demirari, quando is dissimulatam ait ab Augustino Ethnicorum hae in re accusationem, idque Rhetorum more. Nam quid aliud in eo Cap. ublimo Lib. 8. de Civ. Dei praestat Augustinus, quam ostendere, quantum intersit inter cultum divinum hominibus mortuis ab Ethnbca Superstitione delatum, & religiosum honorem delatum Martyribus a Religione Christiana 3 Primo differre ait honorum & rituum genus; nam & Sacrificia & Delubra mortuis offerebant Ethnici, a quo tanquam a peculiari Divinitatis signo abhorrebat Christiana Respublica. Deinde ostendit, ab animo illorum differre omnino in iis ritibus atque honoribus animum illorum. Ethnici tanquam Deos veros, & adoratione uni Deo debita, suos mortuos prosequebantur;

Christiani contra nunquam suos mortuos apotheosi donarunt, nunquam Deos censuere; & quos honores habuere suis Martyribus, suere quidem signa religiosae venerationis, non autem divini cultus, Rmentis ad Latriam propensae. Animus autem atque intima persuasio ea est, quae ritus & sermones honoris caussa conceptos ad bonum aut malum trahit. Decernere vero, qui ritus superstitioni aut verae pietati conveniant, qui ve tolerandi sint & probandi, aut improbandi, sive non serendi, ad Ecclesiam, & ad Apostolicam Sedem pertinet. Et hanc in rem volo Phereponus noster audiat, quid sedite Theophilus quidam Alethinus hominem puto perquam carum Pherepono ipsi scripserit in notulis ad Tom. 3. Theolog. Dogm. Dionysii Petavit, Lib. II. Cap. a. de Incarn. in verba, inquit, umιens usu, ira a gestius, qui modo funx civiles, modo religiosi, pro

a Addita nuper vox fas .

542쪽

IN RELIGiOM NEGOTIO. LIB. III. Iostemporibus o locis, possuntque Deo colendo O hominibus aeque proconsuetudine adhiberi. Ar interna illa adoratio, qua id quod Iimus,

eonsideramus ut unicum ac summum Numen, proptereaque reveremur

ac precamur, ad unum illud numen pertiner . Sed possunt esse fune alιi inferiores talius , dignitari rei quae colitur , arten erati, absque idololatria uua . Quod semper probe obserυandum . Vide &ibi Petavium. Augustinus ergo in eo loco postquam dixit, honorari quidem Martyres eorumque Memorias, a Christi fidelibus Ethnicorum accusationem atque suspicionem omnem evertit, monens, neque Sacem dotibus, neque Templis, neque Sacrificiis quae uni Deo tantummodo sunt debita honorari sanctos Martyres; reliqua vero venerationis signa eisdem exhibita, ex obsequio religioso, non autem ex opinione Divinitatis descendere, immo in ipsius Dei gloriam concedere, quicumque honor Sanctis defertur. Quod quum dicit, occupat una responsione, quidquid unquam aut objecerant, aut objicere poterant Ethnici adversus Martyrum cultum. Quaecumque, ait, adhibentur religiosorum obsequia in Maryrum locis, ornamenta funt mmmorrarum , non scra, vel sacrificia mortuorum, tanquam Deorum. Dixerat supra : Honoramus Memorias eorum tanquam sanctorum hominum Dei, m. ut ea celebritate oe Deo vero de illorum victoriis gratiar agamus, o nos ad imitationem talium coronarum adhortemur, &c.

