Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a tricesimo primo ad tricesimum quintum continens

발행: 1867년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 문학

141쪽

Liber XXXIII. A. Ch. I96.

nomino triginta conserro talenta pax data, et ab oppugnatione

recessum.

Paucos post dies decem Iegati ab Roma Venerunt, quorum 30 ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes 2Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum sub dicione

Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret, Vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret et ex 3 iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho; eas quoque enim placero liberas esse; do Cianorum libertato Quinctium 4 Prusiae, Bithynorum regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset; captivos transfugasque reddere Philippum Romanis, bet naves omnes tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam Sedecim verSus remorum

agebant; ne plus quinque millia armatorum haberat neve gelephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo Romano, 7 dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum. Valerius Antias quaternum millium pondo argenti vectigal 8 in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna millia pondo et ducena, in praesens viginti millia pondo. Idem nominatim adiectum scribit, ne eum 9 Eumene Attali filio novus is tum rex erat) bellum gereret.

In haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. 10Αdiicit Antias Valerius, Attalo absenti AEginam insulam elephantosquo dono datos, et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque 1 lalias urbes, quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum, Imbrum, Delum, Scyrum. Omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem approbantibus, 3

soli AEtoli decretum decem legatorum clam mussantes earpebant; litteras inanes vana specie libertatis adumbratas esse; cur enim 2 alias Romanis tradi urbes, nec nominari eas, alias nominari

et sino traditione liberas iuberi esse, nisi quod, quae in Asia 3 sint, liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia Diqiligeo by Corale

142쪽

Liber XXXIII. Α. n. e. 558.

sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis 4 et Oreus cum Eretria et Demetriade Z Nec tota ex vano criminatio erat. Dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus con8ulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graecisa atque Asiae urbes haud

5 dubio liberabantur, de iis tribus urbibus legati, quod tempora rei publieae postulassent, id e re publiea fideque sua facere

6 ac statuero iussi erant. Antiochus reX erat, quem transgressurum in Europam, quum primum ei Vires suae satis placuissent, non dubitabant; ei tam opportunas ad occupandum patere urbes

7 nolebant. Ab Elatea prosectus Quinctius Anticyram clam decem legatis, indo Corinthum traiecit. Ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur. 8 Identidem Quinctius, liberandam omnem Graeciam, si AEtolorum

linguas retundero, si veram caritatem ac maiestatem apud omnes

9 nominis Romani vellent esse, si fidem facere, ad liberandam Graeciam, non ad transserendum a Philippo ad se imperium 10 Aeso muro traiecisse. Nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant ; ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela

praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum

11 accipere. Postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis, ut in Acrocorintho inmen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri, donee cura de Antiocho decessisset. Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens quum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et pernicitatis 2 Vi Suntur, tum quia propter opportunitatem loci, per duo diversa

maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium 3 AAiae Graeciaeque is mereatus erat; tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed exspectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset. Alii alia non taciti solum opinabantur, sed Sermonibus etiam serebant Romanos facturos; vix cuiquam persuadebatur, Graecia 4 omni cessuros. Ad spectaculum consederant, et praeco eum tubicine, ut mos est, in mediam aream. unde sollemni carmine Di iii rod by Corale

143쪽

ludicrum indici solet, processit et, tuba silentio facto, ita pronuntiat: -Senatus Romanus et T. Quinctius imperator, bPhilippo rege Macedonibusque devictis, liberos, immunes, Suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas. Percensuerat omnes gentes, quae sub dicione 6 Philippi regis fuerant. Audita voce praeconis, maius gaudium fuit, quam quod universum homines acciperent. Vix satis Teredere se quisquo audisse, et alii alios intueri mirabundi velut ad somni vanam speciem; quod ad quemque pertinebat

suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. ReVocatus praeco, quum unusquiSque non audire modo, sed 8 videro libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem. Tum ab . certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est sortus totiesque repetitus, ut facile appareret, nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. Ludicrum 10 deinde ita raptim peractum est, ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent; adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum Sensum voluptatium. Ludis vero dimissis, eursu 33 prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut, ruente 2 turba in unum adiro, contingere dextram Cupientium, coronas

lemniscosque iacientium, haud procul periculo fuerit; sed erat 3

trium ferme et triginta annorum, et quum robur iuventae, tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires suppeditabat. Nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos 4 dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: esse 5 aliquam in terris gentem, quae sun impensa, suo labore Repericulo bella gerat pro libertate aliorum, nec hoc finitimis 6 aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, sed maria traiiciat, no quod toto orbe terrarum Tiniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint. Una voco praeconis liberatas omnes Graeciae atquo Asiae urbes; hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducero 8 et virtutis et fortunae ingentis.

