Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

si 4 DE INGENIOR Μ MODERATIONE

dum tanquam falsum, non tanquam verum. Quare neque veritatem

jocator hujusmodi laedit, neque proximum sallit; ideoque e Menda. ciorum numero, ioca ita composita excluduntur, & culpae notam effugiunt. Verum in casibus a Pherepono propositis manifestissimum eth, & decipi alterum, & veritatem laedi, & salsum ita enuntiari, ut mentiens directe aut indirecte velit alterum fallere . Ex hoe ipse,

quod aliquis hiemere fassum loquitur, falsitatem intendit significare: ideo completiυum in definitione Mendacii ponitur intentio fallend.; sed quas materiale falsa vocis seni alio. Ita sanctus Thomas in 3.

d. 38. 9. I. Art. I. in corp. Mendacium igitur in iis cas bus locum habet, atque adeo turpido illa quae Mendacium consequitur, inde excludi non potest. Sed, inquies, mendaci tunc nullus est nocendi animus, & Mendacium ipsum obesse per se ipsum nequit, nullaque alia homini via restat evadendi periculi. Quis de ita mentiente queratur Τ Cui injuria tunc infertur 8 At non solum animadvertendum est, per illum semper noceri, qui mentiatur; mendax enim, quantum fert ejus actio, errorem semper Sc salsum in alterius ingerit aut vult ingerere mentem: sed etiam statuendum est, internam e Mea-dacio turpitudinem ex eo non tolli, quod neque sit in mentiente nocendi voluntas, neque vis nocendi in ipso mendacio, dum falsum

enuntietur animo alterius fallendi. Nam ut ut concedamus, mentientem in eo casu, alterius vitae, honori, ac rebus nihil ossicere, attamen juri ipsius Veritatis adversatur, uuam ille, quantum in se est, offendit atque conculcat, & facit ut in proximo pereat. Eodem pacto invisu in Deo pergit esse Adulterium cum femina, quamvis ipsius vir in eam actionem consentiat, & quamvis non aliter vel ipsius vitae periculo te eidem actioni subducere nequeas. Idem dicas de aliis operibus ac dictis, ex sua natura atque intrinsece malis, quae illa ratione minime excusantur, quod neque alteri noceant, neque alia sit imminentis periculi effugiendi via. Recte propterea Augustinus Quaest. 68. in Levitic. Mendacium, inquit, non possumus

dicere runc tantummodo esse, quando proximus laeditur; quim enim

falsum ab sciente dieitur, procul dubio Mendacium est, sive illo quia

Quod si reponas, iocos etiam dari. quibus salsiloquium subest,

552쪽

IN NE LIGION. AEGOTIO. LIB. III. IIIxh, quam Augustinus deprehendit in reliquis jocis, a se excusatis 3

Et revera sentiunt complures, iique praestantes Theologi , inter quos sanctus Thomas, joca etiam, quibus Mendacii nomen convenire possit. referenda esse in catalogum culparum, modo quidem gravium, sed fere semper levium. Ipsemet Augustinus poli verba a nobis nuper recitata haec addit: κuo genere jocorum uirum fit utendumpor fectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non fuse Lmus. Quibus ex verbis intelligis, vel ipsa illa joca quae sancto Au. gustino Mendacia non putantur, ejus tamen esse naturae, ut iure dubitetur . num homini ad perfectam vitam anhelanti convenire possint. Quanto magis idem dicas de jocis tantentione sallendi, & veritatis adulterandae caussa prolatis , quae revera Mendaciis accensetida veniunt PSed novam scenam, novam peripetiam repente huc inducit Phe- reponus nolier. Qui nobis nuper Augustinum exhibuerat nimis rigidiusculum in exsecrando quocumque Mendacio, ea eumdem rursus deprehendit mendacem, & quidem basilice. Nee putes, inquit Censor, qui usque adeo ab utili o necessario Mendacio abhorrere se dictitabant , ιam rigidos si isse veri farellites, ut numquam emolumenti eaussa mentirentur. Contrarium persuadent tot ficta Miracula ad umne aiionem plebis quibusdam Ecelesis o Basilicis conciliandam, torque Rbetoricae fctiones, &c. Neque heic sistit acutissima Phereponi acies. Caussam quoque perspexit, quare tantum odium adversus Menda.

