R. P. Theophili Raynaudi, ex Soc. Iesu. Erotemata de malis ac bonis libris, deque iusta aut iniusta, eorumdem confixione. Cum indicibus necessariis

발행: 1653년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

iso Libri de Pibnici mo , an retinendi.

relaturum, rationem reddit. Decet enim dii dum proseisionem , nunc etiam aetatem nostram , si quid seriptitanduiu cst , grauiori potius sty io operam , acrempus insumere, nec in eo immorari qaod paucis intelligentibus mensuratii syllabarum seruando canat; sed quod legentibus multi mensur ua fidei altiu-ctione aeseruiat. J Quod ille de scriptione ait, aeque impetit lectionem , sine qua scriptio aegrό vigeret. In Monacho eandem lectionem simili ex causa improbat Petriis Damiani opus. r3. c. II. & ex recentioribus lite Choppinus sis r. Mono.tis. 3. nam I 3. Bene Isidor. Pelias. lib. r.eps.63. verbis illis. Quis te Comicis salibus non perstringat Quis te non commisereatur, qui cum io Philosopbiae discipulorum Domini tranquillitate sedeas, Gentilium Historicorum, & Poetarum tuis multum atque aestum tecum trahas ὶ Quid enim , dic quaeso , .) apud illos est, quod religioni nostrae sit praeferendum 3 Quid non mendacio, ac risu scater , ex iis quae magno studio consectantur An non diti initates ex 'itiosis affectionibus ὶ An non sortia facinora pro 'vitiosis affectionibus Z Quamobrem, ipsam quoque foeditatis obscoenitatis lectionem fuge ἔ nam ea miram , ad aperienda vulnera iam cicatrice obdueha , vim habet 3 in De alioqui vehementiore cum impetu spiritus improbus reuertatur , ac dct riorem , & perniciosiorem tibi priore ignorantia , aut negligentia cladem inserat. J Ad hunc locum , Conradus Ritersitusius , rem problematice agitans , prolato praeter caeteros Iacobo Billio lib. i. o arrat. secrarum, cap. 23. idipsum agitante, eδ denique reuoluitur, ut statuat quod luc intea dimus: .& astipulatur Ludovicus Wiaestib. i. de tradendis disciplinis , nec non Laurentius Landimeter lib. 2. de vetere Clerico ct Agonacho, pine Ι. . I9. Huc item spectantilla Paulini iam a seculo transfugae,ad Ausonium epyi I.

metrica.

Quid abdicatas in meam curam, pater, '

Redire Acasas praecipi, 'Negam Camoenis, nec patent Apollini Dicata Christo pectora. Fuit ista quondam non ope , sed sudio pari

Tecum mihi concordia , Ciere surdum Delphica Nabum oecu, Vocare Musin numina ;

Fandique munm, munere Indultum Dei, ν' - Petere Fonte, Nemoribus, Iugis. . . . Nunc alia mentem vis agit, maior Dem 3 . . '

Alioseque mores postulat, Sibi reposcens ab homine muniu suum,

Vivamus ut vita patri. Vacare vanis , otio, aut negotio,

Et fabulosis literis ymiathιis τι pareamm legibus,

Lucemque cemamm suam.

Guamuis Sophorum callida, aspιe Rhetorum , ct

Fumema vasum nubilem.

202쪽

Tartitio I. Erotema X I. I9 I

corda filsis atque vanis imbtium, Tant; mque linguas instruunt, JSanienti situ denique Sidonius lib. 8.epist. .ad Comitum. s Quoties mihi tui velli a meditationiῖ : cactet tanqua P . adlluc caliciliae Gebantur, sic vide tur, qui etsi non bene scribo, bene iudico. Sed quod latendum est, talibus studiis anterior aetas iuste vacabat, seu , quod est verius,in occupabatur : modo tempus est seria legi, seria scribi, deque perpetua vita potius, quam memoria cogitari, nimiumque meminisse , nostra post mortem non opuscula , sed opera pensanda. Quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non vitaque laudanda conficias: aut si adhuc in sermone laetitia , non custodiatur in actione censii ra ; sed ut qui Christo sauente clam sanctus es, iam palam religiosa venerandus iugo salubri colla patiter, & corda subdare : inuigue que caelestibus linguae piae coniis , anima sententiis, dextera donariis; praeci Puc tamen dextcra donariis, quia quicquid Ecclesiis spargisa ibi colligis. JAd idem reuocat Gerso .p.collatione de Angelu . verbera S. Hieronymo per somnum inflicta , de quibus in t iactatione de stigmatismo ι . Monet enim