Quapropter quid objicere Ethnici potuerant, aut poterant, ut apud Christianos polytheismum ostenderent, quod suo sermone & explicata mente Christianorum, Augustinus iam non contriverit ρ Et nequis Martyres saltem quasi quoddam genus inferiorum Deorum coli putaret, addidit ille: Non ipsi, sed Deus eorum nobis es Deus. Et infra. Nos itaque ανδ res nostros nec divinis honoribus, nee humanis eriminibus colimus, sicut colunt illi Deos suos, &c. Quod Augustinus olim pronuntiabat, nunc etiam Ecclesia Catholica profitetur, Idolo. latriae a nostrorum temporum Haereticis insimulata, sed ab hujusmodi calumnia vel a sincerissimis inter ipsos Haereticos iamdudum liberata. Ab Angelis aliisque beatis caeli civibus ad reliquos Christi, nos, qui decesserunt in signo fidei, & dormiunt in somno pacis, transit Phereponus noster; atque ut illis religiosum honorem habendum negat, ita istis nihil prodesse Fidelium preces affirmat. In Lib. de Cura pro mortuis habenda auctor est S. Augustinus consuevisse Chri litanos osserre Deo preces pro mortuis fidelibus, quod osticium Tom. X. P. I. S s s ipsis Disi irco by COOste

543쪽

3ois DE INGENIORUM MODERATIONE

ipsis prolaturum sperabant apud De una. Phereponus heic insurgit, Inquiens: Sed locum aliquem Scripturae, aut revelationem certam hanc

in rem proferri oporti ix οῦ qui enim norat Augusinus hoe velle Deum, ut preces Ecclinae prosi ut post mortem nonnullis, quum altum sir ea

mAlta enim Deus non et uir, quae potui est melle Sed Augustinus laudaverat locum II. Machab. XII. 43. ubi ic inus obiaxsem pro mcr- tuis scri ium. Nihil refert: pergit enim Phereponus interrogare: Sed ubi Lex talia sacrificia iussit, aut tibi Deus se adinventis ab hominibus Iberis propitium fore promisi P Percontor ego a Pherepono, utrum sibi computentur inter Canonicas Scripturaς priores duo Machabaeorum Libri, an non. Si postremuin, videat ille, quei tot Mlios divinarum Scripturarum Libros demon:trare contra gentem inis credulam possit caelo probatos. Tolle Ecclesiae Auctoritatem atque Traditionem, ruat necesse est potissimum argumentum, quo nititur divina origo Litterarum sacrarum. Sin, uti videtur, Canonicus est Pherepono i is Machabaeorum Liber, quem universa olim Ecclesia Canonicum habuit; & Catholica nunc habet: quid 'est quod illic non legit Phereponus haec verba: Sancta ergo sicuti Vulgata legit filubrir H cogitolio pro do unctis exorare, ur a peccatis solvantur pHinc novit Augustinus, & noscere Phereponus potuit, velle Deum, ut preces Ecclesiae prosint post moriem nonnullis; divino quippe oraculo probatur illa Iud ..u Machabaei actio atque opinio. Praeter scripturae sacrae documentum illud. cui quaedam alia, etsi non adeo perspicua, accenseri possunt, adhibet Augustinus auctoritatem Ecclesiae universiae, quaς usum precum pro mortuis habet,& habendo utilem piumque. & ab Aoostolis descenὀentem ostendit. Rursus ergo Phereponus in ista erumpit: At qdiis docuerat August

net sensui irrepere hol ille P nullum Dei Iegitur hane in rem promtiffum, eadem li: e est ratio hominum iu R. mpublicam Ecclesiasticam ne in

Ciυilem coetiurium ' nec in hanc magis quam in alteram, malae com

fuetudines sensem irrepere possunt. At quis docuit Phere ponum, eamdem esse ac fuisse rationem Civilis atque Ecclesiasticae Reipublicae 4n perversis consuetudinibuq admittendisy Deinde hanc consuetudinem qua de agimus, esse perversam, nullumque hanc in rem legi pro. missum Dei Nos jam vidimus, in Machabaeorum Libris probari Deo preces & sacrificia pro mortuis. Quod si ne ullis quidem in Libris Canonicis expressa legeretur divina revelatio illius doctrinae: at.

