Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a tricesimo primo ad tricesimum quintum continens

발행: 1867년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 문학

51쪽

Liber XXXI. A. Ch. 200.

maioris etiam rei fortuna oblata est. Exsules ab Chalcido raregiorum iniuriis pulsi attulerunt, oecupari Chalcidem sino

certamina ullo posse; nam Et Μaeedonas, quia nullus in pro- 2pinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis negligere. ΙIis-aue- 3toribus profectus, quanquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promuntorio conspiceretur, classom in statione usque ad noctem tenuit. Primis tenebris movit, et tranquillo per- 4 Vectus Chalcidom, paulo ante lucem, qua inisequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa

scalis cepit, alibi sopitis enstodibus, alibi nullo custodiente. Progressi inde ad frequentia aedificiis loca, custodibus inter- blaetiae refractaque porta. ceteram multitudinem armatorum acceperunt. Indo in totam urbem discursum est, aucto etiam 6

tumultu, quod circa forum ignis tectis iniectus erat. Con- Tflagrarunt et horrea regia et armamentarium eum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. Caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec ullo 8iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, praesecto praesidii, interfecto, praeda omnia primo in forum collata, deinde in naves imposita. Carcer etiam ab Rhodiis reseactus emissique captivi, quos 9 Philippus tanquam in tutissimam custodiam condiderat. Statuis istindo regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt.

Quod si tantum militum Romanorum suisset, ut et Chalcis ii teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magnaros principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita 12 mari laetum Euripi et audit. Demetriade tum Philippus erat. Quo quum esset nun- 24tiata clades sociae urbis, quanquam serum auxilium perditis erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque millibus et trecentis equitibus ex- 2

52쪽

templo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haud-3 quaquam dubius opprimi Romanos posse. A qua destitutus

spe, nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum gemirutae ac sumantis sociae urbis quum venisset, paucis vix, qui sepelirent bello absumptos, relictis, seque raptim, Re Venerat, transgressus ponto Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari4 incepto haud disparem Eventum ratus responsurum. Et respondisset, ni speculator homerodromos vocant Graeci, ingens die

uno cursu emetientes Epatium , contemplatus regium agmen e Specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset.

5 Idem ibi somnus eademque negligentia erat, quae Chalcidem 6 dies ante paucos prodiderat. Excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praesectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus, tuba signum 7 ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes Rcirent. Ita undique ad porta8, ad muros discurrunt. Paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, 8 ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et congidere ueconquiescere agmen iussit, vi aperta propalam uSurus, quandos parum dolus prosuerati Ab Dipylo accessit. Porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eum extraque latae viae sunt, ut et oppidani 10 dirigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille

ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet. Eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorto Dioxippi, acie intra it portam instructa, signa extulerunt. Quod ubi Philippus vidit,

habere so hostes in potestato ratus et diu optata caede ineque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat) expleturum, 12 cohortatus milites, ut se intuentes pugnarent scirentque, ibi signa, ibi aetem esse debero, ubi rex esset, concitat equum, i 3 non ira tantum, sed etiam gloria elatus, quod, ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris, conspici se pugnantem 14 egregium ducebat. Aliquantum ante aciem cum equitibus Diuitig le

53쪽

Liber XXXI. A. Ch. 200.

paucis ovectus in medios hostes ingentem quum suis ardorem tum pavorem hostibus iniecit. Plurimos manu sua cominus ibeminusque vulneratos compulsosque in portam consecutus et ip8e, quum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem in temerario incepto tutum tamen receptum habuit, quia, qui 16 in turribus portae erant, sustinebant tela, ne in permixtos hostibus suos coniicerent. Intra muros deinde tenentibus l7

milites Atheniensibus, Philippus, signo receptui dato, castra ad Cynosarges stemplum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus posuit. Sed et Cynosarges et Lyceum et quic- 18

quid sancti amoenive circa urbem erat, incensum est dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulera, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est Servatum.

