D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Concluso.Cum in martyrioli omo firmiter confirmetur in bono uirtutis, dum fidem & iustitiam non deserit propter imminentia pericula mortis,quae etiain quodam certamine periculari a persecti toribus imninet : manifestum est , quod martyrium sit sortitudinis actus. ART.III.Utrum martyrium sit actus maximae perfectioniS. Conclusio. Martyrium inter caeteros actus humanos est perfectior secundum suum genus,quasi maximae charitatis signum ecundum illud Ioan . i s. Maiorem charitatem nemo habet,quam ut animam suam

ponat quis pro amicis suis. ART. IIII. Utrum mors sit de ratione martyrij. Conclusio. Ad persectam martyrij rationem spectat,ut aliquis mortem propter Chri ilum su stineat. ART. U.Utrum sola fides sit causa martyrij. Conclusio. Non tantum fides, sed omniti uirtutum opera, ut i Deli referutur, martyrii causa esse possunt,

QUAESTIO CXXV.

De timore , in quatuor articulos diuis. ARTICULUS I.

Vtrum timor sit peccatum. Coclusio.Timor, quo aliquis timet,& fugit ea quae ratio dictat esse sustineda,ne ea, quae prolequi debet

dimittat, peccatum est; non autem is, quo timenti ea, quae secundum rationem fugienda sunt. A R T. II. Vtrum peccatum timoris opponatur fortitudini. Conclusio . Timor mortis inordinatus aduersatur fortitudini; timor autem communiter sumptus, non uni, sed uarijs uirtutibus contrariari potest. ART.lII.Vtrum timor sit peccatum mortale.

382쪽

Conclusio. In ordinatio timoris in solo appetitu sensitivo, non superueniente consensu rationalis appetitus non potest esse peccatum mortale, sed solum ueniale. Cum uero pertingit utque ad appetitum rationalem,qui dicitur uolutas, quae ex libero arbitrio refugit aliquid non secundum rationem: quandoque est peccatum mortale, quandoque ueniale . Si enim

aliquis sic refugit periculum mortis, uel quodcunq; aliud temporale malum, ut faciat aliquid prohibitu, uel praetermittat aliquid quod est praeceptum in lege

diuina,talis timor est peccatum mortale. Alioquin erit peccatum ueniale. ART. IIII. Utrum timor excuset a peccato.

Conclusio. Timor in tantu habet ratione peccati, inquantu est contra ordine rationis. Et ideo quicuq; ut fugiat mala quae sin ratione sunt magis fugienda, no refugit mala quae sunt minus fugi eda, non est peccatu . si aut aliquis per timore fugiens mala, quae Fna ratione sunt minus fugi eda, incurrat mala quae sim ratione sunt magis fugi eclamo posset totaliter a peccato excusari, quia timor talis inordinatus esset. Diminuitur tame secundum aliquid eius peccatum, quia minus uoluntarium est quod ex timore agitur.

QVAESTIO CXXVI. De intimiditate in duos artiaculos diti a ARTICULUS I.

Vtrum intimiditas sit peccatum. Conclusio. Eile impavidum est uitiosum, siue causetur ex de lactu amoris , siue ex elatione animi ,siue ex stoliditate , quae tamen excusata peccato, si sit inuincibilis. Alc. H. Vtrii esse impavidum opponatur sortitudini.

383쪽

Conclusio. Intimiditas fortitudini aduersatur seca . 'dum defectum timoris,quo non timentur ea quae ti- . meri debent: sicut timiditas per excessum , inquantii timentur, quae timeri non debent. Nam fortitudo in utraque passione medium ponit.

v AESTIO CXXVII,

De audacia in duos articulos divisa. ART ICULUS PRIMUS

Vtrum audacia sit peccatum. Conclusio.Audacia per superabundantiam dicta, peccatum est. AR. II.Vmun audacia opponatur fortitudini Conclusio. Audacia, secundum quod sonat in uitium,importat exces iam passionis,qui audacia dicitur. Et sic aduersatur fortitudini,quae circa timoresta audacias uersatur.

