D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

et a Par. Tert. Quaest. 1 III.

humanam naturam, uel per se separatim secundum esse, uel in quocunque intellectu diuino, uel humano habentem esse. Nam filius Dei incarnatus est communis omnium Saluator non communitate generis uel speciei, quae attribuitur naturae ab indiuiduis separatae, sed communitate causae, prout filius Dei incarnatus,est uniuersalis causa salutis humanae. ART. U. Vtrum filius Dei naturam humanam assumere debuerit in omnibus indiuiduis. Conclusio. Non fuit conueniens,quod humana natura in omnibus suis suppositis a Verbo as umeretur. Quia praeter alias rationes, etiam aequum fuit, quod si . ut unum suppositum diuinum est incarnatum : ita unam solam naturam humanam assumeret, ut ex utraque parte unitas inueniatur. ART. VI. Vtrum conueniens fuerit, quod filius Dei humanam naturam assumeret exstirpe Adae.

Conclusio. Poterat Deus hominem aliunde suscipere, non de genere istius Adae, qui suo peccato obligauit genus humanum:sed melius iudicauit de ipso, quod uictum fuerat, genere assumere homine Deus, per quem generis humani uinceret inimicum.

QVAESTIO V. De modo Vnionis ex parte partium humana N

turae,in quatuor articulos divisa. ARTICULUS i. VTrum Dei filius assumpserit uerum corpus. Conclusio'. Cum Christus fuerit uere homo pro

hominum salute mortuus, & a Deo a morte reuocatus: impossibile fuit, uerum non assumpsiste corpus. ART. II. Utrum Deifilius debuerit assumere corpus terrenum,scilicet carnem &sanguinem. Oclusio. oicut uel una corpus ciuilius assumpsiei ita,

452쪽

ita terrenum non celeste assumpsisse corpus, credendum est. Dicitur tamen Christus de coelo descendi Gla non quia ipsum: corpus Christi secundum sua substantiam de coelo descederit, ted quia uirtute coelesti id est, Spiritu sancto est eius corpus formatum. ART. III. Vtrum filius Dei assiimpserit animam. Conclusio. SicutChristus assumpsit ueram carnem& uerum hominem : anima quoque illu assumpsisse, credendum est.Caro enim &caeterae partes hominis per animam speciem sortiuntur. ΑR. IIII. Vt tum filius Dei assumpserit mentem humanam siue intellectum. Conclusio. Cum corpus proportionetur animae sicut materia propriae formae, non est uere caro humana, quae non est perfecta anima humana, crationali. Et ideo si Christus animam sine mente habuisset, nohabuisset uera carnem humana,sed bestiale:quia per sola mente anima nostra differt ab anima bestiali. Unde ad perficiendam mentem humanam necessarium

fuit,quod eam sibi uerbum Dei uniuerit.

QVAESTIO VI. De modo Assumptionis quantum ad ordinem in sex articulos diuisa . ARTICULUS PRIMUS.

Vtrum filius Dei assumpserit carne mediate anima. , Conclusio. Si attendamus gradum dignitatis,anima media inuenituranter Deum & carnem,& secundum hoc potest dici, quod filius Dei uniuit sibi camnem mediante anima Sed & secundum ordinem causalitatis ipsa anima est aliqualiter causa carnis uniendae filio Dei: non enim esset assumptibilis, nisi per ordinem quem habet ad animam rationalem, secundum quem habet quod sit caro h u mana.

453쪽

A R. II. Vtrum Dei filius assumpserit animam me di ante spiritu sine mente. Conclusio. Sicut filius Dei carne assumpsit anima mediante: ita animam assumpsisse medianis mente &intellectu,credendum est. Etsi autem intellesctust non sit aliud ab anima secundum essentiam . di stingui: tur tamen ab alijs partibus animae secundum ratio inem potentiae. Et secundum hoc competit tibi ratiomedi j.etiam anima inter quam & Dei uerbum poni- tur medium intellectus, non accipitur pro essentia animae,quae est omnibus potent ijs communis: sed pro potentijs inferioribus, quae sunt OI animae comuneS. ART. l . Vtrum anima a Dei filio prius fuerit assumpta quam caro. Conclusio. Que anquam Dei Filius anima prius naturae ordine assu in pserit, quam carnem : tempore ta- me no prius, anima fuit creata, nec assumpta, quami caro,quae est concepta in utero Uirginis. ARIIII. Utrum caro Christi fuerit prius a Uerbo assumpta,quam animae unita. Conclusio. Sicut anima non prius fuit a Verbo assumpta , quam caro; ita nec caro prius fuit assumpta, quam animae unita. Et licet ante aduen- tua1 animae,. caro non sit caro humana , sed dispo-stio ad carnem humanam : in conceptione tamen

Christi, Spiritu flanctus, qui est agens infinitae uirini tutis, simul & materiam disposuit, & ad perfectum

Perduxit.

