D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

it 6 Pri. Scta Quest. XI.&XII. Q VA EST O XL De fruitione, quae est a tus uoluntatis, in qua .

tuor articulos divisa. ARTICULUS PRIMVS VTrum frui sic actus appetitiuae Potentiar. Conclusio. Cum fruitio ad delectatione & amorospectet; appetitiuae potentiae actu. est.

ART. ll. Utrum frui conueniat tantum rationali creaturae an etiam animalibus brutis. Conclusio. Conuenit rationali naturae fruitiosecundum rationem perfectam;ibrutis autem secunduimperfectam; caeteris autem nullo modo conuenit.

ART. I i l. Utrum fruitio sit tantum ultimi finis. Conclusio. Fruitio tantum ultimi finiς eit qui non propter aliud quaeritur, sed propter seipsum , ut in eo uoluntas quiescat & delectetur. ΑRT. IIII. Vtrum fruitio sit solum finis habiti. Conclusio. Perfecta fruitio est ultimi finis habiti realiter; imperfecta uero, finis non habiti realitςr, sed in intentione tantum.

Qv AESTIO XII. . De intent ione, in quinque articulos divisa. ARTICVLVS PRIMUS.

V Trum intentio sit actus intellectus uel uoluntatis. Coclusio. Cum uoluntas moueat omnes animae uires in finem ; eius proprie intentio actus est. ART. II. Utrum intentio sit tantum ultimi sinis. Conclusio. Tametsi intentio sit semper ipsius finis: non tamen semperest ultimi finis.

ART. III. Vtrum aliquid possit simul duo intendere.

132쪽

pri. Sec Quaest. III. II

Conclusio Potest uoluntatis intentiri simili in mul ta ferri, ut in finem ultimum,& proximum.& unum alteri praeeligendo. ART. IIII. Vtrum intentio finis sit idem actus cum uoluntate eius quod est ad finem. Conclusio Vnus & idem sit biecto motus est uoluntatis in finem tendens, in id quod est ad finem. A R T. V. Vtrum intentio conueniat btutis animais

Coclusio. Clim bruta ratione careant, impossibile est illis in tetionem conuenire,secundum quam quippiam in finem ordinatur.

De electione eorum,qua sunt adfinem, in sexarirculos divisa. ARTICVLVS I. Vtrum electio sit actus uoluntatis uel rationis Conclusio. Electio actus est uoluntatis substantialiter, quanquam per rationem perficiatur . AR. II. Vtrum electio conueniat brutis animalibus'. Conclusio.Cum bruta animalia ex appetitu sensitiuo ad unii,&ad particularia bona determinata sint rminime illis communicatur electio iecundum ouam plura eligi possunt. A RΤ. III. Utrum electiost solum eorum , quae sunt ad finem uel etiam quandoque ipsius finis. Conclusio. Electio eorum tantum est, quae sunt ad fine:&si quandoque finis est,no n ultirni,sed eius est, qui ad ulteriorem finem ordinari potest. 'ART. IIII. V trum electio sit tantum eorum, quae

Per nos aguntur.

Coclusio. Cu electio sit sena per eoru quae sunt ad fine: necesse est ipsam semper humanoru actuum esse. M , Art.

133쪽

I 18 Pri. Sec. Quaest. XI ΙΙΙ.

ART. V. Vtrum electio sit solum possibilium. Coclusio. Electio cum ad humanas referatur semm . per actiones,impossibile est,illam ad impossibilia aliquando ferrI. ART. VI. Vtru homo ex necessitate eligat, uel libere. Conclusio.Cum electio sit rationalis naturae & uoluntatis actiis,qua ea, quae sunt ad finem,eligit. ea noex necessitate,sed libere homines utuntur.