G talo, eam nariationem tiqn esse referendam ad improbationem studii moderati , & personam lectoris eiusve conditionem , aut aetatem, non dedecentis: id quod non dubitat insimulare temeritatis , cum constet viros sanctissimos contrarium usum renuit l. , & libros Ethnicorum qua par erat moderatione veri aD se. Quod et go iii Hieronymo lepi ensum est, ut Gerso obsciuar, in aliud non suit, quam nimium studium euoluenai Tullium, supra quam serebat conditi O , bc a t.is, ac vatae institutum S. Hieronymi. Qua ratione aeque in quocumque alio , nimius affectus erga libros de quibus agimus, merito represienderetiar, essetque mulcta coelitus inferenda dignus. In eandcm sentenriam accipiendus eth, merito luc videndus , Philippus Abbas tib... de ii ιtia Cleric rum c 27. ct totaepse. Haec vero . ut constat, per accidens te habent, ad id quod gen cratim , de uniuerse de his libris stabilire satagimus: nempe quod cum legentium status, aut temporum conditio aliud non fert, legi citra noxam

queant.

Nec aliter occurrendum est iis, quae ex Alphonso de Castro sunt adducta, quantum ad hunc locum spectant. Quod addo , quia quae habet de obscoenitatibus, quibus scatent plerique Ethnicorum libri, recte omnino probant, eiusmodi libros esse confixione dignissimos. Sed iam transgredii nur limites hu ius puncti , quo de librorum a Gentilibus iconscriptorum lectione agimus; ramum quia a Gentilibus iunt editi, aut quia res Gentilium prosequuntur. De illis vero qui foeda continent, indubitatum est, exterminandos esse , sed alio ex capite quὶm Ethnici soli, a quo nune adulta iam luce Christianitatis, nullum impendet periculum pari a i fidei , vel bonorum morum , sicut impendet a libris spurcis cuiuscumque sint autoris , sue Ethnici, sue Christiani. Eandemque ob caiisam . quamuis libri hae teticorum ob impendens ab eis periculum prohibeantur , non tamen libri Ethnicorum, de quibus agimus. Quo spe stat pronunciatum Isidori si mo bon cap. I 3. I ID liores esse Grammaticos, quam haereticos haeretiei enim haustum lethi feri succi, hominibus persuadendo propinant. Grammaticorum autem doctriua,

potest 323.

203쪽

L Libri de Ethnicisno , an retinendi.

potes etiari proficere ad vitam , dum suerit ad meliores usus assumpta J su

mit Grammaticos, pro tractatoribus rerum Gentilium. Quo pacto etiam S.Gte-.gotius s.Defiderium viennensem , ob traditam Grammaticam. id est , litteras Uzmaniores increpavit. QVI. zazloitu Senoca εο quia l. Grammaticum circa isermonem , historias, & carraina , distineri affrmat. Similique modo Nazianz. orat.29. num. o. commendans S. Basilium, ait: f Quis in Grammatica quae linguam ad Graecismum sotmat, historias colligit , metris praeest , carminibus leges praescribit , cum eo comparandus J Secersiitque ibi diserte, Grammaticam a Rhetolica,& Philosophia: ut & Isidor. Pelus. lib. 3. . epiP. quod alij plerunque non scrvarunt. Nam Petrus Damiani Lb. 8. emit. 8. imiis , Cliti sitim esse ait suam Grammaticam , id est , suam facundiam. Et late 'opu 2. i s. c. I i. cum disserit aduersiis Monachos studentes Grammatic. e, hoc est, litetis humanioribus. Thomas vcrd Canti prat. lib. I. Astum c. s. Grammaticiam usurpat pro

doctrina. f Antiquam , inquit, in nota lector Grammaticam. J Ad quem lceum Coluenerius adducit quoque Godescatum Hollcn. Jer n. i. in 3. Decalog. rMepti , sannil et usurpantem nomen Grammaticae. Impetitia libratiotum, pro Irammati mensurationes spectante, legitur plet unque Grammatica . ut notauit Pithoeus lib. 2. auxes r. c. I . In epistola Pauli P pe ad Pi pinum Rc-gem , quae in epistolarum Pontificiarum collectaneis a Gret leto editis est vigesimaquinta, it Pontifex , se inter cettera quae rogibariir , mittere Grammaticam Aristotelis, quod Gret serus ibi, accipit pro Dialectica. Protrita notio est, qua ad infima studia id nomen aptatur. In qua notione pulchre iocitur Blesentis Iri. 2 I72. lugens vita functum Grammaticum. Quanquam libros quoque Poetarum , quos a Nazian Zeno & Isidoto , Grammaticis adscriptos vidimus, idcitco dictos Grinmaticos cen1et Abail ardus tib L. inyrod. c. a. quod pueris praelegerentur, &in iis literatiam veluti insantiam ponerent. Quiniuis igitur libri haereticorum prohibeantur non tamen horum Grammaticorum , quia ipsi nunc nocere non possunt.