tamen

544쪽

tamen suis esset, Traditionem certam haberi de ista revelatione in Ecclesia Dei. At illud procul dubio revelatum fuiste, atque proh tum ab Aρcitolis, hinc discimus, quod Augustini aevo tiniversa prod fuissIis Eretista supplicare consuevit, ut ait idem in eodem Libro . Huic autem Iocum habet regula celebris ejusdem sancti Augustini Lib. 4. Cap. et . de Baptisino contra Donatilias: uod universa tenet Ecclosia, nec Conciliis insiturum, fed sempor retentum est, novnisi Auctoritate δερ 'l ca tradiitim νι ijsime creditur. Ab Ecclesiallica vero nimium quantum differt Civilis Respublica. Nihil ibi in pensius commendatur, ac ingeritur auribus tum Epilcoporum & Cleri totius, cum reliquae etiam plebis, quam nihil ei te innovandum; & pravas opiniones perversasque conluetudines impediendas otque averruncandas; & imminere certum salutis periculum dissimulanti, silenti,ia sinenti aliquid novi aut sentiri aut fieri, quod aperte aut tacite doctrinam Christi atque Apostolorum aliqua ex parte laedat. Tam religiose, tam solidite huic suo muneri hucusque Ecclesia Catholica respondit, ut vix nova quaepiam falsa opinio, nova aliqua mala consuetudo emerserit, quam aut Concilia, aut Romani Pontifices, aut alii Episcopi, Patres, Scriptoresque pii atque eruditi non repre serint, non damnarint. Aliter se gerit Civilis Respublica. Et ostendat, ii potis est, Phereponus ipse originem consuetudinis istius; quamvis enim quod ait: de origine precum pro mortuis vide Johauv. Fellum ad Epist. I. Cypriani, Lectoribus spem, aut metum ingerat hujusce originis inveniendae: Lectores tamen se deceptos sentient, ubi ejusdem Felli notas atque argumenta pensabunt;& cum ipsis sancti Cypriani verbis conserent. De Victore quodam ait sanctus Episcopus: Non est quod pro dormitione eius apud υos fateblatio, aut deprecatio aliqua nomine eius in Ecclesia frequentetur.

Quid refert, quod Fellus ostendere contendat, pro Martyribus non oratum fuisse olim Τ Id certissimum est; at illic res minime erat de Martyre quopiam. Nullis vero tabulis Fellus prodit, pro ceteris fidelibus cum fguo fidei vita defunctis preces ad Deum non fuisse praestitas, neque speratum inde ipsorum restigerium. Immo idem ible Cypriani locus evidenter ostendit, preces pro fidelibus mortuis tunc in more Ecclesiae fuisse, quando intercedit, ne pro homine illo fiant. Deinde cedo magistrum Cypriani, Tertullianum videlicet, qui Ecclesiae suorumque temporum hac in re consuetudinem nobis edisserat . Inquit is in Lib. de Monogamia c. Io. de Vidua: Enim mero C' pro anima eius mariti orat, oe' refrigerium interim adpo-

545쪽

stulat ei, oe in prima resurrectione confortium, ert annuis di bus dormitionis eius. In Cap. seq. orabit, inquit, pro mari is tuis novo oe verere. Quibus ex verbis intelligis, quid etiam senserit sanctus Cyprianus, quantumque ab ejus mente abhorreat Felli sementia, & rursus quam antiqua sit sormula illa, qua etiamnum in sacro faciendo locum refrigerii lucis ae pacis Fidelibus Catholicis vita functis a Deo precamur. Et quum Tertulliani aevo, hoc est, uno aut altero saeculo post mortem Apoliolorum, ista passim in Ecclesia peragerentur, uti ex aliis etiam ejusdem Tertulliani locis confirmari potest; quumque in eam rem consentiant tum Concilia, tum Graeci Latinique Patres; tandem intelligere cogimur, non aliunde quam ex Apostolica Traditione venisse huiusmodi consuetudinem , Quod si magnum oe eertum lucrum Ecclesiasticorum Phere ponus pro

more suae gentis) heie objicit nobis: rogandus ille primo est, ut ostendat, hujus opinionis ope jam tum ab Augustini, Cypriani ac

