Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a tricesimo primo ad tricesimum quintum continens

발행: 1867년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 문학

171쪽

Liber XXXIV. A. Ch. Isb.

ipsi agmino in arto haerentes. Secundani larga hostium eaedunt, ceteri eastra diripiunt. Valerius Antias supra quadraginta smillia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, haud sane

detrectator laudum suarum, multos caeSOS est, numerum non

adscribit. Tria eo dis laudabilia secisse putatur, unum, quod circum- 16 ducto exercitu, procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit; alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; 2 tertium, quod secundam legionem, eeteris omnibus effusis adsequendos hostes, pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. Nihil doindo a 3 victoria cessatum. Quum, receptui signo dato, suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis, ad praedandum in agros duxit. Effusius, ut sparsis 4 hostibus suga, praedati sunt. Quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos HispRnos accolasque eorum in deditionem compulit. Multi et aliarum civitatium, qui Em- 5 Porias perfugerant, dediderunt se, quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit. Confestim 6

inde eastra movit, et, quacunque incedebat agmen. legati dedentium civitates suas occurrebant, et, quum TarrReonem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, capti- Tvique si Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur. Fama deinde vulgatur, consulem in Turdetaniam exercitum 8 ducturum, et ad devios montanos, prosectum etiam, falso per- Iatum est. Ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem 2 Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt. EOS educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. Haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem 10 consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. Iterum subacti; sed non eadem venia victis fuit. Sub corona Veniere omnes, ne saepius pacem Bollicitarent. Diuiligod by Cooste

172쪽

Liber XXXIV. A. v. e. 559.

17 Interim P. Manlius praetor, exercitu vetere R Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et App. Claudii Neronis exulteriore Hispania vetero item exercitu, in Turdetaniam pro-2 ficiscitur. Omnium Hispκnorum maximo imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini 3 Romano. Eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. Pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit; milites veteres, 4 periti hostium bellique, haud dubiam pugnam feeorunt. Nee tamen ea pugna debellatum est; decem millia Celtiberum mercedo Turduli conducunt, alienisque armis parant bellum. 5 Consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceter

quoque civitates ratus Per occasionem idem facturas, arma 6 omnibus cis Hiberum Hispanis adimit, quam rem adeo aegre passi sunt, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus 7 nullam vitam rati sino armis esse. Quod ubi consuli nuntiatum est, Senatores omnium civitatium ad Se vocari iussit, atque iis ἡNon nostra' inquit se magis quam vestra reseri, VOS non

8 rebellare, si quidem id maiore HispRnorum malo quam eXercitus Romani labore semper adhuc factum est. Id ut no fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit, ne possitis rebellare. 9 Volo id quam mollissima via consequi. Vos quoquo in sta re consilio me adiuvate; nullum libentius sequar, quam quodl0 vosmet ipsi attuleritis.' Tacentibus spatium so ad deliberandum ii dierum paucorum duro dixit. Quum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos, qui

nondum parebant, prosectus, ut in quamque regionem venerat. omnes, qui circa incolebant, populos in deditionem accepit. l2 Segesticam tantum, gravem atque Opulentum civitatem, vineis

18 et pluteis cepit. Eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant,

2 huic ex usurpata libertato in servitutem velut asserendi erant; et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad desectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum 3 laret, ultra sustentaturi fuerint. Sed in consule ea vis animi Disiligod by Coosli

173쪽

niquo ingenii suit, ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret, nec cogitaret modo imperaretque, qiue in rem essent, sed pleraque ipse per se transigeret, nec in quemquam Φomnium graVius severius luct quam in semet ipsum imperium exerceret, parsimonia et vigiliis et Iaboro eum ultimis militum 5eertaret, nee quicquam in exercitu suo praecipui Praeter honorem atque imperium haberet.

Difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Colli- 19beri mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, facie bant; itaque eo consul accersitias litteris praetoris logiones duxit. Ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani 2 habebant. Cum Turdetanis extemplo levia proelia, incursantes

in stationes eorum, Romani facere, semperque Vietores ex

quamvis temere coepto certamine abire. Ad Celtiberos in 3 colloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet, primam, si transire ad Romanos 4 velint et duplex stipendium accipere, quRm quantum a Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, publica fide accepta, 5 nihil eam rem noxiae suturam, quod hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque 6 constituant, ubi secum armis decernant. A Celtiberis dios ad T consuliandum petita. Concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; eo minus decerni quicquam potuit. Quum incerta bellum an pax eum Celtiberis essent, commentus Stamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi Paeto commercio, privatis indutiis ingredientes. Consul ubi 9 hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expoditas cohortes in agrum integrae regionis ducit; deindo audito, Saguntiae Colliborum omnes sardinas tinpedi- 10 mentaque relicta, eo pergit dueere ad oppugnandum. Posi quum I lx ulla moventur re, per8oluto Stipendio non Suis modo, sed etiam praetoris militibus, relictoque omni Oxorcitu in castris praetoris, ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.

