D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Conclusio. Praecepta iudicialia non primo &per se sed ex coi sequenti, ut & Iudaeorum omnia,aliquid figurabant. ART. III. Utrum praecepta iudicialia ueteris legis . perpetuam obligationem habeant. Conclusio. Iudicialia legis praecepta post Euange- Iij pra dicationem non amplius 'bligant homines ad sui obseruationem. . t III. V t ru in praecep ta iudicialia possin t habere quam certam diuisionem. Concluso. Cum iudicialibus praeceptis ordinentur homines ad inuicem: eorum necesse est esse aliqua distinctionem, secuitu quod talis partiri ordo potest.

Q UAESTIO CV, De iudicialium praeceptorum causa ct ratione, . in quatuor articulos divisa. A IOICULUS PRIMUS. Vtrum conuenienter lex uetus de principibus ordi

nauerit.

Conclusio. Rationabilis fuit in ueteri lege Principum & Rectorum secundum iudicia,institutio. ART.II. Vtrum conuenienter fuerint tradita praecepta iudicialia, quantum ad popularium conuictum. Conclusio. Rationabile fuit pro popularium conuictu, aliqua iudicia & leges institui. A RT. II l. Vtrum iudicialia praecepta sint conuenienter tradita, quantum ad extraneos. Conclusio. Conueniens fuit Iudaeorum populo, non solum iis inter se co uiuerent, dari iudicialia praecepta, sed ut bene etiam ad extraneos se gererent. ART. IIII. Utrum conuenienter lex uetus praecepta ediderit circa dona ellicas personas. Conclusio. Conueniens fuit ad humanae uitae conser uationem dari iudicialia praecepta,&quantum ad

seruos,& quantum ad filios α uxores. QUAE

222쪽

cundum se,inquatuor articulos divisa. A R T I C v L US PRIMUS.VΤrum lex noua sit lex scripta. Coclusio. Lex noua principaliter ipsi gratia est spiritusancti in corde fidelium lcripta; secudario aut est lex scripta, prout in ea traduntur illa,quae uel ad gratiam disponunt,uel ad usum ipsius gratiae spectant. ART. II. Vtrum lex noua iustificet. Conclusio. Lex Euagelica,cum sit ipsa Spiritussancti gratia, necessario homine iustificat: no aut ea, quae . scriptis traduntur, ipsu hominem iustificare possunt. A R T. I I I.Vtrum lex noua debuerit dari a principio

mundi. πCoclusio.Cum lex noua sit ueteri lege persectior :& sit gratia Spiritussancti:conueniens fuit,ut ea praecederet lex uetus.

ART. IIII. Vtrum lex noua sit duratura usque ad finem mundi. Conclulio.Lex noua cum omnibus modis persecta fuerit,nulla ei lex succedet,sed usq; adseculi consummationem duraturaeli.

VAESTIO CUII.

De comparatione legis noua ad ueterem, in quatuor articulos divisa. ART lCULUS i.

Vtrum lex noua sit alia a lege ueteri. Conclusio. Cum lex noua & uetus ad unum fine ordinentur, cui homines Deo subdantur, non sunt ab inuicem diuerse: & si lex noua sit ueteri perfectior , Propinquius ducens ad Deum,cum sit lex charitatis. ART.

223쪽

RRT. II. Utrum lex noua legem ueterem impleat. . Coclusio. Lex noua cum sit ueteri lege perfectior ipsam implet iustificando homines, quod lex uetus promittebat,& figurabat:& Christi opere, dum i hin seruauit & doctrina, quando ipsam exposuit,&quaedam persectionis consilia quae ei deerant dignatus est superaddere. AR. III. Vtrum lex noua in lege ueteri contineatur. . . Conctu si Lex noua continetur in ueteri, sicut fructus in spica. ART. IIII. Umun Iex noua sit grauior quam uetus. : . Conclusio. Lex uetus grauior est noua, ipsa praeceptorum multitudine renumerositate:no aute quandi tum ad modum operandi secundum uirtutem , qui

proprius est nouae legis, in qua quo ad interiores animi motus ipsi homines iusti elle tenentur. QVAESTIO CVIII. qua continemur in lege noua, tuor articulos divisa. ARTICULUS PRIMV

Vtrum lex noua aliquos exteriores actus debeat pricipere uel prohibere. Conclusio. Decuit in lege noua exteriores actus sacramentales institui ad gratiae susceptionem,& exteriores actus uirtutum praecipi, uitiorum prohiberi, ut gracia iustificati, Christo anterius in nobis operante cooperemur, ad promerendu uitam aeternam. A R.II. Vtrum lex noua sufficienter ex teiores actus. ord nauerit.

Conclusio. Quaecunque ad salute necessaria sunt in exterioribus actibus in noua lege cotineri certum et cum

224쪽

ei cum & Sacramenta: & tam iudicialia quam moralia praecepta in ea habeantur.

AICr. III. Utrum lex noua hominem circa interio res actus suficienter ordinauerit. Conclusio. Non lotum exteriores hominis actus,

sed & interiores lex noua disponit,cum sit spiritualis tota & persecta . ART. IIII. Utru mconuenienter in lege noua consiliaquaedam determinata sint proposita . Conclusio. Non tantum praecepta, sed & con siilia adhibere uoluit Christus in lege noua, quibus citiusta expeditius homines beatitudinem assequerentur.

De exteriori principio humanorum actuum, ct pr mo de gratia Dei, i decem articulos divisa. ARTICVLVS PRIMUS.

VTrum homo sine gratia aliquid uerum cognoscere possit. Conclysio. Indiget homo ad cuiuscunque ueri notitiam habendam,diuino auxilio: non tamen noua illustratione suo lumini naturali superaddita ad quacunque ueritatem cognoscendam , sed tantum in his quae naturalem ipsius facultatem excedunt: quamuis miraculose nonnunquam naturalia aliquos a Deo per internam gratiam edoctos fit ille,certum sit. ART. II. Utrum. homo possit uelleta facere bonum absque gratia. Conclusio. Indiguit homo in statu naturae in tegrar)gratuito quodam auxilio, ut bonum non naturale, sed sup i naturale uellet &. operaretur. at in statu naturae lapsae, quanquam particulare bonum uelle de operari Possetnaeceisacra tamen ei diuina gratia fuit, ut

225쪽

λri. Sec. Quaest. cIX.

2IIari eius natura sanaretur, di bonum uniuersaliter ope a raret u r di uellet. ARI . III. Utrum homo possitdiligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia. Conclusio. Homo in statu naturae integrae, non indiguit diuinae gratiae gratuito auxilio uiribus naturalibus superaddito, ad Deum super omnia naturaliter diligendum,quaquam Dei ad hoc mouentis auxilio ei opus esset: at in statu naturae corruptae, indiget ad hoc gratia ipsam naturam interius sanante. Alcl. IIII. Utrum homo sine gratia per sita naturalia legis praecepta implere possit. Conclusio. Potuit homo in statu natu rae integrae omnia mandata legis seruare, quantum ad ipsam operum substantiam , Don autem in statu naturae corruptae : sed quantum ad modum agendi , indiguit homo in utroque statu diuina gratia, ut ea operari posset. HRT.V. Utrum homo possit mereri uitam a ternam sine gratia. Conclusio. Cum uita aeterna sit finis ultimus hominis naturalem eius uirtutem excedens: non potest

per sua naturalia ipsum sine diuinae gratiae auxilio cosequi, uel mereri. ART. VI. Utrum homo possit seipsum ad gratia prae Pacare per seipsum absque exteriori auxilio gratis. Conclusio. Non poteli homo per seipsum praeparare ad diuinae gratiae lumen suscipiendum, sed Dei ipsum mouentis ad se indiget gratuito auxilio: ad meritorie uero operandum, & digne Deo fruendum, indiget habituali gratiae ipsius dono, quod huius tanti operis principium sit. EART. VII. Vtrum homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae. O a Con-

226쪽

Conclusio. Non potest homo sine habituali gratiae dono a peccato resurgere, & ea reparare bona quae per peccatum amisit . AR. VIIL Vtrum homo sine gratia possit non pec

care.