cium Catholici Episcopi prae se ferrent. Si liceat, addit, id quod suspicamur proloqui, non alia de eatissa multi in licita mendacia, qualia descripsimus, ram acrirer invebebantur, quam ut postea in rem tuam fructuositus mentirentur. Simpliciores enim homines non suspicabantur ab iis sibi Deum feri, qui tam infensos profitebantur se mendacio. Si & nobis licet heic, non quod suspicamur, sed quod nobis certum videtur, proloqui: dum haec Phereponus ait, non bonum, sed perversum te prodit Criticum, ut gravioribus parcam nominibus in ipsum jure convenientibus. Age enim edicat nobis suspiciosus iste vir, num inter Protestantes quoque Adulterium, & reliqua libidinis experimenta, Avaritia, fraus, aliaque ejusmodi . scelera locum habeant, aut unquam habuerint. Non negabit, puto; immo inter albquos ex spsis eorum Sacerdotibus atque Theologis, si verax esse amet, fatebitur istam pestem & olim, & nunc vigere. Atqui non dubito, quin ii quoque Theologi tum voce tum scriptis in ipsissima illa scelera invehantur. Quae si ita sunt, quid quaeso reponeret PhωT t i a reponus Diqitigod by Corale

553쪽

316 DE INGENIORUM MODERATIONE

reponus homini Religionis nullius vinculis obligato quales sortasse multos ipse novit sibi vicinos dicenti, non alia de caussa Protestantium Pastores atque Theologos ea flagitia detestari, quam ut alienis seminis tutius abutantur, & fraudibus rem suam utilius promoveant 8 Rideret, irascereturve Phereponus. Nihil enim magis incomperto est, quam hujusmodi vitia & simul ab iis cognosci ae praedicari Deo rectaeque R tioni invisa, & nihilominus vel ab ipsis noscentibus atque praedicantibus, vitio humanae naturae interdum eligi atque amari. Eadem & Phere nus, & quisquis alius, de Augustino reliquisque Catholicis necesse est dicat. objiciat ille nobis, quaecumque vult, Miracula ficta aliaque religiosorum hominum Mendacia. Iacriminum istorum Auctoribus damnandis, si qui sunt, nos quoque concordes habebit. At quo argumento persuadere sibi aliisque poterit, eum in finem Mendacia quaelibet, tum ab Augustino, tum ab aliis Catholicis affectato odio fuisse proscripta, ut ipsi liberius dein. de atque utilius mentiri possent 8 Homines fuere. Quam aliam quae- Tis caussam, cur mentiti nonnumquam ex iis quidam fuerint 3 Scilicet meliora videmus, melioraque aliis suademus, ac deteriora saepe nos sequimur. Quanquam quid dico Z Quum mitiora semper sentire de omnibus hominibus nos jubeat recta Ratio, & prohibeamur suspicionibus nulla ratione innixis alienam gravare famam ; quanto minus id nobis liceat, quum de Augustino, Episcopis, Theologis, aliisque tum sanctitate morum tum doctrinae soliditate eminentibus viris, sermo occurrit ξ Neque tanta simplicitas ac inopia mentis in Augustino ejusque similibus erat, ut Mendacia detestari, simulque

in Religione mentiri tutum putarent, quum unus quispiam emunctae naris homo posset sacrilegam fraudem deprehendere, ejusque amctores exsibilandos detegere. Praeterea neque tanta in iis malitiae

atque iniquitatis copia excogitari potest, ut qui publice praedicarent, uti maenum scelus sunt haec Augustini verba oe primum genus detestabilis mendacii, mentiri in Religione & pro Religione, hac a

te eadem sibi tutiorem utilioremque ad mentiendum viam aperitirent. Demum quaenam ab Augustino. illiusque smilibus conficta Miracula Phereponus rite demonstret 8 Inmo nemo acrius, quam

sanctus Augustinus squod & fecere ceteri Sancti Patres, atque Con-eilia ) exsecratus est pias huiusmodi & sacrilegas fraudes. Videat igitur Phereponus, dum talia de tantis viris suspicatur, dumque adeo immere tam horrenda illis crimina affingit, cur perversi accusatoris no. ia iuurendus non sit. Certe maligni declamatori, nomen non effugiet.

554쪽

Crisisae Artis ab us non unus, oe Pherepono potusmum familiaris . uae de eonυersione sua ad Deum Augustinus narrat, Supersia νionis ae fraudis inique insimulantur ab eodem Censere. Depulsa ab augustino inanis gloriae quaesitae accuseris, a Phere no in ipsum concinnata propter Libros Confessionum. Et dem Augustiani virtutes oe sanctitas variis Phereponi eatumniis oe sopbim ribus ereptae. In Mallio Theodoro laudando an excesserit Augustinus . Sineeritas eiusdem vindicata ab obiectionibus Pherepani.

Non in eontroversa eum Sancto Hieroumo, non in eoopratione

fua ad Episcopatum, non in declarando Heraclio Suceefore suo augustinus peccavit.

SV0 qv pdo in hanc arenam ingressi sumus, dimittendus tam

facile non est Phereponus, majorique cura exigendus est

ad normam Criticae Artis homo ille, qui inter Criticos& Criticae Magistros non bonam quidem, sed magnam sibi jamdudum comparavit famam. Criticam heic latiorisgnificatione capio, quam ab Eruditis nonnullis capiatur; hoc est, eristicam Artem illam, studiumque intelligo, quo alienos in litteris, fi ve in doctrina, errores acute investigamus, & deprehensos censoria virga percutimus. Id licitum, id honestum, id Reipublicae perquam

utile, simulque necessarium est. Nam unde tot errores, ac fabulae,& dogmata stolida, nisi e Criticae inopia ρ Unde recti iudicii, me. liorisque eruditionis restitutio, nisi e Critica restituta 8 Sed quasdam

huiusce Artis leges ac praecepta percurramus oportet. Ejus finis est, Veritatem sue Theologicam, sive Physicam , Historicam, &c. inumni re, & falsum persequi, aliisque vitandum ostendere. Seὸ tam solicite cauteque Veritas investiganda atque prodenda est, ut Christia. nae simul Caritatis, ut Modestiae, ut Iustitiae maxima ratio habea. tur . Quamobrem a maledictis 3c conviciis perpetuo abstinendum ;calumniae non segnius quam pestis fugiendae; hominem graVem ars mimica, virulentae irrisiones. declamationesque minime decent; in errores vero potius, quam in errantes dimicandum; tibique, vel quum triumphas de errore deprehenso, exuenda omnis ambitio. Non ita Diuitigod by Corale

555쪽

518 DE INGENIORUM MODERATIONE

ita aliorum vituperationi insistere, ut quae in adversario laudem promerentur obliviscaris, multoque minus in illius probrum retorqueas. Tum duntaxat acri ac subirato stylo aut venia; aut licentia erit,

quum in perditos, impios, & effrontes, sive ini uitatis, sive impietatis sibi notae amatores, & in apertos calumniatores, hoc est, in conclamatos aut Religionis verae, aut veritatis, aut virtutis holles,

pugnandum erit. Ceterum placide agere decet adversus illos, quos non perversus animus, sed humani intellectus atque naturae infirmi. tas, a bono & vero deviavit. Quo modulo si quando utendum, tum potistanum uti opus eli, quum accusandos & corrigendos suscipis magnos, celebresque viros; & tum quoque lenitati adiungenda reverentia erit, quum Christianae Religionis Patribus, & Episcopis, non doctrinae minus quam sanctitatis fama per omnium ora commendatis , dicenda dies erit, veritatis caussa id exigente nonnunquam. Ita veritati laboranti simul succurras, ut neque tuae, neque aliorum dignitati quidquam detrahatur. Si secus liat, non perversae tantummodo indolis, & ambitus, & malevolentiae, aliorumque vitiorum specimen dabis, sed ipsam plerumque Veritatem, ut ut solertissune quaeras, in itinere perdes. Atque hae quidem praecipuae forsitan leges morum in Arte Critica, quas nunc, ut puto, nihil interest rationibus, aliisve documentis confirmare atque tueri. Iuvat potius experiri novis exemplis num Phereponus se talem heic prodiderit Criticum, qualem poliu-lat recta Ratio. Narrat Augustinus Lib. 8. Cap. 12. Confessi improvisa vocis Tolle, lege, rotis, lege, admonitione totum se fuisse conversum ad Deum. Primo Superstitionem Ethnicam, ex fortuitis vocibus omina captantem, reperit heic Phereponus. Deinde subdit, si

cui singulari providentia divina id factum videatur, oportere ut ostendat, opus fuisse eiusmodi Miraculo, quo Augustinus inlinigere posset sibi legendam Scrip/uram sacram, ut ex ea resciret, quid sibi agendum essιν. Quod quum quotidie audiret a Catholicis, non ubdet Censor, cur confugiendum sit ad miraculum. Tandem ait, Rse. rorem nostrum omnia exaggerare, quibus persuadere poterat, non agibete de homine vulgari, sed singulari vocatione divinitus ad Ecclesiam allector quae ramen ex alius calamo rectius fluxissent. En ergo Augustinum superstitiosum, dum omnia captat; ea ridendum, quod se tuitam vocem audiens, Miraculum putet, atque id aggrediatur , ruod tam crebrae Catholicorum adhortationes obtinere ab ipso nonum quiverant; en denique Rhetorem, & callidum quidem, qui omnia exaggerat, ut se tanquam caelestem hominem venditet. ut pcd e

556쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. II 'Gratiae Pherepono, qui non & impostorem, fictaeque narrati nis propolam nobis heic Augustinum exhibuerit. Sed postquam ne ipse quidem Censor eo usque progredi est ausus: oculos mentemque omnium appello, ut perspiciant, quibus oculis hunc Augullini locum Phere nus legerit. Improvisam illam vocem audit Augustinus, ignorat auctorem; & dum Concupiscentiae, divinaeque Gratiae pingna in ejus corde acrius aestuaret, vocem ipsam interpretatur tanquam divinum oraculum , quo ad repetendam sacrarum Scripturarum lectionem incitetur. Paret inspirationi , perculsusque Apostoli verbis, sibi primum forte objectis, totum se Deo exinde dicat. Haec narratio Augustini. Quid heic quaeso Rhetorici artificii Τ quaenam

exaggeratio P quaenam calliditas λ Lege verba Augustini. Hiltoricam narrationem puram putam illic deprehendes; quam si veram putas, mirum est quei accusare possis Rhetorico aliquo colore sive figmento corruptam. Sed vitio vertendum est Augustino, quod talia na ret, quum haec rectius ex aliorum calamo fluxissent. Ipsum Augustinum nequaquam dedecuisse huiusmodi narrationem, ille idem fatetur, qui adverbio rectius est usus. Multoque magis id perspiciet Lmctor. nihil in ea narratione inveniens, quod laudem Augustini vel leviter insinuet. Non suas illic virtutes, non sanctitatem, non Miracula evidentia commemorat ille; sed fortuitam tantum vocem, unde consummata est conversio sua, dicit se acceptam retulisse singulari divinae Gratiae auxilio. Quis hominem arguat, quod misericordias

Domini in aeternum cantet 8 Ignorare tua bona, utar Erasmi verbis

in Praef. ad ipsas Consessiones sancti Augustini, supiditaris es; non

praedicare Domini benignitatem, ingratitudinis es; non expendere in titilitatem ρroximi, quod acceperis, impleras est. Visiones ac revel

tiones propheticas, caelo auctore, experti sunt clarissimi & sanctissimi viri; iidemque etiam evulgarunt. Vide Ignatii Martyris Epist. ad Philadelph. & Dionysii Alexandrini Epistolas apud Euseb. & CD priani loca multa a Dodisello collecta, & Ambrosii Epistolas, ut

alios omittam testes, quos bene multos in haec & similia haberem. Inquit autem Phereponus, non videre se, cur confugiendum heic sit ad Miraculum, quum prodigio nihil opus esset, ut intelligeret Austultinus sibi legendam esse sacram Scripturam, quando toties id a Catholicis audiverat. Neque videt acutissimus iste Censor, quam inter se differant. nosse utilitatem ae necessitatem cael et is iulius lectionis. & ad ipsam lectionem sese reipsa convertere. Nemo nostrum ignorat, quam periculosa sit ac misera peccatoris servitus;& nou

557쪽

s et o DE INGENIORUM MODERATIONE

Sc non exinde tamen ad sortem honestatemque justorum consurgimus. Illud facere ad intellectum, hoc ad voluntatem spectat. Tuin vero ipsa quoque voluntas vincula disrumpit ac abjicit, quum in te na Dei Gratia nos adiuvans Concupiscentiam vincit, torpentemque animum fortiter ad se rapit. Innumeris autem modis aversos a se homines Deus ad virtutem vocat, atque perducit. Non fuerit Miraculum id, quod Augustino contigit: num propterea non licuit Augustino insuetam illam ac repentinam vocem singulari providentiae Dei tribuere, quae illum juberet consulere Codices sacros 8 numquid nefas fuit interpretari tanquam peculiare Dei munus, in ea Apost Ii verba statim incidisse, quae morbum Augustini protinus ac tandem consecere 3 Immo Sc Christianae pietatis est, Sc humilitatis, haec ita interpretari, totumque hoc tribuere immensae Numinis clementiae. Atque ita faceret quicumque alius sana doctrina ac Religione vera imbutus, 3c a Phereponi schola alienus, eodem Ioco fuisset, quo Augustinus, dum sibi non absimilia contigissent. At quod magis prodit, Phereponum unice illuc inhiare, ut quantum fieri potest, in Augustinum congerat probra, illud est,

quod primo loco obiecit, nempe opus hoc Augustini redolere Superis sitionem Ethnicam, ex fortuitis vocibus omnia captantem. Utique in nullius animum unquam tam delicata religio intravit, ut Superstitionem atque Ethnicismum objiciendos heic putaret Augustino. Ideo Ethnicam aruspicinam, δc omnia Gentilibus dudum usitata, neque satis adhuc e medio sublata, nos exsecramur, quia e caussis omnino incongruis ediscere se posse homo putat futuros rerum eventus Deo soli perspectos, δc curiositate perversa ac temeraria ad ominandum,

auguriisque fidem habendam, se abripi sinit; dc Superos ipsos hujus delirii sui auctores sibi aliisve fingit. Quid simile in Augustini facto 8 Hinc tumultus Concupiscentiae, illinc dulcissima Gratiae vox incertum Sc anxium iaciunt. Ad inopinatam illam vocem suas aures percutientem assurgit Augustinus; eamdem pro caeli caussa interpretatur; ad legendas Pauli Epistolas accurrens locum sibi opportunis. mum offendit; 8c fructus interpretationi respondet. Curiositatem nocentem heic mihi, si potes, inveni; aut caussam prorsus ab effectu absonam; aut in interpretante stoliditatem, immo propriam aliquam

ominis faciem. Compertum habemus, Deum velle nos omnes salvos facere, ipsumque adeo quorumdam salutem conversionemve curare, ut eos non internis tantum externisque stimulis, sed patentibus prodigiis ad se rapiat. Vim quoque adhibuit Saulo spiranti minas &

558쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. Soeaedem in Discipulos Domini. Alios etiam ad Episcopatum, ad Ermmum, ad Monasteria, ad bonam denique frugem hujusmodi arte s licitavit, quorum exempla fi congerere huc velimus, facile abuteremur Lectorum patientia. Ipse Augultinus memorat hoc loco sancto Antonici Anachoretae similia colitigisse. Quapropter etsi ne tam aperta quidem sit plerumque vox caeli in hisce circumstantiis, attamen pie sapienterque id perpetuo faciunt, qui ita omnes eventus interpretantur, ut sibi persuadeant, se per illos divinitus a peccato revocari, & ad iustitiae amorem impelli. Tantum proinde abest, ut superstitione laborarit, quod Augullinus egit, ut contra commendanὸus sit, quod e voce, si ita etiam vis, omnino fortuita, occationem arripuerit instituendae vitae Christianae . Atque utinam Augustinum in pari casu imitarentur caelo obsequentem, quicumque eum imitantur contra

caelum peccantem.

