장음표시 사용
311쪽
maxime corrumpit aestimationem prudentiae: & praecipue delectatio,quae est in uenereis.
AESTIO LIIII. De Negligentia, in tres articulos diuisa .
ARTICULUS PRIMUS. Vtrum negligentia sit peccatum speciale. Conclusio. Negligentia speciale uitium est,qui solicitudinis defectum importat. ART. II. Vtrum negligentia opponatur prudentiae. Conclusio. Negligentia directe opponitur solicitudini. Solicitudo au tem pertinet ad rationem,& rectitudo solicitudinis ad prudentiam. Unde per oppositu negligentia ad imprudentiam pertinet. 'ART. III Vtrum negligentia possit esse peccatum
Conclusio. Negligentia,quae ex remissa uoluntate procedit circa ea agenda, quae sunt de necessitate salutis peccatum mortale est: Alioquin si consistat in praetermissione alicuius actus,uel circunstantiae, quae nosit de neccssitate salutis, nec hoc fiat ex contemptu , sed ex aliquo defectu feruoris,non est peccatum mortale sed ueniale .
QVAESTIO LV. De uitlys oppositis prudentiae secundum simili
tudinem, O primo de prudentia carnis, in octo articulos diuisa . ARTICVLVS I. VTrum prudentia carnis sit peccatum . Conclusio. Prudentia carnis,qua homo in carnalibus finem constituit ultimum peccatum est.
312쪽
ART. II. Vtrum prudentia carnis sit peccatum
Conclusio. Prudentia carnis tunc mortale uitium est,quando in carnalibus ultimus finis simpliciter costituitur; veniale uero, quando non constituitur finis ultimus in carnis delectatione. ART. III. Utrum astutia sit speciale peccatum . Conclusio. Astutia peccatum est prudentiae oppositum, quo quis non ueris vijs , sed falsis & simulatis utitur ad finem siue bonum , siue malum consequendum. ART. IIII. Utrum dolus sit peccatum, ad astutiam pertinens. Coclusio. Dolus importat quandam executionem astutiae,& secundum hoc ad astutiam pertinet. R R. U. Vtrum fraus ad astutiam pertineat. Conclusio. Sicut dolus astutiae executio est, secundum quod per uerba se ii facta fit; ita fraus ad astutiam spectat, prout astutiae opus expletur per facta. ART. VI. Utrum licitum sit sollicitudinem habere de temporalibus rebus. Conclusio.Temporalium sollicitudo illicita est, i.si ea, ut ulterius finis,quaerantur, 1.& si ad ea inquireda superfluum studium adhibeatur, 3. uel nimium in his timeam us,ne nobis in necessitate deficiant. RRT. VII. Vtrum quis debeat esse solicitus futu
Conclusio.Debet quis teporibus debitis de suturis solicitari, non autem priter tempora debita. ART. VIII. Utrum huiusmodi uitia oriantur ex
Conclusi'. Prudentia carnis,astutia,dolus,& fraus ac temporalium solicitudo maxime ex avaritiae uitio originem habent.
313쪽
QVAESTIO L V I. Depraceptis ad prudentiam pertinentibus, in duos articulos divisa. ARTICVLVS PRIMUS. VTrum de prudentia suerit dandum aliquod praeceptum inter praecepeta decalogi. Conclusio. Quanquam omnia decalogi praecepta ad prudentiam spectent, quo ipsa omnium uiri uolorum actuum ci rectiva; de ea tamen non fuit aliquod speciale praeceptum dandum quia prudentia non est circa finem, sed circa ea quae sunt ad finem. ART.M. Utrum in ueteri lege fuerint conuenienter
praecepta prohibitiva proposita deuiiijs oppositis
Conclusio. Conueniens fuit in lege, aliaua prohibitiva praecepta dari deuiiijs prudentiae oppositis,ut contra iustitiam sunt.
De rure, in quatuor articulos divisa. ARTICULUS PRIMUS. VTrum ius sit obiectum iustitiae. Conclusio.Ius,sive iustum,est,qubd ut speciale obiectum uirtuti iustitiae attribuitur. ART. II.Vtrum ius conuenienter diuidatur inius naturale,& ius positivum. Conclusio. Ius conuenienter diuiditur in natur te legale seu positivum. ART. III. Vtru ius geliu sit idem cum iure naturali. Conclusio. Quanquam absolute idem esse uideatur ius naturae .& gen tiu m : di uersa tamen sun t,relata ad id quod ex ipsa ratione procedit, ut ius naturae, comune sit omnibus animalibus, ius autem gentium
314쪽
AR. IIII. Vtrum debeat specialiter distingui ius paternum,& dominativum.
Concluso. Filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius,& seruus est aliquid Domini,quia est instrumentum eius. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterum. Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum,sed quoddam
iustum scilicet paternum:&eadem ratione, inter dominum & seruum , dominatiuum iustum qinter uiruetiam & uxorem non est simpliciter politicum iustu, sed magi, initum oeconomicum.
inu A ES TI O LVIII. De Iustitia,in duodecim articulos dis a.
ART ICULUS PRIMU S. Vtrum conuenieter diffiniatur iustitia quod est perpetua & constans uoluntas , ius suum unicuique
Conclusio. Iustitia perpetua & constans uoluntas est ius suum unicuique tribuens: uel est habitus, secudum quem aliquis constanti ia perpetua uoluntateetus Iuum unicuique tribuit: uel, est habitus , secunduquem aliquis dicitur operativus secundum electiori em iuiti. ARI. I l. Utrum iustitia semper sit ad alterum . , Conclusio . Iustitia proprie drina requirit diuersitatem suppositorum,& ideo non est nisi unius hominis ad alium. Sed secundum similitudinem accipiuntur in uno & eodem homine diuersa principia actionum , quasi diuerta agentia: & ideo metaphorice in uno & eodem homine dicitur esse iustitia. ART. III. Utrum iustitia sit uirtus . Conclusio.Cum iustitia humanae rectificentur ope
315쪽
. Sec. Sec. Quaest. lv MI. 28 U
rationes, ipsa necessario est uirtus. εAR. IIII. Utrum iustitia sit in uoluntate s:cut in subiecto. Conclusio . Iustitia, cum non adactum cognoscitiuum rectificandum ordinetur,sed sit operis appetitus intellectivi directiva; ipsa non in intellectu,neque in parte aliqua sensus, sed in uoluntate est tanquam in proprio sti bi e cto. ART. V. Utrum iustitia sit uirtus generalis. Conclusio. Cum per iustitiam omnium uirtutum actus ad bonum commune ordinentur ipsa est uirtus generalis. ART. VI. Utrum iustitia, secundum quod est generalis, fit idem per essentiam cum omni uirtute.
Conclusio. Est quidem legalis iustitia specialis
quaedam uirtus a caeteris distincta , cum bonum respiciat commune : & non nisi communiter&causaliter generalis uirtus existens , idem est cum omni uirtute.ART. VII. Vtrum sit aliqua iustitia particularis priter iustitiam generalem. Conclusio. Praeter legalem iustitiam ,necessarium est, esse aliquam aliam uirtutem,seu iustitiam, qua homo ordinetur in his quae ad singularem personam
A R. VIII. Vtrum iustitia particularis' habeat materiam specialem. Conclusio. Cum iustitia ordinetur ad alterum: noest circa totam materiam uirtutis moralis, sed solum circa exteriores actiones & res secundum quandam rationem obiecti specialem prout scilicet secundum eas unus homo alteri coordinatur. ART. IX. Vtrum iustitia sit circa passiones. Conclusio. Quia operationes exteriores no habet.
316쪽
speciem ab interioribus passionibus, sed magis a rebus exterioribus, sicut ex obiectis:ideo per se loquendo,operat lones exteriores magis sunt materia iustitiae, quam aliarum uirtutum moralium. ART. X. V trum medium iustitiae sit medium rei. Conclusio. Cum iustitia uersetur circa exteriores operationes,& res: medium in ea est medium rei, cosistens in quadam proportionis aequalitate rei exterioris ad exteriorem personam. R. XI. Vtrum actus iustitiae sit reddere unicuique
Conclusio. Proprius iustitiae actus est unicuique quod suum est reddere. ΑRΤ. Xl I. Vtrum iustitia praeemineat inter omnes
Coclusio. Cum iustitia tam moralis quam legalis sit uirtus existens in uoluntate,& qua ad alterum homo ordinatur:ea est omnium uirtutum moralium excellentissima. .
QVAESTIO LIX. De iniustitia, in quatuor articulos diuis.
ARTICVLVS PRIMUS. Vtrum iniustitia sit uitium speciale. Conclusio. Illegalis iniustitia essentialiter quidem
speciale uitium est: secundum intentionem uero generale , quod per contemptum communis boni potest homo ad omnia peccata deduci. . ART. II. Vtrum aliquis dicatur iniustus ex hoc,quod facit iniustum. Conclusio. Quippiam ex intentione, ac eletaione iniustum facere, iniustum reddit: non autem facere
iniustum prae ter intentionem uel ex PλίβiQΠς
317쪽
ART.III. Vtrum aliquis possit pati iniustum uoles. Conclusio. Iniustum per se & formaliter nullus per se facere potest nisi uolens , nec pati nisi nolens: potest tamen quis materialiter facere , uel pati iniu
ART. Is II. Utrum quicunque facit iniustum, pe
Conclusio. Cum iniustitia in alterius laesione & nocumento consistat; iniustum quippiam ager mortale peccatum est.
QVAESTIO LX. De iudicio, in sex articulos diuis.
ARTICULUS PRIMUS. Vtrum iudicium sit actus iustitiae. Conclusio. Iudicium,quod importat rectam determinationem eius quod est iustum, proprie pertinee ad iustitiam. ART. H. Vtrum sit licitum iudicare. Conclusio. Iudicium in tantum est licitum,inquatum est iustitiae actus, ad quod tria requiruntur. Primo, ut procedat ex inclinatione iustitiae. Secundo,exauctoritate praesidentis. Tertio,secun dum rectam rationem prudentiae. AR. VIII. Vtrum iudicium ex suspicione procedens, sit licitum. Conclusio. Iudicium ex suspicione procedens ad alicuius condemnationem, illicitum & mortale peccatum est: ex leuibus tamen indicijs. de alterius probitate dubitare,leue est:grauatur tamen aestimatio iudicantis ex illius grauitate, quod quis de altero ex leuibus suspicatur.
A RT. IIII. Vtrum dubia sint in meliorem eartem
318쪽
Conclusio.Vbi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum ut bonum habere,in meliorem partem interpretando quod dubium est. AR. Urutrum sit semper secundum leges scriptas iudicandum. Conclusio.Ius positiuum scripturam legis & continet & instituit, dans ei auctoritatis robur. Et ideo necesse est φ iudicium fiat secundu legis scripturam. ART. VI. Vtrum iudicium per usurpationem reddatur peruersum.
Conclusio. Sicut coges aliquem ad seruandam aliquam legem non publica auctoritate sancitam,in tu 1le facit: ita quis alium iudicans, non habens auctoritatem , uel usurpando sibi iudicandi potestatem,grauiter peccat.
QVAESTIO LXI, . De diuisione Iustitia in commutativam ct distri
butivam in quatuor articulos divisa. A R 1 Ι C V L U S I. Visum conuenienter ponantur duae species iustitiae,
scilicet commutatiua &distributiva. Conclusio. Duae sunt iustitiae species altera commutativa, qua homo in his dirigitur , quae mutuo inter duas personas ad inuicem sut:altera distributiva,quae communium distributiva elt secundum quandam proportionabilitatem. ART. Π Vtrum medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiva,& commutatilia. Conclusio.In iustitia distributiva no accipitur medium secundum aequalitatem rei ad rem, sed secundu proportionem rerum ad personas. Et tale medium est: secundum geometricam proportionalitatem, in qua attenditur aequale non secundum quantitatem, sed secundum proportionem . Sed in commutation
319쪽
Sec. Sec.QUςit. lx II. 28 Sbus redditur aliquid alicui singulari personae propter
rem eius,quae accepta est . Et ideo oportet adaequarerem rei. Et sic fit aequalitas secundum arithmeticam medietatem,quae attenditur secundum partem quantitatis excessum.
A RΤ.II I. Vtru materia utriusque iustitiae sit diuersa. Conclusio. Non una sed diuersa est materia distributivae,&commutatiuae iustitiae,cum illa in distributionibus haec in commutationibus uersetur.
ART. IIII. Vtrum iustum sit simpliciter idem quod
Concinsio. Contrapassum est commutatiuum ius u. In distributiva autem iustitia locum non habet quia in distributiva iustitia non attenditur aequalitas secundum proportione rei ad rem , uel passionis adactionem,unde dicitur cotra passum sed secundu proportionalitatem rerum ad personas.
VAESTIO LXII. De Restitutione in octo articulos divisa. 'ARI ICVLVS PRIMUS
Vtrum restitutio sit actus iustitiae commutatiuae. Conclusio. Restitutio est actus commutatiuae iustistitiae. ART.II. Utrum sit necessarium ad salutem,quod fiat restitutio eius ouod ablatum est. Conclusio. Cum conseruare iustitiam sit de neces state salutis,consequens est, quod restituere id quod iniuste ablatum est alicui, si t de necessitate salutis. ART. III. Vtrum sufficiat restituere limplum quod iniuste ablatum est. Conclusio. Anteiudicis condemnationem no plus quam quis accepit restituere tenetur: sed ex culpa in
. iuste ablationis potest pro sententia iudicis plus restituere,quam accepit.
320쪽
AR.IIII.Vtru alisis debeat restituere qJ no abstulit Conclusio. Non tenetur quis illud,restituere qu od non abstulit. AR. V. Utrum oporteat semper restitutionem face Te ei,a quo acceptum est aliquid. Conclusio. Et semper facienda est restitutio, a quo. acceptum est,si suum sit,quod quis accepit. ARTVI. Vtru teneatur sp restituere ille qui accepit. Coclusio. Is semper restituere tenetur,qui rem alterius iniuste suscepit, uel inuito domino detinet: qui uero rem alienam accepit absque iniuria, non pro sua utilitate,sicut patet in depositis, si ei subtrahatur res absque sua culpa,non tenetur ad restitutionem .secus autem esset, si cum magna sua culpa rem depositam
AR. VII. Utrum illi qui non acceperunt,teneantur
Conclusio.No modo qui aliena rapuerunt, sed qui
iniustae acceptionis aliquo modo causa fuerunt, restituere tenentur,quanqua ipsi no acceperint: causae aue seu modi consentiedi his uersibus coprehenduntur. Iussio, consilium, consensus,palpo, recursu S. Participans, mutus,non obstans,non mam festans.
Sciendum tamen , quod quinque praemissorii semper obligant ad restitutionem. In alijs autem cassibus non semper obligatur aliquis ad restituendum: nisi quando probabiliter aestimari potest, quod ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio sublecuta. ARΤ. VIII. Vtrum quis teneatur statim restituere, an uero possit restitutionem differre. Conclusio. Sicut accipere rem alienam est peccatu contra iustitiam, ita etiam detinere eam: sed quilibet tenetur peccatum statim deserrere, & ideo quilibet tenetur statim restituere,si potest, uel petere dilationem