De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

auctores novi Tractatus de re diplomatica ὶ, aliique, nixi testimonio omni exceptione majori Hincmari 2ὶ, archiepiscopi Remensis, seu potius S. Adelardi abbatis Corb ensis, ex cujus libro de ordine palatii excerpta nonnulla Hincmarus inseruit in epistola sua ad episcopos Galliae de recta principis institutione.

4. Quum autem archicapellanus indignitatis apice constitutus esset; ecclesiasticorum haberetur magister; responsalis negotiorum ecclesiasticorum viceretur; metropolitanis tibique, etiam in synodis, quibus praesidebat, pra erretur; ecclesiasticasque cau

sas in palatio distringeret, ut videre est apud Balugium s3ὶ,

Mabillonium ιὶ, Cangium 5ὶ aliosque 6 , multa veterum de hoc

munere colligentes testimonia; nemo non videt fieri non posse ut per totum regnum suum exerceret ossicium, nisi ipse a reliquis episcopis independens suisset. Verum haec suprema adeoque quasi patriarchalis archica pellani auctoritas legitima esse non poterat absque interventu Bomani pontificis. Superest itaque ut aliquot hujus interventionis vestigia inquiramus : neque haec omnino desiderantur. Legimus quippe in Actibus pontificum Cenomanensium Aiglibertum, qui circa annum 680 florebat, archicapellanum et principem episcoporum regni tuisse, et proin, ut mos metropolitanorum est, detulissa murum ), quod a solo Romano pontifice concedi notum est.

Ambigi quidem potest cum Mabillonio 8ὶ aliisque an illo tem

pore nomen archicapeἰIani in usu esset, quin etiam videtur scriptor qui saeculo ix Vixisse habetur, Secundum morem sui temporis locutus, et loco abbatis dixisse archicapellanum 9ὶ: sed ipsa res immerito vocaretur in dubium.

72쪽

Utut id est, alia supersunt pontificiae interventionis testimonia. Paulus Papa I scilicet rescripsit ad Pippinum q) : Praecelsa

christianitas vestra petiit a nobis Georoium episcopum si Petrum presbyterum in vestro peremanere Servitio nos debere concedere. Et quidem praecelientissima vestra benignitas agnoscat nos iam dudum de hoc vestrae obtemperasse voluntati. Similiter Carolus Magnus suos non instituebat archicapellanos absque sanctae sedis licentia; de eo enim in concilio Francosordiensi anni 794 legitur 2ὶ : Disit dominus rem in eadem synodo, Sea sede apostolica, id est, AB ADRIANO PONTIFIcE LICENTIAM HABUISSEM Anoilramnum ARcaIEpis PUM in suo palatio assidue haberet, propter utilitates ecclesiasticas. Deprecatus est eamdem synodum,

ut eo modo sicut gnoitramnum habuerat, ita etiam Hildeboldum episcopum habere debuisset r quia et de eodem sicut de Anyil-ramno, APOSTOLICAM LICENTIAM HABEAT. Notanda etiam est epistola

Caroli Calvi ad Nicolaum papam : Quae sedes Metensis, inquit 3ὶ,

postulasione avi nostri divae memorim Caroli imperatoris ΠΟ-

istius, Summus capellanus et apocrisiarius id est legatus) usostolicae sedis in istis restionibus aliquando fieret. Et postea deprecatione sanctae recordationis Pii Auousti domni et oeniatoris nostri eaecellenti genio a sede apostoἶica in praefato patruo

nostro Drogone venerando episcopo fuerat honorata, LT LNA cΠΗ

poriRETLst; Metensis nempe ecclesia non Secus ac Cenomanensis non erat metropolitana. Plura hujuscemodi missa dicimus; id unum addere satis habentes Hincmarum ), Remensem archiepiscopum, S. Adelardi scripta sequentem, Originem archi capel Ian rum deducere a nuntiis seu apocrisiariis apostolicis eosque ii rum succeSSOres sacere. Porro ubique sere tum in Oriente tum in Occidente regibus suis suisse archi capellanos, insigni vestitos auctoritate, res notissima est. 5).

73쪽

5 Immensus vero erat numerus abbatiarum et monasterior tim regalium, ut vel ex sola charta divisionis imperii, inter Carolum It si Ludovicum Germanicum anno 870 lactae, manifestum est ); et postea usurpatione vel cessione multum isto numerus etiam auctus suit. Adeoque contendit Balugius 2ὶ multisque testimoniis comprobare nititur ante exiens Saeculum Ixomnia Galliae monasteria sub tuitione seu ditione regia stetisse. Verumtamen haec mihi aliquantisper exaggerata sunt, quum facillnonnulla exempla citarentur, quibus generale istud assertum limitandum foret.

In Italia quoque ejusdem disciplinae innumera specimina o currunt 3J. Non alia erat in Anglia consuetudo: ut, missis vetustioribus chartis, manifestum est ex privilegio quod Gulielmus Conquaestor, solum inter Christianos principes S. Gregorii VII solatium, concessit abbatiae S. Martini de bello J. Nolae sunt lites postea motae ab Episcopo dioecesano adversus libertatem hujus coenο-bii, et frustranei ejus conatus 5j.

Similiter apud Graecos plura monasteria imperialia erant, eaque nulli archiepiscoporum vel episcoporum parebant. Cujus rei testem habemus, omni exceptionct majorem, Innocentium papam IlI, qui hunc rerum statum confirmavit i6ὶ.6. Non tamen diffitendum est turbatam aliquando fuisse hanc consuetudinem, et ab exeunte saeculo x aliquot Galliae episcopos contendisse, praeter jus et fas abbates monasteriorum non episcopalium omnino a sua jurisdictione immunes esse, adeoque eos partim vicisse, partim victos fuisse. In hoc quippe victi fuerunt, quod monasteria, Romana libertate donata, sibi laustra etiam subjicere voluerint ); in hoc autem vicerunt quod Saeculo tan-

il) Vido hane chartam, stp. PertZ, Monum. Germaniae, tom. I ieg. pag. 5T, Hannoverae, l835.s2ὶ Not. ad B. Lupum Ferrarion. pag. 373 et seq. et 503 et seq. 3ὶ Vide inisgrum sors tractatum domonasteriis Italiae regiis ap. Muratori, Antiquitat. Italic. medii aevi, tom. id,

3, pag. 234.s6ὶ Lib. I 3, epist. 39, tom. 2, pag. 424. odit. Balugii. 7, Mabillonius, Annal. Bened. tom. 4, lib. 49, num. 102, pag. 49.

74쪽

dem xii abbates monasteriorum ingenuorum seu regalium adacti suerint, ut in sua benedictione obedientiam episcopis promitterent l. Verumtamen quam primum haec lis de regalibus monasteriis ad pontificem delata est, multum abest ut episcopis adjudicata sit causa; contra Omnino ceciderunt, ut colligitur ex epistola

Innocentii II 2ὶ ad Henricum II, Anglorum regem, qui conquestus fuerat de Hugone archiepiscopo Rotbomagensi 3ὶ, quod

contra consuetudinem a quibusdam abbatibus Normanniae, quos suos Henricus appellabat, professionem et Obedientiam susceperat. Itaque, subdit Mabillonius ιὶ, novus tunc erat usus iste in Normannia et contra consuetudinem inductus nuper in concilio meust. Praevaluit tamen tum Romani pontificis favore, tum principum indulgentia, adeoque lacilitate quorumdam abbatum episcoporum auctoritas; et monasteria. quae sub Romani pontificis tuitione non essent, passim debuerunt episcopis obedientiam, cenSum annuum, quem Ius synodale seu circadas appellabant . procurationes Seu jus hospitii, et processiones solemnes, id est jus celebrandi Missas et conventus solemnes in eorum ecclesiis 5ὶ; quibus annexae erant benedictiones abbatum, monachorum ordinationes, consecrationes ecclesiarum et altarium, necnon chrismatis concessio 6ὶ . . Prisca tamen consuetudo saeculo elapso nondum omnino ex ecclesia latina sublata erat: siquidem anno 3 50 Venetorum dux in monialium monasterium, vulgo delis Veroine nuncupatum. jurisdictionem adhuc retinebat: unde, si quas apud moniales corrigenda Occurrerent, excluso patriarcha, cui in easdam jus nullum erat, ad solum ducem causa spectabat l.

75쪽

Bs militudine monasterioram singularinan olim libero n.

I. Multa monastoria, priua regia aut episcopalia, anto assculum XIII sacta sunt juris Romanorum Pontificum. 2. Pluras pontifices dsfiniunt quibus verborum sormia dasignatur Nonaria εxomptio. 3. Antea monasteria, posita sub prefactione sanctae Eodia censumquct solvontia, aequa Exompta arant ac monasteria sub ditionam S. Petri recuta. 4. Immo us olim orat utriumus generia monstateriorum numores.

Licet Romani pontifices ab antiquissimis temporibus passi mmonasteria, in fundo libero seu non sacro condita et nulli prius subjecta episcopo, in ditionem suam acceperint Secundum primaevam illam disciplinam . qua licebat nova liberaque monasteria cuilibet episcopo, etiam longinquo, subdere; licet et postea S. Hormisdas papa aliique ejus successores plura ubique terrarum ab episcoporum jurisdictione absolverint monasteria, licet prius eis paruissent, aliquando ut pacem et tranquillitatem in illis conservarent, aliquando ut episcopalem servitutem arcerent, jam ut impedirent ne episcopi ex sua cognatione superiores imponerent, jam ne bona communia dilapidarent. Sed qui haec singillatim demonstrata videre velit, adeat si placet) amen

historicum et canonicum de regularium et saeculiarium clericorum 1uribus It ubi infinitam monumentorum congeriem reperiet.

Verum quum propter tyrannidem principum et bellicas p liticasque vicissitudines saeculo XI et xii monasteriorum regi rum conditio, ita paulatim mutata est, ut multa se subduxerint auctoritati regiae et episcopalem iurisdictionem agnoverint 2ὶ, irevi intellexerunt se in Scyllam incidisse cupientes vitare Cha-

76쪽

rybdim. Quapropter recurrerunt ad Romanos pontifices, qui illis temporibus faciliores quam umquam suerunt ad concedenda exemptionis privilegia. Sed haec negat nemo, ne insensissimi quidem immuni latum monasticarum hostes.. Si quis autem animo complecti velit quot, qualia, quantaque privilegia ante saeculum XII l jam concessissent Romani pontifices percurrere velit Regesta pontiflicum Romanorum ab condita e clesia ad annum post Christum natum 1198, quae anno 3 853Borolini odi dii Philippus IaD; aut, si illa justo ampliora videantur, indicem Patrologiae Mignianae CXXIV seu immunitatum, me lionum et privilegiorum a potastate tum ecclesiasticatum civili concessorum ecclesiis, ministris, monasteriis etc. ordine concedentium a*habetico distestum summatimque -- nentem naturam privilegiorum et immunitatum et similiter indice- CLXXIX seu omnium monasteriorum tum virorum tum feminarum, quorum mentio sit in Patrologia laesina, cujusque lacum et tempus fundationis seu re taurationis cum summorum soni cum privilestiis, regum nobiliumque virorum diplomatibus et chartis myonemtem. Re quidem Vera, quum

magna pars regestorum Roma uorum pontificam perierit et quae superest non tota fuerit edita in lucem, innumeraque diplomata Aingularia in scriniis et tabulariis adhuc lateant, non inde intelligi possunt omnia quae ad haec illa tempora proposuerunt Romani pontifices de libertate religiosorum decreta: sed tot tamen sunt et tam ampla quae illic indicantur ut admirationem excitent. 2 In illis utique complura sunt quibus bonorum conse vationi prospiciatur aut litigia dirimantur: sed infinitus eorum est numerus quibus sua monasteriis asseratur libertas a iurisdictione dicacesana. In qua concedenda aut confirmanda quum usi semper non essent Romani pontifices eisdem verborum sormulis, necesse aliquando suit eas definiro. Imprimis multa ubique terrarum exsistebant monasteria sub protectione aut ditione Romanae ecclesiae, censum solventia annuum, certam scilicet pecuniae ratiunculam, ornamenta seu ministeria ecclesiastica, terrae fructus aut animantia, quin etiam halmas. De his praesertim non una erat sententia. In expendendis itaque

privilegiis considerandae imprimis sunt binas decretales literae :

77쪽

alterae quas anno 13 9 Alexander papa III ad apostolicas sedis legatum dedit, alterae quas anno 3 298 Bonifatius papa VIII condidit. 8tatuit scilicet Alexander III in ut, si fuerit deprehensum

quod ecclesia quae censum solvit sPROIALITER B. PETRI IURIS EMI.mT,et ad indicium PERcEPTAE LIBERTAT1s census annuus conferatur,

non immerito poterit speciali praerogativa gaudere. Si vero, alo pergit, ad indicium PBRcEPTAE PROTE Io Is csnsus persolvitur, non eae hoc iuri dice sani episcopi aliquid videtur esso subtra

ctum. idem principium applicuit personis innocentius lil, inclmullo susius haec explicuit Bonifatius Vill : Si papa, inquit 23.

rectesiae vel monasterio eremptionis privilegium concedendo, vel super ipsius Gemptiones sententiando . . asserat ipsamesesiam fore ExBMPTAM, aut etiam IBKIs BEATI PETRI eoesistere, sis AD IUS ET PROPRIETATEM ROMANAE ECCLESIAE, vel AD ROMANAM M MIAMsPECIALITER AUT AINE MEDIO, vel etiam simplicitM PERTINARA i per

hoc plene debet ea empta hujusmodi scelesia iudicari. Quum enim iure communi omnes ecclesiae, pre orbem dissurae, ad M, manam ecclesiam peretineant; si id alicui concedatur eoolassae, vel de ea per sententiam judicetur, eae hoc ipsius comprobatisreremptio, ut privilegii nihil alias allatura concassio ei, cui conceditur, et sententia nullum aliter datura subsidium ecclesiast pro qua fertur prae stativam Quum verba aliquid operari da-bsant2 conferat oratios vectatis. Et est idem, si privilegium continoat, vel ipse papa par modum e rimat supra Scriptum, quod ecclesia sit LIBERA, vel quod in hoo PRAEROGATIVA gaudeat sPECIALI : aut si dicat indesinite, quod ecclesiae Romanae annuum

censum solvat AD PERCEPTAE INDICIuM LIBERTATIS ; sive quod ipsam ecclesiam ExIMIT AB ORDINARII POTESTATE : vel quod NON AUDEAT ILLIO PIS PUs CATHEDRAM DOLLOCARE, AUT IMPERANDI sEU ORDINATIONEM AMvIs LEvIMIMAM FACIENDIJ EXERCERE. ALIQUAM POTESTATEM. . . Mumo dicatur si ἰicitor, quod aliqua ecclesia Romanae ecclesiasta uum cerisum solvat, non ν pter hoc me is ecclesia dicit et ... Li ι aviem sic diversos privilegiorum, quibus ecclesiae, M monasteria erimuntur, tenores ad litium materiam ampu- lὶ Parrubiiugiis ει σωυοπι pri- σὶ De prinilayiis, in urto, cap. Id.

78쪽

- 73tundam duineri S O ignandos : hoc tumen ullis einemptio, num, si reperiantur, seu atiarum libertatum modis vel eorum sectibus notumus aliquatenus derostari. Hactenus Bonisa