Quid mibi est ergo eum hominibus , ut audiant Confessiones meas, dic. Sunt verba Augustini Lib. Io. Cap. 3. Consessi Ansam hinc sumit Phere ponus carpendi Augustini, quod Confessionum Libros scripserit: Sunt qui suspicentur Censoris verba sunt) quum

multa Auonstino, ob priorem vitam, ab adversariis, quos non paucos

habuit, objicerentur, eum Confessiones hasce scripsisse, quasi Apolο-giam quamdam obliquiorem, in qua fateretur , veluti apud Deum ,

quod negare non Poterat; cetera vero praetermitteret, aut emollirer,

o quaecumque ad honorem suum facerent, quas aliud agens exaggeraret. Quae suspiciones, quamυis forte iniquiores funi, ex in rara ν

meu nascuntur raxione, qua A ustinus cum Deo garrit, atque arguimsur, Rhetoricoque fuco, quo pictae sunt hae Confessiones. Mirabar, si non & heic Rhetoricorum fucum Augustino Phereponus objiceret; intercalaris quippe haec apud illum accusatio necesse est, sive oppo tuna, sive inopportuna, saepe recurrat. Sed quinam sunt isti, quos talia de Augustino suspicari Phereponus ait 8 Ego neminem alium novi praeter Erasinum . qui in Praefat. ad Libros Retractar. 3c Conis DL. aliqua hujusmodi suspicionum semina injecit, inquiens, Augusti. num tam diligenter in Consessionum Libris vitam omnem suam deis pinxisse, ut iniquior aliquis fuspicari possit, non prorsus abfuisse b manum assectum κειοδοροα, seu φίλαυτία euipiam a finem. At Era. smus ipse, quanquam homo prurientis linguae, multus est in putagando Augustino ab ista accusatione, idque tam solide atque ex animo facit, ut laudatorem eximium, non vituperatorem Augustini sese heic praestet. Quinam ergo sunt ii, quos non solum suspicari po Tom. X. P. I. V v v se, Diuiligod by Corale

559쪽

1ra DE INGENIORUM MI DERATIONE

se, uti Erasmus ajebat, sed revera nunc suspicari, Phereponus satetur, latere simul atque apparere ambitionem Augustini in Confessio nibus illis 3 Patiatur ergo Phereponus, heic non aliorum, sed meas me quoque prodere suspiciones. Si Phereponum excipias, nemo talia de Augustino est suspicatus, sive suspicatur. Rhetoricus iste color est, quo invidiam Augustino conflare se posse putavit Phereponus, simulque a se amoliri injustae criminationis, malignique judicii invidiam. Nempe qui toties, atque iniquissime, Rhetoricam Augustini culpat, subinde religioni sibi non ducit, ejus Artis coloribus abuti, ut sanctissimum & clarissimum virum infamia oneret. Habemus ipsos Consessionum Libros. Huc volo sinceros iudices. Ego vero nihil dubito, quin cordatus quisque sentiat ac sate, tur, longe nimium abesse Augustinum eo in opere ab inanis gloriae sui, atque ab amore sui. Immo paucos mihi ostendas Libros, quibus in amorem Dei vehementius excitentur legentium animi a que assectus. Ad haec passim, & minime conquisita modestia, Scgermana humilitas, & fervens pietas Scriptoris elucent, ut pium quemque smul aedificare soleant, Sc impios convertere ad Deum pollini. Nulla autem minus aequa, immo magis perfidiosa suspicio est, quam quae sibi fingit, Augustinum conscribere ista voluisse, pamtim ut nonnullis, quae sibi objiciebantur, enarratis, certa aut praetermitteret, aut emolliret, δc partim ut quaecumque ad honorem suum sacerent, quasi aliud agens, exaggeraret. Necesse est enim,