AR. U. Utrum tota humana natura sit assumpta meiadiantibus partibus. J Coclusio. Sic uerbum Dei partes humanae naturae mediante toto aitumpsisse dicitur, quod quemadmondam' corpus assum sit, ut ad animam ordinatur: ita affumplisse animam & corpus dicatur,ut ordinantur

454쪽

Par rer t. Quaest. IIII.

ad totum, id est,aa naturam humanam. ARI. Vi. Utrum humana natui a sit assumpta mh-diante gratia. Conclusio. Gratia non potest intelligi ut medium in assum 'tione humanae naturae, siue loquamur de gratia i ionis siue de gratia habituali. Si' uero intelliga pur gratia, uoluntas Dei, aliquid gratis facies uel donans; sic unio facta est per gratiam , non sicut.per medium, sed sicut per causam efficientem.

mo in tredecim articulos diuisa. . ARTICVLVS I. VTrum in anima Christi sit aliqua gratia habitualis.. Conclusio . Necessarium fuit in Christo habituale gratiam fuisse, cum fuerit anima eius Uerbo unita, di per ipsum in alios gratia effluat. ART.l i. Utrum in Christo fuerint uirtutes. Conclusio. Cum gratia Christi fuerit persectissii ma,co 'sequens est,qubd ex ipsa processerint uirtutes; ad perficiendum singulas potentias animi,quantum, ad omnes animae actus. Et ita Christus habuit om-

nes uirtutes.

HRT. III. Utrum in Christo fuerit fides. Conclusio. Christus a primo instanti suae conceptionis plene uidit Deum per essentiam. Vnde in eo . fides esse non potuit..eART. IIII. Utrum in Christo suerit spes. Conclusio. Christus a principio suae conceptionisi plene habuit fruitionem diuinam , di ideo uirtutem. spei non habuit. Habuit tamen spem respeetii aliquoirum , quae nondum erat adeptus: licet non' habuerit . fidem respectu quorumcunque: quia licet lienec

455쪽

gnosceret omnia , per quod totaliter fides excludebatur ab eo: non tamen adhuc plene habebat omnia, quae ad eius perfectionem pertinebant, puta immortalitatem & gloriam corporis. quam poterat sperare. A R. U. Vt ruin in Christo fuerint dona. Conclusio. Cum Christus persectissime a Spiritu sancto mouetur, in ipso quoque excellentissime Spiritu stanti dona fuerunt. ART. VI. Utrum in Christo fuerit donum timoris. Conclusio. Quanqua in Christo nullus fuerit culpat, uel poenae timor: fuit tame in illo prae caeteris hominibus timor, quo diuina reuerebatur maiestatem. Huc enim affectu reuere tiar ad Deu , Christus secuduquod homo, prae caeteris habuit pleniorem. Et ideo ei attribuit Scriptura plenitudinem timoris Domini.

AR VII. Utrum in Cliristo fuer gratiae gratis datae.

Conclusio. In Claristo excellentissime fuerunt omnes gratiae gratis datae, sicut in primo & principali fidei Doctore. Sed in alijs Sanctis huiusmodi gratiae diuiduntur, non autem In Christo cui etiam competit habere gratiam secundum humanam naturam. R RT. VIII. Utrum in Christo fuerit prophetia. Conclusio. Christus antepasisionem nostrum statu attingebat: in quantum non solum erat comprehensori sed etiam uiator. Et ideo propheticum erat, quod ea,quae erant procul ab aliorum uiatorum notitia, cognoicebat de annuntiabat. Et hac ratione dicitur

in eo fuisse prophetia. ARI .l X. Vtrum in Christo fuerit plenitudo gratiae. Conclusio. Cum anima Christi a principio suae coceptionis fuerit diuinitati unita,&uniuersale principium fuerit omnium habentium gratiam: in ea fuisse

plenitudinem omnium gratiarum necessarium fuit:.uAza zamen capacitatem creaturae, cum & anima

Christi

456쪽

Par. Tert. Quaest. VII. 42

Christi si creatura: non autem per comparationem ad plenitudinem infinitam bonitatis diuinae. ΑR .X. Vtrum plenitudo gratiae sit propria Christo . Conclusio. Ex parte ipsius gratiae dicitur esse plenitudo, ex eo quod aliquis habet gratiam & in maxima excelletia, qua potest haberi, & in maxima exiesione ad omnes gratiae effectus.& talis gratiae plenitudo est,ppria Chi illo. Ex parte uero subiecti dicitur gratiae plenitudo , quando quis habet plene gratia secunduluam conditionem, siue secundu intesionem prout in eo est intcnsa gratia usq; ad terminu praefixu ei a Deo sue etia secudum uirtute, inquantu habet facultate gratiae ad omnia quae pertinent ad suum officiusiue statum. Et talis gratiae plenitudo non est propria Christo, sed communicatur alijs per Christum. Sicut beata Virgo dicta est plena gratia. Et similiter Stephanus dicitur plenus gratia. Harum tam e plenitudinum una est plenior altera, secundum quod aliquis est diuinitus praeordinatus ad altiorem,uel inferiorem statum. ART. XI. Vtrum Christi gratia sit infinita. Coclusio. Gratia unionis in Christo fuit infinita, secudu quod ipsa persona Verbi est infinitar gratia uerb habitualis, utens quoddam fuit in anima eius, finitum quid da fuit: quatenus anima Christi est creatura quaeda ha bens capacitate finitia. Sed tamen gratia

Christi potest dici ifinita,eoqubd no limitatur, quia scilicet habet quicquid potest ytinere ad ratione gratiae:& non datur ei secundu aliqua certast mesura id, quod ad rationem gratiae pertinet: eo quod secundu propositu Dei,cuius est grata mensurare, gratia confertur animae Christi sicut cuida uniuersali principio gratificationis in humana natura. Sicut dicam' luce solis esse infinitam: non quidem secundum suum esse, sed secundum rationem lucis quia habet quic-

457쪽

Par. Tert. Quaest. VI I.

quid ad rationem lucis pertinere potest . .: ART. XI Vmrin gratia Christi potuerit augeri. Conclusio. Finis gratiae est unio creaturae rationais lis ad Deu: non potest autem esse, nec intelligi maior unio crea curae rationalis ad Deum, quam quae est in

persona , & ideo gratia Christi pertingit ad summam

mensuram gratiae. Sic igitur gratia Christi non potest:. augeri ex parte ipsius gratiae . Sed nec etiam ex parte: subiecti: quia Christus, secundum quod homo, a prii mo instanti suae coceptionis fuit uerus& plenus coprehensor. Vnde in eo non potuit esse gratiae augmetum , sicut nec in alijs Beatis: quorum gratia augeri non potest,eo quod sunt in termino. Attamen secundum effectus gratiae, inquantum aliquis sapientiora& uiritiosiora opera facit: Christus proficiebat sapientia &gratia, ficut & aetate: ut se uerum hominem de- monstraret,& in his quae sunt ad Deum,& in his quet sunt ad homines.

ART. XIII. Utrum gratia Christi habitualis subse-

quatur unionem.

Conclusio. Unio humanae naturae ad diuinam personam quam diximus esse ipsam gratiam unionis praecedit gratiam habitualem in Christo: non ordine temporis ed naturae di intellectus , sicut quaedami proprietas naturalis.

AFSTIO VIII. De Gratia Christi, fecundum quod est caput

ι Ecclesiia, in octo articulas diuisa ARTICULUS I.

V Trum Christus sit caput EccIesiae. Conclusio. Sicut tota Ecclesia dicitur unum cor pus mysticu per similitudine ad naturale corpus ho, minis, quod siccudum diuersa mebra habet diuersos actus

458쪽

ctus: ita Christus dicitur caput Ecclesiae secundum similitudinem humani capitis. Et sicut cordi comparatur Spiritussanctus qui inuisibiliter: Ecclesiam uiuificat &unit: ita capiti comparatur ipse Christus secuntdum uisibilem naturam, secundum quam homo hominibus praefertur. ART. II. Utrum Christus si caput hominum, qua tum ad corpora, uel solum quantum ad animas.

Conclusio. Tota Christi humanitas secundum scilicet animam & corpus influit in homines, & quantum ad animam,& quantum ad corpus: sed principaliter quantum ad animam , secundario quantum ad Scorpus.

AR. III. Utrum Christus si caput omnium hominu . . . Conci asio. Generaliter secundum totum te pus nauudi, Christus est caput omnium hominum : sed secundum diuersos gradus. Primo enim & principaliter est caput eorum qui actu uniuntur sibi per gloriam. r.eorum,qui actu uniuntur sibi per charitatem: Deorum, qui actu uni utur sibi per fidem: η. eorum qui sibi uniutur solum in potentia nondu reducta adactum, quε tamen est ad actum reducenda secundum diuinam prς

destinationem: s. eorum qui in potentia sunt sibi uniti, qui nunquam reducetur ad actum : sicut homines in hoc in udo. uiuentes,qui non sunt praedestinati, qui tamen ex hoc seculo recedentes totaliter desinunt esse membra Christi: quia iam nec sunt impotentia, ut o Christo uniantur. ART IlII. Utrum Christus sit caput Angelorum. Conclusio. Corpus Ecclesiae mysticum, non solum consistit ex hominibus, sed etiam ex Anaelis. Totius autem huius multitudinis Christus est caput: &de

eius influentia non solum homines recipiunt , sed etiam Anseli.

459쪽

ART.V.Vtru gratia sit eadem, qua Christus est caput Ecclesiae,cum gratia singulari illius hominis. Conclusio. Eadem est secundum essentiam gratia personalis,qua anima Christi est iustificata,& gratia eius secundum quam est caput Ecclesiae , iustificans

alios: differt tamen sola ratIone. ΑR.VI. Vtruesse caput Ecclesii ae sit propriu Christo. Conclusio. Esse caput Ecclesiae sin interiore influxu,propriuest Christo,cuius humanitas ex hoc, i est diuinitati coluncta, habet uirtute iustificandi.Sed influxus in me bra Ecclesiae,quantu ad exteriore gubernatione potest aliis conuenire. Et sm hoc aliqui alij

possunt dici capita Ecclesiae: sim illud A mos 6 Obtimates capita populor v. Differenter tamen a Chi illo

primo quidem quantu ad hoc , Christus est caput

omniu eorum,qui ad Ecclesiam pertinent, sim omne locum &. tempus & statu: alii autem homines dicuntur capita, lecundum quaedam specialia loca, sicut Epitcopi suarum Ecclesiarum: uel etiam secundu deter

ni natum tempus,sicut Papa est caput totius Ecclesi scilicet tempore sui pontificatus: & secundum determinatum statum prout scilicet lunt in statu uiatoris. Deinde etiam quia Christus est caput Ecclesiae propria uirtute &auctoritate. Alii uero dicuntur capita inquantum uicem gerunt Christi: secundu illud ,1 .ad Corinth. a. Nam& ego quod donaui si quid donaui. propter uos in persona Christi ,& secundum illud se- cudete ad Corinth. s. Pro Christo legatione fungimur,

tanquam Deo exhortante per nos. AR. Uri. Utrum diabolus sit caput omnium malorii. Conclusio. Diabolus caput est omnium malorum, quantu ad sola exteriore gubernatione. Na ut dicitur.

Iob i .ipse est Rex super uniuersos filios superbiae. ART. VIII. Vtrum Antichristus possit etiam dici caput

460쪽

Par. Ter. Quaest. IX.

put omnium malorum. Conclusio. Antichristus omni u malorum hominu caput est. non Quidem secundum ordinem temporis,

nec uirtutem influendi: sed propter malitiae persectionem quia in ipso erit caput omni u malorum, scilicet diabolusino per unionem personalem, nec per intrinsecam inhabita tionem, sed per malitiae effectum.

V A E S T I O IXDe sicientia Christi in communi, in qua

tuor articu los diuisa ARTICULUS PRIMUS. Vtru Christus habuerit aliqua scietia priter drii in a.

Conclusio. Necessarium fuit, in Christo fuisse aliquam scientia creatam. Nihil enim naturalita Christo desuit:quia totam humanam naturam suscepit . Et ideo in sexta Synodo damnata est positio negantium in Christo esse duas sciantias, uel duas sapientias. ART. H. Utrum Christus habuerit scientiam , quam habent Beati uel comprehensores. Conclusio. Cum homines per Christi humanitate ad beatitudinis fine perducantur,oportuit beata cognitionem, quae in Dei uisione consistit, excellenti s si me homini Christo conuenire : quia semper causam oportet esse potiorem causato. ART. III. Utrum Christus habuerit scientiam indita seu infusam. Conclusio. Praeter diuinam & increatam sciet iam quae fuit in Christo, necessarium fuit esse scientiam in diram, seu infusam animae eius, qua omnia sibi nota fierent, ut su ni n propria natui a per species intelligibiles intellectui proportionatas. ARI .llII. Utrum Christus habuerit aliquam scientiam acquisitam. δ con

SEARCH

MENU NAVIGATION