Denique autoritas Patrum, qua libri de quibus agimus, impetebamur, tantlim spectat adiuncta illa per accidens , a quibus hactenus vidimus polia meri. to interdum improb1ri horum librorum usum. Nominatim veto S. Paulinus, non tam Ethnicorum libros damnat, quam errores quos Iouius inde hauriebar, de fato, & negatione prouidentiae. Vnde in epinoia fine, sic Iouium astatur. Patior ex copia tibi in nostris quoque studiis possidendae Philosophorrum facundiae, dum aduersam veris desinas amare sapientiam. Melius enim tenere tepo: ius quaerentem diuina, quam quaerere disputantem. Mitte illos semper intenc bris ignorantiae volutatos, in contemptionibus eruditae loquacitatis absumis plos, & altercatione vesana cum suis phantasmatis famulatos, semper quaerentes sipientiam , id nunquam inuenientes, quia quein nolunt credere Deum,inis

relligere non merentur. Tibi satis sit ab illis linsuae copiam , & oris omatum, quasi quaedam de hostilibus armis spolia coepisse, ut eorum nudus erroribus,&vestit ueloquiis, sucum illum sacundiae , quo decipit vana sapientia, plenis

rebus accommodes: ne vacuum figmentorum , sed medullatum veritatis cor

204쪽

Partitio I. Erotema XI. 79 I

Quetre non damnat Paulinus absoluielcctionem librorum Gentilium , siue ad humaniores literas, siue ad Philosophiam spectantium , sed abusum. Neminatim quoque Philosophicos libros, ctiam Ethnicorum , non esse Theologo accersandos, suse proseqttitur Iulius Rugerius lib. de auditore Theologia c. s. Non plura de libris Ethnicorum spectantium Polytheismum , vel aliqua tradentium religioni Christianae aduersantia, nulla iacta mentione ipsuis Christianae religionis , eiusque dogmatum.

nilitas re libris quorumdam Gentilium mordentium res Christianas.

Minus timendum est a libris Ethnicorum , quibus res nostrae deridentur, at tim pugnantur. Quis enim cum apud Lucianum , Euna pium , Iulianum, Sim- 326. plicium , Epictetum , scommata in religionem nostram intorta legit, vel alicuius Christianae veritatis impetitionem , prae Ethnica aliqua sabulo litate ; labascit in ea n de . quim Christianis mylleriis adhibebat, cum ad legendum a

cessit Z Imis inde non exigua re tum nostrarum confirmatio haberi potest , non ramum quia facta contentione nugarum & spurcitiarum Ethnicarum, Christiana doctrina sinistior oetu rit; quo ex capite res nostras maxime confirmare solant , qui pro triae nostra egeruiu, praeter tim Clemens Alexandr. atque Amo-bius : sed etiam , quia eo ipso quod ea , qtiae nunc credimus , Gentilibus ridentur , aut refelluntur, argirinenti isti idoneum est ac certum, fidem Christianarum priscotum, idem habuisse , quod nostra nunc habet.

