D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Conclusio. Oportet secreta admonitione publica procedere delinquetis denuntiatione, ubi peccata occulta sunt,& no contra commune bonu: ubi uero publica peccata sunt, uel occulta cotra bonii commune commissa, non est necesse praecedere secretam admo initionem sed procedendum est ad denuntiationem . . ART. VIII. Utrum testium inductio debeat praecede . re publicam denuntiationem. Conclusio. In correctione fraterna Dominus uo-'luit,quod principium esset occultum, dum frater cor iriperet fratrem inter se tu ipsum solum. Fine aut uo-Iuit esse publicum, ut scilicet Ecclesiae denuntiaretur. Et ideo conuenienter in medio ponitur testium inductio: ut primo paucis indicetur peccatum fratris, qui possint prodesse,& non obesse, ut saltem sic sine multitudinis infamia emendetur. a

QVAES ΤΙ Ο XXXIIII. De odio in sex articulos diuisa, ARTICULUS I. Vtrum quis possit Deum odio habere.

Conclusio. in anquam Deus per essentiam suam a nullo possit odio haberii quo ad quosdam tamen iustitiae suae effectus potest ab aliquibus odio haberi. ΑRT.II. Vtru odium Dei sit maximum peccatoria. Conclusio. Voluntaria aversio a Deo per sequi de importatur in odio Dei: in alijs autem peccatis quasi participative,& secundum aliud . Vnde odium Dei

inter alia peccata est grauiu S. iAR T. lII. Utrum omne odium proxia i sit peccatu Conclusio. Licet habere odio peccatum 4 fratres& omne illud quod partinet ad defectusa diuinae iustitiae. Sed ipsam naturam & gratiam fratris non potest aliquis babere odio sine peccato. ἀι

292쪽

ART.IIII. Utrum odium proximi sit grauissimum peccatorum, quae in proximum committuntur. Conclusio. Quanquam quo ad nocti metum quod homini infertur, peiora sint existriora peccata,quam odium interius:quo tamen ad interiorem uoluntatis deordinationem,odium proximi caeteris grauius est. ART.V. Utrum odium sit uitium capitale. Conclusio. Vitium capitale est,ex quo ut frequen- . tius alia uitia oriuntur. Sed odium quod dilectioni opponitur no est primum in deiectione uirtutis,quae fit per uitia, sed ultimum. Et ideo odium non est ut . tium capitale. ART. VI. Utrum odium oriatur ex inuidia. Conclusio. Ut ex delectatione causatur amor, ita ex inuidia,quae interior tristitia est de bono proximi, causatur Odium.

De acidia, in quatuor articulos diuise. - l ARTICULUS PRIM Vs

Vtrum acidia sit peccatum . Conclusio. Acidia, cum tristitia sit de bono diuino,quod secundum charitatem diligendum est;eam semper peccatum esse necessarium est ART. I I. Utrum acidia sit speciale uitium . Conclusio. Illa tristitia,qua quis tristatur de bono spirituali,quod est in actibus singularum uirtutum, non pertinet ad aliquod uitium speciale, sed ad omnia uitia,Sed tristari de bono diuino,de quo charitas gaudet , pertinet ad speciale uitium , quod acidia

uocatur.

ART.III. Utrum acidia sit peccatum mortale. Conclusio. Acidia, quae tristitia est perfecta de Spixituali dono diuino, Peccatu mortale eX suo Sene eest,

293쪽

est, cum charitati contrarietur ; at acidia imperfecta, secundum sensualitatis motum praeter rationis consensum,ueniale peccatum esse constat. AR. IIII. Utrum acidia debeat poni uitiu capitale. Conclusio. Cum acidia trist it ia sit de spirituali bono diuino; uitium capitale necessario est, cui filiae sunt, malitia,rancor, pusillanimitas, desperatio,ior-Por circa Praecepta,ac men tus evagatio.QVAESTIO XXXVI. De inuidia , in quatuor articu los diuis . A R TI C V L V S P R IM V S. Vtrum inuidia sit tristitia. Conclusio. Inuidia est tristitia de bono proximi, prout proprium malum aestimatur, de diminutivum proprij boni.

AR. II.Vtrum inuidia sit peccatum. Conclusio. Tristari de bono proximorum, cum sit contra proximi dilectionem, & charitatem, semper peccatum est. AR. III. Utrum inuidia sit peccatum mortale. Conclusio. Inuidia, cum charitati proximi persecte aduertetur, peccatum mortale est. ART. IIII. Utrum inuidia sit uitium capitale. Conclusio. Inuidiae peccatum uitium capitale est: cuius filiae sunt,odium, susurratio,detractio,exultatio iii aduersus proximi,& in prosperis amictio.

QV A EST IO XXXVII. De discordiarii paci oppoπitur,in

duos articulos diuisa. ARTICULUS PRIMUS. Vtrum discordia sit peccatum. R 1 Con-

294쪽

16o Sec. sec. Quaest. XXXV II1- , Coctu sto. Discordia,quae per se conco diηλα ,

tur, peccatum mortale eit,nisi ex imperiectione actus

T A visum discordia sit filia inanis gloriae.'

Conclusio. In discordia confideratur quid ut terrinus a quo, hoc est, recessus a uolutate alteri u ,:& qu tum ad hoc cautatue ex inuidia. Considera cur eria in uuid ut terminus ad quem, hoc est , RcCestu Sλ-q est sibi propciu: & quantum ad hoc cauta ur ex Indi loria Et quia in quolibet motu terminus ad que est Potior termino a quo, finis enim est potior Pr n ieio potius ponit discordia filia inanis ginriae, ginuidiae,

det ex utraque oriri pol sit tecutu diueri tho0zβή IQUA EST IO XXXVIII. De Contentione, in duos articulos divis iARTICULUS B R IN V s - iri

virum contentio sit mortale. Conclusio. Contentio,qua impugnatur ueritas in Mordinato modo,&intentione, peccatum mor calet elizat contentio , qua debito ordine ac modo im Dugna

tur falsitas,laudabilis extitit: ea uero,qua sanitas,ie inordinate, impugnatur, potest elle peccatum uem' te, nisi forte tanta inordinatio fiat in contendendo, quod ex hoc generetur scandalum aliorum. ART. II. Utrum contentio sit filia inanis gloriae. . Conclusio. Contentio inanis gloriae filia dicitur, R icut de ipsa discordia. QVAESTIO XXXIX. De Sehi ate in quatuor arti , a. culos divisa. ARTICULUS I. Vtrum schisma sit peccatum speciala. δ

295쪽

Conclusio. Schismatis peccatum speciale uitium' est charitati oppositum , per quod quidam Christo, at eius Vicario subesse renuunt, & membris Ecclesiet ei sub testis communicare recusant. ART. II. Utrum schisma sit grauius peccatum infi- elitate. Conclusio . Clim infidelitatis peccatu Deo & primae ueritati, cui fides innititur, aduersetur: ex suo genere maius schi smate peccatu est, quod unitati con- irariatur,quae est diuinubo Πu, sed participatum:licet possit cotingere Paliquid schismaticus grauius peccet,quam quidam infidelis propter circunstantias. AR. III. Vtrum schismatici habeant aliquam pote

statem.

Conclusio.Quanquam schil matici habere ordiuis/ potestatem possint , iurisditionis tamen auctoritate

priuantur. ART. IlII. Utrum poena schismaticorum sit conue

uiens, ut eXcommuni centur.

Conclusio. Cum schismatici uoluntarie se ab Eeclesiar 'unitate separent, & nolint per spi ritualem potestatem coerceri; conueniens est,eos no modo cxcomunicationis sententiae subiacere , sed per temporalem potestatem coerceri.

DeBello in auatuor articulos divisa. ARTICULUS PRIMUS. Vtrum bellare sit semper peccatum. Conclusio. Bellii pro defensione reipublicae,& pro bono communi,ab auctoritatet' habentibus, uidelicet principibus indictum, si recta in tetione gerat ur, nullum peccatum est; secus aute bellare, illicitum est. AR,II.Vtrum clericis de episcopis sit licitu pugnare. 1 c o . R 3 C00,

296쪽

Conclusio. Cum bellica exercitia homine maxime a diuinoru conte platione avertant, &ad humapi sanguinis effusione tedat: minime clericis ac spiritualibus asonis bellare licet, nisi in necessitatis articulo.

ART. III. Vtrum sit licitum in bellis uti insidijs. Conclusio. I nsidiae uel fraudes cotra promissam 4-dem in bellis illicitae sunt:at insidijs occultandi gratia uti in bello licet. εAR. IIlI. Vtrum siceat diebus sestis bellare. Conclusio. Si adsit necessitas bellare diebus restiuis pro tutela Reipublicae licet: secus autem no licet.

QVAESTIO X LI. De Rixa, in duos articulos divisa. ARII CVLVS PRIMUS.

Vtrum rixa sit semper peccatum. Conclusio. Rixa, cum ex inordinata procedat uoluntate,semper peccatum est,& in eo,qui alium iniuste inuasit, mortale: & in eo qui se defendit, quandoque ueniale quandoque mortale,secundum animi sui inordinatam dispositionem. ART. I l. Vtrum rixa sit filia irae. , 'Conclusio. Dupliciter unus alium laedere in tedita Vno modo quasi intendens absolute malum ipsius. Et talis laesio pertinet & odium, cuius intentio est ad Iatdedum inimicum uel in manifesto,uel in occulto. Alio modo aliquis intendit alium laedere eo sciente di repugnante: qδ importatur nomine rixae. Et hoc proprie pertinet ad iram,quae est appetitus uindicte.

De Seditione qua paci opponitur. . in duos articulos diuis.

ARTICVLVS I.

VTrum seditio sit speciale peccatu ab alijs distinctu.

297쪽

Sec. Sec. Quaest. III I. xl m. 26 3

Conclusio. Seditio pro orie est inter partes unius multitudinis inter se dissentientes: Et quia seditio habet speciale bonum, cui opponitur, icilicet unitatem& pacem multitudinis, ideo est speciale peccatum. HR. II. Vtrum seditio sit semper peccatum mortale. Conclusio. Seditio , clim sit contra commune bonum Reipublicae iniusta pugna, semper mortale peccatum ex suo genere est. llla uero qui bonum commune defendunt, eis resistentes, non sunt dicendi seditiosi: sicut nec illi qui se defendunt dicuntur rixosi. Q. V AESTI O XL III. De Scandalo in octo articulos divisa. ARTICULUS I. Vtrum scandalum conuenienter diffiniatur quod

est dictum uel factum minus rectum, praebens Occa sionem ruina . Coclusio. Conuenienter dicitur,quod dictum,uel factuna minus rectum,praebens occasionem ruinae,siescandalum.

ART. II. Vtrum scandalum sit peccatum. Conclusio. Scandalum passivum semper est peccatum in eo qui scandaliratur. Non enim scandaliratur nisi inquatum aliqualiter ruit spirituali ruina. Potest tamen esse scandalum passivum sine peccato eius,exicuius facto aliquis stadaliraturi sicut cu aliquis stada ligatur de his, qus alius benefacit. Similiter etia sca- datu acti uu semper est peccatu in eo,qui scandalizata Potest tamen esse scandalum activum sine peccato alterius, qui scadat iratur,putactim alius non cosentit. ART. III. Vtrum scandalum sit speciale peccatum. Conclusio. Quaquam passivum scandalii speciale peccatum minime sit: tam e scandalum per se activuspeciale peccatu est, correptioni fraternae oppositu.

i. i

298쪽

ART. 1 I I I. Vrrum scandalum sit peccatum

mortale. Π

Conclusio. Scandalum passivum ueniale & mortale contingit esse pro qualitate criminis, in quod quis. dicto,uel facto alterius impingit: acti uti similiter ueniale, uel mortale eit, secundum dispositionem actusta interiorem scandalirantis. ART V. Vtrum scandalum passivum possit etiam inperfectos cadere..i Conclusio. Cum uiri perfecti firmiter,&quasi improbiliter Deo inhaereant: non potest in eis scandaluinueniri. ART. VI. Vtrum scandalum activum possit inueniri in uiris perfectis.l Conclusio: Cum persecti ea quae agunt, secundum rectam ratione agant Deo semper per charitatem inhaerentes : non potest in eis scandalum aliquod acti- .uum esse, nisi forte leue aliquod Sc modicum, ex ipsa

carnis infirmitate procedens.

Α RT. VII. Vtrum bona spiritualia sint propter scandalum dimittenda. Conclusio. Ea quae sunt de necessitate salutis, prae termitti non debent propter scandalum uitandum. in his autem spiritualibus bonis quae non sunt de necessitate salutis, uidetur dili inguendii. Quia scandalii quod ex eis oritur, quandoque ex malitia procedit: Quandoque uero ex infirmitate, uel ignorantia. Et huiusmodi est scandalum pusillorum, propter quod sunt spiritualia bona uel occulta da , uel etiam interdum disterenda, quousque reddita ratione huiusmopi scandalum cellet. Si autem poli redditam .ratione huiusmodi scandalum duret iam uidetur ex malitia est e. Et sic propter ipsum non sunt huiusmodi spiritualia opera dimittenda.

299쪽

iART. lIL Vtrum propter scandalum sint tempora -: lia dimittenda P li Conclusio . Temporalia bona Ecclesiae uel rei publieae, iobis commissa, non sunt propter scandalum dimittenda: bona uero nostra propter scandalum pusillorum, uel sunt dimittenda, uel est scandalii prius se dandum: propter scandalum autem ex malitia non sunt dimittenda, sedrepetenda.

' a V AESTIO XL I III.

D Dc praeceptis charitatis, in octo articulos divisa. A R T I C V L VS Ι.

Vtru de charitate debeat dari aliquod praeceptum. Conclusio. Cum per charitatem dirigatur homo in ultimum finem, ac ad ea disponatur , quibus ipsum allequitur: cos ueniens fuit de diuina dilectione aliqua dari praecepta. ART. I l. Utrum de charitate suerint da da duo prae

ce Ota.

Conclusio. Non modo de Dei dilectione fuit dandum praeceptum: sed propter minus eruditos in leae diuina, adhiberi explicite oportuit & praeceptum de proximi dilectione. ART.Ill. Vtrum sufficiant duo praecepta charitatis. Conclusio. Cum bonum quod est charitatis obiectum sit finis,& ea quae ad finem sunt: duo tantum de charitate, praecepta conuenienter posita sunt: alterum de Dei, alterum de proximi dilectione. AR. IIII. Vtrum conuenienter mandetur, qud dDeus diligatur ex toto corde. Conclusio. Deus cum sicut ultimus finis sit diligdus, ad quem omnia sunt reserenda,decuit nobis madari,ut cum ex toto corde diligeremus.

300쪽

AR.V. Vtrum super hoc, Diliges Dominum Deum

tuum ex toto corde tuo,con uenienter addatur, Et ex

tota anima tua, Si ex tota sortitudine tua. Conclusio. Couenienter nobis praecipitur, ut Deu diligamus ex toto corde,id est, ut tota nostra in Deureferatur intentio: M ex tota mente,id est, ut noster intellectus Deo subdatur:& ex tota anima, uidelicet ut omnis noster appetitus reguletur secundum Deu:& ex tota sortitudine, id est,ut omnis noster Deo subdatur exterior actus.

Α R T. VI .Vtrum hoc praeceptum de dilactione Dei possit in uia impleri. Conclusio. Quanquam in patria tantum persecte dilectionis praeceptum impleatur: in uia tamen imperfecte adimpleri potest,& magis uel minus, secundum diuinae bonitatis participationem. ART. VII. Utrum conuenienter detur praeceptum de dilectione proximi. Conclusio. Praeter Dei dilectionen ,conuenienter homini mandatum fuit, ut proximum suum sicut seis ipsum diligeret, id est,sancte iuste,& ueraciter. ART. VIII. Utrum ordo charitatis cadat sub praeacepto. Conclusio. ordo charitatis cum pertineat ad rationem uirtutis, conuenienter sub praecepto cadere debet.

Q VAESTIO XLV. De dono sapientia, in sex articulos divisa. ART ICULUS PRIMUS. VTrum sapientia debeat inter dona Spiritussancti

computari.

Conclusio. Ille qui cognoscit causam altissimam simpliciteriquae est Deus,dicitur sapiens simpliciter,

SEARCH

MENU NAVIGATION