144쪽

Liber XXXIII. A. v. e. 558.

2 regum gentiumque audivere. Primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. Iis eadem sere, quae Romae egerant, Verba 3 sino fide rerum iactantibus, nihil iam perplexe, ut ante, quum dubiae res incolumi Philippo erant, sed uperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolemaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus neu quam Iacessoret armis; et in paco et in libertato esse debero omnes ubique 4 Graecas urbes. Ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut 5 ipso transiret aut copias traiiceret. Dimissis regis legatis, conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum m civitates 6 nominatim pronuntiabantur. Orestis Macedonum ea gens est ,

quod primi ab rege deiecissent, suae leges redditae. Magnetes 7 ot Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thos- salorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. AEtolos de Pharsalo

et Leucade postulantes, ut ex scedere sibi restituerentur, ad 8 senatum reiecerunt. Phocen8es Locrensesque, Sicut ante fuerant,9 adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et

Triphylia et Heraea Peloponnesi et ipsa urbs estὶ reddita 10 Achaeis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant, dissentiento Quinctio; ea una res in

arbitrium Senatus reiecta est; senatus libertatem iis eivitatibus

il dedit, Carysto adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella, quae per belli tempus Philippo

capta ademi8Set.

35 Dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt, 2 P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum,3 Cn. Cornelius ad Philippum. Qui do minoribus rebus editis

mandatis, percontatus, si consilium non utile solum, sed etiam 4 salutare admittere auribus posset, quum rex gratias quoque se acturum diceret, si quid, quod in rem suam efflet, eXDiuiti co by Cooste

145쪽

Liber XXXIII. A. Ch. I96.

promeret, magno opere et Suasit, quoniam pacem impetrasset, bad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos, ne, si quid Antiochus moveret, exspectasse et temporum 6

opportunitates captasse ad rebellandum videri posset. Ad Tempe TThessali ea Philippus est conventus. Qui quum se missurum 8 extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esSe Solet conventus Pylaicum appellant , Venit. AEtoloS praeeipue monuit, ut constanter et sfideliter in amicitia populi Romani permanerent. AEtolorum 10 principes alii leniter questi sunt, quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post Victoriam, qui in bello fuisset, alii serociua incusarunt, exprobraruntque, non modo ii vinei sine AEtolis Philippum, sed ne transire quidem in

Graeciam Romanos potuisse. Adversus ea respondere, no in i 2 altercationem excederet res, quum supersedisset Romanus, omnia eos sequa impetraturos, si Romam misissent, dixit. Itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. Hunc finem bellum cum

Philippo habuit.

Quum haec in Graecia Μacedoniaque et Asia gererentur, 36 Etruriam insestam propo coniuratio Aervorum fecit. Ad 2 quaerendam Opprimendam que eam M'. Acilius Glabrio praetor cui inter cives peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus. Alios alios iam congregatos 3 pugnando vicit; ex his multi occisi, multi capti; alios verberatos crucibus affixit, qui principes coniurationis fuerant; alios dominis restituit. Consules in provincias profecti sunt. Μarcellum Boiorum 4 ingressum fines, fatigato per diem totum milito via facienda eastra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria millia hominum occidit; et illustres viri aliquot in illo tumultuario proelio 5 ceciderunt, inter quos praefecti socium T. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus, et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. Castra tamen ab Romanis impigre 6 Permunita retentaque, quum hostes prospera pugna elati

146쪽

Liber XXXIII. R. n o. 58. 7 nequicquam oppugnassent. Stativis deinde iisdem par dissaliquot sose tenuit, dum et saucios curaret et eae tanto terrore 8 animos militum reficeret. Boii, ut est gens minimo ad morae taedium serendum patiens, in castella sua vicosque Passim 9 dilapsi sunt. Μarcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensom, ubi Insubres, Comensibus ad arma excitis, castra

habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum anto dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo

10 adeo acriter invaserunt, ut antesignanos impulerint. Quod ubi Ilarcellus animadvertit, veritus, ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum quum oppoSuisset, equitum Lutinorumll omnes turmas in hostem emiSii. Quorum quum primus secundusque impetus retudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata ot reliqua acies Romana restitit primo, deindo 12 signa aeritpr intulit; nec ultra sustinuere certamen Galli 13 quin terga verterent atque effuse fugerent. In eo proelio supra quadrtiginta millia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo, et aureos torques multos, eX quibus

unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in id aede positum scribit. Castra Eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum post dies paucos captum; 15 castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. Id quoquo

inter scriptoros ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul oxercitum duxint, adversamque Prospera pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade . in Boiis accepta sit. 37 Sub haee tam varia fortuna gesta L. Furius Purpurio 2 alter eonsul, per tribum Sapiniam in Boios venit. Iam eastro Μutilo appropinquabat, quum veritus, no intercluderetur Simul a Boiis Liguribusquo, exercitum eadem via, qua RdduXerR reduxit, et magno circuitu per aporta eoque tuta loca ad 3 collegam pervenit. Inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes perngraverunt. 4 Ea urbs ceteraquo eirca castella et Boii fere omnes praeter Diuiti su by Cooste

147쪽

iuventutem, quae praedandi eausa in armis erat stunc in devias silvas recesserat), in deditionem venerunt. In Ligures Sinde traductus exorcitus. Boii negligentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso Rggressuros se rati per occultos Saltus seeuti sunt. Quos 6 non adepti, Pado reponte navibus traiecto, Laevos Libuosque quum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. Proelium celerius acriusqua commissum, quam Si temporct 7 locoque ad certamen destinato, praepnratis animis concurrissent. Ibi, quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit; 8 nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent. Ob has res gestas, 9 consulum litteris Romam allatis, supplicatio in triduum decretaost. Brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum Est decretus. Triumphavit in 10

magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea

gente eVenerat, cum collega secunda. Multa spolia hostium ileaptivis carpentis transvacta, multa militaria signa; seris lata

trecenta viginti millia, argenti bigati ducenta triginta quattuor millia; in peditos singulos dati octogeni aeris, triplex equiti 12

eonturionique.

Eodern anno Antiochus rex, quum hibernasset Ephesi, 38 omnes Asiae civitates in antiquam imperii sormulam redigere est conatus. Et estoras quidem. aut quia locis planis positas 2 erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant. haud difficultor videbat iugum accepturas; Zmyrna et Lampsacus 3 libertatem usurpabant, periculumque erat. ne, si coneessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in AEolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto alias urbes sequerentur. Igitur et ipso ab Epheso 4 ad Zmyrnam obsidendam misit, et quae Abydi copiae orant, praesidio tantum modico relicto, duci ad Lampsucum oppugnandam iussit. Noo vi tantum terrebat, sed per legatos leniter alloquendo Scastigandoque tomeritatem ac pertinaciam spem conubntur facere

148쪽

6 brevi, quod peterent, habituros, sed quum satis et ipsis ot

omnibus aliis appareret, ab rego impetratam eos libertatem. 7 non per occasionem raptam habere. Adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque succensero Antiochum debere, si spem libertatis dissoni non satis aequo animo paterentur.

8 Ipso initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit; terrestres copias traiici ab Abydo Chersonesum iussit. 9 Quum ad bladytum, Chersonesi urbem , terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portaB, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio saeta est. Idommetus Sestum incolentes aliasquo Chersonesi urbes in deditio- 10 nem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul navalibus

terrestribusque copiis Venit. Quam quum desertam ac Btratum prope omnem ruinis invenisset cepermi autem direptamquoli incenderant Thraces paucis ante annis), cupido eum restituendii 2 nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. Itaque omnia simul est aggressus, et tecta murosque restituere, et partim rodimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per 13 Hellespontum Chersonesumque conquirerct et contrahere, partimn VOS eolonos, Spe commodorum proposita, adscribero et omni 14 modo frequentam. Simul, ut Thracum Summoveretur metuS,

ipso parto dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est prosectus; partem navalesque omnessorios reliquit in operibus reficiendae urbis. as Sub hoc tempus ot L. Cornelius, missus ab senatu Rd dirimenda inter Antiochum Ptolemaeumque reges certamina 2 Selymbriae substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petieruntia Eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos 3 post dies Antiochus convenerunti Primus congressus eum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit; ut domandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi 4 exasperati sunt. Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem solvisset, displicere senatui non dissimulabant, restituique et Ptolomaeo omnes civitates, quae dicionis eius suissent, Diuili od by Coos e