Locru Eun vij. Sie ex coenosissimo apud Eun apium loco , in Edesio, quem placet veluti specimen proferre, multa colligimus ad vetitatem Catholicam spectantia. Ita habet. . 31ms In facta loca inuexetunt A sonachos, sic dictos ; homines quidem specie , sed Vitam turpem porcorum more exigentes; qui in propatulo infinita atque nefanda scelera committebant; quibus tamen pietatis pars videbatur sacri loci reuerentiam conculcare. Nam ea tempestate, quiuis atram vestem indutus, quique in publiςo , sordido habitu spectari non abnucbat , is tyrannicam obtinebat auctoritatem: in eam virtutis opinionem venerat id genus hominum. Illi ipsi , Monachos, Canopi quoque collocarunt . ut pro Diis qui animo cernuntur , seruos, dc quidem flagitiosos, diuinis honoribus percolerent , hominum mentibus ad cultum ceremoniasque obligatis. Hi namque salita , de condita eorum capita , qui ob lcelerum multitudinem a iudicibus extremo stipplicio erant affecti, pro diuis ostentabante, iis genua submittebant i, eos in Deorum numerum receptabant, ad eorum sepulchra sold: bus, de puluere conspurcati. In his nonnulli , nonnulli Diaconi , & Legati, arbitrique precum apud Deo , nominabantur, cum fuerint seruitia infida , & flagris pellime subacta 'quae cicatrices scelerum , se nequitiae vestigia , corporibus circun ferrent. J En quam mesta in rem Catholicam eximia , in hominis Ethnicissi ini bacchatione in Christianos: quem recens tunc facta templi Serapidis sub Tlieodosio ex cr-so, pessinad habebat. Habemus inde professionem Monasticam, & vesten, Religiosam pullam , atque abiectam, honorem Ss. Martyribus exhib..um, cuia

205쪽

iρ ψ Libri de Ethnici lao , retinendi.

tum reliquiarum, intercessionem Sanctorum, pro nobis. Vah l quantus tho-saurus e fauissa illa , imo scrobe limulentissima hauritui ; ut gaudendum prope videatur , rabiosum illum sic insanivisse. Ex Zoeti m. o , Rutilio, varia.

Similiter ex Zoetimi in Monachos sutore, quem histori ae prodidit, illustre testimonium habemus pro veterum coenobiorum redditibus. Ait enim . . Innachi qui vocantur. Ei legitimis nuptiis abstinent, & tam in Vibibus, quam in vicis, populosa collegia complent hominibus non maritatis , nec ad bellum , nec ad alium Rei p. v sum necillarium idoneis ι nisi quod via astutia quadam progressi, ab eo tempore in hunc usque diem , magnam agrorum partem ad se transtulerunt, Sc sub praetextu quasi pauperibus omnia commimice nr, , Omnes, prope dixerim , ad inopiam redegerunt. J Eadem est Iuliani Apost a. tae calumnia orarione r. Nec mitius de Monachis statuit in suo Itinerario Rutialius, simili semctu legend.is. Sic enim habet lib. I. Processu pelagi iam se Capra=ia tollit. Sqilalet lucis .is , inguia plexa viris. Ipsi se Atinaclus , Graio cognomine dIctint, Ui .d soli nusso vivere teste voltivi.

a Mnam Τοnte miser, ne miser esse queat men.im peruersi rab: es tam Milia ccrebra , , Dism mala formides, nec bona posse pati 'Siue β.ti repetunt ex fato ergastula foenas Trasia, seu nigro viscera felle tument. Sic nimia bilis morbum assignauit Hamerati, Be erophonibae, soncitκdinibus. Nam iniseni estus, sevi post tela doloris, Dicitur huisa utim dis licuisse genuι, Hoc in serius, de uno quodam ciue suo, in alia insula Monacho spccialitre queo ritur , sic canens. Iurgit pomi medio circumlitia Gorgim ,

Inter Pisanum Orniacumque latiu. Aduersu scopulos damni monumenta racemis, Perditus hic vivo funere civis e t. Noster enim nupcr iuuenis , maioribus amplis, Nec censι inferior, conivisie minor.

Impulsus seriis , homιnes diusique reliquit ,

Et turpem latebram , credulus exul agri

Infelix putat illatile ccxlastia pasci di, Seque premit . iasisIautor illa Deis. Nam rogo de thrior Ci=caeis secta venenis 3

Tum mutabantur corpora , ntinc animi.

Tolle hoc Rutilij opus quo passim inordentur Christiani; vninue insignetvi sancti ratis ac prosessionis monasticae expressionem excinde. Quinetiam eadem

206쪽

opera , Confessionem luculentam victoriae crucis ab hoste expressam vi verita tis , eradias. Sic enim canit de Iudaeis, hoc est , de Christianis; quia salus ex Iu daeis, commiscens, & candide profitens disseminatione Christianismi per ot-bem , perditum Et lanicismum. Atque utimim nunquam raria sabacta fuisset, Pompei bellis, imperisque Titi Latius excisae periis contagia seerpunt , V ictores uestios, natio victa premit. Non ausus Christianis Imperatoribus orbem regentibus, mutire in Christi 1- nos, sub Christiano nomine , Iudaeos vocat: quod aeque, salia licet ex causa. ab Epicteto factum , apud Arianum lib. 1. dirueri. y. & ab aliis eiusdem aevi Ethnicis non semel.