Ex his intelligitur post Alexandri ill et Bonifatii Vlli decreta

formulas, quae meram tuitionem aut protectionem exprimerent, , etiamsi census annui adjecta esset conditio, non amplius valuisse ad condendam exemptionem : sed illas tantum formulas quae ditionem, jus, proprietatem sanctae sedis, libertatem monasterii aut saeclusionem auctoritatis episcopi aperte designarent. Verum, ut habetur tum ex quaestionibus legati Alexandrum ill sciscitantis, tum ex clausula decretalis Bonifatii Vlli, anto haec statuta non ita manifesta res erat; adeoque non dubitamus asserere, saltem usque ad exiens saeculum xi hanc distinctionem interditionem et protectionem et reliqua non agnitam aut observatam suisse in condendis diplomatibus libertatis Romanae : unde lactum sit, ut per illas decretales plura monasteria exemptionem suam amiserint iij. Quod ut patefiat, satis suerit amandare lectorem ad plurimas bullas, quos in Antiquitatibus italicis medii aevi 2 Ludovicus Mura torius congessit : quas inter nonnullas reperire est in quibus vocabula protectio et ditio, patrocinium et jus aliaque id genus ut synonyma manifeste adhibentur : adeo ut, dum protectio postulari dicitur, concedatur susceptio in jus aut ditionem sanctas sedis, et ut in iisdem rescriptis ditio paulo ins rius appelletur patrocinium t ita scilicet permiscentur et Hugdum censentur esse valoris haec eadem vocabula, quae postea iam diversa significarunt 3J. Maxime autem notari meretur privilegium exemptionis monasterii B. Mariae de Pomposia, datum

anno 1052 a S. Leone papa IX I in quo leguntur sequentia ιὶ .

Constituimus et ordinamus per illam auctoritatem, quam Christus Dominus noster B. Petro Apostolorum principi suaequest 3 Bsnedictus XIV, bulla Causarum

79쪽

- 74 ecclesiae rectoribus concessit, ut numquam lacus ipse, aut res ad ipsum pertinentes, alicui suomittantur personae, nisi APomorae E TUITIoΝI et REGIAE DITIONI. Unde natum est colligere, saeculo xi

de monasteriis exemplis regiis seu imperiabilibus dictum non suisse ea esse sub apostolica ditione, sed tandum sub tuitio apostolica. Utui est, indubium omnino nobis videtur saltem usque ad exiens Saeculum XI aut medium xv monasteria, quae QS-εent sub protectione, patrocinio, detemsio ne, tuitione sedis Romanae, aeque eXempta suisse ac ea quae in diplomate dicerentur esse sub ejus di tone, pertinere ad ejus iris, seu de ejus proprιε- ωte esse. Hinc intelligitur quomodo Rota, non obstante decreto Bonifacit VIII, decidere potuerit censeri concessam plenariam exemptissem, quando una cum receptione sub protectione sedis apostolicae concurrit etiam onus aliquid solvendi IJ. Distinctio autem, ab Alexandro lil inducta, orium suum debere Videtur consuetudini, qua pluribus ecclesiis set totis regnis prolectionis lil terae datae fuerant, quibus cavebatur ne episcopi abgque sanctae sedis consensu interdictioni subjicerent ea loca ; sed nuspiam sere hujusmodi limitatio monasteriorum privilegiis adjecta suerat. Atque haec pauca, quae de aliquot verborum significatione praemittenda duximus, nemini nova videantur. quum passim Mabillonius in Annalibus Benedictinis et Muratorius in Antiquitatibus Italicis medii aevi similia jam pridem docuerint. ι Usum autem illum solvendi quotannis certam pecuniae ratiunculam aut dona aliquot mittiendi ad sanctam sedem in indicium libertatis perceptas seu immediatae ditionis pontificis repetit Muratorius ex imitatione reipublicae civilis : Uti alladia,

inquit η, Micui in emphytrusim concedentes, praescribere Soteris cmSum quotannis persolvendum, in signum praesertim directi dominii: ita et manasteria aitque ecclesiae, quae allodiorum ad instar Romano pontifici donata, ad plenam ipsius potestassem spectabant, quoties alicui incolenda dimittebantur, censua annui oblistationem quodammodo pariebant.

80쪽

Sed, quod praecipuum est monasteria censuaria seu quae sub protectione aut ditione Romani pontificis erant et simul solve Mnt censum, nemo umquam enumerare poterit. Ad annum 60. jam mos ille inoleverat; sed crevit deinceps semper et ubique propagatus est, etiam usque ad extremam Norvegiam. Verum

nolim haec pluribus prosequi, quas alibi ) suse declaravi.

SEARCH

MENU NAVIGATION