Tertulliani aetate Clerum sibi quaesivisse divitias . Tum animadve tendum, aliud esse perversitatem aut bonitatem opinionis alicujus, aliud vero lucrum quod ex eadem opinione educi potest: nam homunes improbi tam bona quam mala doctrina abuti possunt in sui commodum atque utilitatem. Necesse est igitur, ut ipsam opinionem Phereponus recta aggrediatur , Christianoque Dogmati contrariam ostendat: quod tamen denuntiamus, ipsi nunquam possibile futurum, quando tam antiquis legitimisque fundamentis nostra sententia nit, tur, & ad aliud considerationis genus spectant, quaecumque aut laudandae, aut vituperandae consuetudines in usum illius opinionis invectae hucusque suerunt. Ad haec litem non Augustino tantum, sed universae Callioli. cae Ecclesiae indicit Phereponus, quod apud nos majori sit in pretio ac laude studium sanctae Virginitatis. quam honestae Nuptiae.

Catholicam sententiam expresserat atque illustrarat Augustinus in Lib. de sancta Virginitate. Phereponus vero in Animadversionibus ad eumdem Librum pag. 563. monet, Conjugium opus esse, quod sine magna virtute peragi ac sustineri non possit. Pe leuia enim multa imminent coniugatis, multae t utationes incumbunt. ex quibus sese. ut

Cbristianos decet, expedire femper non est facile. Tum enumeratis hisce periculis atque laboribus, subdit: At qui tot libem vitam agunt nullius curam gerunt nisi fui, nee indigent ranta virtute ad se Durfustentandos, o υiam virtutis eoi andnm. quae multo minoribus steriis

lis eincta es. Quibus ex verbis concludit, Coelibatum non solum

546쪽

IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. III. Iost

non esse rem, quae per se magis Deo placeat, quam Matrimonium . sed etiam esse rem minoris quam Matrimonium virtutis. Augustino autem id semper infortunii accidit, ut quae ipse profert, Rhetoricae

tantum argutiae sint; quae vero Phere ponus, solidissimae omnino rationes. Quare Censor monendos Lectores tandem arbitratur his verribis. Qui haec probe expenderit, non multum movebitur Rhetoricis a gumentis , quae in hoe Libro deinceps sequuntur. Felicem hominem, cui exiguo verborum apparatu semper datur immensam disjicere alio. rum loquacitatem.

Quum inter Virginitatem, Deo dicatam, & Christianas Nuptias comparatio instituitur, quaeri potest, utrum facilius per illam, quam per istas, aeterna salus obtineatur: deinde utrum Virginitas ipsa per se praestantior & gratior Deo sit, quam Conjugium. Vide nunc, amabo, quo vergant Censoris nostri verba: ad ostendendum nempe majora esse pericula atque incommoda Conjugii, quam coeli bis ubrae, majoremque idcirco esse in illo statu, quam in isto, necessita. tem virtutis. Quod quum facit, utique strictim dicit, quod Hieronymus, Tertullianus, Basilius, Na Zianzenus, Chrysostomus, aliique fusissime scripserunt, & passim experientia testatur, sed simul contra suam mentem extollit praestantiam Virginitatis, quae eligatur intuitu Dei. Hinc enim constat, dissicilius esse conjugatis, quam Virginibus sacris, iter ad caelum, proptereaque praeserendum esse conjugali coelibem statum, uti faciliorem tutioremque viam ad salutem. Quod autem inquit Phere ponus, majori virtute ad Conjugium opus esse, quam ad Virginitatem: quando hoc etiam illi daremus) nihil minuit, immo valde auget sacrae Virginitatis splendorem. Neces- stas maioris virtutis in conjugatis, ut saeculi tentationes superent, caelumque obtineant, infirmitatem prodit medii, videlicet Coniugii, quo utuntur ad tam eximium finem consequendum. Ex multis enim itineribus, per quae ab infelici hoc exsilio ad beatissimam patriam conscendi potest, illa minus laudanda, minusque eligenda sunt, quae magis dubiam faciunt consequutionem finis, facileque longius a patria deviare valent. Aliter inter hominum status praeserendus ille foret. per quem dissicilius ad Regnum Caelorum devenitur, qualis est militia. mercatura, aliave instituta, negotii saecularis plena,& mille periculis ac tentationibus obnoxia, majorique idcirco virtute indiga, ne salus aeterna perdatur.

ca Αl. secus. vox sabstituta clarior.

547쪽

5io DE INGENIORUM MODERATIONE

Audi nunc Phereponum in haec verba loquentem: Coelibathmnon esse rem , quae per se magis placeat Deo , quam utrimonium, sed eum esse demum illi gratiorem, in alterutro si statu, qui

praeceptorum ejus est observantior. Nempe non considerat homo, alioqui non hebes , eo ipso gratiorem Deo futurum, qui Virginitatem illi dicavit, non solum quod hunc uti aptiorem divinae legi obsedivandae elegerit flatum, sed etiam quod bonum Animi potius, quam Corporis quaerat, & quod ea quae sunt Saeculi, repudiet, carnisque

voluptatem ideo contemnat, ut spiritu promptiore ea quae sunt Dei meditetur ac faciat. Deinde praeter illam dissicilem atque laudabilem in Virginitate abitinentiam a voluptaribus venereis, conliderandum est votum, animusque hominis ipsam Deo Virginitatem voventis. Heic ista virtus praestantior, heic major laus virginis. Excelso animo vilia, Sc periculosa, & belluina oblectamenta mundi rejicit: magnum hoc eit. Majus est rejicere, ut Deo expeditius vacare possit. Confer igitur Nuptias, & sacram Virginitatem. Sunt illae humanae fragilitatis atque infirmitatis subsidiuin, laudabile Sc sauctum

pri secto, & Christi gratia in Matrimonii Sacramento consecratum. Volunt autem Virginitatis non sine magna virtute est, immo est magna virtus. Illic delicias, sive oblectamenta quaerimus, illic desidera a Concupitaentiae implentur; heic vero sortiter superantur ipsae carnis illecebrae, heic Pietatis limul ac Temperantiae heroicae vires exercentur; & cailitas, mensque cum corpore Deo dicantur, ut eo pacto liberioribus pennis evolare homo possit ad Deum, vitamque imitari Angelorum. Atque haec sunt, quae Apostolo non experientia solum, sed caelesti etiam prudentia edocto in I. Cor. VII. persuasere, ut Virginitatis studium Nuptiis apertissime, neque uno in loco, praeserret.

λui sine uxore est, inter cetera ait) folichus es quae Domini fons

quomodo placeat Deo. Oui autem cum uxore est, folicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, o diυisus est. Et mulier innu.

pia, oe virgo cogitat quae Domini sunt, ut si sancta corpore O' Di. Visu &c. Infra addit: Igitur oe qui matrimonio iungix virginem suam, bene facit; ρο qui non iungit, melius facit. Quae verba non ignoravit ipse Phereponus; sed eludere se polle speravit, inquiens, Apostolum professum se ita loqui propter instantem necessiorem, hoc est;

propter tempora illa, quibus graves persequutiones servebant. Nescio quas eo tempore persequutiones Pherepotius ollendere polliet inter Corinthios, quum certe rem praesentem, non futuram indicare videatur Diuiti ci QSI