Domitius Vlpianus de Osscia proconstitis lib. . rescripta Principum nefaria aduersus Cluistianos collegit, Laistantio teste i i. nee picne interciderunt eae leges ; sed quamuis ad dcclinandam Christianorum ten. porum initidiam. Tribonianus ex eis Christianorum nomen expunxerit,supersunt tamen plui imae passim in Pandectis,ut l. 6. f. ad L Ititiam peculat. l. 8.1. ad i. Cornel. de falsis l. s. f. de parvis. l. l. ad i. Cornes. de sicariis , l.6. fad Lialuina de vi paebl. I. I .f. ad i. Dili.imm.tiest. l. 7. f. de accusatio. Has hominis in Clitistianos truculentissimi OI ei um reliquias, tolle ; unaque insigne trophaeum religionis Chiistianae, quod toties P P. statuunt , aboleucris; Indicem , inquam , exhaussae in Christianos phale trae Satanae. Aurelius Uust 3r, ut ic statur Sanctus Hieronymus epist. ad Paulum Coscordiensenn , etiam si Christianis infensus , tamen ad notitiam persecutionum Christianis illatarum , commodus lectu cstieaque ex causa , ic clum a se testat ut ea epistola S. Hieronymus. 3 I. Similiter, quia apud Lucianum legimus sannas Momi in mum tria, ct Tmaum , ut videre cst in Philopam de. Itemque legimus iuramentum quod

ibi concipit, i per Deum alte regnantem , magnum, cIs eritim, atqIte alem: m, Filitim Patris , Spiritum ex Patre Frocedet tem, unum ex tribus, GI ex Tuo tria. Hac

tu Iouem puta , hunc existima Detim. J inita, inquam , haec apud illi uia Christianorum subsannatorem legimus, optime infelimus, priscos illos Christianos eadem nobiscum de augustissima Tria de sensisse. Ibidem paulo post ex verbis illis. f Quin dome Galilaeus ille conuenit, recalvaster, naso iusto praeditus, qui in tertium usque coelum per ad rem ingressus est , quaeque optima, & pulcherrima sunt, inde didicit, per aquam nos renouauit, in beatorum vestigia in s stere secit, & ex impiorum regionibus nos redemit. J Ex illis, inquam , verbis, vel potius cannis per scurram illum , in Gentium Doctorem Sanctum Paulum intortis, ap2rte hibemus, imagines Sanctorum, in Ecclesia antiqua suisse in Vsu. Inde namque scurra ille , cum inter Christianos versaretur,emgicm Apo--toli , animo expressam retulerat. Doceique praeterea locus ille , sensi imveteris Ecclesiae . de renouatione hominis , & sanctificatione , per Bapti sint Sacramentum , In Dialogo de morte Peregrini, locus est illustris, ad pei spi- iendum , quanta cura Christiani operibus m sericordiae , praesertim circa

Martyres designatos, insisterent. Mam summam curam, vix alibi uspiam, apud . ., Bb a apud

207쪽

16 6 Libri de Ethnicisino P an retinendi.

nostros, haismus magis expressam, quam apud hunc nebulonem , a quo effusiridetur, sed hoc nobis ioci eius , 5c sales profuerunt, ut a ridente, praxim Ecclesiae antiquae , sinctissimam , euomni studio imitatione exprimendam diseeremtiq. Tamcisi admitto , ut Lucianus legatur , quoad aliquos Dialogos , autoritatem maiorum interuenire Opori cre.

Probra in nos Gentilium, magno usui harem Christianam.