Conclusio . Quamuis homo in statu naturae integrae potuisset sine habitualis gratiae dono nec mortaliter, nec uenialiter peccare; in statu tam e nature corruptae, non ualet sine habituali gratia diu a mortali peccato abstinere, etsi a uenialibus cauere possit. ART. IX. Vtru in ille, qui iam consecut us est gratia per seipsum, possit operari bonum & ueritate peccatum absque auxilio gratia . Conclusio. Non potest homo in gratia constitutus bonum operari,& peccatum uitare , absque alio Dei ad hoc auxilio: quan uis alia li bitualis ipsius gratia ei ad hoc necessaria non sit. ART. X. Vtrum homo in gratia constitutus indigeat auxilio gratiae ad perseuerandum . Conclusio. Indiget homo in gratia coustitutus, ad hoc ut usque ad finem uitae suae in bono perseueret inon quidem habituali diuinae gratiae dono, sed sp ciali quodam diuino uxilio. VAESTIO CX. Ne grati a essentia, in quatuor articulos divisa. ARTICULUS PRIMUS.

V Tru m gratia ponat aliquid in anima. Conclu sto. Gratia Dei est supernaturale donum in anima consequens diuinam dilectionem, no quidem communem, sed specialem, qua ei uult uitae aeternae incommutabile bonum. A RT ll. Vtrum gratia sit qualitas animae. 0vsiquo. inuinae gratiae donum pst, quaedam anim π

227쪽

met collata qualitas,quo ad consequendam superna- turalem beatitudinis promouetur. 'ART. III. utrum gratia sit idem quod uirtus. Conclusio. Vt naturale lumen rationis aliquid est praeter uirtutes acquisitas; ita supernaturale gratiae lumen, siue donum, est aliquid praeter uirtutes infusas,quibus homo perficitur ad ambulandum, secundum quod congruit diuinae gratiae lumini. δε R. IIII. utrum gratia sit in essentia animae sicut in subiecto,an in aliquo potentiarum. Conclusio. Gratia, cum non uirtus, sed aliquid ea prius sit: non in potent ijs animae, sed in illius essentia necesse est esse, ut in proprio subiecto.QVAESTIO CXI. De diuisione gratia, in quinque articulos divisa. ARTICVLVS PRIMUS.

Vtrum gratia con yenienter diuidatur per gratiam gratum facientem,& gratiam gratis datam. Conclusio. Cum gratia sit,per quam homines ordinantur,& reducuntur in Deum : conuenienter diuiditur in gratiam gratum facientem, per quam humo per seipsum Deo coniungitur: & gratis datam , per quam unus homo alteri ad salutem cooperatur. ART. II. Vtrum gratia conuenienter diuidatur per

operantem,&cooperantem.

Conclusio. Habitualis gratia siue Dei gratuita motio, diuiditur in operantem, qua Deus sibi mentem nostram mouendo gratos facit:&cooperantem,quae principium est operis meritorij ex libeto arbitrio procedentis. ART. IIII. Vtrum gratia conuenienter diuidatur in praeuenientem,ta subsequeatem.

228쪽

ConcIusso. Diuiditur habitualis gratia in praeuenietem,&subsequetem: praeuenientent, qua natura fanσtur ad bene operandum : subsequentem, qua natura iam sanata bene & meritorie operetur. ART. IIII. Vtrum gratia gratis data conuenietera Apostolo diuidatur . . . Conclusio. Varia dona sunt gratiae gratis datae: aliae enim ad perfectionem cognitionis, ut fides, Lapae tia, scientiae sermo:alia ad doctrinae confirmationem ut gratia sanitatum,operatio uirtutum, prophetia,

discretio spiritu u: alia ad pronuntiandi facultate spectant,ut genera linguarum, &sermonu iterpretatio. ART.V. Vtrum gratia gratis data sit dignior, quam gratia gratum faciens. Conclusio. Gratia gratum faciens,cum ut qua immediate homo ordinatur ad coniunctionem ultimi

finis,gratis autem data ad hoc disponat, nobilior simpliciter est omnibus gratiis datis.

Q V AESTI o CXII. De causa gratia, in quinque articulos divisa. ARTICVLVS PRIMUS.

Vtrum solus Deus sit causa gratiae Conclusio.Cum gratia omnem caturae facultatem excedat,a nullo nisi a Deo causari potestt. ART. II. Vtrum requiratur aliqua praeparatio &dispositio ad gratiam ex parte hominis. Conclusio. Ad gratiam ut quoddam habitu aIe donum animae est, aliqua ex parte hominis praeparatio' necessaria est:non autem, ut diuinum quoddam auxilium est animam mouens.

ART. III.Vtrum neces ario detur gloria 2 praeparanti ad gratiam,vel facienti quod in se est.

229쪽

Pri Sec. Quaest. cXIII. 2IConclusio. Dispositio ad gratiam, ut ex libero trio est,non hecessitat ipsam, sed ut ex Deo mouente est ecundum conditione infallibilitatis potius qua m

ART. IIII. Vtrum gratia sit maior in uno,quam in alio. Conclusio.Gratia gratum faciens no potest secundum se maior in uno magis quam in alio elle : sed ex parte subiecti potest, secundum diuersitatem, di gradus, quibus unus alio magis ad gratiam dispositu est sive 'ex se, sue ex Dei auxilio. ART. U. Vtrum homo possit scire se habere gratiam. Conclusio. Per Dei reuelationem , non antem per seipsum per certitudinem ullo modo cognoscere potest homo, se esse in gratia constitutum, cum ex sola

Dei uoluntate hoc sit: quanquam signis& coniecturis possit credere se esse in gratia.

QVAESTIO CXIII De essectibus gratia , in decem

articulos divisa. ARTICVLVS I. Vtrum iustificatio imp ij sit remissio peccatorum. Conclusio. Iultificatio impii est ipsa transmutatio hominis de statu Unocentiae in statum iustitiae , per remissionem peccatorum fasta. ART. II. Utrum ad remissionem culpae, quae est iustificatio impij ,requiratur gratiae in susio. Conclusio. Non est ipsa peccatorum remissio absq; diuinae gratiae infusione. HR. III. Utrum ad iustificationem impij requiratur motus liberi arbitri j. Conclusio. Necessarius est motus liberi arbitrij gratiam acceptantis ad ipsam iustificationent.

230쪽

A R. IIII . Vtrum ad iustificationem impij requiratur motus fidei. Conclusio. Motus fidei requiritur ad ipsam interioris hominis iustificationem, secundum quem primo

in Deum conuertatur.

A RT, V. Vtrum ad iustificationem impij requiratur motys liberi arbitri j in peccatum . Conclusio. Necessarius est in iustificatione liberi arbitri motus, quo non solum per modum desiderij in iustitiam inclinetur, sed ut per odium detestetur

peccatum. ART. Ul. Vtrum remissio peccatorum debeat numerari interea , quae requiruntur ad iusti Mationem

Concluso. Peccatorum remissio annumeratur in his,quae in opere rustificationis sunt, tanquam illius consummatio.

ART. VII. Utrum iustificatio impij fiat in instanti, uel successive. Coclusio. Cum impij iustificatio fiat per diuinae &habitualis gratiar infusione, necessario fit in instanti. A RΤ. VIII. Utrum gratiae infuso sit prima ordine naturae inter ea quae requirutur ad iustificatione impij. Conesta fio. In opere iustificationis primum est ipsa gratiae diuinae infusio, cuin sit ipsa Dei mouentis

na otio.

A RT. IX. Utrum iustificatio imp ij sit maximum opus

Del.

Conclusio. Cum impij iustificatio terminetur ad bonum aeternum diuinae participationis , quod ethmaximum bonum : ipsum quoque iustificationis 'maximum esse certum est.

ART. X. Utrum iustificatio imp ij sit miraculosa. Conclusio. Opus iustificationis miraculosum est, . quod

SEARCH

MENU NAVIGATION