Q V AESTIO CXXVIII. De partibus sortitudinis:

Vtrum partes fortitudinis couenieter annumeretur. i. Conclusio. Quatuor extant sortitudinis inteorales partes quarum fiducia ac magnificentia ad actu eius

aggrediendi, patientia uero & perseuerantia ad sustinendi actum spectant. QUAESTIO CXXIX. De magnanimitate, in octo articulos divisa.

ARTICULUS PRIMUS . . . Vtrum magnanimitas sit circa honores. Conclusio. Magnanimitas consiliit circa honores, ut magni, i ardui ratione habet, quo uidelicet magnanimus ea facere studet, quae digna honore sunt. A R. H. Vtrum magnanimitas de sui ratione habeae quoa iit circii magnum honorem.

384쪽

i i . Conclusio. Propria materia, maria animitatis est 'magnus honor. Et ad ea tendit, magnanimus, quae sunt magno honore digna . ART. III. Vtrum magnanimitas sit uirtus. Conclusio. Magnanimitas est uirtus, quae modum rationis p idcirca magnos honores. ART. IIII.Vtrum magnanimitas sit uirtus specialis. Conclusio. Quanquam magnanimitas ex conse quenti omnes uirtutes respiciat , quia honor est cuiuslibet uirtutis praemium: est tamen absolute specialis uirtus, cum circa honorem speciale bonum consistat. ART. V. Vtrum magnanimitas sit pars sortim- , dinis. Conclusio. Magnanimitas est pars fortitudinissique adiuncta,ut secundaria principali. ART.V1. Vtrum fidutia pertineat ad magnanimi

tatem

Conclusio. Fidutia, cum robur quoddam spei bo- - ni consequendi importet, ad magnam mitatem 19e-

ΑRT. VII. Vtrum securitas ad magnanimitatem 'pertineat. Conclusio . Sicut fidutia ex consequenti pertinet ad fortitudinem, inquantum utitur audacia, ita & se, curitas ex consequeti pertinet ad magnanimitatem, ' inquantum repellit desperationem. ART. vi II. Vtrum bona fortunae conserant ad ma- gnanimitatem. Conclusio. Ad actus uirtutum organice bona sor, tunae deserui uni:quia per diuitias ix potet ias,', amicos, datur nobis facultas operandi. Et ideo manifestum est,quod bona fortunae conferunt ad magnanil mitatem.

385쪽

De Praesumptione, in duos arti . bi . lculos divisa.

ARTICVLVS I. 'VTrum praesumptio sit peccatum. Conclusio. Praesumptio peccatum est, quo aliquis ea agere assumit quae suae praeferuntur uirtuti: non' autem ,siquis ad hoc tendat, ut proficiat in uirtutem perfectam cum fiducia diuini auxili j. ART. u. Vtrum praesumptio opponatur magnanimitati per excellana. Coclusio. Praesumptio magnanimitati aduersatur 2 excessum , fm proportionem propriae facultatis.

VAESTIO CXXXI. De Ambitione in duos articulos diuisa ARTICULUS PRIMUS.

VTrum ambitio sit peccatum. Conclusio. Ambitio peccatum est, quo quis inordi nate honorem desiderat, uel quem non meretur, uel quem non in Deum,uel non ut alijs prosit, sed ad sui ipsius tantum utilitatem refert. ART. II. Utrum ambitio opponatur magnanimitati per excessum. Conclusio. Aduersatur ambitio magnanimitati,sicut inordinatum ordinato.

De Inanigloria, in quinque articulos diuisa. ARTIC V L US I. VTrum appetitus gloriae sit peccatum. Coclusio. Appetitus gloriae de se non nominat aliquid uitiosum. Sed appetitus inanis uel uanae gloriae, puta cum quis quaerit gloriam de eo quod no est, uel eo quod non est gloria dignum, uel gloriam quae'

386쪽

rit hominis, uel appetitum gloriae suae non refert ad honorem Dei uel proximi salutem, peccatum est. ART. IL Vtrum inanis gloria magnanimitati oppo

natur. r

Conclusio. Inanis gloriae inordinata cupiditas directe magnanimitati aduersatur. AR. III, Utrum inanis gloria sit peccatum mortale. Conclusio. Si amor humanae gloriae, quamuis sit

in un00 tameΠ repugnet charitati, neque quantuad id de quo est gloria, neque qua tu ad intelione eloxia quaeretis, non est peccatum mortale, sed ueniale. ΑRT. IIII. Utrum inanis gloria sit uitium capitale. Conclusio. Inanis gloriae cupiditas uitium capita Ie est, ex quo m ulla uitia oriun tur. ART.U. Utrum conuenienter en numeretur filiae inanis gloriae. Conclusio.Inobedietia, Iactantia, Hypocrisis, Cotentio, Pertinacia,discordia, & nouitatum praesumptio,sunt filiae inanis gloriae.

VAESTIO CXXXIII. De Pus illarimitate in duos articulos diuisa ARTICUL US PRIMVS.

V Trum pusillanimitas sit peccatu m. Conclusio. Sicut per praelumptionem aliquis excedit proportionem juae potentiae, dum nititur ad maiora quam possit: ita pusillanimus etiam desiicit a proportione suae potentiae, dum recusat in id tendere quod est suae potentiae commensuratum . Et ideo it - cui praesumptio est peccatum, ita & pusillanimitas. ART. II. Utrum putillanimitas opponatur ma nanimitati. γConclusio. Pusillanimitas directe aduersatur ma

387쪽

3 6 Sec. See. Q le h. cxx XILII. CXXXV. Q AESTIO CXXXI III. De Mag nificentia in quatuor articulos divisa. ARTICULUS I.

Vtrum magnificentia sit uirtus . Conclusio. Operari aliquid magnum, ex quo sumi tur nomen magnificentiar, proprie pertinet ad ratio

nem uirtutis.

AR. II.Vir um magnificentia sit specialis uirtus. Coclusio. Magnificentia est specialis uirtus, qua sippia homines magnu , pretiosum, ac laude & honore dignum faciun t. Proprie autem facere dicitur osari aliquid in exteriori materia. Itaq; magnificentia praecipue magnum opus facit in ordine ad honore Dei'. Α R. III. Utrum materia magnificentiae sint sumptus magni. Conclusio. Materia magnificentiae possunt dici Seipsi sumptus , quibus utitur magnificus ad opus magnum faciendum:& ipsa pecunia,qua utitur ad sumptus magnos faciendos:& amor pecuniae, quem moderatur magnificus, ne sumptus magni impediantur.

A R T. IIII. Vtru magnificetia fit pars fortitudinis. Coclusio. Magnificentia est pars fortitudinis, no et de subieetiua, sed ei adiuncta, ut secudaria principali. QV AES 1 IO CXXXV. De Parui entia, in duos articulos diuisa

ARTICVLVS PONIVS

VTrum parui ficentia sit peccarum. Conclusio. Parui ficentia vitium est, quo homines ab ea proportione deficiunt, quae debet esse secundum rationem, inter sumptus, & opus. A R. H. Vtru parui ficentiae aliquod vitiu opponatur. Cocl. Paruificetii corumptio maxime aduersatur.

388쪽

Sec. sec. Quaest. EX DI .cXIIII. MI A E S T l O CXXXVI. De Patientia, in quinque articulos diuisa. ARTICVLVS I.

VTrum patientia sit uirtus. Conclusio. Patientia est uirtus, qua bonum ratio nis conseruatur contra tristitiam, ne ei succumbat. ART. II. Vtrum patientia sit potissima uirtutum. Conclusio. Patientia non est potissima uirtutum,

sed deficit non solum a uirtutibus Theologicis, de prudentia, di iustitia quae directe statuunt hominem in bono sed etiam a fortitudine & te inperantia,quae retrahunt a maioribus impedimentis. ART. III. Vtrum patientia possit haberi sine

gratia.

' Conclusio. Patientia, quae uirtuς est, a charitate causata, impossibile est quod lit absque gratia. ARΤ. lHI. Vtrum patientia sit pars fortitudinis. Concluso. Patientia est pars fortitudinis quasi potentialis,quia adiungitur fortitudini sicut uirtus secundaria principali: ut autem circa pericula mortis uersatur, pars eius integralis esse potest. A R T. V. Vtrum patientia sit idem quod Ionganimitas.

Conclusio Quanquam non est idem, ad longanimitatem tamen spectat uirtus patientiae.

AESTIO CXXXVII. De Perseuerant iis,in quatuor articulos divisa. . ARTICVLVS PRIMUS.

VTrum perseuerantia sit uirtus. Conclusio. Perseuerantia est specialis uirtus, per quam homo diuturne in uirtuosis operibus persistit,

quantum necesse est.

389쪽

Coclusio . Fortitudo , qua homo persistit in quo-tunque inchoato opere usq; ad uitae finem,&quae uis pericula imminetia euadit, donu est Spiritus sancti. ΑR. II. Vtrii quarta beatitudo, scilicet beati qui esu- ri ut & sititit iustitiam, respondeat dono fortitudinis. Conclusio. Beati qui esuriunt de sitiunt iustitiam, dono fortitudinis aptatur. Est enim ualde arduum, quod aliquis opera uirtuosa faciat, quae communiter dicuntur opera iustitiae,cuiniatiabili quodam desiderio, quod potest significari per fame & sitim iustitiae. VAETIO CXL, De praeceptis Fortitudinis, in duos articulos diuisia. ARTIC UL US I. Vtrum conuenienter in lege diuina praecepta sortitudinis tradantur. Conclusio. Quanquam non necessarium,co uenies tamen fuit, ut aliqua sortitudinis praecepta in lege diuina hominibus traderetur, ne homines ob corporis pericula a Dei cultu auerterentur. ART. II. Vtrum conuenienter tradantur praecepta in

lege diuina de partibus forti tudinis. Conclusio. Ea quae pertinent ad excellentia magis cadunt sub cosiliis perfectionis, quam sub praeceptis necessitatis. Et ideo de magnificetia,& magnanimita te non fuerunt danda praecepta, sed magis consilia.

Sed de patietia,& perseueratia fueriit da da praecepta. V AVSTIO CXLI, De Temperamia in octo articulos divisa. ARTICVLVS I.

Vtrum temperantia sit uirtus. Conclusio. Temperantiae nomine importatur quaedam moderatio,seu temperies , quam ratio facit. Et ideo temperantia est uirtus.

390쪽

36o Sec. sec. Quaest. cxti.

ART.II. Utrum temperantia sit specialis uirtus. Conclusio. Temperantia ut moderatur appetitum in his, quae maxime hominem allici unt ad ea, quae contra rationem sunt, est specialis uirtus. ART. III. Vtrum temperantia sit solum circa concupiscentias &delectationes.

Conclusio. Temperantia est uirtus circa concupiscetias & delectationes, ut earu moderati uaco sistes. ART. IIII. Vtrum temperantia sit solum circa cocupiscentias& delectationes tactus. Conclusio. Temperantia est circa concupiscentias maximarum delectationum. Nam tanto aliquae delectationes sunt uehementiores,quanto con 1equuntur operationes magis naturales . Et ideo circa delectationes ciborum, potuum,& uenereorum, est proprie temperanti a, quae conlequuntur tensum tactus . ART. V. Utrum circa proprias delectationes gustus sit temperantia.

Conclusio. Quia gustus propinquior est tactui qua alijs sensus, ideo temperantia magis est circa gustum,

quam circa alios sensus. ART. VI. Utrum regula temperantiae sit sumenda secundum necessitatem praesentis uitae. Conclusio. Regula temperantiae secundum praesentis uitae necessitatem sumenda est. ART. Vii. Vtrum temperantia sit uirtus cardinalis.

Conclusio. Ea, quorum est concupiscentia & delectatio tactus , uehementius mouent appetitum: quia sunt magis naturalia. Et ideo temperantia, quae in his modum statuit,est uirtus principalis. ART. III. Vtrum temperantia sit maxima uir

tutum.

Conclusio.Temperantia inter morales uirtutes no

SEARCH

MENU NAVIGATION