332. s

Apud Tertullianum c. .es 9. olae. & Minui um n. t r. ac Eusebium histor.c. I. appolitio infamis farre coniccii, & cibatio ex eo Cluistianorum , toties ab Ethnicis obiecta Christianis i item adoratio Cereris, & Liberi per Christianos, teste Augustino lib. 1O. contra Faustum c. I 3. argumentum est veritatis mysterii Eucharistiae,de quo per umbram aliquid perspexerant Gentiles, siue eae' lectione librorum nostrorum , siue ex fide alicuius transfugae , siue ex in com polita per aliquem fidelem, profusione sermoni q. Cultus virilium Sacerdotis, ab Ethnicis exprobiatus nostris, ut refert Minutius, spectat haud dubie ad Sacramentum p attentiae a Christianis frequentatum , accidendo ad Sacerdotum genua. Pervicaciam , dc infl=xibilem obstinationem. exprobrant Christianis, Plinius lib. lo.epist. y . Epictetus apud Arian Iim l b.4. cap . ac Galenus lib., de di sin pulDκω ; quod cirm pollent, externa saltem specie, fidem abnegaret Derstarent tamen, nec cogi pollent ad eiurandam fidem vel in speciem. Docemur ex ea firmitate ; quam hi obinnationem vocati ,quam sit durandum in syncera fidei confestio ite , Christi morum usum de horis Canonicis publicu recitas dis, exprimi imitatione a suis, voluit Iulianus Apostata, ut refert SozOmenus I. e. s. idque ex eius Epistolu . In eam qui in cur ecit, habcbit argu mentum pro horis C. nonicis ex verere viii.

333. Ammianus Marcellinus, & ipse Scriptor Ethnicus. in Romam rum Pontificum maiestatem,genuinum infixit lib. 17. nu . 1. sine , vcrbis illis post d, seriptas S. Dama si & Ursicini scitismatici de Ronono Episcopatu , contcntiones. I Neque ego abnuo , ollentationem rerum considerans urbanarum , hi ius rei cupidos ob impetrandum quod apperiuri , omni contentione late- rum iurgari debere : quum id adepti , suturi si in t ita securi, ut ditentur Oblationibus matronarum , procedantque vehiculis ins dentes circumspecte, epulas curantes profusas , adeo ut eorum conuiuia Regales stiperent menta&: qui esse poterant beati reuera , si magni: udine vibi: despecta quam vitiis opponunt , ad imitationem Antistitum quorumdam Prouincialium vive rent, quos tenuitas cdendi potandique parcissime , vilitas etiam indume torum , & supercilia humum spectantia perpetito , numini , Veriique eius cultoribus, ut puros commendant, & verecundos. J Iungendiis est locus ex Lb.is .num. 6. ubi de summa aeternae urbis Episcoporum autoritate. Inde discimus , quis iam olim sciasus fuerit Christianorum de sit prema Romani Potntilicis autoritate in Ecclesia Dei, nec dedecere Ecclesiasticum Principem , opes, & externum apparatum , dignitati illi commensum habere. Sicut etiam ex eo quod varii Ethnici, sed maxime Zoetimus, Constantinum ob rem Christianam ab eo amplificatam ditata templa , passim mordent docemur quo

208쪽

loco apud Christianos tunc fuerit locupletatio Ecclesiarum , in quam nune adeo fremunt sectarii: Quanti porro facienda sint, haec pro veritate testimonia ex fidei hostibus petita, quamque gloriosum sit, eo telorum genere hostes conis - fodere, tradit pulcherrimc Eucherius hom. 2. de Pasich.

Jundacium ea ratione proficit veritati i

Liquet igitur, tantum abesse, ut Gentilium libri, de quibus egimus, cum damno legantur, ut potius pro delia non parum possint. Et quod fecisse e libi is nostiis Porphyrium iure detestatur Pisidas , quum dixit, eum prata nachum ,

alperos messuille rubos ; nos e contrario cum Theodoreto tib. 3. contra Graecos ,

e libris huiusmodi fidei hostium , cum laude faciamus, carpentes de tribulis ficus,& cibum de comedente , ac de cadauere Leonis prostrati fauos, & mella. Neque vero qui ad hu0c modum nostra confirmat et, in eam reprehensionem cincurreret, quam aliquos subiisse scimus , testimonia pro Christo , & rebus, Christianis, petendo e Gentibus : cuiusmodi ille fuit , quem Photius eam ob catlsam arguit i 9 a etiam ratione, Marcellum Ancyranum, iure, an iniuria nunc non quaero , valde reprehendit Eusebius lib. 6. aduersi s eam cap 2. in sine , Sc rhirsiis cap. 3. quod rcs Christianas petitis c profana literatura obseruationibus, illustraret. Sanctus item Augustinus ii contra Fostum c. is. infirmam esse rerum nostrarum pr 'l'neni qua, ex Gentilium tautorii petitur, diserte prodit. In Martino KembitiSiniet. Luthcri combibones strenuissimo , idipstina caipit Staplet onus lib. i 1. de princ. fidei cap. I . Et in Eugu - bino Pererius tib. t. in Genes cap. I. vero I. num. 13. Videndi item quos prae

terea profert S .mdaeus a i Theologia vatria lib. 2. commentat. IO. exercitatione II.