Postero die quum primo clausae fuissent portast, deinde 25 subito apertae . quia praesidium Attali ab AEgina Romanique

ab Piraeo intraverant urbem. eastra ab urbe retulit rex tria sermo millia passuum. Inde Eleusinem prosectus spe impro- 2 viso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, quum haudquaquam neglectas euatodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit; et quum Argis Achaeorum concilium esso audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit. Consultabant de bello adversus Nabim, 3 tyrannum LRcedaemoniorum . qui, tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadam, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernen8 Achaeorum auxilia, redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoquo erat torribilis. Adversus hunc hostem quum, quantum ex quaque civitate 4 militum scriberetur, consultarent. Philippus dempturum se eis curam. quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, pollicitus, nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum, sed Sterrorem omnem belli in ipsam Laconicam, ducto eo extemplo

exercitu, tralaturum. Haec oratio quum ingenti assensu Ghominum acciperetur, se Ita tamen aequum est inquit, -me mira meis armis tutari, ne mea interim nudentur praesidiis. -Pq

54쪽

Liber XXXI. A. v. e. 554.

7 Itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda flatis sit, ut, meis ab tergo tutis, securus bellum Nabidi inseram Et Lacadaemoniis. 8 Non fefellit Achaeos, quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumquo oblatum adversus Lacedaemonios; id quaeri, ut obsidem Achaeorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad 9 illigandam Romano bello gentem. Et id quidem coarguere Cycliadas prvitor Achaeorum nihil attinere ratus, id modo quum dixisset, non licero legibus Achaeorum de aliis rebus 10 referre, quam propter quas convocati sent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto, concilium fortiter ac libero habitum dimisit, inter a8sentatores regios ante eam diemit habitus. Philippus magna spe depulsus, Voluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram

redii 26 Per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit,

Philocles praesectus regius ex Euboea profectu' cum duobus missibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis talium Cithaeronis transcendit. 2 Indo dimidia parte militum ad praedandum passim per ugros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno 3 consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur. 4 Non fefellere insidiae. Itaque revocatis, qui discurrerant ad praedandum, militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem prosectus cum multis inde vulneribus recessit, Phi-5 lippoque se vementi ex Achaia coniunxit. Tentata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanas a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto 6 coegerunt. Diviso deindo exorcitu, rex cum parte Philqolem Athenas mittit, cum parto Piraeum pergit, ut, dum Philocles

subeundo muros et comminanda oppugnatione contineret urbe

Athenienses, ipsi Piraeum levi cum praesidio relictum expug-7 nandi facultas esset. Ceterum nihilo ei Piraei quam Eleu-8 sinis facilior, iisdem sere defendentibus, oppugnatio fuit. ADiuitigod by Corale

55쪽

Piraeo Athenas repente duxit. Inde eruptions subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui brachiis duobus Pimum Athenis iungit, repulsus, omissa oppugnatione urbis, sdiviso cum Philocle rursus exercitu, ad agros vastandos profectus, quum priorem populationem Aepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, templa 10 deum, quae pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi iussit; et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia 11 domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam. Neque enim diruere modo ipsa templa ac simu- 12 Iaera evertero satis habuit, sed lapides quoque, ne integri eumularent ruinas, frangi iussit. Et postquam non tam ira 13 satiata, quam irae eXercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit, nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit. Consul Sulpicius eo tempora inter Apolloniam ac Dyrra- 27ellium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcesaitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius extrema Macedoniae popu- 2 latus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis, ad Antipatream, in faucibus anguAtis sitam urbem, Venit. Ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei 3 Romanorum 8e committerent, pellicero Est conatus; deindo ubi magnitudino ae moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur , vi atque armis adortus expugnavit, puberibusquo inter- 41ectis, praeda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem incendit. Hic metus Codrionem, satis validum et 5 munitum oppidum, Sine certamine ut dederetur Romanis, es-

feeit. Praesidio ibi relicto, Cnidus nomen propter alteram in GAsia urbem quam oppidum notius) vi capitur. Ravertentem

legatum ad consulem cum satis magna praeda Athenagoras quidam, regius praefectus, in transitu suminis a novissimo agmine adortus, postremos turbaVit. Ad quorum clamorem Tot trepidationem quum reVectus equo propero legatus signa convertisset et, coniectis in medium sarcinis, aciem direxisset,

56쪽

non tulere impetum Romanorum militum regii . Multi ex iis 8 occisi, plures capti. Legatus, incolumi exereitu redueto ad consulem, remittitur inde extemplo ad classem. 28 Hae satis fellei expeditione bello commisso, reguli Reprincipes accolae Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex

2 Dardanis Bato Longari filius; bellum suo nomine Longarus cum Demetrio, Philippi patre, gesserati Pollicentibus auxilia

respondit consul, Dardanorum et PleurRti opera, quum exer-3 citum in Macedoniam induceret se usurum; Amynandro AEtolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis nam ii quoquo per id tempus venerant, mandat, ut AEginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello 4 maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. Ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. Nec Philippus segnius 5 iam enim in Macedoniam pervenerat apparabat bellum. Filium

Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui aetatem eius regerent, cum parte eopiarum ad obsidendas an-6 gustias, quae ad Pelagoniam sunt, mittit. Selathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ae praemio essent, diruit. Ad AEtolos mittit legatos. no gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.

29 Condisium 2Etolorum stata die, quod Panaetolium vocant,

futurum erat. Huic ut occurrerent, et regis legati iter accelerarunt, et a consule missus L. Furius Purpurio legatus 2 venit; Athoniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. Primi Macedones, cum quibus recentissimurn foedus erat . au-3 diti sunt. Qui nulla nova re nihil se novi habere, quod asserrant, dixerunt; quibus anim de causis, experta inutili societate Romana, pacem cum Philippo fecissent, compositam semel 4 pacem Servare eos debere. MAn imitari inquit unus ex legatis, Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis 3 qui quum legatis vestris Romae responderi ita iussissent: -Quid ad nos venitis, AEtoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo 5 fecistis i iidom nune, ut bellum secum adversus Ρhilippum ge-Diuitigod by Corale

57쪽

ratis, pOStulant, et antea propter vos et pro vobis arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in paco esso cum Philippo prohibent. Messanae ut auxilio essent, priuio in Siciliam si transcenderunt; iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent; et Messanam et SyraeusRS 7 et totam Siciliam ipsi habant, vectigalemque provinciam Reeuribus et fascibus subiecerunt. Scilicet, sicut vos Naupacti 8 Iegibus vestris per mRgistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere, quem velitis, lecturi, pacem ne bellum arbitrio habituri vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybaeum indicitur eoncilium. Praetor sRomanus conventus agit; eo imperio evocati conveniunt; excelso in guggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus vident; virgae tergo, secures cervicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. Nec id mirari daboni 10 Rut possunt, quum Italiae urbes, Regium, Tarentum, CapuRm, ne finitimas, quarum ruinis crevit urbs Roma, nominem, eidem Subiectas videant imperio. Capua quidem sepulcrum ae mo- 1inumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, Superest, urbs trunca, sine senatu, sino plebe, sin magistratibus, prodigium relicta, crudelius habitanda, quam si deleta foret. Furor est, si alienigenae homines, plus lingua et mori- 12bus et legibus quam maris terrarum quo spatio discreti, haec tenuerint, Sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi 13 regnum officero aliquid videtur libertati vestrae, qui, quum merito vestro vobis insensus esset, nihil a vobis ultrR quam pacem petiit, fidemque hodie pacis pactae desiderat. Assuefacite i 4 his torris legiones externas et iugum reccipito; sero ne nequicquam, quum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaeretia. AEtolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguae ibhomines, leves ad tempus ortae causae disiungunt coniunguntque; cum alienigenis, cum barbaris aetornum omnibus Graecis bellum eSt eritque; natura enim, quae perpetua est, non mutabilibus

in diem causis hostes soni. Sed undo coepit oratio mea, ibi 16 desinet. Hoc eodem loco iidam hominos de Oiusdem Philippi Diqiligod by Gorale

58쪽

Liber XXXI. A. n. c. 554. pace triennio anto decrevistis, iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nune pactam et compositam turbare volunt. In qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetiS,

non video.