548쪽

IN RELIGIO M NEGOTjο. LIB. III. 3IIdeatur Apostolus per vocabulum kεςωγαν. Deinde verba illa plerique tum Graeci tum Latini Interpretes aliter exponenda censent, ut nempe loquatur illic Apostolus sive de saeculi molestiis & incommodis, quae conjugalem statum consequuntur, & carnis trisulationes infra appellantur, sive de angustia mortalis hujus vitae, sive de aliis huiusmodi necessitatibus. Sed quid plura 3 Virginitatis praeserendae rationem non ad ullas persequutiones tunc serventes, set plane ad generaliorem caussam, quae cuique tempori conveniat, Paulus aperte refert: nempe quia necessitates conjugalis vitae, impedimenta sunt, quominus expedite libereque Deo homines serviant & placeant. Id conliat e verbis nuper laudatis. Ipse itidem Apostolus agnoscit in Virginibus sacris excellentem quandam sanctitatis speciem, quae earum statui, non autem conjugali, convenit. Inquit enim: π υi scs 'irat, quae Domini funx, ut sir sancta corpore oe Diritu. Quibus verbis laudat, propriamque Virginum dicit non solum immaculatam

puritatem carnis, sed etiam abstinentiam ab opere & voluptate camnali. Ceterum negare nemo potest, quin homo conjugali vitae ad dictus Deo magis interdum placeat, majorique virtute abundare pos sit, quam alius quisquam sacrae Virginitatis cultor; uti neque negare quisquam audebit, quin temere nonnumquam , suisque viribus parum perpensis, homines Coelibatum Deo voveant. At quorsum

haec Non est in culpa thesaurus. si ille expiletur, qui se ad custodiendunt obtulerat. Quod si conjugato cuipiam major interdum probi as sit, quam virgini alicui: tribuenda est hujusmodi praeliantia aliis Virtutibus in illo homine coniunctis, quae faciunt, ut in Conjugio sancte inito sancte vivatur, & salutare homini fiat ipsum Conjugium. Rursus aut vitia, aut ipsarum desectus virtutum in caussa elle possunt, ne Virginitas Deo ἡicata meliores maioresque in homine frufius probitatis ferat. Verum paribus circumstantiis positis, procul dubio Virginitas sacra, quam Conjugium, aptior atque esti-cazior erit, ut quis Deo placeat. ipsaque proinde Virginitas ex ipsius Dei amore electa Deo placere plus debet, quam Nuptiae. CA

549쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

Mendacium semper malum. Eius patrocinium a Pherepono susceptum positis quibusdam circumstantiis; sed sine ulla valida ratione. I ei nonnulli ex mendaciorum familia excludendi . Phereponi ei Iumuia dictitantis, Patres tam rigide fuisse infenses menricio, usipsi postea iurius mentirentur.

N Libris de Mendacio, & contra Mendacium , atque alibi

etiam . pluribus ostendit sanctus Augustinus, peccatum esse A quodlibet Mendacium, cui revera Mendacii nomen conveniat, quum nempe caussa atque intentione alterius fallendi enunciatur fallum. Phereponus autem aliqua Mendacia agnoscit, quae culpa careant. In Animadvers. ad Cap. 3. Lib. de Mendacio, Ponenda sunt, inquit, ranrum tria, quae diκimus. Primum est, nullum