Non est , inqi iam , similis, ea pro Chiistianis rebus ex Ethnicorum s criptis argumentatio , illi alteri, quam a Photio & caeteris improbatam diximus. Quin . potius hanc , quam commendamus, usurpantes, monstra mus , quod S. Hieronymus epi Z.ad Magnum , de Iuliano Christianam religionem tae pugnante, scite dixit,) eos iuxta fabulas Poetarum , tuo se ense lacerare. Quare non essClibros Gentilium, de quibus egimus , configendos , ratum esto. Imo ad hunc modum ex in ecundis lignis succisis , machi. as in aduertarios. ipsos struimus, ut bene philosophitur Giscibertus in Altereat. Duag. 2 Eccles cap.

. Si tamen aliquem Ethnicum librum refodi contingerer, , quo nulla re bus nostris utilitas spcrari po .let, sed iure timeti deberet merum damnum , tunc locus esset iustae sisti xioni: nec tam nouaculam radendis eius superfluis, quam securim ad caedendum eius caudicem adhiberi oporteret. Sed prosecto, si in quem Ethnici Christiana sugillantis librum celas ira rectZ caderet, in scriptiones Symmachi & Themist ij de Religionis cuili suis indifferentia aptius caderet , quam in alias plerasque in speciem nocentiores. Nunc enim error quem illi adulta iam Christianitatis luce Ethnicismo in dormientes stabiliebant, Perniciosissime serpit. In caeteris, lassicit nouacula, radens superstua.

209쪽

198 , Libri Saracenici an feriendi.

Patrum a iugoria in rem P opositam.

333. Quod enim ex s. Hieronymo epistola 8 . ad Aggnum, post origenem

homil.7. in Leuit. vulgatissimum est , libri Ethnicorum , eraso quicqiiid in eis emortuum est , idololatriae , voluptatis, erroris ue id est , firmato aduersus ea omnia mentis assensu, utiliter contrectantiir. Quo Patres praedicti, nec non Ble- sensis epist. 8. de Petrus Damiani opus. I, c. I I. accommodant quod Deuter. II.

praeeipitur, de capite,ac superciliis captiuae mulicris radendis, omnibu'ite toto corpore pilis, & Vnguibus amputandis, priusquam in coniugem assium atur. Similiter enim , resecto ab Ethni ea literatura , ad modum praedictum quotiis emortuo , fas est Christiano, copulari eidem captiuae doctrinae, squam in ini stitia detinent eduersarii; de vernaculos ex ea Domino Sabaoth procreare. Huius sapientiae typus, ait alio loco Hieronymus , s nempe epistola I 6. quae est ad Damasum , agens de siliquis porcorum , quas signare ait libros , Sc doctrinas Ethnicorum, & in Deuteronomio sub mulieris capiti ae figura descri- ibitur; de qua vox diuina praecipit , ut si Israelites eam habere voluerit uxorem , calvitium ci faciat, ungues praesecet,& pilos auferat ; &cum munda sue rit effecta , tunc tranteit in victoris amplexus. Haec si secundum literam intellia ginaus, nonne ridicula sunt 3 Itique dc nos facere solemus, quando Phdosophos legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae seculatis. Si quid in eis utile repetimus, ad nostrum dogma conuertimus: si quid vero superfluum, de idolis, de amore,de cura secularium rerum haec radimus, his caluitiem iis u-cimus haec in unguiuiu morem , ferro actitissimo deletamus. J ,

Exitum filiorum Israel expilatis AEuptiis, in hanc rem terpretatur S. Aug. t a.dOR. Christ. retis: T. . M Bletinus epiff. 93. & optime S.Cytallus lib. I. adori fre in f , exilii Mistucto , & ornato e spoliis AEgyptiorum , tabernaculo Hebraeo. init item in hane ipsam rem praeclare disicrit lib. . de Adorat. ad finem lib=i. Ad hoc item negotium , Gregorius Nissenus lib. de vita I sis,