Ea tam exigua manu oppida aliquot copit. Desecere ad Oum 20 Diuitigod by Corale

174쪽

Liber XXXIV. A. v. e. 55s. 2 Sedetani, Ausetani, Suessetani. Lacetanos, deviam et silvestrem gentem, quum insita sertim continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupatus, 3 depopulatorum subitis incursionibus sociorum. Igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo cohortes, sed iuventutem etiam merito infensorum iis

4 sociorum. Oppidum longum, in latitudinem haudquaquam

tantundem patens habebant. Quadringentos inde sermo passus 5 consiliuit signa. Ibi delectarum cohortium Stationem relinquens, prae epit iis, ne se ex eo loco ante moverent, quam ipsa ad eos venisset ; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. Μaximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanae inventutis habebat; eos ad murum oppugnandum subire iubet. 6 Quorum ubi arma signaque Lacetani cognoVere, memores, quam saepe in agro eorum impune persultassent, quoties ipsos signis collatis fudissent sugassentque, patefacta repente Portar universi in eos erumpunt. Vix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulerunt. Quod postquam, sicut futurum 8 ratus erat, consul fiori etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur, atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudos erat, in urbem inducit, priusque omnia cepit, quam so reciperent Lacetani. Mox ipsos nihil praeter arma habentes in 21 deditionem aceepit. Consesiim inde victor ad Vergium castrum ducit. Receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incur-2 siones in agros pacatos provinciae eius fiebant. Transfugit

inde ad consulem princeps Vergestanus, et purgare Se ne populares coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos tolum suae potestatis id castrum fecisse. 3 Consul eum domum redire, conficta aliqua probabili, cur 4 afuisset, causa, iussit; quum se muros subisse cerneret intctntosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae 5 factionis hominibus meminisset areem occupare. Ιd, uti praece- Perat, laetum; repente anceps terror, hine muros adscendentibus Romanis, illine arce capta, barbaros circumvasit. Huius

175쪽

Liber XXXIV. A. m. 195.

potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, Vergestanos ceteros quaestori 6 ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit. Pacata provincia, vectigalia magna instituit ex ferrariis argen- Ttariisque, quibus tum institutis locupletior in dies provineia fuit. Ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum 8

patres decreverunt.

Eadem aestato alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia 22 eum Boiorum manu propter Litanam silvam signis collatissaeundo proelio conflixit. octo millia Gallorum caesa traduntur; 2 ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi. Consul 3 reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit, restituitque, quae in iis oppidis bello diruta fuerant. Quum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. 4 Quinctio, in Graecia ita hibernis actis, ut, exceptis δῖtolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet, nec magis in bello 5 virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, Senatus consultum, quo

bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat, affertur. Quo lecto, Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum seivitatium legationibus in diem certam edicit; ad quam ubilaequentes undique principes convenerunt, ita uti ne AEtoli quidem abessent, tali oratione est usus: -Bellum adversus TPhilippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt. Nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes 8Eorum iuvando, nunc hic sociis nostria oppugnandis violaverat, Et in vos talis fuit, ut nobis, etiamsi nostrarum oblivisceremur 9 iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. Hodierna consultatio tota ex vobis pendet. Refero enim ad 10 Vos, utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dieiono eius esse, an aequum censeatis nobilissimam IlVetu8tissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repoti in Diqiti do by Gorale

