D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

6 6 Si p. quaest. XXIX.

ART. VI. Vtrum oporteat materiam huius sacrarimenti esse consecratam per Episcopum.

Coclusio. Sacramenti efficacia primo est a Christo&ab ipso in alios descedit ordinate, scilicet in populum mediantibus ministris, qui sacramenta dispensant,&in ministros inferiores mediantibus superistibus, qui materiam sanctificant: &ideo in omnibus sacramentis, quae indigent materia sanctificata, prius sanctificatio materiae fit per Episcopum,& ususq adoque per sacerdotem: ut ostendatur sacerdotalis potestas ab Episcopali derivata. ART. VH. Vtrum hoc sacrametum habeat aliquam

formam.

Conclusio. Determinata est serina uerboru huius sacramenti, sicut & aliorum sacramentorum . Na i omnibus sacramentis nouae legis quae efficiunt quod figurant,oportet esse,& res,& uerba. ART. VIII. Utru forma huius sacramenti debeat p oferri perorationem indicatiuam, &no deprecati v i. . Conclusio. Forma uerborum huius sacramenti moratione deprecativa perficitur,no autem indicativa. a.quia suscipiens sacramentum hoc, est uiribus proprijs destitutus .unde indiget orationibus subleuarix.quia datur exeuntibus qui iam desiniit esse de forci Ecclesiae, &in solius Dei manu requiescunt, unde e

per orationem committuntur. 3.quia hoc sacramen.

tum non habet aliquem effectum qui semper ex or tione ministri consequatur, etiam omnibus quae sunt de essentia sacramenti rite peractis, & ideo in hoc sacramento non poteli esse forma indicatiui modi tacut in alijs sacramentis ART. IX. Vtrum praedicta oratio sit competens se

ma huius sacramenti. b

672쪽

Supp. Quaest. xxx. 6 I

sacramenta ea,qua Ecclesia utitur, scilicet: Per istam sanctam,&c.quia tangit & ipsum sacrametum,&operationem eius,&effectum.

V AESΤIO X xx. De effectu huius sacramenti, in tres articulos diuisa ARTICULUS I.

Vtrum extrema Vnctio ualeat ad remis sionem omnium peccatorum.

Cones usio. Extrema Unctio est quaedam spiritualis sanatio uel medicatior I ideo non datur contra defectus quibus spiritualis uita tollitur Milicet peccatum originale & mortale, sed contra defectus, quibus homo spiritualiter infirmatur . Sed quia gratia secum non compatitur peccatum: ideo ex consequenti tollit & alia peccata , dummodo non ponatur obex ex parte recipientis. Vnde principalis effectus huius sacramenti est remissio peccatorum , quo ad reliquias peccati,& ex consequenti etiam quo ad culpam, si ea

inueniat. AR. II. Utrii sanitas corporalis si effectus hui' sacri. Conclusio Sicut ablutio Baptismi habet effectum corporalis ablutionis, quia etiam corporalem mundationem habet: ita extrema Vnctio habet effectum corporalis medicationis, scilicet corporalem sanationem, quam tamen non facit ex proprietate naturali materiae,sed uirtute diuina,quae rationabiliter operatur: quia ratio operans nunquam inducit secundariueffectum, nisi. secundum quod expedit ad principale: ideo ex hoc sacramento non sequitur corpo alis sanatio semper, sed quando expedit ad spiritualem sana-.tionem,&tunc semper eam inducit, dummodo nost impedimentu ex parte recipientis. ART.III. Utrum hoc facxm imprimat characterem. os 4 Coa -

673쪽

ConcIusto. Nullum imprimit characterem hoc 'cramentum, cum illud sit solum in remedium,& non deputetur per ipsum homo ad aliquod sacrum agendum , uel suscipiendum.

-s Q V A E S T I O XXXI. . . De ministro huius sacramenti, in tres articulos diuisa. ARTICULUS I. Vtrum laicus possit hoc sacramentum conferre. Coclusio. Sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, & quidam recipientes tantum qui sunt laici, Et ideo nullius sacramenti dii pensatio laico ex officio competit: praeterquam baptismi in casu necessitatis, ex di uina dispensatione, ut nulli regenerationis spiritualis facultas desit. ART. ΙL Utrum diaconi possint hoc sacrm conferre.

1 Conclusio. Diaconus habet uim purgatiua tantu, don illuminatiuam . Vnde cum illuminatio fiat per gratiam nullum sacramentum, in quo gratia consertur, Diaconus potest dare ex officio. Et ideo nec hoc, cum in eo gratia coieratur. AR. III. Utrum solus Epus possi hoc sacr m coserre. t Conclusio. Cu hoc sacramentum cunctis exhibeatur: non modo per Episcopos, sed per simplices sacerdotes administrari potest. Nam illa sacramenta dispei sanda solis Episcopis reseruantur, qui suscipietem iaaliquo statu perfectionis super alios ponunt.

QVAESTIO XXXII. Quibus hoc sacramentorum conferri debet

Vtrum hoc sacramentum sanii conserii pp sit, ἐ

674쪽

-- Concluso. Hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio, quae per quendam corporalis curationis Amodum significatur.:&ideo illis quibus corporalis curatio non competit,scilicet fanis, no debet conferi. ART. II. Vtrum hoc sacramentum debeat dari in qua libet infirmitate. Conclusio. Hoc sacramentum est ultimum remedium, quod Ecclesia potest co serre immediate quasi disponens ad gloriam. Et ideo illis tantum infirmantibus debet exhiberi, qui sunt in statu exeuntium propter hoc,quod aegritudo nata est inducere mortem& de periculo timetur. ART. III. Vtrum hoc sacramentum dari debeat furiosis. Conclusio. Ad effectu huius sacramenti percipiendum plurimu ualeat deuotio suscipietis,& personale meritum coferentium,& generale totius Ecclesiae. Et ideo cari non debet furiosis & amentibus:'nisi haberent lucida interualla,quibus sacramentum recognoserent.

AR. IIII.Urum hoc sacra metum dari debeat pueris. Conclusio. Hoc sacramentum pueris conferri non debet quia exigit actualem deuotionem in suscipiente,sicut& Eucharistia. ART. V. Utrum in hoc sacramento totum corpus debeat inungi. Conclusio. Non totum corpus,sed ear duntaxat humani corporis partes inungi oleo huius sacrameti debet,in quibus est aliqua spiritualis infirmitatis radix . AR.VI Utrum conuenienter determinentur istae par

tes ungendae. . in

Conclusio. Quinque sensuum organica membra iri ungi praecipue debet in quibus omnis nostra cogni

tio ortum habet: α ubi est prima origo peccati,ibi de

675쪽

het unctio adhiberi in nonnullis autem propter appetiti uam & mortuam inunguntur renes ac pedes. AR. VII. Utru mutilati debeat inuti illis unctionib' Conclusio. Mutilati etiam inungi debent, quanto propinquius esse potest ad partes illas, in quibus unctio fieri d-buerat:ouia quamuis non habeant membra, habent tamen potentias animae quae illis membris debetur. altein in radice:& interius peccare possunt,quamuis non exterius.

I AESTIO XXXIII. . De iteratione huius sacramenti is : - duos articulos divisa. - ARTICUL U S PRIMVs.

tr am hoc sacramentum debeat iterari. . Conclusio. Nullum sacramentale,nec sacramentu,

quod habet effectum perpetuum , debet iterari, quia ostenderetur sacramentum non fuisse efficax ad facie dum illu effectum: & sic fieret iniuria illi sacramento. Sed quia sanitas corporis & mentis, quae sunt effectus huius sacramenti, possunt amitti postquam fuerint per sacramentum effecta: Ideo hoc sacramentum sine sui iniuria potest iterari. ART. II. Utrum in eadem infirmitate debeat iterari. Conclusio. Eadem infirmitate laborantibus, non secundum eundem,sed diuersum infirmitatis statum potest extrema Vnctio exhiberi. Nam hoc sacramentum non respicit tantum infirmitatem,sed infirmitatis statum:quia non debet dari nisi infirmis, qui secti dum humanam aestimationem uidentur morti appro pinquare.

QVAESTIO XXXIIII. De Sacramento Ordinis, quoad eius e sentiam , O

676쪽

Supp. Quaest. xxx IIII. 6 I

ARI ICULUS I.

V Trum ordo in Ecclesia esse debeat. Coclusio. Deus ut in suis operibus repsentaretur, non solum secundum quod in se est, sed etiam secundum quod in alijs in fiuit: hanc legem naturalem imposuit omnibus, ut ultima per media reduceretur de perficerentur,& media per prima: & ideo ut ista pulchritudo Ecclesiae non deesset, posuit ordinem in ea, ut quidam alijs sacramenta traderent,suo modo Deo in hoc assimilati, quasi Deo cooperantes, sicut & in corpore naturali quaedam membra alijs influunt. ART. II. Vtrum conuenienter ordo definiatur Conclusio. ordo signaculum quoddam Ecclesiae est,per quod spiritualis potestas traditur ordinato . ART. II. Utrum ordo sit sacramentum. Conclusio. Cum in susceptione ordinis quaedam conlecratio homini exhibeatur per uisibilia signa, constat Ordinem csse sacramentum. DART. IIII. Vtrum forma huius sacramenti conue

n renter exprimatur.

Conclusio. Conueniens forma huius sacrameli ea est,qua Ecclesia utitur. Nam hoc sacramentum principaliter consistit in potestate tradita. Potestas autem a potestate traducitur,sicut simile ex simili:& iterum a potestas per usum innotescit,quia potentiae notificantur per actus, & ideo informa ordinis exprimitur usus ordinis per actum qui imperatur, & exprimitur traductio potestatis per imperatiuunt modum. ART. V.Vtrum hoc sacramentum habeat materiam' Conclusio. Specialis eli materia huius sacramenti, scut &aliorum sacramentorum: scilicet potestas tradita Se derivata, Deo&abeo qui sacra metum dat,scu potestas imperfecta:a perfecta:& ideo efficacia huius sacramenti principaliter r*sidet penes eu

677쪽

6ue et Supp. Quaest. XXXV.

qui sacramentum dispellat: materia autem ut claues,

calix, &c. adhibetur magis ad determinadu potestatem , quam ad potestatem causandam: nam materia competit usui potestatis.

a V AESTIO XXXV. De effectu huius sacramenti in quin

que articulos divisa.

ARTICVLVSΙ. VTrum in sacramento Ordinis conferatur gratia gratum faciens. Conclusio. Dei perfecta sunt opera. Et ideo cuicun. que datur potetia aliqua diuinitus,dantur ea perquῆ exequutio illius potentiae potest congrue fieri, nisi, sit defectus ex parte materiae: sicut autem gratia gratum faciens est necessaria ad hoc quod homo digne sacramenta recipiat, ita etiam ad hoc quod homo di gne sacramenta dispenset: & ideo datur talis gratia irriaeramento Ordinis, per quod homo ordinatur

ad aliorum sacramentorum dii pentationem . AR. II. Utrum in sacramento Ordinis characterim primatur quantum ad omnes Ordines. a

Conclusio. Per quemlibet ordinem aliquis constituitur supra plebem in aliquo gradu potestatis ordinatae ad sacramentorum dispensationem. Unde cum lcharacter sit signum distinctiuum ab alijs , oportet iqirod in omnibus character imprimatur: cuius etias signu est ; quod perpetuo manet,& nunqua iteratur. IART. III. Utrum character ordinis praesupponat,

characterem baptismalem. . Ult. Conclusio. Characteroldinis characterem praesup lponit baptismi, qui ianua est omnium lacra meto ru,' ART. IHI. Utrum character ordinis praesupponata

678쪽

Conclusio. Quanquam maxime conueniens sit, ut qui ordinem suscipiunt, sint confirmati, hoc tamen in non est de necessitate. ART. V. Vtrum character unius Ordinis de necessitate praesupponat characterem alterius ordinis. Conchi sio. In primitiua Ecclesia, aliqui ordinabantur in presbyteros , qui prius inferiores Ordines non susceperant:& tamen poterant omnia quae in seriores Ordines possunt: quia inferior potestas comprehen ditur in supeliori uirtute: sed pollea per constitutio nem Ecclesiae determinatum est, quod ad maiores ordine e non ingerati, qui prius in minoribus officijs

senon humiliavit . . . bj

QVAESTIO XXXVI itios De qualitate suscipientium, in quinque

tiri articulos divisa. , ARTICULUS I. VTrum in suscipientibus ordinem requiratur boni

Conclusio. Cum in quolibet ordine aliquis constituatur dux alijs in rebus diuinis : quasi pr sumptu Osus mortaliter pecccat,qu i cu conscientia peccati mortalis ad Ordines accedit:& ideo sanctitas uitae requiritur ad ordinem de necessitate praecepti, sed non de necessitate sacramenti. Vnde si malus ordinatur,nihilominuς Ordinem habet, tamen cum peccato. AR. H. Vti u requiratur scietia totius sacrae scripturae. Conclusio. Ea tantum scire oportet ordinatos,quq ad ordinis suscepti executionem conducant: & non quod uniuersaliter in tota Scriptura sint in liructi. ART. HH. Utrum ex merito uitae aliquis gradus Ordinis consequatur.

Conclusio.In Christo, a quo descedit gratia in om-

679쪽

634 Supp. Quaest. XXXVI.

nes homines, oportet quod sit gratiae plenitudo. At in ministris Ecclesiae, quorum non est dare gratiam , sed gratiae sacramenta, non constituitur gradus Ordinis ex hoc quod habet gratiam,sed ex hoc quod participant aliquod gratiae sacramentum. ΑR. IIII. Utrii P moves indignos ad ordines, peccet. Conclusio. Infidelitatis reus est, qui alicui supra me suram eius diuina tradit: hoc autem facit, quicunq; indignos promouet,& ideo crime mortale committit, quasi summo Domino infidelis,& praecipue cum hoc in detrimentum Ecclesiae vergat, & honoris diuini, qui per bonos minittros promouetur. ART. V. V trum quis in peccato existens, possit sine peccato, ordine suscepto, uti. Conclusio. Mortaliter peccat,quicunque in peccato mortali existens sacros exequitur ordines nisi hoc ex necessitate faceret) Nam facit indigne, & quod iustum est iniuste exequitur,&cotra praeceptum legis: est enim de iure natu tali, ut homo sancta sancte pertractet,& contra hoc nullus potest dispensare.

QV A E S T I O XXXVIII. Da distinctione O rdinum, in quinque

articulos divisa. ARTICU LUS I. VTrum debeant plures Ordines distingui.

Conclusio. Non unum,sed plures oportuit in Ecclesia lacros Ordines esse. i. Propter Dei sapientiam C mendandam,quae in distinctione rerum ordinata maxime relucet, tam in naturalibus, quam in spiritualibus: r. ad subueniendum humanae infirmitati, quia per usum non poterant omnia , quae ad diuina mysteriae . pertinebant , expleri: 3. ut uia proficiendi homi

ibua amplior detur, dum plures in diuersis officiis

680쪽

distribuuntur, ut omnes sint Dei cooperatores, quo nihil est diuinius. HART. II. Utrum sint septem ordines. . .

Conclusio. Septe sunt Ordines, uidelicet sacerdotium,Diaconatus, Subdiaconatus, Acolytorum, Lectorum, Exorcistarum & Ostiariorum. Nam ordinis sacramentum ad sacra metum Eucharistiae ordinatur quod est sacramentum sacramentorum, ut Dionysius dicit. Sicut enim templum, & altare,& uasa,& uestes ita & ministeria quae ad Eucharistiam ordinantur co-secratione indigent:& haec consecratio est ordinis sacramentum, & ideo distrvito Ordinis est accipi eda secundum relationem ad Eucharistiam, quae septem

modis fit. .

ART. III. Utrum ordines debeant distingui per l,

Conclusio. Secundum se quilibet ordo est sacer,

cum sit sacramentum quoddam. Sed ratione materiae circa quam habet aliquem actum . ordo sacer dicitur qui habet aliquem actum circa rem aliquam consecratam,& sic sunt tres Ordines sacri, scilicet Sacerdos,&Diaconus,&Subdiaconus:&ideo eis cotinentia indicitur, ut mundi sint qui lancta tractant. AR. IIII. Utru actus Ordinu couenieter assignentur. Conclusio.Cum consecratio quae fit in Ordinis sacramento, ordinetur ad sacramentum Eucharistiae, ille est principalis actus uniuscuiusque ordinis,secundum quem magis proxime ordinatur ad Eucharistiae sacramentum, & secundum hoc etiam unus ordo est alio eminentior: sed quia ad Eucharistiae sacramentuquasi dignissimum multa ordinantur: ideo non est inconueniens,ut praeter principalem actu etiam murusos actus unus ordo habeat, ia tanto plures, quanto est eminent Ior.

SEARCH

MENU NAVIGATION