Disputatio de statu vitae deligendo et religionis ingressu, quaestionibus 12. comprehensa auctore Leonardo Lessio soc. Iesu theologo & S. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

& eruditum adolescentem. Galteriam ad deserendum saeculum, tandem agit de assiactu materno quo ille deuinctus tenebatur,& ostendit hunc necessario esse vincedum MLinovit, ad hoc respondebo tiM; τι- irem deseras ' sed inhumanum videtur..i

cum ipsa maneas'sed neque ipse expedit ut . liosit cavsponditionis. Foro xter mundosia Imilites se Christo'sed nemo potes duribus dominisseruire. Mater tua Vult innira

ria uae, ac per Mesuae ipsiussaluti, Elige erratu ex duobus quod tuta, aut v μ videberi satisfacere voluntari,aut viri s s ti. rums multum: eam ditius, desere solius ψ- sam, nes Christum deseras ut cum ipsa ma. neas,propter te pereat ori a. aliρquin Mais de te meruit, quae tepeperit, propter teperit. An non propter te perit, quaeips 3m quem με perit,perimit. Ceterum elis fremo oomita acceptione dignus, ut es impium est con remanere mρtr , cotemnere tamen fropter Chri M tib i s smno imum est.Nam qui dicit Honora pa Matth. io. tremo matrem ipse etiam dixit e amas patrem aut matrem plus quam , non est me

Idem vir sanistus epist. II i. quam nomine Eliae Nouith sui ad eius parentes scripsit, ita loquitur: Sola causa qua non liceat obedireparentibus, Dein est. Ipse enim dicit:

52쪽

DE STATU VITAE DELIGENDO. 33m Sm amat patrem aut matrem pluπ quam me, Matth. Io.

eas est me dignus. Si me ver e ut boni orpj,ὸdit, parentes diligitis: si veram, si fidelem erga f-dua lium pietatem habetis, quid me, patri omnium Deoplacere satagentem, inquietatis ab eiusseruitio cui sieruire,regnare est retrahere at P ientatis' Vere nunc cognosco quia inimici ho--γώ I. - minis domeficietin. In hoc vobis obedire non Matth. ro. dari debeor in hoc vos non agnoseo parentes sed ho- , fles. Si diligeretis me, gauderetis utique,quia ' vado ad meum atque vestrum, μὴ uniuers icti rum Patrem. Deinde ut ostendat nihil in n. hoc negotio parentibus deberi, ita pergit:

a mobis habeo nist peccatum se miseis riam' Loc solum quod geno corruptibile cora li pin, de vestro me habere fateor or agnoseo. i. Non sufficit vobis, quod me in hanc saeculi mi-

- seriMi miseri miserum induxistis ' quod in

i peccato vestro se peccatores peccatorem genui- . sis: quod in peccato natu de peccato nutristis: , nisi etia inuidendo mihi misericordiam, quam consecutus sum ab eo quino vult mortempα- catoris, filium insuper gehennae faciatis' O δε--irum patremfδ saeuam matremfδ parentes crudeles er impiosi imὸ non parentes, peremptores: quorum dolor salm pignoris ; quorum i 'consolatio mors fili, est: qui me malunt perire cum eis, quam regnare sine eis. qui me rursum ad naufragium,unde tandem nudus euasire

53쪽

Ius ad ignem, unde vix siemiustas exivi ruri ae ad latrones, a quibus semiuiuus relictus sum, sed miserante Samaritano iam conualescerr ωι,reuocare conantur Vide sequentia: lubi ostendit quanta sit illa & quam detestanda dementia. Acriora quidem ista videri possent,nisi a tanta sapientia & sanctitate essent profecta. quis enim elech a illud Spiritus sancti organum audeat reprehendere nouerat ille quanti haec res sit momenti. ne- lque tamen mens ipsius est ut passim tam lacriter illis scribatur, nisi quis videat se in lgrauia salutis pericula illorum importunitate conijciendum, aut illi finem sollicitandi

non faciant.

Alia plurima adferri possent: sed ex his

abunde perspicitur, quis sanctorum Patrum . semper fuerit sensus:nimirum nulla ratione hac in re hominum saecularium etiamsi parentes sint carnis nostrae) consilia exquirenda aut sequenda, neque eorum querimoniis aut blanditiis cedendum:idque ob duas

hψ,ikά Primo, quia homineS saeculo dediti, ne e Vs, gotium spiritale perfectionis non intelligui,

CVR rNE- neque bona inuisibilia animorum aestimare .u norunt,splendore fucato rerum saecularium corus i- praestincti. Paupertas voluntaria illis videtur ιν - miseriai castitas, melancholiat obedientia,

54쪽

seruitus, sobrietas, afflictioi habitus vilis aut

simplicior, dedecus: monasteriti, carcer;demnique omnia religionis exercitia conremptibilia, & hominibus generosis parum digna. Contra Anaximi aestim aut diuitias, lio, nores, opulenta matrimonia, pulchram si bolem,vestium splendorem, lauta & magnifica conuiuia, amplum famulatum, vivere. suo arbitrio. Fieri non potest, ut ex huiu

modi corde sana consilia in hac deliberatione procedant. Quisque iudicat & alteri. consulit, prout ipse eit affectus. Nemo alteri statum perfellionis ex animo suadere potest, nisi qui animo sic est comparatus, Vc . ipsemet eumdem statum vellet capessere, si id ei integrum foret, & quae in altero circustantiae e dem in ipso concurrerent. Idem cernitur in omnibus alliis negotiis, in quibus coiilium exquiritur.Nemo enim alteri consilium serio dare potest, nisi quod ipse iudicat sibi amplectendum, si eodem res ipsius . loco essent. Itaque cum saeculares ita sint aD secti, ut ipsi nullo modo religionem, in illo iuuentutis flore & rerum saeculortu in copia, Vellent arnplecti, fieri non potest ut aliis hac , de re sanum consilium impertiant. Secundo, quia consilia eoru in fero sem- 3 spei procedunt ex philautia seu amore pro- AMOR prio. Etsi enim videantur quaerere bonum

55쪽

prium 1 vet sancti Patres, Hioronymus, Be nardus ,& alij notarunt: nimirum ut solatium a suis prolibus oc oblectationem accipiant , ut ipsorum aspectu & colloquio recreentur ι ut ipsi curam rei familiaris agantioc negotia conficiant,ut lites & iura debitorum prosequatur;Vt liberos procreent, quorum praesentia & suauitate senilis aetas delectetur; ut eorum causa apud suos ciues sine in honore,denique ut in illis,eorumque opibus & honoribus ipsi vivere, opibus & honoribus circumfluere videantur. Ita enim natura comparatum est, Vt parentes videantur manere superstites, S quodammodo immortales in posteris. Hae sunt saecularium imaginationes , haec eorum vota & curae, haec praecipua bona, quibus eorum affectus detinentur. In quibus perspicuum est non veram in liberos pietatem, non sinceram amicitiam, squae non suum sed amici b num quaerit) sed amorem proprium, dominari : qui bonus consultor esse non potest, quia non alteri sed sibi consulit. Et quamuis alteri in speciem videatur bene velle, tamen id totum in suum commodum refert.Simili modo etiam mancipia amantur. Itasue ignorantia rerum spiritualium, seu iniqua rerum aestimatio, & amor proprius, faciunt

56쪽

DE sTATU VITAE DELIGENDO. 137 ut tales in hac causa non sint idonei con- .sultores.

Habemus sensum sanctorum Patrum: Aohabemus manifestam rationem, & iudici, naturalis sententiam. Probemus idipsiana L. νllosa nunc ex diuinis Scripturis . Luc. I . Si quis venit ad me non odit patrem suum, se ma- trem,ct uxorem, Iios statres, o sorores,adhuc autem se animam suam, non potes meus esse discipulus Et qui non baiulat crucem

suam o venit post me, non potest meus esse

discipulus. Venire ad Chriuum, est credere in Christum , eiusque fidem amplecti: ut Constat ex cap. 6. Ioan.& docet in illum lo- . Cum S. Augustinus. Odisse patrem se matrem,&c. est odisse carnales dc humanos affectus & conatus eorum quibus nos a via salutis & perfectionis auocant; illis non cedere,non sinere se ab illis vioci, sed eos in se dein illis extinguere. Odisse animam suam, est affectus animae propriae erga sila commoda, erga voluptates, diuitias, honores ; erga Via clam propriam,quatenus ista saluti vel persectioni Christian sust impedimento,odisse, ' detestari,S conari in se perimere,tamquam

venena mortifera.

Discipulin Christi duplici modo quis vo- rcari potest: generali, & speciali. Generali, omnes Christiani vocari possunt discipuli:ve 'C 3 patet

57쪽

illi dicuntur discipuli, qui Christo toti addi i ' cti, speciali modo ei adhaerent, & eum imi tari student: sicut Apostoli, & 72. discipuli

faciebant. Dominus autem hoc loco potisse' limum agit de peculiari modo sic nuncupatis: Vt patet ex illa conclusione qua, subiungit:Sic ergo omnis ex vobis,qui non re nuntiat ominibus quaepsidet,non potoi mem esse discipium. Constat enim non omneS bΟ- nos Christianos renuntiare omnibus quae

possident: sed eos ibium qui perfecte Claristum imitari volunt, iuxta illud consilium Domini Matth. I9. Si vo perfectus esse, va de,se vende omnia quae habes, da ,auperi- bus. Eodem modo hunc locum intelligunt sancti Patres,Hieronymus epist. ad Heliodorum, Augustinus epist. 38. ad Laetum, Gre-

gorius lib. 7. Moralium cap. I . Bernardus 1 epist. III. Sensus itaque verborum Dominis 1 ti s v s est: Etsi quis in me credat, non tamen hoc γε λη - satis est, ut iit meus discipulus; vel ut sit per- Misit tectus: led VlteriuS requiritur ut mundo renuntiet,& meam vitan imitetur; S idcirco odio habeat omnes affectus carnales parentum ac propinquorumi omnesque eoxum Conatus quibus eum ab hoc proposito ab-t ducere conantur: nec ullo modo patiatur se

ab illii vinci: imo μ propriam animam hoc

58쪽

modo odisse debet,& eius affectibus, qui perfectioni obsistunt, minime obsequi; sed eos in se perimere. Hoc odium vera dilectio est: sicut dilectio iniquitatis & Vitae carnalis, verum odium: iuxta illud Psalmi 1 o. tam diligit iniquitatem , odit animam seam. Qui hoc modo parentes sitos odit, verissime amat: quia eorum saluti consulit, & m Ium quod animos eorum obsidet,extingue- re satagit. Qui vero carnaliter COS amat,affectibus eorum inordinatis cedens ne conis trister, odio potius quam amore prosequitur: quia malum fouet, & animas eorum obstrictas aeterno Iudici relinquit. Vtrumq; pulchre ostendit S. Bernardus epist. Io4. SI III.&S. Gregorius hom. 37.in Evang. Vbi sic ait: uolper odium diligitur,qui carnali- ire apiens, dum praua nobιε ingerit, non auditur, in tali odio est verus amor: .&in amore carnali est verum' odium.

Addit Dominus: Et qui non baiulat crucemsuam, &c. Ex his Domini verbis colligia .rNqvκmus,quinque requiri ut quisChristi discipulus fiat,& perfectionis viam teneat. Primo, quis sivvi credat in Christum, vera nimirum S Ca- CHRr Trtholica fide: hoc enim fundamentum est omnis Christianae perfectionis.Secundo,Vt renuntiet omnibus quaepsidet. quod de renuntiatione bonorum intelligendum est,ut

59쪽

σι Γλ ἀυτοῦ υ/πάρχουσι. Tertio,Vt b let crucemsuam: hoc est ad mortem pro Christo subeundam sit p ratus,quantumuis ea igno miniosa sit. Baiulare crucem solent, qui ad locum supplicij in crucem agendi. ducebantur. Item ut paratus sit aequo 'animo serre omnes cruciatus,dolores,molestias ignominiam, quae in hac vita discipulis Christi offerri solent. Quarto, Vt Christum seqπatum. hoc est ut eius vestigijs insistat, & eius

vitam imitari studeat: ut illum veluti pro euntem ad vitam semoer in oculis habeat,& tamquam ducem secietur. In hac sequela continetur castitatis SI obedientis studium, nec non humilitatis'patientiae, charitatis ac sobrietatis, & reliquarum virtutum assiduum exercitium. Quinto, Vt omnem assectum nos ab hoc proposito auocantem in nobis & alijs omnibus oderimus extinguere conemur. Quod si hoc debemus facere, dum nos a via perfectionis SI consiliorum Christi auocant: quanto magis cum a Christi fide, a Christi Ecclesia, a mandatis diuinis ad haereses, ad peccata mortifera pertrahere conantur' Sicut enim ut simus

discipuli Christi particulari ratione, debemus odisse patrem, matrem, S alios propi quo , quatenus nO. sonantur abducere

60쪽

proposito persectionis,& illius peculiaris di- scipulatus: ita ut simus discipuli Christi generali ratione id est ut simus boni Christiani) tenemur eosdem odisse, quatenus conantur abducere a recta fide, vel Iertrahere ad aliquid quod sit peccatum. Alius locus Mattha. Io amat patrem 4 aut matrem plusquam me, non es me dignus: or qui ama lium autfluamsuper me,non es me dignus: or qui non accipit crucem suam, sequitur me, non es me dignus. Qui locus etsi recte threlligi possit de hs, qui parcium, liberorum aut aliarum huius iaculi rerum amore relinquunt Christi fidem, aut alias

peccant mortifere: recte tamen etiam e

tenditur ad eos, qui ex simili affectu relin- quunt Christi consilia, de propositum religionis. Sic enim hunc locu intelligit S. Ber-

nardus epist. Io & III. S. Ambrosius lib.6. in Lucam, S. Hieronymus epist. ad Heliodorum, & S. Baiilius in moralibus regula 2. cap. 3.&alij. Christus te vocat, ut ipsum sequaris, yt ipsius obsequio totum te mancipes, immensa bona promittens; parentes suadent ne id facias,sed ut seruias sieculo, ut 'cuni ipsis maneas: tu ne parentes contristes,

neglecto Christi consilio sequeris conli lium

parentum,&cum eis potius manere, quam

diuinae inspirationi morem gerere statuis.

SEARCH

MENU NAVIGATION