Q V AES T to XIII . De consilio quod electionem prae edit , in sex articulos divisa. ARTICULUS PRIΜUS. Vtrum consilium sit inquisitio. Conclusio. Consilium inquisitio rationis est ante iudicium de eligendis. ART. II. Utrum consilium sit de fine, uel solum de

his,quae sunt ad finem. Conclusio. Consilium, cum inquisitio sit rationis de rebus agendis;eorum tantum est,quae sunt ad fine, finis aut nilqua,nisi i fine ulteriore ordinari cotingat. ART. III. Vtrum consilium sit solum de his quae a nobis aguntur. Conclusio. Consilium proprie circa ea est , quae a nobis gratia finis aguntur. A RT. II i I. Vtrum consilium sit de omnibus,quae a nobis aguntur. Conclusio. Eorum,quae secundum artem, uel disciplinam determinata sunt,uel quae sunt minima & parui momenti, consilium non est sed eorum latum,qui dubitabilia.& incerta sunt. ART. V. Utrum consilium procedat ordine: resolu

torio.

Conclusio. Processus consilij attenditur secundum ordinem resolutorium; incipiendo scilicet ab eo,

quod I I

134쪽

quod in futuro intenditur, quousque perueniatur ad id quod statim agendum est. ART. VI. Vtrum consilium procedat in infinitum. Conclusio. Non est inquisitio cos iiij in tu finitu procedens,nisi in potentia actu enim terminata est , tam ex parte principij, quam termini inquisitionis. VAFSTIO XV.

Se consensu respectu eorum qua fiunt adfinem, irn quatuor articulos dissa. ARTICULUS I. VTrum consensus sit actus appetitiuae uel apprehensuae uirtutis.

Concluso. Consensus est actus appetitiuar,uel apprehensiuae uirtutis ,quo in aliquid inclinata ei assentitur &inhaeret. ΑR T. H . Vtru co sensus coueniat brutis animalibus. Conclusio. Cu nulla sit in brutis animalibus appetitivi motus applicatio ad quippiam agendum;impossbile est,illis consensunt aliquem conuenire, qui ea ipsa appetitiuae uirtutis applicatio est. ART. III. Utrum consensus sit de fine, uel de his,qui sunt ad finem. Conclusio. Consensus non est nisi de his quae sunt ad finem,quorum electio ipsa est. ART. IIII. Utrum consensus in actum pertineat solum ad superiorem animae partem. Conclusio. Consensus in actum semper ad superiorem animae partem spectare certum est , ad rationem scilicet & uoluntatem.

VAESTIO XVI. De Uuin comparatione eorum,qua sunt ad finem. ART ICULUS PRIMUS. V Trum uti sit actus uoluntatis. - Η Con

135쪽

Conclusio. Cum uolutatis sit omnes animae uires& habitus, uel organa ad suos proprios actus applicare; illius primo & principaliter ut primi mouentis

usus est, rationis autem ut dirigentis,caeterarum uero potentiarum, ut exequentium. ART. 4.Vtrum uti conueniat brutis animalibus. Conclusio. Nullus usus brutis animalibus,cu ratione careant,competere potest. Nesciunt enim referre aliquid in alterum . . .

I AR. III. Vtrum usus possit esse etiam ultimi finis. Conclusio.Ulus no ultimi finis est, sed eorum quae sunt ad finem. A R T. IIII Vtrum usus praecedat electionem . .' Conclusio.Vsus sequitur electione; sita me accipiatur usus secundum quod uoluntas utitur executi uapotetia mouendo ipsam: sed quia uoluntas et quodamodo ra tionem mouet,& utitur ea , potest intelligi usus eius quod est ad finem, secundum quod est in cos de ratione rationis reserentis ipsum in finem & hoc modo usus praecedit electionem. M

V AESTIO XVII. De ambus imperatis a uoluntate in norum arti tos divisa. ARTICVLVS LVTrum imperare sit actus rationis,uel uoluntatis. Coclusio. Imperare est actus rationis essentialiter, praesupposito tamen actu uoluntatis,cuius uirtute iPsa ratio per imperium mouet quo ad exercitiu actus.

ART. II. Utrum imperare pertineat ad animalia

136쪽

Coclusio. Cum imperare sit actus rationis impos.sbile est animalibus brutis conuenire. ART. 1 II. Vtrum usus praecedat imperium. Cocluso. Usus eius quod est ad finem , secundum quod est in ratione referente ipsum in fine praecedit electionem, ut supra dictum est, unde multo magis praecedit imperium. Sed usus eius, quod est ad finem, secundum quod subditur potentiae executi uar, sequitur imperi u . Naturaliter autem prius est imperium,

quam imperio obediatur. ART. IIII.Vtrum imperi u &actus imperatus sint actus unus uel diuers. Coclusio. Imperium & actus imperatus sunt unus&idem actus humanus scut quoddam totum, multi autem, secundum partes. ART. V. Vtrum actus uoluntatis imperetur. Conclusio. Cum ratio possit de uoluntatis actu ordinare eidem imperari a ratione, necessarium est. ART. VI. Utrum actus rationis imperetur.

Conclusio. Actus rationis, quo ad propriu actu uinexerciti ii, sunt imperati cum in nostra sint potestate: sed quo ad specificationem, non semper sunt imperari, uidelicet circa ea,quorum est contingens ueritas.

ART. VII. Vtru actus a petitus sensitivi imperet. Conclusio. Actus appetitus sensitivi,quo modo ab animi potestate sunt, rationis imperio subiiciuntur, quo uero modo insequuntur corporis dispositione, nonnunquam praeter rationis imperium fi nnt. ART. UI H. Vtru actus animae vegetabilis imperet. Coclusio. Actus animae vegetatiuae,cum sequatur appetitum naturalem, n ullo pacto imperio rationis sabduntur. ART. IX. Vtrum actus exteriorum membrorum

137쪽

122 Pri. Sec. Quaest. XVI II.

Coclusio. Membra illa, quibus opera sen sitiuae partis exarcentur, in perio rationis lubduntur; quae uero naturalium uirium motum suscipiunt, minime subiiciuntur rationis imperio.

De bonitate ct malitia humanorum actuum in generali sin undecim articulos divisa. ARTICULUS PRIΜU S.

VΤru omnis humana actio sit bona, uel aliqua mala: Conclusio. Omnis actio inquantum habet aliquid de esse, in tantum habet de bonitate: in quantum uero deficit ei aliquid de plenitudine effendi, quae debetur actioni humana in tantum deficit a bonitate,& sic dicitur mala; pura ii deficiat ei uel determinata quantitas secundum rationem, uel debitus locus,vel aliquid huiusmodi. ART. II. Utrum actio hominis habeat bonitatem uel malitiam ex obiecto. Conclusio. Sicut res naturales ex sua forma specie sortiuntur, ita humani actus ex obiectis speciem ha

bent.

ART. III. Utrum actio hominis sit bona uel mala ex circunstantia. Coclusio. Sicut res naturales non modo ex suis substantialibus formis, sed etiam ex superuenientibus accidentibus perfectionem sortiuntur; ita & humani actus non solum ex obiectis, uerum ex circunstatiis uel mali esse dicuntur. A R T. IIII. Vtrum actio humana sit bona uel mala ex fine.

Coclusio. Actiones humanae sicut et fine dependet: ira praeter absolutam bonitatem quam ex te habent,

138쪽

l pri. Sec. Quaest. xv m. I 23

di eam quam ex obiecto, uel ex circunstantiis, ex fine quoque bonitatem uel malitiam suscipiunt. ART. U. Vtrum aliqua actio humana sit bona uel mal la in sua specie.

Conclusio. Bonum & malum in humanis actibus moralibus specificam differentiam apponunt. i ART. VI. Vtrum actus habeat speciem boni uel mali ex fine. Conclusio. Bonitas uel malitia humanos actus morales specie distinguens . secundum fines sumen da est. ART. VII. Vtrum species , quae est ex fine continea- . tur sub specie,quae est ex obiecto,sicut sub genere,uel

econuerio.

Conclusio. Species moralis actus ex fine accepta , non con tinetur sub specie actus e x obiecto specificati, sicut sub genere, sed sunt in distinctis speciebus. ART. VIII. Utrum aliquis actus sit indifferens secundum suam speciem. Coclusio. Sunt aliqui ex humanis actibus indifferentes secundum suam speciem,quorum uidelicet obiectum nihil includit ad ordinem rationis pertinens, HRΤ. IX. Vtrum aliquis actus sit indifferens secundum individuum . Conclusio. Necesse est omnem actum hominis ldeliberativa ratione procedentem in indiuiduo consideratum,bonum esse uel malum. Si autem non procedit a ratione deliberatiua ,sed ex quadam imaginai tione sicut cum aliquis fricat barbam,uel mouet manum aut lapidem talis actus non est proprie loquen- . do moralis, uel humanus:& sic erit indisterens,quasi extra genus moralium actuum existens.: ART. X. Vtrum aliqua circunstantia constituat actu; moralem in specie boni uel mali . .

. Coa

139쪽

124 Pri. Sec. Quaest. x I x.

Concitisio. Quandocunque aliqua circunstantia respicit speciale in ordinem rationis pro uel contra: ex tali circunstantia constituitur aliqua species moralis actus in bonitate, uel malitia. ART. IX. Utrum omnis circunstantia augens bonitatem uel malitiam, constituat actum moralem in specie boni uel mali. Conclusio. Tametsi circunstantia bonitatem uel malitiam actus adaugeat, non tamen quae uis talis speciein moralis actus uariat.

De bonitate ct malitia a Zus interioris uoluntatis. in decem articulos diui . A RTICULUS PRIMUS.

AN bonitas uoluntatis dependeat ex obiecto. Conclusio. Bonu& malum in uoluntatis actibus secundum obiecta proprie attenditur. AR. II. Utrum bonitas uoluntatis dependeat ex solo obiecto. Conclusio. Cum obiectum per se actui uoluntatis bonitatem afferat; ex ipso solo, & non ex circunstant ijs bonitas uoluntatis dependet. ART. III. Vtrum bonitas uoluntatis dependeat eα

ratione.

Conclusio. Cum bonitas uoluntatis dependeat ex obiecto per rationem sibi oblato: ex ipsa ratione eiusdem bonitatem pendere oporter. ART. IIII, Vtrum bonitas uoluntatis depen deat ex lege aeterna. Conclusio.Cum ratio humana ad legem aeternam comparetur, ut causa secunda primae subordinata: necessarium est, uoluntatis humanae bonitatem magis

ex lege aeterna,quam eae ratione dependere . . ART.

140쪽

Pri. Sec. Quaest. X I x. I 23

ARΤ. V. Vtrum uoluntas discordans a ratione errante sit mala. Coclusio. Quae uis uoluntas a ratione siue recta, siue erran te discordans, semper est mala. ART. VI. Vtrum uoluntas concordans rationi erranti sit bona. Conclusio Voluntas concordas rationi erranti ci Ca ea,quae quis scire tenetur, semper est mala. ART. VII. Vtrum uoluntatis bonitas in his, quae sunt ad finem, dependeat ex intentione finis. Conclusio. Bonitas uoluntatis in his,quae ad finem sunt, ex ipsa intentione finis dependet. .

ART. VIII. Vtrum quantitas bonitatis uel mali. tiae in uoluntate sequatur quantitatem boni uel mali

in intentione.

Conclusio. Quantitas bonitatis in' uoluntate non semper sequitur quantitatem bonitatis' intentionis, quia quantitatem intenti boni non sequitur par bonitas actus interioris uel exterioris, sed malitiae quantitas in uoluntate est secundum quantitatem malitiae in tetiola is quia in malo par est semper utriusq; ratio.

P RΤ.IX. Vtrum bonitas uoluntatis humanae dependeat ex conformitate ad uoluntatem diuinam. Conclusio. Bonitas uoluntatis humanae secundum conformitatem ad diuinam uoluntatem semper sumenda est:& hoc per imitationem, non autem perae. qui parantiam. AKT. X. Utrum necessariti sit uoluntate humana coinform ari uolutati diuinae in uolito,ad hoc si sit bona. Conclusio. Voluntas humana tenetur diuinae cosor mari uoluntati in uolito formaliter, id est, in uole docommune bonu totius: non autem materialiter, eo Paliquis recta uoluntate potest etiam uelle aliquod Particula νς bonum, quod Deus non uult. Qua -

SEARCH

MENU NAVIGATION