장음표시 사용
181쪽
g. V. De suppositione partiati , sue de adulteratione.
Σῖ o. HAEc suppositio, Si in sacris literis, & in libris Patrum usurpata serpissime est,imo & in libris Ethnicoru. Nam Ptierocl.ιb 6tae prouid. vi reseri Photius cod. a. I . de adulteratis Platonis, Arithotelis libris expostulat. Ex sensu,& usu suo , c terorumque Ethnicorum Cellus apud Origenem lib. . sub finem, quod Christiani Sibyllarum libris Ethnicos urgerent, cauillatus est, multa , Christianis in Sib1llatum libros esse in arta, atque supposita. . De Scripturae diuinae adulteratione.
Sed dimissis externis, sacrarum Scripturarum adulteratio per antiquos haereticos, testatissima est apud antiquos Patres, non modo quoad adulterationem per truncationem , quae Marcioni erat familiarissima , ut Tertullianus saepe expostulat; sed etiam quoad adulterationem per suppositionem doctrinae 'reprobae. Qirarum adulterationum primos autores, Armenios statuit Collius M)3. de sanguine Christi, di, . 3. cap. 2. Serius etiam earum originem , & auto res primos assignat Medina 3. para. r. Ana baptistis id tribuens, ranquam primis autoribus. Hoc tamen hi autores minus considerate tradiderunt. cum toties antiqui Patres , cum antiquissimis haereticis, hanc ob causato digladientur. Vt enim in re protrita, frustra non sim sollicitus de multis exemplis , Marcionis praecidendas manus, quibus Scripturas pro libito truncabar, interpolabat, adulterabat, frequenter memorat Tertullianus. Sic libro de proripi. cap. 38. Marcion exerte, & palam, machaera, non stylo sus est S quoniam ad materiam sitam . caedem Scripturarum confecit. J Addit de subtiliore nequitia in eo genere adhibita a Valentino. qui stylo usus est, non machaera in expungendis Scripturis: & tamen omnia subdole deprauans plus nocuit. Idem M. . in Marcio. c.6. t Marcion contraria quaeque sententiae suae era sit; conspirantia cum Creatore, quasi ab assertoribus eius intexta, competentia autem sententiae suae reseruauit. J Eam peruersitatem, omnibus Haereticis, de nominatim superioris secuit,perpetuam semper suisse,admonet ibi Pamelius n. s4..i Lutherus hoc maiorum suorum exemplum aemulatius, in his Scripturae adulterationibus fuit infrunitissimae audaciae , usque adeo,ut reserenti cuidam,que-
.ri Catholicos quod loeum illum Apostoli , fides sine operibi mortua est, abrasa praepositione sine, & loco eius adhibita contraria, foedissime adultera stet, sic
legendo, si es cum operibus mortua est , reposuerit illud , velut ex tripode , non, disserunt esse catholicum , ct esse asinum. Ego Martinus, Sanctus Dei Euangelista, sic leei τοIo. Qii id ea bestia facias λ:Non enim rationale animal dicam , adehpetulcum , aded rationis, ac mentis impos, adeb exlex. Didicerat hoc a Magistro suo, sita enim profiteturi,) , Satana, inquam, Luthern s. Nam eum, ut vocat.ὶ vitii Sophistam, in Scripturis interpolandis, truncanditque iam olim laborasse , Naz. orat. o. pulchre admonuit. Librum Enoch , ali is Canonicum, ob adulterationes huiusmodi, excidisse
gradu , contendit. Philippus Abbas iij. de silentio Clericorum, eq. s. i Multo
182쪽
ante Moyseni, sinquit,ὶ saeut Iudas refert Apostolus, Enoch septimus ab Adam, proplietavit: qui prophetiam suam diligenter literis commendauit, volens ut
ad posteros litterarum illa vehiculo transferretur; quae scripta , in praesenti, vel nusquam , vel in canone non habetur. Et si enim tanti viri non conicinia taeda fuit auctoritas, eius tamen scriptum tam prisca secit suspcchum antiquitas, dubitantibus rei hae fidei viris , utrum ab illo omnia essent scripta , quibus erat eius nominis titulatio superscripta. Multi quippe multa scripto , & litteris commiserunt, quibus non sua, sed aliorum nomina praemiserunt, ut vel scripta sua meliorum titulis confirmarent, vel maiorum titulos scriptos reprehensibilibus infirmarent multi etiam cum scripta maiorum digna laudibus imi enerunt, tabescentes inuidia,de suo aliquid immiserunt, iniectaque Rece tui bauerunt inuentam puritatem, & superseminantes zizania , obscurarunt tritici veritatem. Quia vero scriptura Enoch , ab huiusmodi libera suspicionibus ad posteros non peruenit, profectb apud eos auctoritatem eanonicam non inuenit; quia etsi ille non nisii scriptor extitit veritatis , tamen posteritas suspectas habuit tam multae litteras vetustatis. Sive igitur hac de causa, siue qualibet aliis. scriptura illius in Canone non ponatur , eum tamen scripsisse nequaquam dubitatur , quia, ut dictum est, Iudas Apostolus hoc in sua epistola protestatur, qui in diuinarum catalogo Scripturarum auctoritate canonica confirmatur. JItaque agnoscit Philippus, librum Enoch , vere a S. Enoch ex Spiritus sancti afflatu fulsis conscriptum; in quam rem lati disserit Hieronymus a Rua controu. s. expositi , apertὶ astipulante D. Augustino i8. Ciuit. cap. M. Postea tamen interpositis adulterationibus , liber ille gradu excidit, de apocryphis est annumeratus. Videsis de illius libri mixturis , & adulterationi lius, Serarium in epistolam Iuda ad υ. t ε. & Pamelium ad tibram Tertulliani de habitu muliebri
Patrum scripta , adulterarionibus frequentius obnoxia.
Molto tamen facilius, & frequentilis, adulterinis admistionibus, & suppositionibus vitiatos fuisse Patrum libros, quam sacras litteras , recte notatuit S. Anastasius Sinaita cap. 11. 330. & rationem inde petiit, qudd sacraeliterae omnium gentium linguis sint vulgatae : unde facilius deprehensa , &explosa est suppositio, qua aliquando haeretica malignitas tentauit eas infercire. At scripta Patrum, quod ea tutela carerent', frequenter , ex vallis modis, per in farias suppositiones iunt vitiata. Sanctus quidem Hieronymus,dum totus est , ut ostendat, non bene Origenem tegi ab iis, qui obtendebant corrupta et se eius opera , & haereticis suppositionibus essὸ deprauata, videtur asserere fabulas esse, quae de adulteratis antiquorum seriptis per haereticos citcumferuntur , ut videre apud eum est lib. 1. in Rumum. Tamen intelligendus fortassis est de illis dumtadiat scriptis certorum Doctorum , de quibus ibi ὀ i sses it; nimirum Clementis Romani, & Alexandrini. Quanquam & hos quoque, vix negare possumus. admisto fermento peruerse suppositis locis morbosis stulere. Nam ipsum S. Clementem Romanum , de tal: bus vitiosis mixturis, quibus haeretici eius scripta corruperant, expostulasse , amor est S. Epiph. hars. 3o. Agnoscit aetiam eas S. Clementis librorum vitiationes per impia Y a ' assumenta
183쪽
assume tua, ac locorum sappositiones, Photius cod. ii 1. Nec dissimilia de Cle mentis Alexandrini librorum foeda deformatione per suppositiones haereticas,8c blasphemas, praenauerat cod. ios. astipulante Russino in Apologiano Origene, quae habetur Origenis , ta Hieronymi. Origenem tamen fuissse hoc modo adulteratum ,& inde mancise errores , quibus.sordet, non ausim assit mare, quia tam constanter id dissitetur S. Hieronymus Gelasio Papae probatus , ut constantius non possit. Sequitur latδ Ribera prologo in Agatiuhiam. Non sapit autem Iacobus Mellinus in Apologia pro Origene, in probatione secundae pio positionis ara. sub fuem , cum in Si Hieronymum . de ei suffragatum Gelaiiurn Papam , licentissime hac ex causa bacchatur, easque Origenis per aemulos adulterationes, agnosci debere contendit. De aliorum multorum Patrum scriptis , per similia assiimenta suppositioncsque adulteratis , suppetunt exempla innumera di, ut praeter Russinum hac in
parte copiose in , nonnulli EPiscopi, Origenis quoque partiar ij, apud Seuerum dialog. I. annotarunt. Hanc sortem scriptis suis obtigille , queritur Dionysius Corinthius apud Euseb. . hist. cap. 12. Corruptam ad hunc nis dum , Nestorianis suisse S. Athanasii epistolam ad Epictetum , expostulat S. Cyrillus priore ad Successum epistola. Icono clastas S. Epiphanij scripta erroribus in fartis corruispisse , multis demonstrat alter Epiphanius in II. Concilio Nicano, actio. 6. tom.F. Varia opera Gregorij Nyllini, nimirum dialogum cum Macrina , orationem catecheticam, & librum de vita perfecta, ab Origenistis per admistas corruptelas deprauata fuisse, euicit Germanus Constantinopol. apud Photium eod. x M. Qualem se non interpretem , sed vere interpolatorem historiis Eusebij praebuerit Russinus, multis passim additis , aliis detractis , docuit praefatione ad suam eiusdem historiae versionem Christophor sonus. Nee minora de Russi no expostulare licet, quoad Origenem, A Clementis Romani Recogni-tiones.
Huic malo occursuri veterum plerique, metiebantur antiquiorum seripta, annotantes numerum linearum. Quo pertinet illud Suidae v. Tρη θιος ι Hla scripsit soluta oratione, multa : quippe in tres myriades linearum sua opera composuit. J & inferius addit, eius opera Poetiea , diffundi in tres myriades linearum. Annotauit hoc Petrus Arcu dius lib. de Sacram. eap. 9.aecipiens in hune sensum, loeum ex epistola s. Bassi ij ad Gregorium Presbyterum,quem suspenderat , munere ob contubernium suspectum. Ait enim ad eum
S. Basilius, myriades, s supple linearum ,) quas scribebat per epistolas , nihil
apud se effecturas ni si mulierculam submoueret : alludens ad modum tunc vigentem mensurandi scripta per lineas, ne esset locus interpolandi & addendi aliquid. Sinas in eundem finem, numerum quoque characterum annotasse, ex 'eodice Vaticano tradit ibidem Arcu dius. Non obstante tamen eo artificio, quod etiam sortassis non usurpabatur a multis , habebant locum adulteratio.. . nes, & interpolationes Scriptorum.
Similiam adulterationum exempla recentiora.
Recentiore memoria, cum inter duos Religiosorum ordines serueret eon-xentio de residuo in terris aliquo Christi sanguine ; de assirmarenc Minoritae,
184쪽
negarent autem Dominicani, asserentes sanguinem qui alicubi visitur , ex eo sangialiae esse, qui ex imaginibus tranfixis , miraculo interdum profluxit, ut videre est apud Baronium ad 9.Nouembris in Rom. Martyr. & anno Christi& 16o. & 763. inuenta est manus interpolatrix, quae libro Athanasii depasione Saluatoris cap.7. adiunxit assumentum , quo affirmabatur, nullum superella in terris verum Christi sanguinem , sed omnem sanguinem, Api alicubi tanquam sanguis Christi seruatur . csse ex eo , qui ε talibus imaginibus haustus, S: aceruatus est.' Sed mistra iacitur rete ante oculos pennato inrum ; duo enim sagacissimi Scriptores, Bellarminus lib.de scriptor.im Athanasio, dc Baronius anno illo 6s. recte monuerunt, eam plagulam else alsumentum alicuius, ex praetensa suffragatione Magni Athanas j qui tamen libri illius verus parens non est, ut Baronius ad Rom. Martyrol.9.Nou. recte cerisuit,nequicquam reclamante F. Francisco Combefis in Notis ad Orationem de Imagine in puteum deiecta,) causam suam munire quaerentis. Aperte autem imposturam il- . lam reuincit, quod Graecus illius libri contextus, qui in Coneilio I I. Nieaetio legitur , 3e Latina antiqua eiusdem libet versio , facta per Anastasium Bibliothecarium , destituuntur eo assumento. De locupletatis quoque S. Catharinae Senensis epistolis per additamenta 286. Dpposita , quae redolerent reuelationem Sanctae illi Virgini factam. de conceptione Dei parae maculata, expostulationem lego apud Catharinum lib. contra Caietaλυω. 9.secundamprobabilitatu, pag. Videns Martinum Deirium lib. . Magic. cap. I. quas. . I .ione 4. noc ulcus prementem, non absque plurimae saniel expressione. Nee abludunt quae anno is os . sub Iulij II. Pontificatu , Bernae apud Helvetios de suppositis confictis reuelationibus, adprobandam conceptionem Deiparae peccato originis sordentem, prodit F. Nicolaus Baselius, qui ad Naucleri Chronicon adiunxit supplementum.In eadem causa, falsatum suppositionibus indebitis opus Holcoli,expostularunt alij. Vides s Catharinum p. r. pro immacul. conc t. f. rationes aliquot, pag. 61. Talem aliquam , vel oppositam adulterationem passum S. Thomam in eadem causa, necessarium est concedere. Nam eum extent apud eum in variis editionibus, loca quaedam in quibus manifeste astruit Dei parae conceptionem niten- rem, ac puram,quae loca signant Pilaeda in c.7. Eccles digres . ad vers. i 9.& Sala-Zarius de Concepi. e. 1. secuti r 3. cum de S. Thoma.) vel satendum est loca quibus pia se latentia asseritur, fuisse a nonnullis intrusa, & supposita ; vel certὸ opposita , sed non minore corruptela suisse erasio
In Patrum aduheratione flagrans fudiam sectariorum. Q
Piget de Catholicis talia audire, quae haereticum potius, vel schismatieuin 287. genium sapiunt. Huiust nodi certe assiimentorum in Patrum scripta ingestionem , propriam quarto modo fuisse haereticorum , iam monstrati imus variis exemplis; addendumque est quod Anastasius Sinaitae. p. Io. μηγοῦ ag 199. . scribit de Praefecto Augustali haeretico , qui expensis suis quati ordecim librarios alebat, ad sermentanda blas h emiis,vel erroribus scripta Patrum. Arnal- dum haereticum e Gallorum eonhniis, non illum Petri Abailardi armigerum
185쪽
S. Betnardo statuitur Italus, in adulterandis, de per reprobas suppositiones deprauandis scriptis Patrum, fuisse assiduum , & inde sellium , scribit Lucas T
densis tib. 3. coma , Ibigenses cap. II. Graecis ex quo schismate sunt contaminati , sui me id familiarissimviri , docet Nicolaus I. epistola 8. quae est ad Mi-ehaelem Imper. & multis exemplis idem astruunt Ioannes Turrecrem. agens eum Marco Ephesino sess. 1o. Coneii, Florent. ac Bellarm. lib. . de Pont f. ρ. I. Qu)im misere , in sartis additionibus deprauatus ab haeretieis sit Matthaeus Paris, iste vocandus est familia, non Parisiensis, quasi a patria , qui reuera erat Anglieanus, in docet Eudemon Ioan . lib. contra Casatib. cap. 6. y.1. 2. De Mattino Polono idem notauit Suffridus Petri, S: Binius ante vitam Benedicti ter iij, in excursione de fabula Ioannae Papissae.
HAEc est illa suppositio , qua aliqui non quidem corniaminant antiquorum fibros, squales sunt illae, de quibus hactenus ,) sed tamen suam infideli-
ratem produnt, citantes aliquam praeclaram sententiam , tanquam alicuius grauis autoris, , quo tamen non manavit. Faciunt id plerumque Concio natores, qui eruditi audire gestiunt ; & ci im Ss. Patres non legerint, aliquod insigne dictum, tanquam ab eis prolatum, intexunt sermoni. Novi quibus id erat non infrequens. Inter eos unus quidam, quem postea infulae clarum fecerunt. elim insignem plane , & quo illustrior optari non posset, D. Augustini locum in rem suam produxisset; rogatus . viro docto,qui stropham agnoscebat,ecqi . in volumine D. Augustini extaret ea sententia ; ludicro responsio hominem clusit, dicens , tam pulchram . tamque concinnam Dille eam cogitationem,
ut digna fuerit, quae nomine S. Augustini proderetur , eo quod si apud eum non haberetur, at haberi digna esset.' Inter Scriptores, & Scholasticos, sunt quibus hae suppositiones non displuceant. Quoties cnim de confictis Patrum locis , haereticos carpimus 3 Agens cum Berengario Lant francus , eum redarguit, quod ex D. Augustini opere de doctrina Christiana. confinxisset testimonium. In qua re, sinquit Lant francus ,) vehementer miror, siue errorem, siue stultitiam tuam. Errorem quidem. si prolata testimonia iii sacris codicibus, aut aliter elle, aut penitus non esse ignoras. Stultitiam ver b , si ita caeteros vecordes aestimas, ut dictis tuis contra antiquam Ecalesiae fidem protinus credant, eaque velut sacrosancta, iudiscussa praetereant. J Quoties qui de aliqua quaestione litigant, de suppositis testimoniis pro altercura parte ii rem aduersariis intentant In negotio Conceptionis Dei parae , est id crebrum satis , ac protritum. Nec dissiarii landiam videtur, vitum speciale exemplum quod occurrit. Feu ardent us ad lib. I. S. Irenaei cap.23 intentus in astruendum nitorem conreptionis praedictae , allegauit locum pro ea, ipsis Solis radiis scriptum, ex lib. o. S Cyrilli in Ioannem cap. Is . At non
esse eum librum S. Cyrilli, sed Clichtouei, qui lacunam quatuor iitreriviaiorum libro tum in eo Cyrilli opere supplere voluit, in conseila est. Neque id ignorasse
186쪽
ignorasse Feuardentium, comperta eius eruditio dubitare non sinit. sed sui dixi,) seruietis catiste quam tractabat, locum ex lucubratione nuperi scriptoris , operi S. C1rilli intexta , meditato supposuit S. Cyrillo , & tanquam tanti Patris dictiim , protulit. Monuit de hoc loco per Duardentium minus apte citato , ik ad Clichtoueum , non ad S. Cyrillum referendo , SuareZ tom. 2.3.part. d. s. s. qui eam , Fenardentio gratiam retulit in posteriore editione commentariorum in Ilenaeum , ut quotquot congerere potuit menda , in numeros
typographicos illapsa in suaris operibus , ad eum similis lapsus insimulandum
in totuerit. Sed est prosecto summa disparitas. Nam autorum allegationes quoad numerum arithmeticum, quo a typographo exhibentur, nullus autor prae stare queat indemnes , multis mendis , in tanta operarum oscitantia, & emaculatorum indiligentia. At plagulae Clichtouei prolatio nomine S.Cyrilli, ad conciliandam maiorem fidem placito pro quo pugnes, non est erratum, vel mendum typographicum, quia in Oscitantes Operas, vel in dormitantem cinaculatorem possit rescrri. ε Non habeo pro sippositione sententiae , ideoque huc non retuli, adulte- 29 O. rationem, quam maligne aeque ac vastὸ in S. Athanasium , nequam corruptor immisit, erasa primum vera S. Athanas, sententia , tum eadem restituta , sed alia manu , ut videretur interueniste salsatio , nec ea sententia haberetur S. Athanasij genuina. Hoc est , Diabolum dolis , de nequitia sit perare , ut alia occasione dixit S. Isidorus Pelus. lib. l.
g. VII. dictum de confixione recensitarum suppositionum.
QVae de variis foetuum mentaliam suppositionibus praemisimus , eo vnia uersa spectarunt, ut constaret, qui libri suppositi, confixionem mererentur , qui secus. Nunc ergo ob quas suppositiones stringi iustὲ m,ssit cecisura, sigillatim videndum est , recurrendo per suppositiones praedictas.
Gatenus liber alteri ab Autore sappositus , damnari positi
Prima suppositio, qua Autor opus suum tradit alteri, adi sipponit, plerum- 29 r. 'que vitio vacat, ut docent exempla SS. Patrum , quos eo modo se gessi ite , Ω- pra vid linus. Et potest id plerumque ad maiorem operis di nitatem & uberio- 'rem ex eo fructum conserre , cum vulgus plerumque ex autoris potius fama, aut conditione, quisa ex doctrina operi consecra & modo tractandi, lucubrationes metiatur. Simili ex caiisa,nec illaudabiliter, Stephantis II l. ut Pipi- 'num Francorum Regem exorat et ad quanto citilis opitulandum Romanis contra Longobardos, exarauit ad Pipinum literas nomine S. Petri, qliae legula ur apud Baronium anno Iss. niatra. II. Itaque dummode, scopas, ω . : materiae, caeteraeque circumstantiae vitio vacent, potest haec suppositio esse in
Posse vero etiam, per huiusmodi suppositionem admitti ingens flagitium, asta quod opus reddat suffixione dignum, monstrant exempla eorum , qui sua figmenta
187쪽
figmenta supposuerum s S. Patribus. Nec est sane id crimen minus. qn m sal.
sae monetae, ob reprobam materiam , cui imago Principis, de publicae autoritatis tessera insculpitur. Similiter enim in hoc negotio, vilis ingenij sensa vendi tantur tanquam iustae constaturae opus, liceat etiam id sceliis consui re cu. eo , quo magnati cuipiam , aut etiam Regi, alienus Pater suam supponit sobolem, saepe ex infima proletariorum faece petitam . . Eodemque recidit, quod aliqui similitudiue vultus & notarum con fili, se ementiti sunt elle quod non erant, ut ex Balduini Hannoni j historia, de aliis quas Fulgosius 9. cap. i6. addensat, perspicuum est. Hi etenim cogitabant in opimam haereditat , aut etiam principatum , se suosque intrudere , assumpto alieno nomine. At longe pretiosior possessio est liber bonus, quam quae uis terrena haereditas. Et proles .
est longe homini coniunctior, quae scelus est animi, quam quae de muliere sul-cipitur. Igitur librum indignum alicui supponere , s de indigni habendi sunt, quotquot reprobam doctrinam eontinent, scelus est sceleratis illis suppositio- .nibus suppar : & gloria , si quam inde capit autor latens, cum Opus suum magni viri no initae vaenire videt, vana. est, ac stuporata.
De suppositione ab atio per hallucinationem , quid statuendum
quoad con ionem. Secunda suppositio, quae erat per hallucinationem, praecise loquendo, non υ ' in isti libri suppositi suffixionem ; quia si liber , caeteto liti est bonus, vel non
malus . nequaquam dignus est nota , ex eo qu)d sciolus quispiam oscitanter eum suppoluerit tertio. Interest tamen scribae docti . non modo habere in thesauro suo noua & vetera,esque proserre in tempore; sed etiam ita proferre, uti ua a veteribus apte secernat, & e contrario quid cuilibet sit proprium, mature , 6e cum iudicio statuere; mature, inquam. Non enim ferendum est audaculorum quorumdam supercilium , qui ut prima aliqua de vero operis cuiuspiam autore cogitatione praeuenti fuerint, mox illud polleGri abrogatum , transferunt ad alium. verticem temeritatis in hac parte , oeeupauit Erasmus, qui, ut in Ss. plerosque Patres laborem impendit, ita eraecipiti iudiacio, ex nescio qua styli saliua qua volebat prae omni dus imbutus videri, varia indubitata opera , quibusdam Patribus pec anteriorem hallucinationem suisse, supposita , commentus est; magna,&lectorum fraude, & Ecclesiae dispen- dio non leui. In Augustino quam foede, & oscitanter saepe impegerit, monstrat plane euidenter Hieronymus Torrensis in praefatione ad confessionem Augustinianam , reserens varias S. Patris lucubrationes, quas vel ipse in Retractationibus suas agnoscit , vel Possidius eiusdem aequalis de collega
familiaris sinus , aut Beda in Augustino versatissimus , ei tribuunt; ridicule . ab Erasitio ex albo operum D. Ait guttini sit ille expunctas , eo praetextu quis dphralis Augiistinum non redoleret, vel quod tractatio , rvaiestatem, de grauitate ira Augustini. palaro Erasmi non saperet. Haec quis non videat audaciae esse non serendae a Quare quisquis dedocere aggreIIiis fuerit errorem, vel hallucinationem , qua cxistimat opus aliquod , alteri quam vero parenti esse suppositu Ti, mature , ii ad maturii me, ac plumbeo gressu incedat; nec gustum duntaxat suum consulici, vel omnimodam. semper styli cum caeteris eiusdem
188쪽
Autoris lircubrationi lotis, conformitatem deposcat. Constat enim , eam rubricam cilc aamo luat fallacem ,& eundem Autorem non temper codem itylo Vbi uis, ac ne in eodem quidem Opere uti.
' de eadem suppo sitione facta maligne
suppositio tertia , qua per dolum & nequitiam, opus unius Autoris sep
ponitur , de affingitur alteri , ut vel error securius hauriarur, vel aliqlia ab afraus a fornetur, suam damnationem secum in serr. Eoque nomine lyattes Im-Priabant l: bros, quos vocarunt Apotvphos, quod scirent eos elle suppositosis grauibt viris , quoruin nomina falso praeserebant , ut error tali municiis patrocinio , facilius influeret in pectora fi dctium. S. Hieron. in c. . 64 Eμε, ait, D. abolum in his apocrypho tum insidiis sedere , ut lini et ficiat innocentos, in si ii .Hique, ut leonem in spelunca Caa. Idem epiluta Ad Laetam,de filiae educatione , se it ordine et . ita in and .it. f Cauear omnia apocrypha, & s qilaiado ea i Una a dogmatum veritate in , sed ad signorum reueremiam legere Voluerit, iciat non eorum elle, quorum titulis praenotantur, multaque his admista vitios .i: dc g candis esse prudentiae , autum in luto quaerere. J Theophilus Alex.G'I'. 2. P. qcb. fretis fiae , sic scribit de iisdem libris. f Scripturarum quar vos ni Ur aprc pbe, it elf, BbSonditae , discipulas praetermitte. Non enim in ab C condito locutus stim , ait Dominus. JS. Ambrotius tu rapi Miloneyrror is in Lucin, initio , egregie idem tradit. χ'S
.s sicut multi, sin quit iii illo populo, diuino infusi Spiritu propheta rviri; alij autem pioplietate se pollicebantur, & professionem destituebant mendacio, crant enim pseudoproplictae potius, quam Proplaetae r sicut Ananias filius Agor. erat autem populi gratia , discet nere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet in numerum Prophetarum , quosve qaasi bonu, iri m-- latius improbare. in quibus materia magis corrupta sorderet , quam veri selendor luminis rei illaret. Sie &itiinc in nouo Testamento, multi Euangelia scribere conati sint, quae boni mammulat ij non probarunt: unum autem tan-
'tu modo , inquatuor libros digestum ex omnibus arbitrati sunt eligendum. ' I aliud quidem fertur Euangelium,quod duodeeim Apostoli scripsisse dicuntur. Ausus est etiam Basilides, Euangelium scribere, quod dicitur se dum
Basilidem. Fertur etiam aliud Euangelium , quod scribitursecu ulum Thomam. Novi aliud sic riptum feetixd m legimus aliqua , ne legalytur, legimus , ne ignoremus; legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus, & ut scia- mus, qualia sint in quibus magnifiee isti exaltant cor suum. JA scribo etiam S. Augustinum 11. Ciuii. cap. 23. verbis illi s.f Omittamus earum scripturatum fabulas , quae apore phae nuncupantur, eo quod earum occul a Origo non claruit Patribus, a quibus usque ad nos autoritas veracium Scrip urarum , certi sima , de notissima successione peruenit. In his autem apocryphis, etsi inuenitur aliqua vetitas , tamen propter multa falsi, nulla est canonica autoritas. Scripsi te quidem nonnulla diuina , Enoch illum septi num ab Adam, negare non pol sumus, cum hoc in epistola canonica Iudas Apollotus dicat. Sed non frustia non sunt in eo canone Scripturarum , qui oιςcuabatur ii Hemplo Hebraei populi, succedentium diligentia Sacerdotum.
189쪽
n 8 An libri suppositisj configendi
Cur autem hoc , nisi quia ob antiquitatem suspectat fidei iudicata sunt 3 nee
virum haec essent, quae ille scripsisset, poterat inueniri, non talibus proserentibus , qui ea per seriem successionis reperirentur rite seruasse. Vnde illa quae sub eius nomine proseruntur, continent istas de Gigantibus fabulas, quodi non habuerint homines Patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius credenda : seut multa sub nominibus, & aliorum Prophetarum, & recenti Ora sub nominibus Apostolorum, ab haereticis proseruntur, quae omnia sub Ia mine , ab auctoritate canonica diligenti examinatione , remota
sunt. JClaudo cum S. Leone epimia 93. cap. is. Quomodo decipere simplices
possent, nisi venenata pocula quodam melle praelinirent , ne usquequaque Ientirentur 'insuauia, quae essent sutura mortifera ρ Curandum ergo est,&Sacerdotali diligentia maxime prouidendum , ut salsati codices, & a synceraveritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. apocryphae autem scripturae , quae sub nominibus Apostolorum, multarum habent leminarium salsitatum, non sollim interdicendae , sed etiam penitus auferendae sunt atque ignibus concremandae. Quamuis enim sint in illis quaedam , quae videantur habe-ve speciem pietatis , nunquam tamen vacuae sunt venenis, & per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narratione seductos, laqueis cuiuscumque erroris inuoluant. Vnde si quis Episcoporum , vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione cor rupti , haereticum se nouerit iudieandum: quoniam qui alium ab errore non reuocat, seipsum errare demonstrat. J rΑnathema quod can. 63. I luno , stringitur in eos, qui sanctorum Martyrum historias apocryphas ab haereticis confictas lectitant, aperte inon strat quantum damnum ex iniusmodi gerrarum volutatione existere agnouerit ea Synodus nisextas esto non sit eius autoritas summa & ineluctabilis. - urem initer ea apocrypha,de quibus agimus,numerctur scripturae quae
dant ptis , ex quibus scriptores Canonici interdum usiarparunt testimonia, non e baigumento , abstinendum esse susexto te talium librorum.Resipo enim bene inigenes, in calce prolui ad homilias in Cainica. f Qudd essent Istinctis his quae appellantur apoc'pha, pro eo quod multa in eis corrupta,
& contra fidem veram inuenturitur a maioribus tradita , non placuit eis dari locum , nec admitti ad autoritarem , supra nos est pronunciare de talibus. Illud tamen palam est, multa vel ab Apostolis, vel ab Euangelistis exempla esse