176쪽

Liber XXXIV. A. v. e. 5bs. libertatem et eodem statu, quo ceteras urbes Peloponnesi oti 2 Graeciae, esse. Haec consultatio, ut videlis, tota de re pertinente ad vos est; Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberat so Graeciae unius civitatis Servitus non plenam nec integram 13 gloriam esse sinit. Ceterum Si Vos nec cura eius civitatis nec exemplum nee periculum movet, ne serpat latius coningio eius mali, nos sequi bonique facimus. De hae ro Vos consulo, 23 staturus eo, quod plures censueritis. Post orationem Romani 2 imperatoris percenseri aliorum Sententiae coeptae sunt. Quum legatus Atheniensium, quantum poterat, untiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, imploratos adversus 3 Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversuS tyrannum Nabim offerro auxilium, indignatusque esset, haec tanta merita 4 sermonibus tamen aliquorum carpi, futura culumniantium, quum

fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi 5 2Εtolos. Igitur Alexander, princeps gentis, invectus Primum

in Athenienses, libertatis quondam duces et au toreS, RSSen-6 talionis propriae gratia communem cauSam prodenteS, questus

deinde Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum, inclinata fortuna eius, transfugas, et Corinthum recepisse et id T agere, ut Argos habeant, δῖtolos, primos hostes Philippi,

semper socios Romanorum, pactos in scedere, suas urbes

agrosque foro devicto Philippo, haudari Esthino et Pharsalo, 8 insimulavit fraudis Romanos, quod, vano titulo libertatis ostentato, Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo

cunctanti dedueere inde praesidia, obiicero Aemper soliti sint,s nunquam, donec Demetrias Chalcisque et Corinthua tenerontur, 10 liberam Graeciam sora, postremo quia manendi in Graecia retinendi quo exercitus Argos et Nabim causam facerent. li Deportarant legiones in Italiam; AEtolos polliceri, aut condicionibus et voluntate sua Nubim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos in potestato consentientis Graecise 24 esse. Haec vaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeo - 2 rum excitavit. -Ne istu ' inquit - Iuppiter optimus maximus sirit Iunoquo regina, cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas Disiligod by Cooste

177쪽

quam ab illo capta est. Mare interiectum ab istis praedonibus 3 non tuetur nos. T. Quincti; quid . si in media Peloponneso arcem Sibi secerint. futurum nobiA est 3 Linguam tantum Graecorum habent, sicut Speciem hominum; moribus ritibusque 4 efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae vivunt. Itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabido Argos recuperelis et ita res Graeciae constituatis. ut ab latrocinio quoque AEtolorum satis pacata hare relinquatis. Romanus, Scunctis undique increpantibus intolos, responsurum se suisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos videret, ut sedandi potius quam irritandi essent. Contentum itaque opinione ea. 6 quae de RomRnis AEtolisque esset, reserre se dixit. quid de

Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos. Quum Tomnes bellum deero ent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates mitterent, est hortatus. Ad AEtolos legatum etiam inisit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quum spe impetrari posse. Tribunis militum. ut exercitum ab Elatea 25 Rrcesserent. imperavit. Per eosdem dies et Antiochi legatis, 2 de societate agentibus, respondit, nihil so absentibus decem legatis sententiae habere; Romam eundum ad senatum iis esse. Ipse copias udductas tib Elatea dueere Argos perit; antque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum deconi millibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul indo iunctis exercitibus posuerunt castra. Postero die in campurn Argi - 4vorum deseenderunt, et quattuor serme millia ab Argis locum castris capiunt. Praefectus praesidii Laconum erat Pythagorasi 5 gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces nam duas habent Argi) et

loca alia. quae aut opportuna Rut SuspectR erant, validis praesidiis firmavit. Sed inter haec agenda pavorem iniectum ad- 6 ventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat; ot ad externum terrorem intestina etiam Seditio accessit. Damocles Terat Argivus, redolescens maioris animi quam consilii, qui

178쪽

Liber XXXIV. A. v. e. 559.ὶ

primo, iure iurando iniserposito, do praesidio expellendo cum idoneis collocutus, dum viros adiicero coniurationi studet 8 incautior fidei aestimator fuit. Colloquontem eum cum Suis Sutolles a praelaeto mi8sus quum accerseret, Sen8it, proditum consilium esse, hortatusque est coniuratos, qui aderant, ut potius, 9 quam extorti morerentur, arma Aeeum caperent. Atque ita cuni paucis in forum pergit ire, clamitans, ut, qui salvam rem publicam tu vellent auctorem et ducem se libertatis Sequerentur. Haud sane movit quemquain, quia nihil usquam spei propinquae,il nedum satis firmi praesidii cernebant. Haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum eum suis interfecerunt. ComprenSi

iecti; multi proxima nocte funibus per murum demisSi, ad Ronannos 26 perfugerunt. Quinctius, affirmantibus iis. si R d portas exercitus

Romanus fuisset, non sine effectu futurum eunt motum fuisse 2 et, si propius castra admoverentur, non quieturos Argivos, misit

expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim gymnasium

3 id est minus trecentos passus ab urbe) cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem ; et caStra eo ipso loco 4 ubi pugnatum erat, imperator Romanus posuit. Diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oreretur; poliquam oppressam metu civitatem vidit, RdVocut consilium de oppugnandis 5 Argis. Omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, quum causa belli non alia esset, inde potissimum 6 ordiendum bellum. Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia appro-7 bations audivit; et ipso adiecit: quum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse 8 quum, omisso hoste, Argos oppugnari Θ Se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. Et dimisso consilio frumentatum Expeditas cohortes misit. Quod maturi erat circa, demessum et convectum est; viride, ne hostes mox 9 haberent, protritum et corruptum. Castra deinde movit, et PBrthenio supeTato monte praeter Tegeam, tertio die ad Caryas Diuitiaco by Cooste

179쪽

posuit castra. Ibi, priusquam hostium intraret agrum, Sociorum auxilia exspectavit. Venerunt Macedones a Philippo millo et l0 quingenti et Thessalorum equites quadringenti; nec iam auxilia, quorum affatim orat, sed commeatus finitimis urbibus imparati

morabuntur Romanum. Navales quoquct magnae copiae eonve- liniebant; iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes

rex circa Cycladas insulas orat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris sormae navigiis. Ipsorum I 2 quoque Lacedaemoniorum exsules permulti, tyrannorum iniuria pulsi. spe recuperandae patriae in oratra Romana convenerunt; multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni 13 tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis Oxpulsi. Princeps erat 14 exsulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus insans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemona fuit. Quum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, 27 et propo nulla spes esset vires suas hostiumque aestimanti, non tamen omisit bellum, sed et a Creta mille delectos iuventutis 2 eorum excivit, quum millo iam haberet, et tria millia me cenariorum militum, decem millia popularium cum castellanis agrostibus in armis habuit, et fossa valloque urbem communivit; 3 et ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum. speraro non poterat. Quum suspectos quosdam civium haberet, eductis 4 in campum omnibus copiis Dromon ipsi vocant), positis armis bad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque Eorum contioni satellites armatos circumdedit; et pauca praefatus, cur sibi Gomnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret,

ut ipsorum reserro, Si quos suspectos status p SenS rerum

faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri

molientes; itaque quosdam so in custodia habiturum, donec Oa, 7 quae instet. tempestas praetereat; hostibus repulsis sa quibus si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi osso

extemplo eos emissurum, - sub haec esturi nomina octoginta 810.

180쪽

Liber XXXIV. A. u. c. bbs.

sermo principum iuventutis iussit, atque eos, ut quisquo ad nomen responderat, in custodiam tradidit; nocte insequentis omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam hi sunt iam indoantiquitus castellani, agresto genus , transfugere Volui oinsimulati, per omnes vicos Sub verberibus aeti necantur Hoc terrore obstupuerant multitudinis animi ab omni conatu 10 novorum consiliorum. Intra munitiones copias continebat, nee parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.

28 Quinctius, satis iam omnibus paratis, profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super innunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus Macedonum rex cum Cleomene Lacedaemoniorum 2 tyranno signis collatis dimicasse dicebatur. Inde quum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis, qui munirent viam, lato satis et patenti limito at Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit 3 Ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti

in terrorem ae tumultum coniecerunt, nihil tala exspectantes

quia nemo iis obvius toto itinere fuerat ac veluti pacato 4 agro transierant. Aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, quum in se euique minimum fiducisae 5 esset, trepidatum est; tandem Signa legionum Supervenerunt, et, quum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant, trepidantes in urbem compulsi Sunt. 6 Romani quum tantum n muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie directa paulisper Steterunt; postquam nemo 7 hostium contra exibat, redierunt in eastra. Postero di Quinctius propa flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radiosis ducere copias instructas pergit; primos legionariae cohortes ibunt; levis armatura et equites agmen 8 cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercenarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut s ab tergo hostem aggrederetur. Postquam eXtremum Rgmen praeteriit, tum ab oppido eodem, quo pridie eruperant, tumultu 10 pluribus simul locis erumpunt. App. Claudius agmen cogebat ;Diuitiaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION