Disputatio de statu vitae deligendo et religionis ingressu, quaestionibus 12. comprehensa auctore Leonardo Lessio soc. Iesu theologo & S. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

fidat se posse praestare, amplectatur. Potes

enim capere, qui assumpto animo Deo confidit,naturae appetitus frangere paratus. Non potes capere mollitie quadam animi de sperat, vel refugit tamquam nimis arduum S: molestum. Eamdem magnifice comis mendat Apostolus I. Corinth. 7. idquop tissimum ob haec duo: nimirum quia liberat nos multiplici sollicitudine huius saeculi,5 praebet facultatem seruiendi Deo. 1 Quartum impedimentum erat cupiditas civ ARTVM honoris,laudis, vana gloria, dcc. Haec similia MPeD ' ter duo generatim mala in genere humano MLNV Primo, mentes hominum salut iki, cogitationibus Orbat,& inutilibus per niciossisque replet. Ambitiosi enim noctes& dies circa ea quae ad suum honorem Acoi mationem,ad statu m conseruandum vel ' augendum , ad iniurias vindicandas & dea m decus depellendum pertinent, Occupantur. Secundo, impellit eas ad Omne genus vitiorum 6c scelerum. lainc odia 5c inimicitiae, si vel in puncto laesus videatur honor, hinc imuidia alienae prosperitatis, hinc tot bella M' caedes, tot Prouinciarum Vastationes, expialationes , oppressiones, & alia Omnia mala, quae bellum secum trahit, hinc duella Moccultae in mortem aliorum machinationes : denique hinc luereses, blasphemiae, in-

182쪽

DE STATU VITAE DELIGENDO. Ic3 cantationes, & omne spiritualium peccatorum genus. Horum omnium fons est honoris inordinatus amota qui ita mentes hominum excaecat, Sc in malum incendit, ut neque opes,neque huius Vitae commoda, neq. voluptates carnis,neque vitam ipsam,neque

aeternam salutem aestiment aut curent, modo honorem, quem sibi imaginantur, tueri possint &illaesum praestare: sic omnia praevana honoris imagine nihili ducunt. Haec radix adeo perniciosa, cum suis fru- I4oticibus omnique germine, succiditur honorum contemptu , S humili subiectione sub imperium Praelati; quorum Vtrumque per obedientiae professionem agitur. Professo PROFEs- enim obedientia ista duo includit, sicut professio paupertatis contemptum diuitiarum Duo iN- ω amorem paupertatis: professio castitatis CLI PII contemptum seu horrorem voluptatis carnis,& amorem puritatis. Qui honores, dignitates,magistratus non appetit, qui vanas hominum laudes non curat, liberatur infi- nitis curis S cogitationibus, quibus mentes ambitiosorum detinentur: ac proinde habet mentem suam ad omnia caelestia ac salutaria expeditam & probe comparatam.

Deinde redditur immunis ab omnibus illis prauis affectibus M peccatis innumeris, in

quae ambitio solet impellere , ab odio M

183쪽

inuidiaba contentionibus Jc rixis, a duellis &homicidiis,&ab omni acerbit te & amaritudine, qua corda am tio sorum tamquam felle replentur & contabescunt.1 1 Quintum impedimentum erat amor pro- iudicij. Sextum amor fui arbitrij. Vtrum q. modo quodam ad cupiditatem honoris, seu vitae superbiam pertinet: quia plerumque ex vana gloria vel nimia sui qstimatione procedit. Verum distinctionis & por- spicuitatis causa seorsim eXpendemus.

propri= iudici, , plurimorum malorum est

causa. hinc enim omnes haereses errores qui Ecclesiam turbant, dc tot animas orco

demittunt. Cum enim iudicium proprium ' 'nimis amatur &aestimatur, Ecclesiae iudicio anteponitur,& haeresis nascitui. Honor quiadem vel voluptas, vel opes ad haeresim alli ciunt ; non tamen homines tam facile sequerentur, nec in illud barathrum ita se datarent praecipites, nisi sui iudici, nimia ςstimatione teneretur. Hinc innumeri quoque errores non soli1 m in vita spirituali, sed etiam

in iaculari. Quotusquisque enim est,qui iudicij sui prς fidentia non si pe erret,& in gra

uia incommoda incidat pNon pauciorum malorum causa est amora di ii, suo arbitrio degendae. Hinc omota illa peccata, quae iuuentus maiorum

184쪽

DE STATU VITAE DELIGENDO.

soluta imperio committit. hinc comessationes ebrietates, rixae & Contentiones, pugnae N caedes, inimicitiae & simultates, fornicationes,immunditia,irnpudicitia, ceteraque carnis opera, quae Apostolus com- H GH. s.

