장음표시 사용
251쪽
Σ Ο la liber ob nouam doctrinam improbandi.
stianus fuit. Illam senex 'tenebo fidem, in qua puer natus sum. J Magistrum
videtur expressille , cuius illa sinit sane illustria orat. 12. num. I . nouitatem Apollinaci statum redarguentis .fo ingentem absurditat ei ni absconditam post Chii sitim sapiet uiam nobis annunciant, id quod sane lachrymis dignum est.. Nam si triginta dumtaxat abhinc annis fides initium sumpsit, clim quadringenti iam anni sere fluxerint, ex quo Christus manifestatus est ; inane utique tanto tempore suit Euangelium, inanis ctiam fides nostra ; frustraque Mattyres martyrio persuncti sitiat, ε tales tantique Antistites plebi praefuerunt. JSimilia Tertullianus tib. de praes ripi. cap. 19. S. Athanasius de Duodis Arim ni . ct Seleucia initio, Lyrin. in commonitorio, cap. 3 . alias 3 . Pacianus e stol. 3. initio.
ii. Apud s. Epiphanium , cdm Actius Anomaeorum parens, Catho Ileos nominasset antiquarios , 5c qui iamdiu opinionis suae adhaeserunt, s ita enim hab initio sui libelli, quem S. Epiphanius har. 6. descriptit, de initio Syllogisticorum capitum , quae S. quoque Epiphanius ex eo subiicit; in ad hunc modum ei reponit S. Epiphanius , redarguens quδd stulte Catholicos sic nomi- nasset. f Etenim sancta Dei fides ab initio existens,& semper antiqua, &non inueterascens, semper estide firmatum est huius fundamentum, & existit habens suum Dominum sine tempore. Ided neque ipsa temporalis existit, sed
cum Angelis conuersiatur, & Sanctos per generationem , ac generationem ornat. Tu vero potius temporalis es , pastus , ac deceptus ab errore, & clatus mente,etiam gregem tuum fusim in pabulum spinouim implicuisti ; nemo enim ex ueteribus tecum sensit 5 Aeti, qui contra Antiquarios scribens, ipse
temporalis es, de minime antiquarius. JDe Manichaeis in hunc modum scribit S. Augustiuus lib. is . contra Faust.c. 3. Quid agunt isti euangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Chri ito seruamus quando legem Dei culpant nomine vetustatis,dc errorem suum laudant nomine nouitatis; quasi omnis vetustas , fugienda sit , aut omnis nouitas appetenda: cum δc mandatum vetus in laude ponat Apost. Ioari.&prophanas verboru nouitares euitari iubeat Apost.Paulus. JEx variis Patribus, multa in eandem sententiam , de nouitatis hac in parre improbationem, collegit Radulphus de Riuo Itb.de Canonum obseruantia, ο- positione 6. Et plura etiam Thomas Boetius lib. 3. de Ilaxis cap. 9. Denique ex nouitate septimam haereseos notam,in haereticis huius semporis, egregie monstratam legere licet in Codice Fabriano lib. I sit.de se ma Trinitat. oeside Ib ' lica, f. septima nota.
Ethnici quoque, o Iudaei in negotio Religionis, antiquitate probarunt.
. i. dissimile studium erga vetustatem in causa Religionis viguis Ie in Eth-'' nieis, discimus ex Tertulliano cap. 6. volog.necnon eX Arnobio tib. 2. mιm.6λεe ex Isidoro Pelusiota M.A. 61 p. 6. trinitaque ex Hilario Diacono Ephes. s. ad illud Nemo vos seducat inanibm verbis,La ratio lib. 1. Insit .c. 6. Zacharia Mytilenaeos,bfinem di futationis de mundo contra Philalophos. Vt propterea S.Chryssem. 7. in I. ad Cor. in illa verba, sedu cognouit sensum Dei. mundi per Apostolos conuersione ex eo capite admirabilissima esse statuat,qucd tatuli homines,abi
cta veteri superstitione ad noua doctrina fidei amplaiada , Ethiis rus indux erim.
252쪽
Apud Theoplitium Antiochenum 3. Autolycus Christianam Religionem repudiat, quia recens tune , & nupera erat: obfirmat autem in Ethnicismo Ob eius antiquitatem , quam etiam valdE contra Christianos extollit
Asclepiades Praeses apud Prudentium io. Perseph. agens cum S. Roma Mo .vetb is illi,
O sin priorum , moris ἰ prisci statm s
uenia Regum pro satate publica ,
Pompiliorum n6tra carpunt secula: ouo hos sophistas error inuexit Mum, non colendos. esse Diuos dilutem 'Nunc dogma nobis Christianum nascitur. Post euollutis mille demum Consutis
urbe Roma, ne retexam Nestores'
'idquid nouestum surgit, olim non fuit.
Vis summa raram nosse ' Parrham consede. Vbi ist. voster tunc erat stimmus Deus , Dinum fauore cum fluer Mavortius, Fundaret Arcemsepticollem Romatas eQuod Romapollet aulicais condita, Iovi Statori debet . ct Diis ceteris. Hoe sanctum ab aetio eis, hoe as Maias traditum.
Quod autem Ethnici, praesidio se vetustaris securos maximὸ arbitrarentur, AI 3. idcirco aliqui Patres grauissime demonstrarunt, esse id plane intutum muniamentum in causa Religionis, si aliud nihil proferatur. Optimὸ praeter caeteros id prosequitur S. Ambrosius initio illius epistolae , qua Symmachi relationem sto Ara victoriae, consutauit. Et rursus egregie sub nnem epistolae. I Sed maiorum , inquit, in seruandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius pro-Deetunt a Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane semianibus tenero orbe concreuerat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrote , nonne postea distin coeli, maris, tenarumque discrimine , rerum formas, quibus speciosius videtur , accepit Exutae humentibus tenebris; nouum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis , incremento luminis micat, δc caloris exaestuat. Luna ipsi, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, eum primam resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur, paulatimque eornua sua complens,
vel E regione Solis absoluens, eati splendore fulgoris irrutilat. Exercem in fluctus, terrae ante nesciebant: post ubi imperare aruis sollicitus coepit agricola, di informe solum vestire vineis, sylvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt. Anni ipsius, aetas prima , quae nos vis parili colorauit, nuda gi- nentium , sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit stulit bus. Nos quoque aeui rudes , sensus habemus infantiae, sed mutati in annos, ingenii rudimenta deponimus. Dieant igitur in suis, omnia manere debuisse principiis,mundum tenebris obductum, quia splendore Solis illuxir, displicere: Et quanto gratius est animi tenebras depulisse , quam corporis, ni eique iubar
emicuisse quam Solis Ergo,&mundi,ucut omnium rerum primaeva, iam mutarunt , ut venerabilis canae fidei sequeretur sen ectus. Quos hoc mouet, re-
253쪽
1 r. ob nouam doctrinam improband .
prehendant messem, quia sera sce eunditas est ; reprehendant vindemiam , qu Iain occasu anni est: reprehendant oliuam , quia postremus est fructus. Ergo&messis nostra. fides animarum in Ecclesia , gratia meritorum vindemia est,quae ab oltu Mundi virebat in Sanctis ; sed postrema aetate se diffudit in populos, ut aduerterent omnes , non rudibus animis irrupisse fidem Christi, nulla enim sine aduersario corona est victoriae r sed explosa ea opinione,quae ant E conualuit, id quod erat verum , iure praelatum. JConcinne item Philippus Abb s lib. t. in Cara. e. ,. Ad hanc non accessit Porphyrius, Aristoteles, Socrates, siue Plato , non primus non secundus, non de coelo cadens ille tertius Cato, non denique quisquis abhorruit caecatus malitia, gratiae nouitatem, tenens , dc retinens suae , vel seientiae , vel sapientiae vetustatem : quorum scientia non sanare , sed inflare veraci iudicio, praedicatur. S pientia vero apud Deum, grauis esse stultitia iudieitur in qua tamen fixi manent sensu nescio veritatis, semetipsos seducentes quodam pii uilegio vetustatis. E quibus unus, properam , sin quit,ὶ noua musta bibant, mihisandas anuum,