prolata, & nouo Testamento inserta, quae in his Scripturis quas Canonicas habemus , nunquam legimus, in apocryphis tamen inueniuntur & euidenter ex ipsis ostenduntur assuinpta. Sed ne ue quidem locus apocryphis dandus est. Non enim transeundi sunt termini, quos statuerunt patres nostri; potuit
enim fieri, ut Apostoli, vel Euangelistae sancto Spiritu repleti, sciuerint quid
assumendum ex illis esset scripturis , quidve refutandum. Nobis autem non est absque periculo aliquid tale praesumere , quibus non est tanta spiritus abundantia. J Neque tamen asrmat Origenes, aut ego assi are intendo, onmes libros
190쪽
apo eryphos. Nam extra dubium videtur, aliquos vere Canonicos libros, quorum mentio est in libris Canonicis . qui nunc sunt ad manum , vix pauculis locis, quae obitet allegantur , residuis, intercidi fle, & inter eos numerandum elle librum Enocli, de quo S. Iudas , multis astruit Hieron. , Ruacoutrov. v. mystiva. Itaque tam tun intendit Origenes , aliquos ex libris , qui in scripturis Canonicis allegantur, esse apocryphos , & conligendos, nec elleveru eorum , quorum praeseruiit nomina.
Suppo stio per plagium , probrosa , o confixioni merito patens.
Quarta suppositio quae plagiariorum erat, indignissima, & iniustitiae plenissima est , omniumque auersatione pro tequenda, tametsi reuera latim me patet, & in omni scriptionis genere locum habuit, & habet. Optabat suo aeuo , medio ameriore seculo , in Ludovicus Viues Lb. s. de tradendis dissip&ms, sub finem, aliquid de hoc crimine statutum esse lege Fannia: quod seruile admodum sit magnatumque simultatum origo , subtrahere aliena. f Cui enim , inquit, in non sit graue , seruos sibi tuos abduci, nec dum filios 3JAt hos mentales scelus filiorum loco esse autoribus, sepia notabam ex Synelio , & Ambrosio. Sed vel silentibus legibus omnibus, indignissimi criminis labes, eis per se manifesta, S: ab ipsis quoque Et luticis , valde exagitata. Plinius quidem in praefatione nati, r. histor. f Autorum , inquit, in nomina praetexui 3 est enim benignum, ut arbitror, in & plenum ingenui pudoris , fateri per quos profeceris; non ut plerique ex iis, quos attigi,fecerunt. Scito enim conferentem me autores, deprehendisse, iuratissimis,& proximis, veteres transcriptos ad verbum , neque nominatos, non illa Virgiliana virtute, ut certarciat, non Ciceroniana simplicitate , qui in libris de Republica, Platonisse comitem profitetur. In consolatione filiae, Crantorem, inquit, sequor. Item Panaetium de o iis, quae volumina eius ediscenda ; non m adb in manibus habenda quotidie , nosti obnoxij prosectb animi, & in selieis ingeni j est, deprehendi in furto malle , quam mutuum reddere, cum praesertim sors fiat' ex usura. J Vitruvius non dissimiliter in 7. prooemio post collaudatam scriptorum diligentiam, vindicandis ab interitu iis, quae praeclare gesta, aut cogi rata,vel ad inuenta essent, subditi filaque quemadmodum his gratiae sunt agendae ; sic contra, qui eorum scripta surantes pro suis praedicant, sunt vituperandi rquique non propriis cogitationibus nituntur scriptorum , sed inuidis moribus aliena violantes gloriantur ; non modo sunt reprehendendi, sed etiam , quia impio more vixerunt, poena condemnandi. J Subiicit narrationem iudici j , quo Ptolemaeus Rex , deprehensos Aristophanis cui dum diligentia plagiarios, iussit agi furti reos, de damnatos cum ignominia dimisi .. .. UOmne genus probri in huiusimodi factum concurrere, facile est demonstratu est enim in phagio, aperta violatio iustitiae , & tetrior quam si diuitiae iublegerentur: est conculcatio humilitatis, ac temperantiae , quandoquidem honor per dedecus ,&' cum alieno damno captatur. Est ignavia , de pusillitas aratriet, cuiu fortitndinis deiectione. Nemo enim excelsi , ac nobgis animi, eo
usque se deiiciat. Sed prudentia imauine hic vulneratur. Nam quis non vider, Z 1 insignem