149쪽

aequum censebant; nam quod ad eas civitates attineret, quas Sa Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non esse, 6 Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere. Sed ut in Asiam Tadventus eius dissimulari ab Romanis tanquam nihil ad eos pertinens potuerit, quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis

indicto abesse Z Illum quidem, etiamsi in Italiam traiiciat, 8

negaturum; Romanos autem non exspectaturos, ut id posset

facere. Adversus ea Antiochus mirari se dixit, Romanos tam 40 diligenter inquirere, quid regi Antiocho iaciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare, Asiam 2 nihil ad se pertinera, . nec magis illis inquirendum esSa, quid

Antiochus in Asia, quam Antiocho, quid in Italia populus

Romanus faciat. Quod ad Ptolemaeum attineat, eui ademptas 3 civitates querantur, sibi cum Ptolemaeo et amicitiam esse, et id agere, ut brevi etiam affinitas iungatur. No ex Philippi 4 quidem adversa fortuna spolia ulla se petisse aut versus Romanos in Europam traiecisse; sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo omnia, quae illius fuissent, iure belli Soleuci facta sint, existimare suae dicionis asso. oecupatis 5 maioribus suis rerum aliarum cura, primo quaedam ex iis Ptolemaeum, indo et Philippum usurpanda aliena possessionis causa tenuisAe. Chersonesus quidem et proxima Thraciae, 6 quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare, quin Lysimachi fuerint 8 Ad ea recipienda in antiquum ius venisse, et Lysimaehiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.

His disceptationibus per dies aliquot habitis, rumor sine 41

ullo satis certo auctore allatus do morte Ptolemaei regis, ut nullus exitus imponeretur sermonibus, effecit. Nam et dissi- 2mulabat pars utraque So audisse, et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges, Antiochum Ptolemaeumquo, mandata erist spatium modici temporis ad conveniendum PtoIemaeum petebat, Diqiligeo by Corale

150쪽

l 18

Liber XXXIII. A. u. c. 558. 3 ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni,

praeveniret in AEgyptum, et Antiochus suam foro AEgyptum,4 si tum occupasset, censebat. Itaque dimissis Romanis, relicto- qua Seleuco filio eum torrestribus copiis ad restituendam, ut 5 instituerat, Lysimachiam, ipso omni classo navigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis, qui ad fidem laetendam, nihil novaturum regem, de societate agerent. Oram Asiae legens pervenit in Lyciam; Patarisque cognito, vivero Ptolemaeum, navigandi quidem in AEgyptum omissum consilium est; 6 Cyprum nihilo minus potens, quum Chelidoniarum promuntorium

Superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia 7 circa Eurymedontem amnem. Inde profectum eum ad capita, quae vocant, Sari suminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit. Multae fractae . . multae eiectae naves; 8 multae ita haustae mari, ut nemo in terram enaverit. Magnavis hominum ibi interiit, non remigum modo militumquos ignotae turbae, sed etiam insignium regis amicorum. Collectis reliquiis naufragii, quum res non in eo essent, ut Cyprum tentaret, minus opulento agmine, quam profectus erRt, Seleuciam

rediit. Ibi subduci navibus iussis fiam enim et hiems instabat ipse in hiberna Antiochiam concessit. In hoc statu regum

orant res.

Romae eo primum anno triumviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeea; iis triumviris, itein ut pontificibus, 2 Iego datum est togae praetextae habendae ius. Sed magnum certamen cum omnibus Sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus 3 urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. Pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in bellum collatae persolvi 4 placuerat privatis; quaestores ab auguribus pontificibusque, quod stipendium per bellum non eontulissent, petebant. Absaeordotibus tribuni plebis nequicquam appellati, omniumqueb annorum, per quos non dederant, exactum est. Eodem anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Sempronii Tuditani, qui Diuiti oti by Coosli

SEARCH

MENU NAVIGATION