Non multum nouae gratiae de sponsi pectore lueu lento, sed fundi sibi optans
vinum erroris vetus, de vase lutulento , cuius eum acceptior, eo sibi pei sectior videtur sit auitas, quod etiam eum usus confirmauit ,& allita sanxit antiquitas. At vero mustum nouum, quod vasis veteribus non potest sustineri , illi bibant , qui properant, qui procedentem ἡ thalamo sponsum diligunt intueri. IEst aliatilia, iudice Apostolo, idololatria, atque adeo auari, Ethnicis accensendi. Quod autem hi quoque my sti ei idololatrae, S: Ethnici, antiquirate suam idololatriam tuerentur, eos refellit Sanctus Ambrosius lib. de Tobia cap. a x. Ad haec ludaeos pariter, constat, non alia magis ex causa obfirmari in.errore,qu iri quod antiquitatem superstitionis suae nolunt abiicere. Sic Herbanus Iu/aeus disputans secunda die cum Gregentio, pressus argumentis, ait Gregentio: f S pienter quidem respondes. vel sim enim vero , nos auitam illam, & patriam fidem deterere, R ad nouam accedere semper dolemus, & vehementer angimur Vinum enim vetus, nouo melius est. J En quantopere tenaces sint antiquitatis,
miseri Apellae. Itaque apud Christianos, multo magis, nouitas in causa Religionis, re fidei, exosa merito est. In Scripturae interpretatione, improbatur nouitas. QSia vero Scripturae diuinae , unum sunt E reconditoriis, quibus fides eos 4 v' tinetur ; verbum enim Dei, quo fides Chtistiana nititur , aut est scriptum, ut i aditum ,) propterea in tet Catholicos, suspecta semper fuit nouitas interpretaxionum Scripturae sacrae , eaque haereticum constitui, paulo lati sis nomeni armi i Vsurpando, tradit S. Hieron. in cap. s. ad Gaiatra , adductu S cap. haresis 34. 3. Sed & in Synodo Τtussana actione ultima can. I9. iubetur, fnequis Scripturam aliter interpretetur, quam quomodo Ecclesiae Iuminaria, & Doctores luis scriptis exposuerunt. J Quod ratum habetur in Tridentino Ius 4. δε- icreto de editione, ct usu sacrorum librarum, ubi quilibet vetatur contorquere lScripturam ad sensius suos, contra eum sensum, quem tenuit, dc tenet Ec- clata , aut etiam corura unanimem copsensum Patrum. Graviter comra, Cale Unum
254쪽
tanum id infigit Canus concl. D Eademque valent contra Eras. naum , qui lib. . derasione concionandi , sub finem, multus est in tuenda libertate novandi circa expositionem Scripturarum. Et siue malitiose ,- siue imperite, ita statuit quaestio inem, ut longe absit a vero, quod ait hac in parte improbaria Catholicis D D. Vides fis ibi a pag. I 8 I. Iam olim Patrum plerique , eam Scripturae contorsionem ad sensus extraneos 437 cum communi Patrum anteriorum mente pugnantes reprehenderunt, ut videre est apud Chrysostomum in r. ad Cori in expensione illorum Aggaei Verborum , meum est aurum. Isidorum Pelusiotam lib. 3. epist. 192. Origςnem hςm.7. in Ezech fere initio, qui utinam quam aliis fixit interpretandae , non contra antiquo tum mentem Scriptiuae tegulam , seruasset ipse. Audi enim quid te- ostis omni exceptione maior S. vincentius Lyrin. e. 23. commonit. de eo pronun- ciet D Origines, tantus ac talis, dum gratia Dei insolentius abutitur , dum ingenio suo ni nuum indulget, sibique latis eredit, dum parvipendit antiquam Christi inae Religionis simplicitatem , dum se plus cunctis sapere praesumit, dum Ecclesiasticas traditiones, & veterum magisteria contemnens, quaedam Scripturarum capitula nouo more interpretatur, meruit , ut de se quoque, Ecclesiae Dei diceretur. Si surrexit in medio tui