Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

s r. DE INGENIORUM MODERAETIONE

minime omittit. Miratur etiam, eum υeritum non esse, ne iidem adversarii heis desiderareus eo essiones eorum, quae Baptismum eius f quuta furet, oe quae in ejus vira habentur. Tum laxatis habenis acrius urget Augustini famam, inquiens, malignos homines facile dicere potuisse, non esse mirum, si Arti Rhetoricae inter pueros venditandae valedixerit, ut majorem utilitatem, amplioresque honores in Ecclesiasticis muneribus sibi quaereret, & ambitioni suae atque impotenti cupiditati inserviret. Fuisse etiam, cur a Deo veniam peteret, quod sacras Scripturas interpretari sit aggressus, & tot volumina de iis scribere, quum necessariis subsidiis careret. Quod si paupertatem, aliasque virtutes Augustini quisquam memorasset, iidem

dixissent, partim simulatas fuisse, partim salus; ipsumque August,

num iis artibus ad summam irrepsisse potentiam, quibus alii illustres utuntur. Et haec quidem maligni illi homines dixissent, aut dicere potuissent; nam quod est ad Phere ponum, quanquam is accusationes hasce proponat, teterrimisque coloribus pingat, atque amplissimo se mone persequatur, non iis tamen fidem habet. Ad me quidem quod attinet postrema sunt Phereponi verba ut non sum credulus eiusmodi eriminationibus; se non di=teor me defensiones Augustini hi eo de rebus, libenter lecturum fuisse. Modestiam hominis hujus erunt sorte qui mirentur; ego Rhetoricam potius, illiusque artificia. Sed libentius quoque, quam Phe- reponus, legerem fateor, quei haec adeo ingeniosa oratio a malediacentiae, & quidem impudentis, culpa excusari atque defendi possit. Nisi nos cucurbitas ille velit, sciat nos probe intelligere, Phereponum eum esse, qui heic alienis verbis Augustinum acerbissime criminatur, atque etiam tacite sgnificat, nihil magis sibi cordi esse, quam jure vel iniuria, opportunis atque inopportunis locis. & cum propriae etiam famae periculo divexare nomen ac libros sanctissimi huius & incomparabilis viri. Verum quis hominem ferat tam inbquis armis insidiantem Augustino λ Si ex eius sententia maligni tantum homines haec dicere potuissent, quo nomine ipsum compellabimus, qui has accusationes & revera struxit, & callide proponit atque inculcat is Rem tamen ipsam levi brachio attingamus. Quae heac Augustino opponuntur, objicere potuissent Manichaei, Donatistae aliique ejus adversarii, si Pherepono credimus. Potuissent, puto; nam quid odium ti ira comminisci. & eructare non possunt ρ Non tamen ob. jecerunt. quanquam irati, quanquam in Augustini vitam. nedum

562쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 32s

samam suriose animati, quanquam aliis in ipsum accusationibus usi. Cur tanta in iis temperantia, atque modestia ρ Non alia sane ducaussa, quam quod Haereticis iis in mentem venire non potuit, cruminationibus ejusmodi speciem aliquam veri subesse. Et cur desed rarent ab Augustino confessionem eorum, quae post eius baptismum s quuta funi, quando nihil audire poterant, quod in confitentis gloriam non concessisset 8 Novus campus carpendi Augustini Pherepono sese aperuisset, si ea quoque facta, quae certe laude non caruissent, prosequutus fuisset Augustinus. Sed ab aliis sese discat jam Phere po-nus. Multis criminibus objectis Augustinum Petilianus Donatista eistiam invaserat. Ad eum palam haec inter cetera vir piissimus respondebat Lib. 3. Cap. a. contra Lit. Petil. Iam quod sequitur, ers

mihi non audeo eoaptare ut dicam: Nisit enim mihi conscius sumes enter tamen in conspectu Dei dico, nihil eorum, quibus Petilaanus yempus vitae meae, posteaquam in Christi baprixatus fum, eriminatus

est, mihi conscius stim, &c. Infra idem repetit Cap. io. & in suae

innocentiae testimonium fidenter appellat quoscumque suae vitae conscios habere poterat. De tempore, ait, vitae meae, quod est pos B ptismum, vobis quicumque me nostis, superfluo loquor ex eis, quae noxa esse bominibus possunt. Hi vero, qui me non noverunt, non ira iniqui esse debenx in me, ut magis de me credant Petiliano,

quam vobis .