memorat i qtiae qui committit, regnum Dei non possiidebit. Denique maxima pars peccatorum, quae per Orbem fiunt ex hac soluta libertate. & defectu probi rectoris com - . mittutur. Sicut enim equus indomitus sublato fraeno huc illuc facile impellitur,donec in aliquod praecipitium, vel coecam foueam cadens se perdat de sessoremnia sublata directione bovi moderatoris , plerique m OIta dium per omne genus vitiorum Volutantur, donec in barathri praecipitium ruentes, ani- . mam pariter & corpuS amittantc. Vtrumque hoc impedimessium ,&tan- I 3torum origo malorum tollitur professione. obedientiae. Haec enim quatenus iudicium proprium submittit non solum iudicio Ec- clesiae, sed etiam sin rebus praesertim agen- ' idis) iudicio Praelati; excludit non tantum omnes haereses, sed etiam omnia illa peccata,omnesque errores & illutiones,quq eX tui . - . iudici, nimia aestimatione solent obuenire. Neque sbium excludit errores, sed etiam b. adducit Veram prudentiam, quς postulat ut in rebus ac negotus propius nostro iudicio

185쪽

non fidamus, ne philautia nos decipiat, aut alia passio transuersos agat,sed alieno potius consilio, ab omni affectu alieno, acquiescamus. Incredibile dictu, quanti in omnibus negotiis fit momenti s& maxime in vita spi- ritali ) habere sapientem moderatorem a quo dirigaris. Rursus eadem professio obedientiae,quatenus submittit voluntatem subditi voluntati Superioris,adimit ei libertatem vivendissio arbitrio ι α consequenter resecat omnia . . illa peccata, quae ex hac libertate sequi solent, & tamquam fraeno intra limites rati nis &septa virtutis coercet. Corrigit itaque obedientia intellectum & voluntatem, Mutramque facultatem dirigit. Intellectum quidem, subiiciendo illum in negotiis occurrentibus,totiusque vitae moderatione iudicio Superioris: voluntatem vero, adimen- 'do illi noxiam libertatem, & ad Superioris, arbitrium flectendo. r 44 His adde impedimentum septimum

tertio contineaturin quod cr MytietvM: puta 5 Ventris ingluvie , nimiaque cibi ac Ψκi,Liei potus ingetuone cotinetur. hoc triplici in xxx A sά-do hominem impedit a salute. Primo,oG- , di ' scando mentem 5 ad omne bonum red- dendo ineptam, adeo ut neque studiis, neooIMioni, nequo rerum . salutarium meditationi.

186쪽

DE STATU VITAE DELIGENDO. Is

itioni, neque ulli praeclarae rei vacare possit, sed tantum ad otium & somnum, lusum iocum sit idonea. Secundo,quia non solum ad omnia bona animum reddit ineptum, sed etiam ad innumera mala Otiosiam im pellit. hinc enim omnes libidines & turpitudines, quibus maxima pars mundi in extatium ruit. hinc omnia s)eleriam genera, quae libidinis causa committuntur. Saturitas enim excitat libidines: libido vero exquirit omnes rationes per fas dc nefas,ut Voti compos fiat:quia mouet in modum finis. Tertio, quia ipsa quoque voluptas gulq,per modum finis mouet. infinita enim peccata committuntur ad gulae voluptates obtinendas. Ex quibus patet quantorum malorum hoc imia pedimentum sit causa, dc quam saluti periticiosum.

Tollitur vero magna ex parte ista malo rum radix religionis ibbrietate. Haec enim rescindit intempestiua symposia, de longa

conuiuia,S concertationes potandi ciborum affluentiam, omnem aliam redundantiam corpori spiritui noxiam reamque diaetam praescribit, qua Vitia carnis comprimantur,& mens in suis functionibus non impediatur. Verum sicut hoc impedime - tum magna ex parte Contia crur sub concupiscentia ramis, quae ad omnes gulae S ta- . ia L 4 cius

187쪽

ctus voluptates pertinet: ita eius remedium . continetur s ub castitate, quae concupisce tiam carnis profligat. Tanta enim est connexio & dependentia castitatis a sobrietate, vi si se hac illa lubsistere nequeat. Ex quibus perspicuu in cit, quantum sit re - .ligionis bonum: ut quae omnia salutis iiDpedimenta , SI Omnes peccatorum radices quantum fas est in hac vita mortali in resecetas subnioueat. Quod enim omnes malo-u rum origines septem illis commemoratis coN contineantur, sic ostendi potes . Quidquid. voluntatem movet ad malum aut impedit a bono,id vel mouet in modum finis,vel in modum caui efficienxis ac incitantis. Si per modum finis, erit. vel pecunia seu diuitiae, vel voluptas carnis , vel honor: horum enim causa omnia peccata committuntur. Si permodu m causae essicientis , vel incitabit ut causa morail S, sicut prauorum consbitium, qui conmio, exemplo, metu, iussu, probris ad malum impellant: vel ut causa physica,

sicut gula quae libidini semina subministrat:

Vex Vt causa Gmouens aut prohibens, Ut ea

dem gula, quatenus metem ossuscat;& propria iudici) M arbitria amor,qui rςctum Con illium &alienam directionem excludit. aEx quibus patet , p dictiβ semeim capiti. bus omnia salutis . obstacqla, Omnes peccat

188쪽

DE STATU VITAE DELIGENDO. Isstorum fontes contineri, iisque exclusis omnia excludi. Vnde cum religio Omnia illa quantum huic mortalitati concellum) excludat , manifestum est, eam praeitanti illimum bonum , quod in hac vita Obtineri queat, merito ccniendam. i Diximus quo modo omnia salutis impedimeta submoueat: nunc demonstrandum, qua ratione Omnia salutis adminicula repraetentet. Ea omnia ad haec duodecim reuocari possunt; nempe ad Sacramentorum usum, oratiom equentem , meditationem rerum Quinarum, exemis virtutum, monitiones sapientum,correstionem erratorum,dia rectionemSuperiorum sectione acram ,mor tificationem affectuum,exercitium virtutum,

crebra ui discussionem sobriam diatam.

.: At haec Omnia maximC vigent in religione. Nusquam enim crebrior Sacramentorum Uus : nusquain expiatio peccato

rum, S perceptio Euchartitiae frequentior: nusquam praeparatio ad ista digne praestan.

da accuratior. Quanta Vero hinc Loc anno

rum decursu gratiae copia; quantum praui- dij ad perseuerandum,' quantum caelestis

coronae augmentum,quiuiSiacile per se aeq

stimare potest, qu i 'bia istorum Sacramen

torum intelligit. - . - . , . . . . 4.

Oni ita crebra , c usitata in religione.

189쪽

vi iuxta monitum Domini dici possit, ibi

semper orari. Quantum autem hoc momenti habeat ad salutem, ipse Dominus declarat,cu m promittit omnia quς ad salutem

pertinent, nos per orationem obtenturos.

Petite, inquit, o dabitur vobis; quaerite, o inuenietis; pulsate, se aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit, qui quaerit, inuenit, pulsanti aperietur. oratio est clauis thesaurorum Dei,ut pulchre ait Chrysbst. Ho-

mil. I. de oratione. Sicut is,cui concessa clauis thesaurorum Regis,potest aperire arcas,& inde aurum, gemmas, Vniones, & alia pretiosa cimelia auferre quibus ditescat i ita oratione veluti claue aperire possumus caelestium thesaurorum arcas, Imultas inde spiritales opes reportare. Quod maxime Io- cum habet,si oratio sit assidua sicut in religione) nec quidquam, nisi ad salutem aetemnam pertinens, impetrare contendat. Hac ratione non solum contra quotidianas tentationes, & hostis tartarei insidias opportunum consequemur auxilium, sed etiam donum perseuerantiae infallibiliter obtinebitamus : quia promissio Domini nihil excipit. Vnde qui orationi iuxta Domini monitum deditus est, perire non potest. RerAns diuinarum meditatio squae interna quaedam oratio est nusquam fere viget niti

190쪽

in religione. Magnam enim requirit animi quietem, & a curis faecularibus vacuitatem; qualis raro in mediis mundi turbis obtin tur. Huius quanti sint fructus, quanta merita,quanta sblatia, longum esset persequi.Per hanc conuersatio nostra in caelis est, dc An gelis assimiles ac soch reddimur. Sicut enim per sensus corporis versamur in hoc mundo visibili,& super rerum visibilium formas e terius effundimur : ita per meditationem ascendimus in caelum ,&4nuiti bilia quae illic sunt,oculis metis lustramus. Per hanc mens illuminatur, ut mundi vanitatem & pericula clare videat : ut perspiciat quantum bonum si1t renutiatio siculi, paupertatis amor, castitatis decus,obedientiae submissio, abducatio suae libertatis, segregaris a taculari uincontubernio, mensa sobria, humilitatis mansuetudinis Christi imitatio. Haec omnia clare ostendit meditatio: Sc efficit ut ea sicut par est, stimemus,& amemus,&cominplectamur. Denique haec Omnes Virtutes e

citat , S ad copiosos fructus fecundat, haec

omne moerorem abstergit, animos multa pace dc consolatione perfundit, haec om- .nes defectus dc errores corrigit, denique ex hominibus angelos quosda terrestres effigit. Exempla virtutum nusquam maiora aut Iso

crebriora quam in religione. Alius enim dat

SEARCH

MENU NAVIGATION