esse oportere anιmum nocendi mendacio οῦ alterum ei modi debere esse mendacium, quod nocere revera non pugit; rertium denique, non esse aliam viam, qua imminens malum vitreur. Eadem repetit Phere nusin Animadvers. ad Cap. 18. Lib. contra Mendacium. Et in ista quidem sententia praeivere Censori nostro quum ex Ethnicis Philosophi atque Scriptoribus nonnulli, tum nonnulli etiam e Christianis, ex iis praecipue, qui scientiae politicae praecepta litteris consignarunt. Inter liosce potissimum recensere iuvat duo carissima Pherepono capita, Erasmum videlicet, & Grotium, & nostris etiam temporibus Samuelem Pulandorfium in Libris de Iure Naturae oe Gentium . Quicumque autem iis sunt Mendaciorum patroni, ita saecularem quamdam respexisse utilitatem mihi videmur, ut naturam dignitatemque Veritatis tunc obliti fuerint. Illa scilicet sublimis, ae inna. ta Deo Virtus, immo Deo ipsi in et adeo congenita, ut Deus sit ipsa Veritas. delicata pulchritudine constat , omnemque abhorret atque exhorrescit oppositae falsitatis speciem. Etenim quum simul verum Sc falsum consistere non possint, necesse est, ut qui falsum velit, quacumque tandem e caussa id velit, Veritatem eodem tempore, quanium in se est, perdat atque pessundet. Nihil medium occurrit. Atque hinc fit, ut velle salsum in alterius hominis mente quod prosecto vult quicumque mentitur , idem sit ac velle Veritatis necem, proptereaque velle malum eligere. 0j se re ac la

550쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 3I3Mendacium ergo intrinsece malum est, sicuti & omne falsum est fecundum se malum, oe fugiendum, ut Aristoteles ait. Ejusmodi

autem quum si Mendacium, nullo colore dealbari, melioremque naturam induere nunquam potest. Porro duplici jure mendax homo iniurium se praebet, Divino, ac Naturali. Divino; Deum quippe ipsum offendit , dum Veritatem ipsam , seu veracitatem mendacilingua laedit. Naturali; jus quippe Naturae exigit, ut nemo sponte alterum fallat, sive in errorem inducat, nemo salsum decipiendi alaterius caussa tradat , nemo sermonis humani mirabili instrumento ac praestantissima ini tutione abutatur ad labefactandam fidem in hominum commercio. Ac propterea Philosophorum nobilissimi, & ple rique Sanctorum Patrum, quorum dux Augustinus, omnelque Catholicae Scholae Theologi , nullum esse casum statuerunt, in quo Mendacium, dum revera fit Mendacium, non sit etiam malum, &culpae insimulandus mendax non sit, quanquam ea in mentiendo e se culpae levitas interdum possit, ut ei veniam facillime sperare ibceat. Huc faciunt divinarum Scripturarum documenta, nempe Pr, verb. XIII. 3. Verbum mendax iustus detestabitur. Et Proverb. XXX. 8. Vanitatem, o verba mendacia longe fac a me. Et Colost. III. s. Nolite mentiri invicem. Et Psal. V. 7. Perdes omnes, qui loquuntur mendiseium. Et Ecclesiastici VII. I 4. Noli velle mentiri omne mendacium; quod idem est ac edicere, ut nullum proseramus Mendacium. Mitto alia Scripturarum loca. Videamus nunc, quibus rationibus ducatur Phereponus in contrariam sententiam. Sed ille nullas affert. Haec tantum addit ad

ea, quae supra retulimus: In hisce fane eircumstantiis licitum esse δε-bei mentiri, se non issicitum fit ioco mentiri, quod per Augusinum licet. Vide Cap. a. Utique auctor est Augustinus Cap. a. lib. de Mendacio, iopa nunquam putata fuisse Mendacia: habent, enim, inquit is, evidentissimam ex pronuntiatione, atque ipso Deantis affectu, fgnificationem animi nequaquam fallentis, et si non vera enuntiantis. Sed nescio. quei hinc inferre potuerit Phere nus, licitum quoque esse mentiri, positis circumstantiis a se enumeratis. Malitia Mend eio insita eam habet originem & caussam, quod animus mentienistis vult verum corrumpere, dicere falsum, & alterum hominem sal. lere. In locis hic animus perversus atque inordinatus abesse potest,& plerum ue revera abest, nam qui iocatur, saepe ac saepius alimrius decipiendi voluntate caret, idque pronuntiat falsum, quod probe scit ab audientibus sive legentibus esse detegendum, & accipiem m. X. P. I. T i t dum Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION