Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a tricesimo primo ad tricesimum quintum continens

발행: 1867년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 문학

221쪽

Quinctium et legatos regis fuerat. Mors nuntiata Antiocti, filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit colloquia. Magnus luctus in regia fuit magnumque 3 eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in Eo indolem suisse appareret. Quo carior acceptiorque omnibus 4

erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem sum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum aeceptos regibus, Veneno sustulisse.

Eam quoque causam clandestino facinori adiiciebant, quod 5 Seleueo filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem

daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, Don habuisset. Μagni tamen luctus species per aliquot dies Gregiam tenuit; legatusque Romanus, ne alieno tempore ineommodus obversaretur, Pergamum eone Sit, rex Ephesum, omisso, quod inchoaverat, bello, rediit. Ibi per luctum regia clausa cum 7 Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, se retaeonsilia agitavit. Minnio, ignarus Omnium externorum viresque 8 aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat. Fugienti s regi disceptationem cum legatis, seu iam Experto Eam minus Prosperam seu maerore recenti eoufuso, professus Μinnio, Se, quae pro causa essent, dicturum, persuRsit, ut a Pergamo acceraerentur legati. Iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo 16 Ephesum venerunt. Rex a Minnione excusatus et absente eoogi res coepta ost. Ibi praeparata oratione Minnio M Specioso 2 titulo' inquit .uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberan- durum video; sed facta vestra orationi non conveniunt, et

aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. Qui enim 3 magis Zmyrnaei Lampsaeenique Graeci sunt qnam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex foedero exigitis p Cur Syraeusas atque in alias Stelliae 4

Graecas urbes praetorem quotannis eum imperio et virgis et

securibus mittitisi Nihil aliud profecto dicatis, quam armis

222쪽

5 suporatis vos iis has leges imposuisse. Eandem de Zmyrna et Lampsaco civitatibusque, quae Ioniae aut AEolidis sunt,6 causam ab Antiocho accipito. Bello superatas a maioribus et stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit. Itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disceptatur 7 et non belli causa quaeritur Ad ea Sulpieius si Fecit verecunde inquit -Antiochus, qui, si alia pro causa eius non ErRnt, 8 quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. Quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasit, enuSRZAb Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram

Venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris AemperuSurpato, nunquRm intermisso, quae ex scedere debent, exigimus.s Potesne tandem dicero, ut ii populi non per se, non per alium 10 quemquam laedus mutaverunt, sie Asiae civitates, ut semes venerint in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolemaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo It ambigente libertatem usurpasse Z Nam si, quod aliquando Aervierunt, temporum iniquitato pressi, ius post tot saecula 12 asserendi eos in servitutem faciet, quid abest, quin actum nobis nihil sit, quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et 13 Thessalorum totam gentem y Sed quid ego causam civitatiumstgo, quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognosceris et sequius est y Vocari deindo civitatium legationes iussi

praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcunquo virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno 2 ducebat. Admissi plures, dum Suas quisque nunc querelas, nune postulationes inserit et aequa iniquis miseent, ex disceptatione altercationem fecerunt. Itaque nec remissa ullare nee impetrata, seque, ac venerant, omnium incerti legati Romam redierunt.

3 Rex, dimissis iis, eonsilium do bello Romano habuit.

Ibi alius alio serocius, quia, quo quisque asperius Rdversus 4 Romanos locutus esset, eo spes gratias maior erat, alius Diqitigoo by Cooste

223쪽

Liber XXXV. A. Ch. Is .

superbiam postulatorum increpare, tanquam Nabidi victo. sie Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges; quan Squam Nabidi tamen dominationem in patria sua, et PatriRLacedaemone, remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus 6 imperata faciant, indignum videri. Alii, parvas et vix dictu Tdignas belli causas tanto regi eas civitates esse, sed initium semper a parvis iniusta imperandi fieri; nisi crederent Persas, quum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu aquae eguisse. Per similem tentationem 3α Romanis do duabus civitatibus agi; sed alias civitates, simul duas iugum exuisse vidissent, ad liberatorem populum desecturas. Si non libertas servitute potior sit, tamen omni praesenti statu sspem cuique novandi res suas blandiorem esse.

Alexander Acarnan in consilio erat, Philippi quondam 18Rmicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi; et, tanquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum, in eum 2 gradum amicitiae regis, ut consiliis quoque arcanis interesset, Reeeptus erat. Is, tanquam non, utrum bellandum esset necne, 3 consuleretur, sed, ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam

se haud dubiam proponere animo affirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graecisa parte sedem bello cepisset. Iam primum AEtolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in 4

armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quaeque

belli paratos. In duobus velut cornibus Graeciae Nabim a 5

Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem,

repetentem maritimas civitates, quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi 6 primum bellicum cani audisset, arma capturum. NOSSE SE SPiritus eius, nosse animum; scire, ferarum modo, quae claustris aut vinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectora Voruere; meminissa etiam se, quoties in bello precari omnes Ideos solitus sit, ut Antiochum sibi darent adiutorem; cuius voti si compos nune fiat, nullam moram rebellandi facturum. Tantum non cunctandum nee cessandum esse; in eo enim 8 victoriam verti, si et Ioca opportuna et socii praeoccuparentur. Diuitiaco by Cooste

224쪽

Liber XXXV. A. v. e. 562. Hannibalem quoque sino mora mittendum in Afrieam esse

19 ad distringendos Romanos. Hannibal non adhibitus ost in consilium, propter colloquia cum Villio suspectus regi et in

nullo postea honore habitus. Primo eRm contumeliam tacitus 2 tulit; deinde melius esse ratus et percontari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita Aimpliciter 3 iracundiae causa auditaque -Pater Hamilcar inquit, si Antioche, parvum admodum me, quum sacrisscstret, nitaribus admotum iure 4 iurando adegit, nunquam amicum sore populi Romani. Sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi; hoc me in pace patria mea expulit; hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit; hoe duco, si tu spem meam destitueris, ubicunque vires, ubi arma esso sciam, veniam, toto orbe terrarum quaerens

5 aliquos Romanis hostes. Itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendis ex me quaerant. Odi odioque Sum Romanis; id ma verum dicere, pater Hamilcar et dii testes sunt. Proinde quum do bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto; si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium, cum 7 quo deliberes, quaerito. Non movit modo talis oratio rogem, sed etiam reconciliavit Hannibali. Ex consilio ita discessum est, ut bellum gereretur.

20 Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum,

A ch isu sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant. Consulibus

2 ambobus Italia provincia decreta est, ita ut inter se compararent 3 sortirenturve, uter comitiis eius anni praeesset; ad utrum Ea non pertineret cura, ut paratus esset, Si quo eum extra Italiam

4 opus esset ducere legiones. Huic consuli permissum, ut duas legiones scriberet novas et socium nominis Latini viginti 5 millia et equites oel ingentos. Alteri consuli duae legiones decretae, quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim 6 millia et equites quingenti. Q. Minucio cum exercitu, quem

in Liguribus habebat, prorogatum imperium; additum, in

εupplementum ut quattuor millia peditum Romanorum scribo-Diuitiaco by Cooste

225쪽

rentur et centum quinquagini R equites, et sociis eodem quinque millia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites. Cn. 7 Domitio extra Italiam, quo senatus censuimet, provincia evenit,

L. Quinetio Gallia et comitia habenda. Praetores deinde Sprovincias sortiti, M. Fulvius Contumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam ei-teriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem; sed his duobus pri- smum senatus eonsulto, deinde plebis eliRm Bello permutatae Provinciae sunt; Atilio classis et Macedonia, Baebio Bruttii lodeereti. Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio , in Bruttios duae legiones deerelae, qllae priore Rnno ur- llbanae suissent, et ut sociis eodem millia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. Baebius Tamphilus triginta 12

naves quinqueremes lacero iussus at ex navalibus veteres deducere, si quae utiles essent, et soriber navales Foeios; et

consulibus imperatum, ut ei duo millia socium ae Latini nominis et mille pedites darent Romanos. Hi duo praetores et i 3 duo exercitus, terrestris navalisquo, adversus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari; ceterum legati ad Antiochum missi exspectabantur, et priusquam l4 si redissent, vetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe. Praetoribus Fulvio ot Seribonio, quibus, ut ius dicerent 2i

Romae, proVincia erat. negotium dRtum, ut praeter eam elRSSem, eui Baebius praelaturus erat, centum quinqueremes Prerctrent.

Priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, 2 supplicatio fuit prodigiorum causa. Capram seX haedos uno 3 fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est, et Arretii puerum natum unimanum, Amiterni terra pluvisse, Formiis portam 4 murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domitii bovem locutum: - Roma, cavo tibi. Ceterorum Sprodigiorum causa Fupplicatum est; bovem cum cura servari aliquo haruspices iusserunt. Tiberis infestiore, quam priore anno, impetu illatus urbi duos pontes, aedificia multa, maximo

Atilii et Baebii nomina hie et e. II, 1 Livius permutRvit.

226쪽

Liber X XXV. R. u. e. 562. 6 circa Flu moni Maam portlim, evertit. Saxum ingens, Alv imbribus seu motu terrae leniore, quam ut Rlioqui sentiretiar, Iabefactatum, in vicum Ingarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. In agris passim inundatis pecua abinta, villarum

strages tacta est.

7 Priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit; novem millia hostium occidit, ceteros fusos fugatos-8 quo in castra compulit. En usque in noctem mctgno EriR-s mino oppugnata defensaque Eunt. Nocto clam prosecti Ligures; prima luco Vacua castra Romanus invasit; praedae minus inventum est, quod subinde spolia Agrorum capta domos 10 mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit. Ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum l igni ferroque pervastavit. Ibi praeda Etrusca, quae missa ripopulatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.

22 Sub idem tempus legati ab regibiis Romam reVerterunt. 2 Qui quum nihil, quod satis maturam causam belli haberet,

nisi adversus Lacedaemonium tyrannum attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra scedus maritimam oram Laeonum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Grae-3 ciam est Rd tuendos socios. Consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domilius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures

4 in Boios venit. Duo consulum Rgmina diveran lato Agrum hostium perunAtarunt. Primo equites eorum Pnuei cum praesectis, deinde universus senatus, postremo, in quibus nut fortuna aliquλ aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules

transfugerunt.

5 Et in utraque Hispania eo Rnno res prospere gestae; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regnium Conribilonem vivum 6 cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vescellam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia vo-Diuiti eo by Cooste

227쪽

luntato ad eum defecerunt. Tum in Oretanos progressus et Tibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cnsibi, ad Tagum amnem ire pergit. Toletum ibi parva urbs erat, sed loco mu- 8nito. Eam quum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit. Cum iis signis collatis proSpero pugnavit et, susis Vettonibus, operibus Toletum cepit. Ceterum eo tempore minus ea bella, quae gerebantur, eurae rapatribus erant quam exspectatio nondum coepti cum Antiochobolli. Nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, et inmen rumores temere sine ullis auetoribus orti multa falsaveris miscebant; inter quae allatum erat, quum in AEtoliam 3 venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum. It&que Aenatus, etsi praetorem Atilium eum Masse mi- 4serat in Graeciam , tamen, quia non copiis modo, sed etiam 5 auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit, et, ut Μ. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoVeret legiones, decrevit, ut inde, si res si posceret, in blaeedoniam traiieeret; et ut M. Fulvios praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram, et ut cum imperio esset, qui classem eam duceret duxit L. TOppius Salinator, qui priore anno sedilis plebei fuerat); et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet, periculum esse, ne 8 classis regis Antiochi Ox AEtolia in Siciliἀm traiieeret; itaque placere senatui, ad eum exercitum, quem haberet, tumultuariorum militum ad duodecim millia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimum provinciae, qua Vergeret in Graeciam, tueri posset. Eum dilectum praetor non ex Sicilia sipsa tantum. Sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in GraeciRm VerSR Erant, Praesidiis firmavit. Addidit alimenta rumoribus adventus Attali, 10 Eumenis fratris, qui nuntiavit, Antiochum regem Hellespontum eum exercitu transisse, et uEtolos ita se parara, ut sub adventum eius in armis essent. Et Eumeni absenti et praesenti II Attalo gratiae actae, et aedes liberae, locus, lautia decreta et Q

228쪽

Liber XXXV. A. v. e. 562. munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.

24 Quum alii atque alii nuntii bellum instaro asserrent, ad

rem pertinere visum est, consules primo quoque tempore creari. 2 Itaque senatus consultum tactum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fiaret, senatui placero, provincia exercituque tradito legatis Romam 3 reverti eum et ex itinere praemittere edietum, quo comitia consulibus ereandis ediceret. Paruit iis litteris consul, et 4 praemisso edicto Romam venit. Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. filius Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. 5 Cornelius Scipio et Cn. Manlius Vulso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret, consulatus

datus est. Additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio. 6 Postero die praetores creati L. AEmilius Paulus, M. AEmilius Lepidus, M. Iunius Brutus, A. Cornelius Mammula, C. Livius et L. Oppius; utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam duxerat.

7 Interim dum novi magistratus sortirentur pro incias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est 8 iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes nov- quinquaginta faceret.

25 Et populus quidem Romanus ita te ad omnes conatus 2 Antiochi praeparabat; Nabis iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et, insensus Achaeis, quod

3 miserunt obsessis praesidium, agros eorum vaStabat. Achaei, non antea ausi capessere bellum, quam ab Roma revertissent

4 legati, ut, quid senatui placeret, Scirent, post reditum legatorum et Sicyonem eoncilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium

5 miserunt, qui consilium ab eo peterent. In concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quinctii cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat si praetorem classemque Romanam exspectandi. Quum princi-Diuitiaco by Cooste

229쪽

piam alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitia do Philopoemenis sententiam exspectabat. Praetor is tum erat et omnes eo Ttempore et prudentia et auctoritato Rnteibat. Is praefatus, bene comparatum apud AEtolos esse, ne praetor, quum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit; praetorem decreta Eorum cum 8

fido et eura exsecuturum Rnnisurumque, ut, quRntum in Consilio humano positum esset, nee pacis eos paeniteret nochelli. Plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum ha- sbuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. Itaque ingenti eonsensu bellum decretum est, tempus 10 et ratio administrandi sius Iibera praetori permissa. Philo- ilpoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam exspectandam, quae a mari Gytheum tueri posset: sed metuens, no dilationem res non l2 pateretur, et non Gytheum solum, sed praesidium quoqua missum ad tuendam urbem amitteretur, nRves Achaeorum deduxit. Comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohi- 26benda, si qua obsessis mari summitterentur, praesidia, tres tectas navos et lembos pristesque, tradita volero et se ex foedere Romanis. Harum novarum navium agilitatem ut 2 experiretur, simul ut omnia salis apta ad certamen essent, provectos in altum quotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia maritima interelusisset. Praetor Achaeorum sicut 3 terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in ro navali erat, Ar- 4ens, mediterraneus homo, externorum Etiam omnium, nisi

quod in Creta praesectus anxiliorum militaverat, ignarus. Navis erat quadriremis vetus, capta rennis oetoginta ante, Squum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret. Huius fama motus fuerat enim nobile in classo regia fiquondam navigium , deduci ab AEgio, putrem iam admodum et vetustate dilabentem, iussit. Hae tum praetoria nave prae- τDiuitiaco by Cooste

230쪽

Liber XXXV. A. v. e. 562. eodente classem, quum in ea Patrensis Ti8Ο, praesectus classis, 8 veheretur, oeeurrerunt R Gytheo Laconum naves; et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae Perso ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, s captique omnes, qui in nave erant. Cetera classis, Praetoria DRVe amissa, quantum quaeque remis Valuit, fugerunt; ips Philopoemon in levi speculatoria nave fugit, nec anto fugae

militaris viri et multos experti casus imminuit; quin contra, si in ro navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se offecturum affirmabat. 27 Nabis quum prospera ro elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus, nihil iam a mari poriculi fore, et terrestres 2 aditus claudoro opportune positis praesidiis voluit. Tertia Parte copiarum ab obsidiono Gythei abducta ad Pleias posuit 3 castra; imminet is loeus et Leucis et Aeriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. Quum ibi stativa essent, et pauci tabernacula haberent, multitudo alia easas ex arundine textas 4 fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret Philopoemen, necopinantem eum 5 improviso genere belli staredi statuit. Navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea expeditoa milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levis genere armaturae imposuit. Inde litora legens, quum ad propinquum castris hostium promuntorium venisset, egressus eallibus notis nocto Pleias pervenit et, sopitis vigilibus, ut in nullo propinquo metu, ignem emis ab omni parto castrorum 7 iniecit. Multi prius incondio absumpti sunt, quam hostium adVentum sentirent, et, qui se erRnt, nullam opem serre po-8 tuerunt. Ferro flammaquo omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti poste ad Gytheum in maiora eastra perfugerunt.

s Ita perculsis hostibus, Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum

SEARCH

MENU NAVIGATION