D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ART. V. Vtrum timor seruilis sit idem in substantia cum timore filiali. Conclusio. Cum timor seruilis poenae resupiat malum, filialis uero culpam: necessario specie distinguntur filialis ac sei uilis timor. ART. VI. Utrum timor seruilis remaneat cum charitate. Conclusio. Timor, inquantum seruili g, non manet cum charitate. Sed substantia timoris seruili; cum charitate manere potest, sicut amor serui manere potest cum charitate.

ART. VII. Vt tum timor sit initium sapientiae. Conclusio. Articuli fidei principia Ze initia sunt essentialiter ipsius sapientiae, cuius tamen, quo ad effectum, timor tam seruitis,quam filialis initium esse dicitur,etsi non eadem ratione. ART. VIII. Vtrum timor initialis differat, secundum substantiam,a timore filiali. Conclusio. Non differunt essentialiter initialis & filialis timor, sed unus idem prorsus timor est, lecundum perfectum &imperfectum uariatus. ART. IX. Vtrum sit timor donum Spiritu Tan

Conclusio.Timor Domini Dei castus uel filialis donum eli Spiritu stancti, quo nos uoluntarie Deum reveremur,& nos ipsi subducere refugimus. AKT. X. Vtrum crescente charitate, diminuatur

timor.

Conclusio. Crescente charitate crescit filialis ac castu stimor,& diminuitur is qui seruilis est. ART. XI. Utrum timor remaneat in patria. Conclusio. Nullo modo seruilis, seu poenae timor erit in patria , cum ebi sit securata aeterna beatitudi,

nis participatio. AR

272쪽

s Se c. Sec. Quaest. XX.

AR. XII. Vtrum paupertas spiritus sit beatitudo res pondens dono timoris. Conclusio. Paupertas spiritus ad eos pertinere certum est, qui filiali timore Deo se uoluntarie subij-

ciunt.

Q AESTIO XX, De desperatione in quatuor aseticulos diuisa . ARTICULUS PRIMUS.

Vtrum desperario sit peccatum. Conclusio. Desperatio, qua quis falsam de Deo existimationem habet, peccatum est: sicut spes,qua quis

ueram de Deo,existimationem habet, uirtus, ac bonum est.

AR. II. Utrum desperatio sine infidelitate esse possit. Conclusio. Poteit desperatio absque infidelitate esse, sicut caetera peccata. ΑRT. III. Utrum desperatio fit maximum peccato

rum.

Conclusio. Quanquam infidelitatis,&odij Dei peccata, magis homines a Deo auertentia , grauiora sint secundum se desperatione; quo ad nos tamen ea ethgrauior,& maioribus periculis obnoxios reddit. AR. IIII. Utrum desperatio ex acedia oriatur. Conclusio. Nonnunquam desperationis peccatum ex luxuria oritur,qua homini carnalibus assecto,di uina uilescunt: inonnunquam autem ex acedia, qua homo animo ita deijcitur ac prosternitur, ut impossibile reputet posse consequi aliquod bonum, siue perse,siue alterius auxillo.QVAESTIO XXI. De Praesumptione,im quatuor ara , culos divisa.

273쪽

ARTICULUS PRIMUS. VTrum praesumptio innitatur Deo, an propriae uirtuti.

Conclusio. Non modo Deo, sed & propriae innititur uirtuti praesumptionis peccat unV Praesum ptio autem,qua quis inordinate innititur Deo, grauius peccatum est quam praesumptio, qua quis innititur propriae uirtuti. ART. II. Vtrum praesumptio sit peccatum . Conclusio. Praesumptio, qua quis existimat Deum iniustum , peccatum est in Spiritumsanctum, quanquam minus desperationis uitio. ART. HI. Vtrum praesumptio magis opponatur timori,quam spei. Conclusio. Praesumptio directius cotrariatur spei, quam timori. Nam spei contrariatur ratione proprietdifferentiar,sicut inordinatum ordinato. Totaliter autem excludit timorem etiam secundum genus. ART. IIII. Utru pr sumptio causetur ex inani gloria. Conclusio. Praesumptio, quae propriae innititur uirtuti,ex inani gloria nascitur: quae uero diuinae uirtuti, ex superbiae uitio.