30 Secundum Μaesdonas, ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque, Athenienses, qui foeda passi iustius in crudelitatem 2 saevitiamque regis invehi poterunt, introducti sunt. Deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum;

neque id so queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse 3 enim quaedam belli iura, quae ut sacere, ita pati sit fas; sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi, mi Sem 4 magis quam indigna patienti esse; verum enimvero id sequeri, quod is, qui Romanos alienigenas et harbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum 5 nefarium gesserit. Omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius Ossa terra tegi. 6 Delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem 7 contributi maiores sui deserta reliquerint. Circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter proStratos iacere postes tem-8 plorum. Qualem terram Atticam secerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum, si lieeat, AEtoliam Graeciamque om-9 nem iacturum. Urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. Eodem enim scelere urbem colentes deos praesidemque arcis Minervam petitam,oodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iovem Μine 10vamque; sed ab eorum non templis modo. Sed etiam moenibus vi retque armis repulsum in ea delubra, quae sola religione tutati fuerint, saevisse. Itaque se orare atque obsecrare AEtolos, ut

miseriti Atheniensium, ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum Ausciperent. 31 Tum Romanus legatus: -Totam orationis meae formam Ma-2 cedones primum, deinde Athenienses mutarunt. Nam et Ma- Diqiligod by Gorale

59쪽

Liber XXXI. A. Ch. 200.

cedones, quum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias

nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem, effecerunt, et Athenienses in 3 deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius

reserendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obiicere ultra possim 8 Eadem ha e Cianos, Abydenos, AEneos, 4Maronitas, Thasios, Parios, Samios, Larisenses, Messenios hinc ex Achaia existimato queri, graviora acerbioraque eos, quibus nocendi maiorem facultatem habuit. Nam quod ad ea attinet, bquae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, sateor ea defendi non Posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis, Reginis ipsis, ut mitteremus, 6 orantibus, in praesidium missa urbem, ad quam defendendam missa erat, Per Scelus possedit. Comprobavimus ergo id facinus 3 7 An bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram

redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere quum coegiSSemus, urbem, agros suaque omnia cum libertate legibusque

Reginis reddidimus 3 Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, 8 quo indignius esset . quum tulissemus opem, et latigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, quum iam ipsi Syracusani servirs tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. Nequo infitias imus, Siciliam provinciam nostram 9 esse et civitates, quae in parte Carthaginiensium fuerunt et

uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac vectigalea ossa; quin contra hoe et Vos et Omnes gentes Scire volumus, pro merito cuique erga nos fortunam

Be. An Campanorum poenae, de qua ne ipsi quidem queri 10 Possunt, nos paeniteati Hi homines, quum pro iis bellum ad-Veraus Samnites per annos prope Septuaginta cum magnis nostris cladibu8 gessissemus, ipsos scedere primum, deinde ilconnubio atque cognationibus, postremo civitate nobis coniunx-i88emuε, tempore nostro adverso primi omnium Italiae popu- 12 lorum, praesidio nostro foede intersecto, ad Hannibalem do&cerent; deinde indignati se obsideri a nobis, Hannibalem ad Diuiti geo by Gorale

60쪽

13 oppugnandam Romam miserunt. Horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro 14 merito ipsorum statutum indignari posset y Ρlures sibimet ipsi

conscientia scelerum mortem consciverunt quam ab nobis Eup-plieio affecti sunt. Ceteris ita oppidum, ita agros ademimus,lb ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem preteremur, ut, qui hodie videat eam, nullum

oppugnatae captaeve ihi vestigium inveniat. Sed quid ego Capuam dico, quum Carthagini victae pacem ac libertatem de-l6 derimiis 3 Μagis illud est periculum, ne nimis facile victis

ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam adversus nosl7 fortunam belli inei temus. Haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognRtorum amicorumque caedea et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiore8 Macedoniae estis, melius nostis.18 Quod ad vos attinet, AEtoli, nos pro vobis bellum suscepimus adversus Philippum, vos sine nobis cum eo pacem fecistis.ls Et sorsitan dicatis, bello Punico occupatis nobis, eoactos metu vos leges pacis ab eo, qui tum plus poterat, accepisse. Et nos, quum alia maiora urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi 20 omisimus. Nunc et nos. deum benignitate Punico persecto bello, totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam Vincere cum Romanis mavultis.

32 Haec dicta ab Romano quum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos, Damocritus praetor AEtolorum, pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti 2 assensus, rem magni discriminis consiliis nullam osso iam inimicam quam celeritatem dixit; celorem enim paenitentiam, sed eandem seram atqua inutilem sequi, quum praecipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint. 3 Deliberationis eius, cuius ipse maturitatem exspectandam putaret, tempus ita iam nunc statui posse: quum legibus cautum esset, ne de pace belloque nisi in Panaetolieo Diqitigoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION