D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

De Gratia sermonis, in duos articulos divisa. ARTICVLVS PRIM US. VTrum in sermone cosistat aliqua gratia gratis data. Coclusio.Quia Spiritus sanctus no deficit i aliquo

quod pertineat ad Ecclesiae utilitatem, etiam prouidet membris Ecclesiae in locutione, non solum ut aliquis sic loquatur ut a diuersis possit intelligi, quod pertinet ad donum linguarum, sed etiam quod efficaciter loquatur,quod pertinet ad gratiam sermonis. BKT.ll. Vtrum gratia sermonis, sapientiae& scientiae pertineat etiam ad mulieres. Conclusio. Sermone potest aliquis uti priuate ad unum, uel paucos familiariter colloquendo,& quantum ad hoc gratia sermonis potest competere nauli ribus: non autem publice, alloquendo totam Ecclesiam Idque primo quidem & principaliter propter conditionem foeminei sexus, qui debet esse subditus uiro, ex naturali dispositione. Secundo ne animi hominum alliciantur ad libidinem. Tertio, quia ut communiter mulieres non sunt in sapientia perfectae, ueeis possit conuenienter publica doctrina committi.

Q VAESTIO CLXXVIII.

De Gratia miraculorum . in duos am

ticulos divisa. ARTICULUS I. VTrum sit gliqua gratia gratis data ad miracuIa facienda.

Conclusio.Praeter linguarum & sermonis gratiam ad fidelium aedificationem quibusda hominibus Spiritu stancti opere gratis datam, oportuit superaddi ad sermonis confirmationem gratiam miraculorum. AR. II. Vtrum mali possint miracula facere.

422쪽

ι Conclusio Quanqua per malos homines Sc pratios daemones ficta miracula fieri possint; uera tamen miracula non nisi diuina uirtute ad sancti ratis testimonium per sanetos uiros fiunt, uel et nomine Christi per malos interdum ad fidei confirmationem.

QUAESTIO CLXXIX. De diuisione Vitae in activam ct contemptat

uam, in duos articulos divisa. iARTICULUS PRIM V S. V Trum uita conuenienter dinidatur per activam,&contemplativam.

Coclusio. Uita hominis,qua omne humanu diuiditur studiu,distinguitur in activam,&contemplativa. iR R. l I. Vtrum uita sui ficienter diuidatur peracti-iuam & contemplativam. Conclusio.Vita humana, quae in opere intellectus consummatur,in activam tantum, di contemplati quam diuiditur.

Que AESTIO CLXXX.

De Vita contemplativa in octo articulos divisa. ARTICULUS PRIMUS. Irum uita contemplativa nihil habeat in affectu. sed totum in intellectu. Conclusio. Quanquam essentialiter uita conte plativa in opere intellectus consistat: terminatur tamen ad appetitum, prout perfectissimam intellectus oper/tionem consequitur delectatio &amor. A R. II. Vtrum uirtutes morales pertineant ad ui tam contempIatiuam. Conclusio. Esientialiter quidem uirtutes morales non pertinent ad uitam contemplativam , quia finis contemplativae viis est consideratio ueritatis. DispOntiue aute uirtutes morales pertinent ad uitam con

423쪽

tem plativam. Impeditur enim actus cotemplationis,& per uehem etiam passionum,per quam abstrahitur intentio animae ab intelligibilibus ad sensibilia,&per tumultus exteriores: quae omnia reprimuntur per

uirtutes morales.

ART. III. Vtrum ad uitam contemplativa pertineat diuersi actus. Conclusio. Quamuis unico contemplationis actu, id est, ueritatis apprehensione uita contemplativa perficiatur: uariis tamen animi operibus ad eam homines ascendunt,ut auditione,lectione, oratione,meditatione,consideratione,cogitatione,&c. ART. IIII. Utrum uita contemplativa solum consistat in contemplatione Dei, an etiam in consideratione cuiuscunque ueritatis. . .

Conclusio. Primo & principaliter diuinae ueritatis contemplatio ad uitam spectat conte plativam: dispositiue uero,& quasi secundario uirtutes morales diuini effectus, uarij que actus animae. ΑRT. V. Vtrum uita contemplativa secundum statum huius uitae possit pertingere ad uisionem diuinae essenti q. Conclusio impossibile est aliquem per contemplationem in statu praesentis uiis simpliciter ad diuina uidendam essentiam pertingere, quanquam per accidens,ut Paulo cuipiam hoc diuinitus possibile sit . .

ART. VI. Utrum operatio contemplationis convenarer distinguatur per tres motus,circularem, rectum,&obliquum. Cocluso. Omnis persectae contemplationis ratio tribus animae motibus perficitur: Circulari,quo omnes animae operationes ad simplicem diuinae uerit iis contemplationem reducuntur: Recto, quo extorioribus sensibilibus de intelligibilia eleuatur: Ob-

424쪽

Sec. Sec. Quaest. clxxx. 39ue

liquo,quo illuminatioibus diuinis ratiocinado utit. ART. VII. Utrum cotemplatio delectatione habeat. Coclusio. Contemplatio ueritatis coperit homini secundum suam naturam . prout est animal rationale: ex quo contingit,quod omnes homines natura scire desiderant:&per consequens in cognitione ueritatis delectantur. Sed & alio modo contemplatio redditur

delectabilis, ex parte obiecti, in qua tu scilicet aliquis

rem amatam contemplatur. Quia ergo uita contemplativa praecipue consistit in contemplatione Dei,ad quam mouet charitas: inde est, quod in uita contemplati ua non solum est delectatio ratione ipsius contemplationis,sed etiam ratione ipsius diuini amoris. Et quantum ad utrunque eius delectatio omnem delectationem humanam excedit ART. VIII. Utrum uita contemplativae sit diuturna. Conclusio. Vita contemplativa non tantum secundu se diuturna est eo quoduersatur circa incorruptibilia & immobilia,& non habet cotrarietatem: Delectationi enim, quae est in considerando, nihil est cotrartum Sed quo ad nos etiam, tum qui competit nobis secundum actionem incorruptibilis partis animae,scilicet secundum intellectum : unde potest post hanc uitam durare: tum quia in operibus contemplativae corporaliter non laboramus. Vnde magis in huiusmodi operibus continue persistere possumus .

QVAESTIO C L XXXI.

De Vita activa, in quatuor articulos divisa. ARTICULUS PRIMUS.

Trum omnes actus uirtutum moralium pertineae ad uitam activam. Conclusio. In uirtutibus moralibus non principaliter quartitur coteplatio ueritatis , sed ordinatur ad

operan

425쪽

Operandum.Vnde manifestum est,quod uirtutes morales pertinent essentialiter ad uitam activam. ART. H.Vtrum prudentia pertineat ad uitam activa Conclusio. Cum per prudentia disponatur homo ad uirtutum moralium actus necessario pertinet ad uitam activam.Si autem sumatur communius,prout scilicet comprehendit qualemcunque humanam cci .gnitionem : sic prudentia , quantum ad aliquam sui partem pertinet ad uitam contemplativam. A RT. Hl.Vtrum docere sit actus uitae activae, n co-

templatiuae.

Conclusio.Quaevis doctrina ex parte audibilis termonis adactivam pertinet uitam,sicut & omnes exqteriores actiones:ex parte uero interioris conceptionis ad uitam contemplativam. . FART.Hu. Vtria uita activa maneat post hanc uita . . Conclusio. Post statum praesentis uitae, nulla erit activa uita ed omnes cessabunt exteriores actiones.

QVAESTIO CLXXXII.

De comparatione uita activa ad contemptat uam in quatuor articulos divisa.

ARTICULUS I.

VTrum uita activa sit potiorquam contemplatura. Conclusio. Quanquam secundum conditionem praesentis necelsitatis sit uita activa magis eligenda, potior tamen ea est simpliciter uita contemplativa. ART.I I. Utrum uita activa sit maioris meriti, quam

contemplativa.

Conclusio Uita conleplativa directe & immedia te pertinet ad dilectionem Dei.Vita aute activa directe : ordinatur ad dilectionem proximi. 't ideo ex suo genere contemplativa uita est maioris meriti . ouam activa. Potest tamen contingere, quod aliquisia in ope-

426쪽

in operibus uitae activae plus mereatur, quam alius in operibus uitae contemplativae puta, si propter abundantiam diuini amoris, ut eius uoluntas impleatur, propter ipsius gloriam interdum sustinet a dulcedine diuinae contemplationis ad tempus separari.

δε RT III V xum uit contemplativa impediatur per

uitam activam. Conclusio. Quanquam uita activa, quo ad exteriores a citiones, impedimento sit uitae contemplativae: i. ad illam tamen maxime confert, quo internorum af

AR. IIII. Utru uita acti ira sit prior si contemplativa. Conclusio. Secundum suam natura, uita cotempla est prior quam activa, inquantum prioribus & meliorib*insistit, Unde & aftiua uita mouet &dirigit. Sed quo ad nos, scilicet in uia generatio is, activa e prior qua conleplativa: quia disponit ad con templativam.

QVAESTIO CLXXXIII. Se Ospcidis ct uariys hominum statibus in generali,

in quatuor articulos diuisa . ARTIC UL U S I. Τrum status in sui ratione importet conditionem libertatis uel seruitutis.. Conclusio. Soluid uidetur ad statum hominis pertinere quod respicit obligationem personae hominis prout scilicet aliquis est sui iuris, uel aliunt. Et hoc noex aliqua causa leui, uel in utabili de facili, sed ex aliquo permanente,&hoc est quod pertinet ad ratione libertatis uel seruitutis. Vnde status pertinet proprie ad libertatem uel seruitutem, si uo in spiritualibus, siue in ciuilibus. ART. II. Utrum in Ecclesia debeat esse diuersitas ossi Morum Must/tuum

427쪽

Conclusio. Ad Ecclesiae Dei persectionem & decorem decuit, in ea diuersorum officiorum & statuum munera diuersis personis distributa inueniri pro necessitate multaru actionu,quae in illa necessaria sunt. ART. III.Vtrum officia distinguantur peractus Conclusio. Officiorum diuersitas secundum actionum diuersitatem uariantur. ART. IHI.Vtrum disserentia statuum attendatur secundum incipientes, proficientes,& persectos. Conclusio. Status spiritualis seruitutis uel libertatis distinguitur secundum incipientes, proficientes,& persectos.Inuenitur autem in rebus spiritualibus duplex seruitus & duplex libertas.Vna quide peccati altera uero iussitiae. Ac libertas quidem a peccato fit per charitatem. Et ideo eadem est diuisio charitatis, α statuum pertinentium ad spiritualeni libertatem.

AE si IO CLXXXIIII. De pertinentibus adflatum per fetitionis in tam

muvi, nocto articulos diuisa ARTICULUS I. V Trum persectio Christianae uitae attendatur specialiter secundum charitatem. Conclusio. Omnis Christianae uitae perfectio secundum charitate attededa est. Charitas.n. est quae uni e nos Deo,qui est ultimus finis humanae mentis. AR. II. Vtru aliquis in hac uita possit esse persectus. Conclusio. Persectio uitae Christianae in charitate consistit. Potest autem triplex perfectio considerari, Una quidem absoluta, prout scilicet Deus tantum diligitur,quantum diligibilis est. Et talis perfectio non est possibilis alicui creaturae, sed competit soli Deo. Alia autem est persectio, prou i scilicet affectus secundum totum suum posse semper actualiter tendit in

Deum:

428쪽

Deum:&ralis perfectio & no est possibilis in uia,sederit in patria. Tertia autem est perfectio, neque iecundu totalitate ex parte diligibilis, neq; ex parte diligetis,qua tu ad hoc φ semper actu ferat in Deu: sed qua tu ad hoc φ excludant ea q repugnat motui dileetionis in Deli. Et talis persectio potest i hac uita haberi, in qua tu ab affectu hois excludit ur no solu illud post charitati contrariu,sed etia omne illud p impedit, ne affectus mentis totaliter dirigatur ad Deum. AR. III. Vtruῖfectio cosistat in pceptis,an in cost ijs. Conclusio. Charitatis perfectio principaliter,& essentialiter,& per se cosistit in pceptis: secudario aut& instrum etaliter,& quasi dispositive inco siliis . Est enim quaeda perfectio charitatis pertines adcipsa specie charitatis, ut scilicet Deus super ola diligatur, &nihil cotra eu ametur. Est aut alia perfectio charitatis etia in hac uita, ad qua aliquis per aliquod spirituale

augmentu peruenit: ut puta cu homo etiam a rebus licitis abstinet ut liberius diuinis obsequiis uacet. AR. IIII. Vtrum quicunque perfectus sit in statu perfectionis. Conclusio Secundu interiore hominis dispositione accipitur coditio spiritualis status in homine per .coparatione ad iudiciu diuinu. Secundu aut ea quae exterius agiitur, accipitur spiritualis status i homine perco paratione ad Ecclesia.Sic ergo in statu perfectionis proprie dicitur aliquis esse, no ex hoc φ habet actum

dilectionis perfecte, sed ex hoc quod obligat se perpetuo cum aliqua solennitate ad ea quae sunt perfectionis . Contingit etiam quod aliqui se obligant qui non seruat,& aliqui implent ad quod se non obligauerui. Et ideo nihil prohibet aliquos esse perfectos, qui non

sunt in statu perfectionis: & aliquos esse in statu perfectionis, qui tamen non sunt persecti.

429쪽

o Sec. sec. Quaest. clxxx IIII

ART. V.Vtrum Religiosi & Praelati sint in statu perfectionis. Conclusio. Religiosi ac Praelati sunt in statu persectionis, non quasi seipsos prolitentes perfectos, sed Dad perfectionem tendere . Et martyrium quidem in actu perfectissimo charitatis consistit. Uervactus perfectionis non sufficit ad statum faciendum. A RT. VI. Utrum omnes Praelati Ecclesiastici sint in statu perfectionis. Conclusio. Non omnes Praelati, sed soli Episcopi in statu perfectionis sunt. Etenim plebant &archidiaconi magis habent quoddam officium ad persectionem pertines, quam quod obtineant persectionis statum. ART. VH. Vtrum status Religiosorum sit perfectior

quam status Praelatorum.

Conclusio. Potior & persectior est status perfectionis id Praelatis & Episcopis,quam in Religiosis. Nain genere perfectionis Episcopi se habent ut pe sectores, Religiosi autem ut persecti: quorum unum pertinet ad actionem, alterum autem ad passionem. RRT. VHI. Utrum Presbyteri, Curati.& Archidiaconi, sint maioris perfection i s, i uam Religiosi. Conclusio. Qua an quam Religiosorum status, qui totam uitam suam Deo consecrauerunt, secundum bonitatem excellentior sit quam ita tus Presbyteri, Curati,ac Archidiaconi secundum dissicultatem tamen exercendi ani marum curam , longe perfectior est statua Presbyteri, Curati, ac Archidiaconi.

a V A E S T io CLXXXV. De Pertinentibus adflatum Episcoporum,

in octo articulos diui . ARTICULUS. L. Vtrum liceat Episcopatum appetere.

430쪽

Conclufio. inianquam ut hominibus prodesse ua leamus, licet episcopatum appetere, ubi aliqua ad hoc necessitatis ratio adsit: talem tamen dignitatis celsitudinem & utilitatem desiderare, uitiolum & illicitum est. ART. H. Utrum liceat episcopatum iniunctum omnino recu sare. Conclusio. Quanquam episcopatum appetere, it laudabile censeatur rillicitum tamen est, ac charitati:&humilitati repugnans, iniunctum a superiore episcopatum reculare.

A RT. IlI. Utrum oporteat eum, qui ad episcopatum

assumitur,esse caeteris meliorem.

Conclusio. Qui quenquam ad episcopatum eligit, no simpliciter caeteris meliorem tenetur eligere, sed quem caeteris magis idoneum ad animarum regi me nouit:is uero qui eligitur,tat fuerit ut nihil in se animaduertat,quo pallorali officio indignus habeatur. ART.IIII. Vtrum Episcopus possit licite curam episcopalem deserre, ut ad religionem se transferat. Conclusio. Non licet Episcopo , ut ad religionem transeat, episcopatum dimittere: nisi ex rationabili causa, & summi Pontificis auctoritate. Poteit enim Episcopus, si impedimentu alienae salutis procura dae interueniat, ad religionem transire, & impedimento cessante potest iterato ad episcopatum assumi, uel iterato ad alium episcopatum promoueri. Si uero ali , quis propter culpam sit ab episcopatu depositus,& in monasterium detrusus ad poenitentiam peragedam, non potest iterato ad episcopatum reuocari. ART. V. Utrum liceat Episcopo propter aliquam Persequutionem corporalem deserere gregem libi commissum. Conclusio. Vbi adest necessitas consulendi a ni ma-- Cc rum

SEARCH

MENU NAVIGATION