qui ita suspicatur, judicium totius antiquitatis de Augustini pietate

damnet, & oculos omnium rideat, qui in eius Libris Scriptorem sanctissimum, & pietate nulli secundum adhuc inveniunt. Deo, non hominibus, loquitur pius ille vir in Confessionibus; Deo, inquam, ut Erasmi verba describam, eo tetur, eui mentiri nec pium est, ne tutum. Ergo Augustinus, si suspicionem Phereponianam auscultamus, credidit, se Deum atque homines decipere posse Consessionibus illis. Horret animus talia cogitare de tanto viro. & de Libris iis, qui contrarium omnino sonant. Sed ipse quoque Phere nus iniquitatem suspicionis istius tandem agnovit & consessus est; nam postquam temperare sibi non potuit, quin adderet esse multos quinam quaeso

qui φιλαυτιαν ingentem, religionis Decie tactam, hele videre se pu-runt: subdit tamen, hosce homines ex eorum numero esse, qui sunt proniores ad male iudicandum: & nimiam indulgentiam potius, quam nimiam severitatem, heic esse adhibendam. Quo verborum lenocinio, fucoque Rhetorico, quid aliud vult Phereponus, quam uno

eodem

560쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 323

eodemque tempore calumniari, & calumniatorem parum intentis mculis subducere ΤNunc autem repetendum est, ingeniis malevolis, & affectu oe. caecatis nihil aeque facile occurrere, quam omnia adversariorum di.cta & facta in deteriorem partem accipere, Sc denigrare. & ridenda exhibere. Quantum id absit a Christiana Caritare, a Iustitia, atque a legibus germanae Criticae, nemo probus atque eruditus est, qui non e vestigio intelligat. An id Phereponus ignoret, nou quaeram; certe se heic ignarum hujus doctrinae apertissime prodit. Et quod magis mirere, in hoc eodem loco Phereponus, Magistrum Evangelii agens, meminit se nos jubet, in Evangelio, eiusque auctore Christo, quaereudam esse vivenai normam, non in hominibus. Utique opibmis suis praeceptis pessime homo iste utitur, qui tot calumniosis suspicionibus, tantoque livore famam Augustini aggreditur, judiciumque ceterorum hominum despiciens, in eodem facinora & vitia aut praetermissa, aut emollita fingit, & hanc ipsam, aliasque accusatim nes sub alieno nomine perquam subdole proponit. Neque accusatio. nibus contentus, sannas derisionemque adjungit, inquiens, August,

num inustato modo garrire eum Deo, atque argutari. Sed ab huju.

modi ingeniis caveant sibi Iob, David, ceterique Prophetae; non enim video quid impedire id genus homines amplius possit, quominus & iis divinis Scriptoribus cum Deo differentibus insultent, aut exemplo sint aliis. ut insultent . quando sibi iam licitum censent i ridere Augustinum tam piis affectibus cum Deo colloquentem. Ego multa huc pro Augustino afferre possem; sed tantummodo rogabo Phere num ipsum, ut Christiano pacatoque animo legat, quidquid

idem Augustinus ad alios calumniatores obtrectatoresque suos respondit variis in locis, sed potissmum Enarr. 3. in Ps. 36. & Lib. 3. contra Epistolas Petiliani. Nisi enim tum incipiat & minus amare semetipsum , & magis revereri pietatem ac modestiam Augustini, aut unus ipse sapere dicendus erit, aut de illius ingenio erit pro

sus desperandum. Levissima tamen videantur hactenus memorata, si cum iis conis

ferantur, quae Criticus iste habet ad Cap. 38. Lib. Io. Consess MLratur pag. 4 6. Animadvers. Augustino in mentem non venisse,

fore ut Donarisiae, Manichaei, aliique eius adversarii dicerent, eum non displicere sbi, qui tamdiu non tam apud Deum, quam apud homines, de se oe suis loquatur; er dum gravia peccata, quae negari non poterant, aut minuriora ambitiose prosequitur, laudes suas interea V v v a mini.

SEARCH

MENU NAVIGATION