accommodat allinorice circumcisionem fili j Sephorae , docens id pertinu ille admo strandum, raciendam cste Christiano circumcisio nona Ethnicae literaturae. Utig hom .san Levit. hanc est e, ait, oblationem super sermentato. Nec caremus usu de praxi Setia istorum, hac in pλrie. Ipsum Apostolum, librorum Ethnicorum plagulas protulisse constat: vi urpasse , inquam , Epimenidis , Callimachi, Menandri, ac Arati loca; & usurpando, ea sanctificasse , ut dixit Orig. λm. 39. iis Lucani. I Secta larem versum assumens, ait S. Hieronymus opstola 8. de veri u allegato t. C r. is. fecit Ecclesi .isticum. Sinctos item Patres & Doctores in Ecclesia Christima celebcrrimos, prodere se in cortIm-dem Ethnicorum libri versat isti mos monstrat diligenter ac sigillatim S. Hieronymus diffa eps 8 έ.ctim ei Calpurnius hognomento Liv/ar 1m,id est, aemulus Russinus, per M 1gnum obiecisset, cur Ethnicorum sordibus f candorem Ecclesiae pollueret,& de Poetarum ac oratorum & Philosophortan: Ethnicorum scriptis. ditesceret. Nominatim vero Oiigcnem,suis ait torem fuisse, ut demptis Atheorum libris, omnes omnium,& Poetarum & Philosophoria libros peruolutat et GregThaumatur gus amor est, in Chariste tia: qui id ab eo sapienter esse factu agnoscita ad in veteti lege teruasse Danielem, S ante legem, lolem, notat S. Basl. or.rt de.

lagendis

210쪽

Tartitio L Erotem a XII. I993

ligeηdis fructuose libris Gentilium, de Beda in atrioricis expostionibm Sa Elis. De Mo e rursus, ac Isaia, & Paulo, S. Gregorius lib. in I. Reg. cap. . in sine. De Isaia , Hieremia, ic Paulo,idem habet S. Ambrosius I. b. 3. de Me e. i. In hanc rem luculenta extat disputatio apud Rupertum , bona parre libra 7. de operibus Spinsincti a cV. io. 6c apud Socratem lib.3. histor c. t . occasione edicti Iuliani, quo veritus Ethnicam fabulositatem deprehensum , de conuictum facile iri a Christianis, si libros Ethnicorum euoluerent, interdixit illis lectione librorum Gentilium : quod edictam extincto mox Iuliano euatruisse, meritoque non vulgarium modo maiorum , sed etiam ipsius Apostoli exemplo & usu , ciuistianos resumpsisse libros Gentilium demonstrat ibidem Socrates. Sic nimirum insitio fit Ethnicatum literarum cum Christianis, quod Clemens s rom. omnino egregie , faciendum monstrat verbis illis post disciplinarum humanarum collationem cum oleastro, Christianarum vero cum olea sativa. Plus, sin quit, nutrimenti accipit inserta olea , propterea quod sit plantata in agresti. Alsue fit autem veluti concoquere nutrimentum, dum assimilat ut pinguedini satiuae. Sic etiam Philosophus, qui aggresti oleae assimilatur, cum multa habeat non cocta, propterea quod de lubenter inquirat, de facit dassequatur, & pinguedinem appetar veritatis; si per fidem , diuinam acceperit virtutem , in bonam mitem insertus cognitionem , tanquam oleaster insitus in sermonem vere pulchrum, de misericordem , de quod traditur nutriamentum conloquit , de fit bona , de sativa olea. Insitio enim eas quae erant steriles, cogit elle sertiles, arte agriculturaea es. scientia quae est ex cognitione. JPulchre denique Petrus Bles. epistola i. f Si causi publicae eruditionis, aliqua

de libris Gentilium fuerim interserta, vobis in fasti ilium non vertatur. Nam Sc Dauid de diademate Meschom , idoli Ammonitarum , sibi diadema composuit. Et Paulus Apostolus ad improperium Galatarum , quandoque versus Homericos elefanter api auit J Plenius etiam cpis. 8.

Saracenormn libri an ferendi , pracipueque

GEntilium libris subnecto libros Satacenorum atque Turearum. Quod enim Petrus Clunia c. instimma contra sectam Ismaelitari rect E aduertit,

anni innuiue V golimus de casibim Papa reserti. 2 p. c. I. g. I, nn m. . Si mancassu Iustit.tit. 39. n. q. & Sanchez in Decalogum lib. a.c. IO. num. χχ. quamuis Saraceni , seu Turcae , interdum vocentur haeretici, quia aliqua nobiscum credunt , alia respuunt, tectius tamen Ethnici censentur, quia ncque Baptismum quem Christus Ecclesiae suae ianuam constituit, neque ullum prorsus Christianum Sacramcntum usurpan quod nullus unquam iacit haereticus.

SEARCH

MENU NAVIGATION