VAESTIO XXII.

De Praeceptis pertinentibus ad spem ct timo

rem, in duos articulos divisa. ARTICVLVS I. Vtrum de spe debeat dari aliquod praeceptum.

Conclusio. Dari necessarium fuit an te legem praecepta aliqua spei per modum promissionis , quibus homines ad legis obseruantiam inducerenturi&post Iegem,eade in dari oportuit per modum admonitionis uel praecepti, ut maiori diligentia legem custodirent.

274쪽

et o Sec. Sec. Quaest. XXI II.

ART.lI.Vtru de timore fuerit dandum aliquod praeceptum.

Conclusio. Sicut spei dari oportuit aliqua praec pia; ita & timor tam filial is quam seruilis.

QVAESTIO XXIII.

De charitate sicundum se, in quatuor an culos diuis. ARTICULUS PRIMUS.

Vtrum charitas sit amicitia. Conclusio. Charitas est quaedam singularis amicitia hominis ad Deum. ART. II. Vtrum charitas sit aliquid creatum inani

Conclusio. Charitas est habitus in anima creatus, quo homo inclinatur in actus omnium uirtutum propter Deum, ut illos prompte & faciliter operetur. AR. I . III. Vtrum charitas sit uirtus. Conclusio. Charitas, cum Deum attingat, ipsi nos coniungens, uirtus est. ART. IIII. Vtrum charitas sit uirtus specialis. Conclusio. Cum bonum diuinum ut obiectu beatitudinis sit charitatis obiectum , alijs necessario annumeratur uirtutibus ut specialis uirtus. AR. U. Utrum charitas sit una uirtus. Conclusio . Cum una sit simpliciter diuina bonitas,& aeternae beatitudinis communicatio: charitas quae haec respicit, una est simpliciter uirtus, non in plures distincta. AR. VI. Utrum charitas sit excellentissima uirtutum. Conclusio. Charitas inter omnes uirtutes excellentissima est, cum Deum attingat ut in ipso sistat, tauon ut ex eo nobis aliquid proueniat. AR.

275쪽

Sec. sec.Quςst. xxm I. et IARV. VII. Utrum sine charitate possit esse aliqua

uera uirtus.

Conclusio. Clim per charitatem homo in ultimum finem dirigatur ; nulla potest absque illa simpliciter

itera uirtus esse.

ARΤ. VIII. Vtrum charitas sit forma uirtutum Conclusio. Charitas omnium uirtutum forma est, Cum per ipsam omnium uirtutum actus in debitum di ultimum finem ordinentur.

QVAESTIO XXIIII. De charitatis subiectoJ n duodecim

articulos divisa. ARTICVLVS I. Vtrum uoluntas sit subiectum charitatis.. Coclusio. Clim charitatis obiectum no sit aliquod sensibile bonum,sed disinum: eius subiectum non apselitus iensitivus, sed in tellectivus et qui dicitur uo

AR. H. Vtru charitas causetur in nobis ex infusione. Conclusio. Ipsa uirtus charitatis cum sit fundata super communicationem aeternae beatitudinis; no est naturalis, uel per uires naturales acquisita, sed per infusionem Spisi tussancti in anima hominis infusa. ART. III. Utrum charitas infundatur secundum ca-- pacitatem naturalium. Coclusio. Charitas non dependet secundum suam quantitatem ex natura conditione, uel naturali capacitate, sed ex tota Spiritustaneti gratia eam infundenti S. . ART. IIII. Vtrum charitas augeri possit. Conclusio. Charitas uiae usque ad uiae terminum

276쪽

a 2 sec. sec. Quaest. xx III 1.

ΑRT. V. Utrum charitas augeatur per additionem. Conclusio. Charitas nullo modo augeri potest peradditionem charitatis ad charitatem,sed augetur in quantum intenditur in subiecto. 'ART. VI. Vtrum quolibet actu charitatis charitas

augeatur.

Conclusio.Non augetur charitas actu quocunque charitatis nisi dispossitiue; in quantum ex uno ipsius actu redditur homo promptior ad agendum secunducharitatem.

AR. VII. Vtrum charitas augeatur in infinitum. Conclusio. Charitas, cum sit Spirirussancti pa ticipatio, a Deo in anima humana: nullus eius augmento terminus praefigi in hac uita potest.

ΑRT. VIII. Utrum charitas in hac uita possit esse persecta. Coclusio. Quanquam charitas ex parte diligibilis, non ualet esse perfecta: ex parte tamen diligentium perfecta esse potest, cum quantum possibile est ipsi Deum diliganti. ART. IX. Utrum conuenienter distinguantur tres gradus charitatis, incipiens, proficiens, & perfecta. Conclusio. Distinguitur charitas secundum triplicem gradum: i. incipientium, 2 proficientium, & 3. persectorum: quod incipientium charitas recessu a peccato, proficientium uero in uirtutum exercitarione , perfectorum uero in aeterna gloriae fruitione consistit. ART. X. Vtrum charitas possit diminui. Conclusio.Quanquam charitas secundum se,ac directe nullatenus diminui possit: dii positive tamen ,& in directe per uenialia peccata,& cessando ab opere uirtutum,potest diminui.

277쪽

AχΤ. XI. Vtrii charitas semel habita possit amitti. Conclusio. Quanqua patriae charitas, ubi Deus peressentia uidetur,amitti nullatenus possit: charitas tamen uiae,in cuius statu Dei essentia no uidetur, amitti aliquo actu peccati potest. AR .XII. Vtrum charitas amittatur per unum actum peccati mortalis. Conclusio. Quouis a ctu peccati mortalis potest Mmitti charitas. Vtru dilectio charitatis sistat in Deo, an se extendat etiam ad proximum. Conclusio. Cum charitatis obiectu Deus sit: ea non solum se ex tedit ad Deum, sed etiam ad dilectionem proximi. AA. II. Utrum charitas sit ex charitate diligenda. Conclusio. Diligitur charitas, non quide sicut amoris obiect*m, sed tanqua bonum quod uolumus his quos ex charitate diligimus. AR. III. Vtrii creaturae irrationales sint ex charitate diligendae. Coclusio. Ad irrationales creaturas charitatis amor non extenditur,ut ad id,cui bonu uelimus, sed ut bo- nu quod hominibus a nobis ex charitate dilectis uo

A R. IlII.Utru homo debeat seipsum ex charitate di ligere. Coclusio. Inter ea,quae ex charitate diligimus quasi ad Deu pertinentia,seipsum homo diligere debet. QV AE S TI O XX V. articulos divisa. ARTIC ULUS PRIMUS.

278쪽

2 4 Sec. Sec. Quest. XIV.

AR. V. Vtru homo debeat corpus suum ex charitate diligere. Coclusio. Corpus nostru , cum sit a Deo, i plum quoque ex charitate, qua Deu diligimus, amare debemus quanquam iptum odisse potius, quam amare teneamur quo ad culpae ac poenae infectionem. AR. V l. Vtrum peccatores sint ex charitate diligendi. Conclusio. Qua uis quo ad eorum culpam diligen- . di ex charitate peccatores non sint; lecundu tamen naturam sua, ut diuinae beatitudinis capaces , ipsos quoque diligere debemuS.. ART. V1 I. Vtrum peccatores diligant seipsos. Conclusio. Diligunt mali se ipsos, secundu exterioris hominis corruptione: sicut boni amant seipsos, secundum interioris hominis integritate & persectio

nem .

AR. VIII. Utrum sit de necessitate charitatis, ut inimici diligantur. Coclusio. No sunt inimici, ut inimici, ex charitate dilige di, sed potius odiendi; secundum suam autem natura excipiendi non sunt a dilectionis generalitate di non nisi in necessitatis articulo in particulari tene. mur illos diligere etsi persectionis esset eos absq; necessitatis articulo amare.

AR. XI. Vtrum sit de necessitate salutis qu bd aliquis signa & effectus dilectionis inimico exhibeat. Conclusio. Sunt quaeda signa uel beneficia dilectionis, quae exhibentur proximis incommuni, puta cui aliquis orat P omnibus fidelibus. Et talia inimicis exhibere est de necessitate prscepti. Alia uero sunt, quae quis exibet particulariter aliquibus personis. Et talia inimicis exhibere non est de necessitate salutis, nisita articulo necessitatis. Sed quod praeter articu lum

279쪽

Sec. Sec. Quaest. XXV. XXVI. 2 slum necessaria huiusmodi beneficia aliquis inimicis

exhibeat, pertinet ad perfectionem charitatis. AR T. X. Vtrum debeamus angelos ex charitate diligere. Conclusio. Non modo proximos nobiS,sed angelos etiam ex charitate diligere debemus. ii R. XI. Utru debeam 'daemo es ex charitate diligere. Conclusio. Illud bonum uitae aeternae, quod respicit charitas spiritibus illis a Deo aeternaliter da natis ex charitate uelle non possumus. Sed naturam daemonum ex charitate diligere pollum iis, inquantum scilicet uolumus illos spiritus in suis naturalibus conteruari ad gloriam Dei. AR. XII. Utrum conuenienter enumerentur quatuor ex charitate diligenda scilicet. Deus, pro Ximus,corpus nostrum,& nosipsi. Conclusio. iniatuor sunt ex charitate diligibilia; I. Deus, 2.proximus, 3. corpus nostrum,ac 4. nos ipsi.

QV AES TIO XXVI, De ordine charitatis,in tredecim an culos diuisa AR4 ICVLUS I.

Vtrum in cha ritate sit ordo. Conclusio.Charitatis aliquem oportet ordine esse cum ea se extendat in Deum tanquam beatitudinis principium in cuius communicatione charitatis ana icitia sun datur. AR.H. Vtrum Deus sit magis diligendus, quam pro

Coclusio. Cum Deus sit obiectum ac beatitudinis causa,ipse quoque magis & prius diligendus est. ART. III. Vtrum homo debeat ex charitate plus

o a Deum

280쪽

Sec. Sec Quaest. XXVI. Deum diligere,quam seipsum

Conclusio. Unaquaeque pars naturaliter plus amat commune bonum totius, quam particulare bonum Proprium. Unde m ulto magis hoc uerificatur in amicitia charitatis,quae fundatur super communicationem donorum gratiae. Et ideo ex charitate magis debet homo diligere Deum, qui est bonum commune

omnium, quam seipsum: quia beatitudo est in Deo sicut in communi & fontali principio omnium, qui beatitudinem participare possunt. A RT. IIII. Utrum homo ex charitate magis debeat diligere seipsum,quam proximum. Conclusio. Sicut unitas prior est, quam unio:ita quod homo ipse participet bonum diuinum,est potior ratio diligendi, quam quod alius associetur sibi in hac parti cipatione. Et ideo homo ex charitate debet magis seipsum diligere quam proximum. AR. U.Utrum homo magis debeat diligere proximum,quam corpus proprium.

Conclusio.Proximum magis,quo ad animae salute quam corpus proprium ex charitate diligere homi

nes tenentur.

Α R. VI.Vtrum unus proximus sit magis diligendus.

quam alius.

Conclusio. Non aequaliter proximi sunt a nobis ex charitate diligendi ,sed magis uel minus, secundum quod illos contingit nobis, seu Deo propinquiotes

esse.

AR.VII.Vtrum magis debeamus diligere meliores, quam nobis coniunctiores. Conclusio. Ad eos qui non sunt nobis colueti, non habemus nisi amicitiam charitatis. Ad eos uero,qui sunt nobis coniuncti, habemus aliquas alias amicitias, secudu modum coniunctionis eorum ad nos. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION