D. Thomae Aquinatis sacrae theologiae doctoris vere angelici Aureae conclusiones, ex vniuersa ipsius Summa desumptae; quibus ubique praefixae sunt quaestiones, suique item singulis articuli. Addita est in fine ratio ordinis ac methodi, quam auctor in

발행: 1572년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Pars I. Quaest. lxxxv I. 7s

Conclusio. Eandem rem unum altero melius intel e ligere contingit, non obiective qnidem , sed ex parte potentiae in tel li gentis, quae dispositionem animae &corporis sequitur . ART. VIlI. Utrum intellectus per prius intelligae indivisibile quam diuisibile. Conclusio. In diuisibile tam secundum continuitatem,quam secundum rationem est prius notu, quam opposita diuisio: sed indivisibile omnino actu & potentia, est posterius notum,quia opponitur rei corporali, cuius quidditatem primo&per se intellectus accipit.

Quid intellectus noster in rebus materialibus e gnosiat, in quatuor articulos diuisa . :ARTICVLVs PRIMUS.

Vtrum intellectus noster cognoscat singularia. Coclusio. Cum non contingat intelligere nisi s eundum abstractionem a materia:impossibile est, sin gulam ab intellectu apprehendi directe, sed tantum in directe secundum quandam reflexionem . . ART. II. Vtrum intellectus noster possit corn scere infinita . . Conclusio. Intellectus humanus non potest acta uel habitu intelligere infinitu, sed in potetia latum . ART. III. Vtrum intellectus fit cognoscitiuus co tingentium . Conclusio. Contingentia, ut contingentia sunt, a sensu directe,ab intellectu in directe cognoscuntur: ut uero cotingetia necessitatis di uniuersalitatis coditione induunt,directe ab intellectu apprehenduturis . ain ART. Ποῦ ma

92쪽

ART. IIII. Vtrum intellectus noster cognoscat

sutura.

Coclusio. Futura contingentia, ut sunt in seipsis, non nisi reflexe cognoscuntur ab intellectu , & a solo Deo directe propter aeternitatis eius intuitum: sed futura contingentia in causis necessarijs certa cognitio 'ecognosciuatur, in causis uero ut in pluribus causantibus, per coniecturam.

CAESTIO L XXX VII. Quomodo anima intellectiva seipsam , ct ea,qua sunt in ipsa , cognoscat , in quatuor

articulos divisa. ARTICVLVS I. VTrum anima intellectiva seipsam cognoscat per

suam essentiam.

, Coclusio. Intellectus noster cum sit pura potentia in genere intelligibilium: non potest seipsum per essentiam suam intelligere sed per actum suu ni,persuperiorum scilicet participationem. A R T. II. Utrum intellectus noster cognoscat haebitus animae per essentiam eorum. Conclusio. Cum habitus, non actus, sed medium inter potentiam & habitum sit: non per seipsum,sed per actum suum cognosci oportet. ART. III.Vtrum intellectus cognoscat propriuactu- Conclusio. Cu ipsum intelligere in actu sit propria intellectus operatio, primum , quod intelligitur ab intellectu ,est proprium obiectum, scilicet natura rei materialis, &secundario cognoscitur ipse actus quo cognoscitur obiectum: & per actum cognoscitur ipse intellectus,cuius perfectio est ipsum intelligere. ΑRT. IIII. Vtru intellectus intelligatiactu uolutatis.

93쪽

Conclusio. Actus uolutatis, cum si in ratione intelligibiliter necessariis cognoscitur ab intellectu.

Q V AE S T I O LXXXVIII. Quomodo anima humana cognoscat ea , qua rasesunt in tres articulos divisa. ARTICULUS I.

Trum anima humana secundum statum uitae praesentis, possit intelligere substantias immateriales per se ipsas. Cones usio. Anima humana secundum statum praesentis uitae, non potest intelligere substantias separatas per se ipsas, neq; per intellectum possibilem, neq;

per intellectum agentem . ART. II. Utrum intellectiis noster per cognitionem rerum materialium possit peruenire ad intelligendum lubstantias immateriales. Coclusio. Per rerum materialium notitiam non postimus ad perfectam cognitionem substantiarum separatarum peruenire, sed ad aliqualem possumus. A R T. Ill. Vtrum Deus sit primum quod a mente humana cognoscitur. Conclusio. c um Deus cognoscatur a uobis per creaturas, no est primum quod a nobis cognoscitur.

QV AESTIO LXXXIX, De Cognitione anima separata , in octo

artistitos diuis- ARTICULUS I. V Trum anima separata aliquid intelligere possit.

Concluso. Animae separatae a corpore conuenit iatelligere, licet non lecundum conuersionem ad phantasmate,sed per conuersonem ad superiora.

ART. II. Vtrum anima separata intelligat substantias separatas

94쪽

78 - Pars I. Quaest. lxxx Ix:

Conclusio.Αnima separata de aliis animabu s habet perfectam naturalem cognitionem , de angelis uero imperfectam & deficientem . ART. I I I. Vtrum anima separata omnia naturalia

cognoscat.

Conclusio. Anima separata de rebus naturalibus cognitionem habet, non certam & propriam , sed

communem &confusam.

ART. III. Utru anima separata cognoscat singularia. Conclusio. Anima separata cognoscit quaedam singularia sed non omnia praesentia, secun qum quod determinantur per species in fluxas, uel per praeuiam actionem,uel aliquam essectionem, uel naturalem habitudinem, uel diuinam ordinationem. A RT. V. Utrum habitus scientia: h ic acquisitae remaneat in anima separata. Conclusio. II abitus scientiae hic acquisitae remanet in anima separata secundum quod est in intellectu.ΑRT. VI. Utrum actus scientiae hic acquisitae maneat in anima separata.

Conclusio. Actus scientiae hic acquisitet manet in anima separata , sed non eodem modo. ΑRΤ. VIII. Utrum distantia localis impediat cognitionem animi separatae. Conclusio . Distantia localis nullo modo impedit

animae separatae cognitionem. ART. VIII. Utrum animae separatae cognoscant ea quae hic aguntur. Conclusio. Aiae mortuoru nesciunt natura r quae . hic aguntur,sed si sciunt, hoc ei, ex gratia collatu est.

i Q VAESTIO XC. De Prima hominis productione quantum ad animam,inquatuor articulos divisa.

95쪽

Vtrum anima sit facta uel sit de substantia Dei.

Cones usio. Cum anima humana sit in potentia intelligens,& a rebus scientiam accipiens, impossibile est este de substantia Dei. ARΤ.IL Vtru anima sit producta in eisse 2 creatione Conclusio. Cu anima rationalis sit forma subsilies cui proprie competit esse & fieri, csq; fieri n possit

ex materia praeiacen te, neque corporali, quia sic esIet naturae corporear,neque spirituali quia sic substantiae spirituales inuicem transmutarentur, necesse est dicere quod non fiat nisi per creationem . ART. IIIl Vtrum anima rationalis, sit producta a Deo immediate. Conclusio. Cum anima rationalis per nulla alicuius materiae transmutatione producatur, sed solum per creatione, a solo Deo immediate creari, necesse est. RRΤ.l III. Vtrum anima humana fuerit producta an

Coclusio. Cu anima humana sit proprius corporis actus & forma, necessarib simul cum corpore producta est.

QVAESTIO XCI. De productione corporis primi hominis,

i in quatuor articulos diuisit. ARTICVLVS PRIMUS. Vtrum corpus primi hominis sit de limo terrae. Coclusio. Cogruit homine in principio fm substatiam fieri de limo terrae, id est, terra aquae permixta. ART. II. Vtrum corpus humanum sit immediate a Deo productum. Coclusio. Cu in prima rerum formatione nullus praecesserit hc mole quo humanum immediate producerctur u

96쪽

go Pars 1. Quaest. Xco.

duceretur corpus,oportuit immediate a Deo produci,qui solus creare materiam potuit..ART. III. Utrum corpus hominis habuerit conuenietem dispositionem. Conclusio. Corpus humanum factum & formatu fuit a Deo tu optima dispositione, non simpliciter, Ied secundum quod congruit animae rationali & eius . operibus. ART. IIII. Utrum conuenienter corporis humani productio in Scriptura describatur. Conclusio. Quamuis omnia a Deo sint facta, decuit tamen, ut homine ad ipsius imaginem factum,&in illius faciem uitae spiraculum inspirasse,diuina trade

.retur scriptura.

UAESTIO XCII, i

De Productione mulieris,in qu atuor asericulos divisa. ARTICULUS PRIMUS.

Vtrum mulier debuerit produci in prima rerum productione. Conclusio.Cum oportuerit in prima reru formatione dari homini adiutorium ad opus generationis explendum debuit tunc mulier produci. ART. II. Utrum mulier debuerit fieri ex uiro. Conclusio. Decuit mulierem ex uiro formari in principio formationis rerum .aRT. III. Vtrum mulier debuerit formari decosta uiri. Conclusio. Conueniens, fuit ut mulier in prima mu di creatione ex costa uiri formaretur. ART. IIII.Vtrum mulier fuerit immediate sermata

a Deo. Conclusio. Solus Deus mulierem de costa uiri sormare potuit. A E-

97쪽

De me ,siue termino produmonis hominis in nouem articulos diuisa, ARTICVL VS PRIM V S. Vtru m imago Dei sit in homine.

Conclusio. Cum in homine non sit similitudo Dei secundum aequalitatem, dicitur potius ad imaginem Dei factus,quam imago Dei. lART. I I. Vtrum imago Dei inueniatur in irrationalibus creaturis.

Conclusio. Cu omnes intellectuales creaturae assimilentur Deo, ut intelligit & sapit, eae solae ad imaginem Dei esse dicuntur, non autem irrationales. ART. III. Utrum Angelus sit magis ad imaginem Dei,quam homo. Conclusio. Angeli intellectualis naturae persectius homine existentes, magis ad imaginem Dei sunt simpliciter,quam homo. ARΤ. IIII. Vtrum imago Dei inueniatur in quolibet homine. Coclusio. Imago creationis in omnibus inuenitur hominibus, sed recreationis in iustis tantum, similitudinis uero beatis communicatur: ART. U. Utrum in homine sit imago Dei quantum ad Τrinitatem personarum. Conclusio In Deo cum natura diuina in tribus existat personis, dicitur homo factus ad imaginem diuinaelnon tantum naturae, sed etiam diuinarum personarum.

ARΤ. VI. Vtrum imago Dei si in homine solum secundum mentem.

Conclusio. Communicatur homini Dei simitudo per modum imaginis secundum inentem: secundum F uero

98쪽

32 Pars I. Quaest. X ΙΙΙ.&Xc IIII. uero alias eiusmrte , per modum uestigii,sicut&cae

reris irrationalibus creaturis. ART. VII. Utrum imago Dei inueniatur in anima secundum actu S. Conclusio. Trinitatis imago attenditur primo in rationali creatura secundum actus uerbi & amoris, secundario autem,secundum potentias, & praecipue habitus.

ΑRT. VIII. Vtrum imago diuinae Trinitatis sit in anima solu per comparatione ad obiectu,quod est Deus. Conclusio. Est anima rationalis ad imagine Dei &diuinae Ttinitatis, cnndum quod apta nata est ferri in Deum notitia & amore. ART.lX. Vtrum similitudo ab imagine conuenienter distinguatur. . Conclusio. Non idem est,esse ad imaginem & similitudinem Dei, sed distincta sunt, ut sit ipsa similitu- . do & praecedens,&sequens imaginem .

QVAESTIO XCIIII, De statu 2 tanditione primi hominis quantum ad in

tellentum n quatuor articulos divisa. ARTICULUS I. Vtrum primus homo per essentiam Deum uiderit.

Conclusio. Primus homo cum peccauerit,non uidit Deum per essentiam lectandum communem statum illius uitae,sed ipsum cognoicens per intelligibiles effectus .altiori cognitione illum cognoscebat gnos cognoscamus , qui per sensibiles effectus illum

nouimus.

ART. II. Utrum Adam in statu innocentiae Angelos per essentiam uiderit.

Conclusio. Tametsi primus homo habebat de An gelis

99쪽

geIis & substantiis separatis certiorem cognitionis modum, quam nos habeamus, non potuit tamen illos per essentiam uidere, seu quid ditatiue intelligere in aliquo intelligibilitatis gradu.AR. III. Utru primus homo habuerit scientia olum. Conclusio. Sicut lio, quoad corporis bona sic perfectus a Deo institutus est ad opus generationis ex plendum,quod ei necessaria dedit, superflua dimisit: ita quo ad animam perfectus, & ad aliorum instruetiose factus fuit,ut ei naturaliter scibilia nota essent supernaturalia uero quantu fuerat opus. alia uero pter hic,parii aut nihil prorsus ei cognita remaneret. AR. IIII. Utru homo in primo statu decipi potuisset. Conclusio. Cum homo in primo statu sim intelle- et una sic a Deo farit institutus, si nullii malu in ip se inerat,& omnia inferiora superioribus subdebantur, nullo modo decipi potuit, nec quo ad ea quae sciuit, nec quo ad ea,quae nesciuit.

V AESTIO XCV, De his , quae attinent ad uoluntatem primi homini gratiascilicet O iuctitur, in tua-- tuor articulos divisa.

Vtrum primus homo fuerit creatus in gratia. Conclusio. Cum primus homo sic factus fuerit,ut ratio Deo subderetur, rationi uero inferiores uires, animae uero corpus, conueniens est, illum in gratia fuisse creatum. AR. I I.Utru in primo hole fuerint an in ae possiones. Conclusio. Passiones quae malum respiciunt, ut timor, ει dolor, nullo modo erant in statu innocentiae , nec passiones circa bonum non habitum, ut nunc tamen habendum , ut cupiditas aestuans: sed

100쪽

passiones circa bonum habitum , uel tepore suo habendum, ut amor,gaudium, desiderium,& lpes in illo fuerUnt. ART. LII. Utrum Adam habuerit omnes uirtutes. Conclusio. Cum in statu innocentiae ratio Deo, rationi interiores uires subditae fuerint necelle fuit, in ipso esse omnes uirtutes , & quo ad aetum & habita ut illat, quae nullam imperfectionem includunt, ut fides, spes, charitas,&c. quo ad habitum uero tantum, ut illae, quae aliquam imperfectionem claudunt, ut pe nitentia & misericordia. A R T. IIII. Utrum opera primi hominis fuerint minus efficacia ad merendum, quam opera nostra. Conclusio. Opeia primi hominis efficaciora erant ex parte gratiae,&operis quantitate absoluta, minus uero efficacia,ex proportionali operum quantitate.

QI AESTIO XCVI. De Dominio, quod homini inflatu innocentia compe

tebat, in quatuor articulos diuisia . ARTICVLVS P R I M V S . Vtrum Adam in statu innocentiae animalibus do

minaretur.

Conclusio. Adam in statu innocentiae cunctis dominabatur animalibus,quia ei omnia animalia subiecta naturaliter erant. ART. II. Utrum homo habuisset dominium super omnes alias craturas.

Conclusio. Homo non dominabatur Angelis, sed animalibus quidem, imi perando: plantis uero,& in animatis, utendo absque ullo impedimento. A R T. III. Utrum homines in statu innocentiae suis- Colcsent ae quales.

SEARCH

MENU NAVIGATION