Quod est ad accusationem Augustini Scripturas sacras interpretantis, respondebimus linfra; uno quippe ictu totum sanctorum P Irum chorum, & universa antiquitatis ingenia, Phereponus noster heic serit. Quum vero ille, sive maligni nescio qui homines Phe- reponi ore loquentes, nil mirum esse dicunt, Augustinum valedixi se exiguis Rhetoricae Scholae emolumentis, ut in Ecclesia, hoc est in ampliore theatro, uberiorique cum fructu Artem ipsam exerceret, suaeque ambitioni lora felicius laxaret: superfluum puto calumniae & maledicentiae notas in ista accusatione conquirere, quippe id in omnium oculos incurrere mihi videtur. Diceres, mirabili ingenio Augustini expellendae lamis defuturam fuisse rationem, nisi ad Ecclesiastica munia sbi aditum aperuisset. Nemo est tam parum id Augustini vita versatus, qui nesciat, quam longe vir ille piissumus abierit a pravis hisce a flectibus. & cur magisterii Mediolanensis onus abiecerit. Repetita autem Africa nihil ille antiquius habuit,

quam seculares curas, atque omne honorum genus effugere. Suis facultatibus in pauperes distributis Monasticam vitam amplexus est, Disit iros by Cooste

563쪽

3 2 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

jejuniis, orationibua, bonisque operibus vacans, donec post exactum triennium in eo sanctissimo vitae instituto, invitus, 3c nihil tale cogitans ad gradum Presbyteri ab universo Populo raptus fuit. Episcopatus sarcinam reluctans deinde suscepit; quo in munere quandiu vixit, eam sanctitatem morum, fugam divitiarum, continentiam, humilitatem, Zelum, aliasque virtutes in se conjunxit, ut facile mirari debeas, difficile vero possis imitari. Sed vide, quei se ab adeo evidenti Iuce Phereponus expediat. Ea, inquit. maligni homines dixissent, partim simulationem esse, pamrim fatis esse diυitem, qui haberet, quod aliis largiretur, &c. Malugnos utique ac effrontes esse necesse est, qui talia blaterant, & quicumque alius non solum ista in Augustinum configere non erubescit, sed etiam placido animo tantam veritatis injuriam proferre sustinet. Cedo tabulas, telles, argumenta, quibus accusationem hanc fulcias. Ciceronis verba sunt in Orat. pro M. Coelio: Aliud est m

ledicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, resti confirmet. Heic certe nihil habent, quo maligni criminationem confirment; immo innumera sunt nobis, quae accusatoribus os obstruant. Et illud in primis certum est, simulatorem virtutis, non eo pietatis, humilitaris, ac

veritatis affectu scripturum fuisse, quae ubique legimus in Augustunt Libris, neque facturum, quae ab Augustino facta fuisse dubitat

nemo. Sed, ut vetus Verbum habet: Nil probat ealumniator, erimi. natur omnia. Intereth autem hominum omnium non ferre ludibrium

tale veritatis, Sc alienae famae; quotus enim quisque in posterum erit bonus, pius ac honestus, quem dejicere de loco, Sc exsecrationi quorumcumque exponere non valeas, ii hypocrisim ae simulationem Virtutis, quando aliud non occurrit, objicere & promtum sit, ianon illaudabile Τ Attamen habet heic Augustinus, quo se consoletur, exemplum videlicet divini Servatoris nostri, quem paribus calumniis excipiebant olim Pharisei. Quale vero exemplum habituri sint huiusmodi Censores, quo se defendant a crimine Sycophantiae videant ipsi. Ego non video. Neque parum lepida est Phereponi exceptio contra Augustini paupertatem. Saris divitem fuisse, inquit, qui haberet, quod aliis tam giretur. cI inde tantum Ibi sumeret, quantum vellet. Honestissimaeia Christianae paupertatis idea caret, qui haec scribit. Dives ille prosecto dicendus est, Christi sectator, qui, ut Minutii verbis utar, uou eget, qui non inh/ax al1eno, qui Deo dives es. Hic, inquam,

564쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 327

dives germanam in se paupertatem fovet; nam non opum defectus, sed animus pauperem facit. Homo videlicet nihil cupiens, necessariis tantum contentus, & parcus sibi, & in egenos effusus, & pro Christo nihil proprium possidens: ille vere est pauper. Et . mirum eli, quei Phereponus, ab aliis Novatoribus discedens, non solum non damnat mendicitatem Monasticam, sed eamdem quoque talem

exigit, ut nihil habeat pauper Evangelicus, quod aliis pauperibus distribuat. Quasi non habuerit Chri lius, non habuerint Apostoli, quae sibi ad victum atque vestitum necessaria forent, & quae egenis identidem dispensarent. Episcopum vero in primis hospitalem Paulus desiderat: quod fieri nequit, si nihil ei supersit in alios distribuendum. Illud etiam constat, Episcopos, non Dominos, non possessores esse honorum Ecclesiasticorum, sed ministros atque Oecon mos , eorumque Caritati potissimum commendatam esse pauperum

curam. Gloria Episcopi est, pauperum inopiae providere, inquit sanctus Hieronymus ad Nepotian. ὸe Vita Cler. Qua ergo ratione Phe- reponus & paupertatis gloria Augustinum spoliat, eumque non patitur aliquiὸ habere, quo hospitalem se praebeat, & aliorum indugentiae succurrat ρ Minus autem excusandus ille mihi videtur, dum& legere potuerit, & salii arguere non potuerit, quae de Monastico Augustini instituto, vel post Episcopatum servato, scribit eruditissimus ille Monachus Benedictinus e Congregatione Sancti Mauri, cui debemus novissimam & accuratissimam Vitam Augustini. Liceat muhi pauca quaedam describere, quae ille ex variis documentis collecta habet. Lib. 3. Cap. I. f. 8. uum Augustinus in Episcopii d mo ferum Clericos suos haberet, cum iisdem formam primorum Christianorum Hierosostmis degentium, quibus erant omnia communia, ni-bii proprium, quantum poterat, sectabatur. In illius societate nulli licebat fui in aliquid dicere, sed omnia omnibus erant communia ' ρο quotquot in eam admittebantur, hane sibi legem sciebant impositam , oeta Sie omnes Clerici cum eo pauperes erant, semul praesoIantes miserico

diam Dei ex reditibus possisponum Ecclesiae: vel ex oblationibus jdelium, quae fingulis pro euiusque indigentia distribuebantur. Lege reliqua, uti & Cap. seq. 3. & 4. tibique palam fiet, quantum alienus ab omni cupiditate Augustinus seret, & quam praeter jus, quam que inopportune Phereponus virtutes illius suspectas heic facere velit. Pergit Censor gnaviter quaerere, ubicumque potest, Augustini crimina, R ubi non invenit, liberaliter ipse somniat, ac facit. IaAnimadvers. ad Lib. I. Cap. II. de ordine pagin. 478. vellet ible Diuitigoo by Corale

565쪽

328 DE INGENIORUM MODERATIONE

Ie nunc exstaret opusculum Theodori de origine o natura mundi. Cur natum sit Pherepono tale desiderium, divinent quaeso eruditi. Omnia puto excogitabunt; sed germanam fortasse caussam non attingent, . quam tamen sincerissime nobis Censor exponit. Ex eo enim,

inquit, intelligere licerer, an beis ei aduletur quod sane fuspicor

Augustinus, pro more saeculi fui, quo, si umquam alias, immodicae Iaudes in usu vulgari fuere. Votum prosecto dignum tali Critico, ut si non aliunde certi, ni illiumque certi essemus de illius odio atque livore contra Augustinum, facile vel ex hoc vel figio intelligere possemus. Et quaenam tandem sunt, quae heic Phere pono suspici nem adulationis ingessereὶ De Theodoro haec scribit Augustinus: Vir oe iugenio, oe eloquentia, o ipsis insignibus, muneribusque fodirunae, o quod aure omnia est, menre ρraestantissmus Theodorus id agit, ut oe nunc, o apud posteros, nullum genus bominum de liti

ris nostrorum temporum iure conqueratur. Dic obsecro, quid heic feriat Lectorem vel delicatissimum ρ Etiamsi incomparabili ingenio,

studioque litterarum non excelluisset Theodorus ille, nihilominus ea est ipsi ab Augustino tributa laus, ut neque laudatorem poenitere, neque laudato pudorem incutere deberet. Ad haec non alius est hie Theodorus, quam Fl. Manlius Theodorus, qui a Claudiano & Symmacho summis extollitur laudibus, & eloquentiae potissimum ac eruditionis gloria commendatur. Memorat ipse Phereponus Dissertati

nem Rubenit de Vita istius Theodori, quo ex libello elucet. quantus vir, quantusque Philosophus ille fuerit. Sed praecipue legendus est ejusdem insignis Panegyricus inter Claudiani Carmina. Attamen ne quid heic dissimulem, illustrem egomet auctorem Pherepono indicare volo, hujusmodi suspicioni faventem. Is Augustinus appellatur, Episcopus Hipponensis, cujus verba sunt Lib. I. Cap. a. R tras . Diolicet autem illie side it in Libro de Vita beata ), quod Molio Theodoro, ad quem Librum ipsum scripsi, quamυis docto

Christiano υiro, plus tribui, quam deberem. Sed hinc volo Phere isnus ipse discat, num pronus ad assentandum seret Augustinus, & an parum rigidus sui ipsus censor esset, quando ne hic quidem sibi Lgnoscit. Aequi autem ac honesti Critici erat, ex hac potius retractatione capere consilium laudandi Augustini, quam ex elogio illo occasionem arripere vituperandi. Quanquam quid dico 8 Ita me Deus amet. elogium illud retractandum Augustino non erat, quum talest . ut lividis tantummodo hominibus assentatorium videri possit. Et revera ab Augustino improbatum minime fuit. Retractationum veris

566쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. Iastba cadunt super Librum de Vita beata inscriptum ipsi Theodoro ,

non super elogium Theodori in Lib. a. de Ordine insertum. Dein. de nihil aliud emendare in animum induxit Augustinus, quam quaedam in Ρraefatione ad eum Librum de Vita beata non satis graviter dicta. quae cum delicata pietate non bene componi posse put bat: cuiusmodi sunt: Aid id, quod desidero hoc est ad obtinendam vitam beatam re unum intueor , reque aptissimum femper admiror, &c. Accipe, eui modi auxilium abs te certus exspectem. Eadem repetit infra, inquiens, obsecro te per virtutem tuam, per humanit rem, per animarum inrer se vinculum atque commercium, ut dexi ram porrigo. Hoc autem es, ut me ames, oe a me vicissim te ammri credas, earumque haberi. Guod si impetravero, ad ruam beatam vitam, cui te iam haerere praesumo , parvo conatu fac1llime accedam.

En quae Augustino Librum illum emendaturo non amplius ferenda videbantur. Nam ad ingenium ac eruditionem Theodori quod attinet, nihil in eo Libro Augustinus habet, quod spongia indigeat, quum & in Retractationibus ipsum Theodorum rictum oe Christimnum virum appellare pergat. Eademque de caussa in retractandis Li. bris de ordine obelo nullo confixit Augustinus memoratum elogium Theodori, confixurus, si per illud veritatem laesam animadvertisset. Praestare tamen nolim, placitura haec esse Pherepono, quando ne ipsit quidem Retractarionum Libri ab eo gratiam iniere. Pag. 484. Animado. ad Lib. 2. Cap. 29. de Genesi, Locos, inquit, Lib. 3. de Lib. Arb. indictos praetermist Augusinus, dum alios, qui multo minus rorqueri poteranν, explicat. Qua in re an ars aliqua fuerit, im dicent alii. Candorem quidem oe modestiam prae se ferunt Retractariones; sed debent iugenue feri, retractaris, quaecumque falsa puram tur, non paucis quibusdam exigui momenti, relictis gravioribus, ne

forte adυerfarii obiiciant se similia sentire. Sed Augustini animum

noυerat Deus. Tria contingere heic potuere. Primum est, falsa in Augustini Libris ea non esse, quae nunc falsa Pherepono videntur. Proximum est, etiamsi Veritati ea adversentur, Augustinum tamen id nequaquam animadvertisse. Tertium denique, animadvertisse quidem, sed noluisse retractare, atque corrigere. Catholicorum sentemtia est, Augustinum in doctrina de libero Arbitrio nequaquam abe rasse: sed quando Censori nostro. non secus ac Pelagianis tum an tu quis, tum recentibus, aliter visum est, nos in iis infelicitatem aetenebras ingenii misereamur, perversam voluntatem non facile accusemus. Errant nimirum, sed se errore duci non putant. Catholicos

Tom. X. P. I. X X contra

567쪽

33o DE INGENIORUM MODERATIONE

sontra tu errore versari sibi persuadent Pelagiam; sed 3c ipsi noseontra Votum nostrum caecutire intelligant. Nam & Iustitia & C ritas poscunt, ut in iis similibusque quaestionibus contra animi sen. tentiam a Veritate deflexisse putetur, quisquis deflectit, nisi aliter credere nos jubeant contraria argumenta. Atque ita sane de Augustino credendum, ii etiam fateantur, quibus Augustini doctrina quamlibet nondum probatur. Nam quis in animum inducat, usque adeo desipuisse, & a rationis atque conscientiae legibus descivisse, Augustinum, ut sciens prudens erraverit, erroresque in Religione turpissimos ac perniciosissimos agnoverit quidem, sed venditare perrexerit Necesse plane foret, virum excogitare basilice impostorem, ac pinstremae iniquitatis reum.

Attamen , si quid intelligimus, non alio collineant Phe.

reponi tela, quam ut Augustinum nobis exhibeant hominum nequi simum. Callidissime nempe dubitare Censor nos vult, an ars aliqua in Augustinianis Retractationibus fuerit; ingenuitatem ibi desideratr& Augustini animum ita in medio relinquit, ut suspicari possimus, num Veritatis amore, an consilio illudendi orbis, Retractationes scripserit, videlicet ut solis exigui momenti erroribus dispunctis, eam sinceritatis famam sibi pararet, quae fidem postea apud praesentes ac Iosteros conciliaret gravissimis erroribus intactis, s bique probe pe jectis. Equidem non dubito, quin atrocitatem suspicionis sive calumniae istius quisque intelligat, simulque miretur, quei Batavo, seu Helvetio homini tanta adversus Augustinum confidentia esse potuerit, ubi non de opinionibus, sed de interno Augustini animo res agitur. Quas enim Criticas leges heic pro se Plaere nus laudet contra clamantibus cunctis Iustitiae, Caritatis & Honestatis legibus 8Quae argumenta adhibere potest, ut crimine temeritatis atque imis

probitatis sese absolvat Z Neque vero tam sui, atque Dialecticae obibium ipsum reor, ut ideo Augustinum fraude hac usum fuisse argumentetur, quia uti is potuit. Nullum crimen esset, cujus & ego reum facere Phereponum, & quemcumque alium deinceps non possem, si vim ullam habere deberet iniqua adeo argumentandi ratio. Conscientiae ergo suae Phereponus considat. redeatque illuc, ut tantummodo dicat, errasse Augustinum. Errabit vel sic quidem talia affirmans accusator, mea δc omnium Catholicorum sententia; sed infamiam saltem evadet, quam nunc inurere dum vult Augustino,

nescio quei declinare ipse jam possit.

Auctor

568쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 33r

Auctor eli Augustinus in Epist. I. olim Io. quae est ad Himronymum, Episcopum quemdam, quod utens Hieronymiana sacrωrum Codicum interpretatione dictionem unam aliter exposuisset, quam antiquus mos haberet, ingentes excitasse turbas in populo, ita ut

coactus demum fuerit 'velut mendositatem corrigere, volem pos magnum periculum non remanere sine plebe. Insurgit heic Phereponus,

R inquit pag. 49ι. Maia sane fuissex Afra plebs, quae tantilia de eaussa Epiροομm suum deserere parata fuit; sed videtur esse, ut pr

be olfecit Hieronimus , fibella funica, . qua hominem terrere voluit

Hinouensis Episcopus. Equidem in istam controversiam aegre me rapi sentio, quam nou ita dirimere pro uno possum, ut alterum mmul non arguam & culpem. Immo liceat mihi dicere, aliquid habeo, quod illic tam in Hieronymo, quam in Augustino desiderem, sive statum controversiae spectem, sive modum. Attamen quod est

ad narrationem Augultini de Episcopo illo in discrimen adducto ob interpretationem Hieronymi, nihil me solicitat, quod ipse Hieron mus ad Augustinum ea de re scribens, inquit: Huiuscemodi in Epistola tua texis fabulam: Quidam frater noster Coepiscopus, m. Novimus Hieronymi viri alioquin sanctissimi stylum aculeatum, stylum irarum plenum, ac potissimum dum sibi pugnat. Quid mirum, si brato serventique viro excidit, hujusmodi exceptione se suosque Libros , & utilem certe laborem tueri ρ Cordatus nemo propterea credat, Augustinum fabellae atque imposturae tam gravis in Hieronymi caput auctorem. Quod vero tolerandum fuit in Hieronymo aegre serente, optimum consilium suum pessime acceptum ab Augusti. no fuisse, id nescio quei nos tolerare nunc debeamus in Pherepono, quem Augustinus nusquam laesit, quique non irritatus, acrius t men quam ipse Hieronymus Augustinum accusat. Nimia nempe hominis hujus est confidentia, dum ex arbitrio atque imperio fabulato. rem facit virum aeque pium ac doctum, & quantum ejus mores &dogmata docent, a dolis atque impost uris alienissimum. Fac etiam sabella a haec fuerit : at aequi honestique Censoris erat, Augustinum potius suspicari a ficto rumore deceptum, quam eumdem venis ditare certissimum ipsius commenti artificem, quum praesertim alio sub caelo ea res contigisse dicatur. Sed ne fabulam quidem fuisse ubi nos contendamus, quis Phereponus contrarium ostendat Vix mtiam evincere possis, Augustinum illic agere de eueurbita atque M. dera. Enimvero numquid mirum eli, paratam fuisse plebem illam

σὶ Al. Fae etiam sabella, tantum: nuper additae voces necessariae, haec fuerit.

569쪽

33a DE INGENIORUM MODERATIONE

recedere ab Episcopo suo ramilla de causa P Etssi levis error futurus ille fuisset, attamen quum videretur Episcopus idem sine caussa divinas adulterare Scripturas: nimio Zelo adversus ipsum accendi po. tuit religiosa populorum cura de veteri Traditione tuenda. Iam patet, quibus diris divini Scriptores absterruerint homines, ne vel unum verbum adderent, detraherent, aut immutarent in Codicibus sacris. Patet etiam, quantopere Christianis antiquis cordi fuerit, Scripturae sacrae exemplaria a corruptoribus tueri. Ad haec Paulo Sam sateno Antiochenus populus, . Nestorio, & Iconoctastis Constantinopolitanus, Arianis populi alii summo studio restitere, ita ut sanctus Hilarius aevo suo diceret, religiosiores fuisse aures Populi, quam corda Smeerdotum. Ipse vero Hieronymus in Epistola 8 i. olim I 8. inter Augustinianas acrem hanc accusationem delinire postea visus est, ad Augustinum rescribens, & inquiens: Si legisti librum Explanationum in

Ionam, puro quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. Si autem amicus, qui me primus gladio petiit, 'Io repulsus est, sir bumanitatis tuae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem. Pag. 322. Animadv. in Epist. at 3. alias IIo. Phereponus Augustinum sugillat, quod se Episcopum Hipponensem ordinari passus

fuerit, vivente adhuc Valerio Civitatis illius Episcopo. Id Nicaeno Canone octavo interdictum memorat; tum subdit: Non intelligo, quei usus ipse Eecissae, ex quo conflabat, unum in singulis urbibus Episcopum esse oportere, non monuerit Hipponensem, hoe illicitum esse. Nam si collegam unum sibi adiungere licuit, quidni oe plures Quam magnam hoc aperuit fenesram adυersariis Augusini, dicendi, hominem saepe in utilitatem suam errasse P Abstinuissent ab hujusmo. di calumnia adversarii Augustini, quos inter nunc primas ducit Phe- reponus, si diligentius perpendissent rem ipsam. Ignorabat Valerius, ignorabat Augustinus, Nicaenum Canonem obstare. Cujus rei fidem facit in laudata Epistola Augustinu . Immo nihil contra Canones tunc agi censuerunt alii Asricae Episcopi, iique omnium praestanti

simi. Audi Possidium in Augustini Vita Cap. 8. Egis Valerius feor sis litteris apud Aurelium Primarem Di vorum Carthaginensem,

Hlegans imbecillitatem corporis fui, aetatisque gravitarem, oe obf erans, ut Hipponensis Ecclesiae ordinaretur Epis pur, quo suae Ca thedrae non tam succederet , fed Confacerdos accederet Augustinus. uae igitur beatus Valerius optaυit, o rogavis far agens, rescriρro impetra t. Audi & alia Possidii verba: Ps quam peririonem ad via. standum adveniente ad Ecclesiam Elipponensem rune Primare Numi igit 3 by O lu

570쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 333diae Megalio Calamens Episcopo, Valerius aut stes Episcopis qui fomte tune aderant, cra ciericis omnibus Hippouevsbus, o uni Uae plebi tuopinatam eunctis suariu insinuo tunc voluntatem: omnibusque auis dientibus, gratulantibus, atque id fleri perficique ingenii de siderio et mantibus, Episcoparum suscipere, contra morem Ecclesse, suo viυente Episcopo, Presbter Augustinus recusabat. Vides Augustinum, quanis quam ignoraret, Nicaeno Canone hujusmodi ordinationes prohiberi, probe tamen recogitasse, ab ea ordinatione abhorrere consuetudinem Catholicae Ecclesiae, ipsumque adeo Augustinum obstitisse Episcopis, ne se Episcopum sacrarent. Sed vicit plurium sententia. Immo exempla similium ordinationum in medium allata fuere. Dumque ilii

seri flere ab omnibus Daderem:ιν inquit idem Possidius atque id

ignaro transmarinis, oe Africanis Ecclesae exemplis probaretur, cominpi l fus atque eoactus succubuit, o Discopatus euram, oe maioris loci ordiuationem fuse it. Augustinus ipse ad Paulinum Epist. 3 i. alias 3 . de sarcina Coepiscopatus sibi a Valerio imposita scribens, hoe idem confirmat, inquiens: Huod quidem, quia tanta eius caritare, tantoque populi studio Dominum id velis ereὰidi, nonnullis iam exemplis praecedentibus, quibus omnis mihi excusario claudebatur, veb

menter rimul excusare.

Quem ergo errorem apertis oculis admissum, quam errandi vo. luntatem ad proprium commodum in Augustino demonstres 8 Detrectabat ipse honorificum munus; compulsus a Valerio, ab aliis Episcopis, a Ciero toto, ab universa plebe, se passus est vinci, annuente etiam Aurelio Carthaginiensi, Africae Primate. Ex iis nemo suspicabatur, violatum iri propterea Canones Nicaenos; & quanquam

Ecclesiae conluetudo secus agendum moneret, exemplorum Iamen

ingesta copia rationem omnem cunctandi & recusandi sustulit. Rem ego non probo; neque subinde probavit ipsemet Augustinus, ubi intellexit, Nicaenam Synodum aliter sanxisse. Verum eae tunc circumstantiae in Augustini ordinationem confluxere, ut non solum excusatione dignum ille se praebeat, sed iniquae accusvionis accusari meis reatur, qui tacite nobis persuadere cupit, Augustinum scienter atque lubenter tunc errasse, quod error ipse cederet in suam ipsius utilitatem . Quum vero inquit Phere nus: Si collegam unum Ibi adium gere tiruit, quidni oe plures P non videt homo acutus, frustra id peti; nam qui collagam, sive coadjutorem sibi adsciscebat, ea ratione movebatur, quod ipse aut senio aut morbis ad obeunda Ecclesiastica munia ineptus jam esset, & Collegam hunc sibi successorem delige-

SEARCH

MENU NAVIGATION