Propheta. Et paulo post. Non audici,s inquit, veiba Prophetae issius. Et iterum. Quia , sin quit,) tentat vos Domin GDes vener, utrum allislatis eum , acl non. Vere non sollim tentatio, sed etiam magna tentatio deditam sibi, atque a se pendentem Ecclesiam admiratione ingenij, scientiae, eloquentiae, ςonuersationis, & gratiae, nihil de se suspicantem , nihil verentem,subit δ a veteri Religione in nouam profanitatem sensim . paulatimque traducere. JRatum igitur esto, nouitatem in rebus fidem spectantibus, deuitandam esse, I& libros, qui eam inuehunt, merito patere censurae, an qua in audaciae improbandae foetus. Inde enim Otigenistarum nouitates esse derivaras, Theophilus Ale .lib. I. Paschfub finem, egregie aperit; non tacens quo abrupta haec dementia tandem deducat. I Quamuis , inquit de libris Origenis ,ὶ iuxta Vaticina- . tionem Prophetae, Babylonis Calix, auteus esse dicatur. & compositione . ac lepore , Verborum veritatis pulchritudinem praeferat, & transfiguret se in Angelum lucis ; tamen sciendum , quod quicumqoe bibunt de vino illius, mouentur corruunt, & contriti, lamentatione sunt digni. Nos autem mortiscris perturbationibus resistentes, muro continentiae vallemus animam,& libUtat cmillius, quotidiana virtutum exercitatione tueamur. Sicut enim venditi set uicorum , qui pro eis dedere pretium , & famuli & verberones vocantur , ira qui animas suas variis vendidere desideriis, horum quibus se tradiderunt , famuli nuncupantur; quasi crudelibus obediunt dominis. Elimque , & emendaIores erroris sui rigida fronte eontemnunt, temeritate stultitiam defendentes; ignorant, quod audacia nihil sit aliud , sut mihi quidem videtur,) nisi absque sensit, & cogitatione, sententia; procul a se fugans gubernatorem Perturbationum , animum. Cumque tali fuerit spoliata praesidio, praeceps in profundum fertur impietatis, & quasi quodam amarissimo rheumate , lumen mentis obscurat, oculumque eius seeundum eloquium Scripturarum, intractabili tenebrarum nocte circumdat. Unde qui Origcnis terro tibus delectantur, Festiuitatis Dominicae non sperent praeconia , nec Voguenta, aurum,
α margaritas quaerant in luto. J Hh a Noua
255쪽
14 D uber ob nouam doctrinam improbandin.
Nova fidei istupratis , non inprobatur.
iri. Caeterum non habetur pro nouitate, illustratio noua rerum fidei . proi deque non est damnandus scriptor eam inserens, ita ut cum dicat noue, no dicat noua, ut loquitur Vincentius Lyrin. in comismi. ea p. vet. Illustrans lO- eum Apostoli I. Timoth. 6. quo profanae vocum nouitates extetminandae decernuntur assatus in hunc modum, tractatorem sacrum . to Timothee, o Sacerdos, o tractator , 5 Doctor, si te idoneum munus secerit diuinum, ingenio , exercitatione, doctrina , est ὁ spiritalis Tabernaculi Beseleel, pretiosa diuini dogmatis gemmas exculpe , fideliter coapta, adorna apienter, adiice splendorem, gratiam , venustatem. Intelligatur te exponente illustrius, quod antea Oscurriis credebatur; per te posteritas intellectum gratulatur, quod antὸ vetustas non intellectum venerabauir. Eadem tamen , quae didicisti doce, ut clim dicas noue , non dicas noua. JHiliaeque in seqtientibus , praeeunte sancto Basilio epist. 79. ad Eustathi docet esse profectum Religionis, ac fidei, salua vetustate, 6c exclusi nouitate. Eruuntur enim pleraque, dc euoluuntur prius latentia , nec nisi velut in semine habit ι; q aae sic euolata , non haoentur noua. Illustratio V ro ipsa , seu modus confirmandi, aut declarandi dogma fidei, quamuis plane nouus esset, dummodo dogmatis vetustatem non remoueret, labe careret. Vnde merito explodendi sunt, qui modum nouum , t ut ipsi quidem putant, quamuis sit reuera perantiquus; modum, inquam, libellatem cum diuina naturali, & supernaturali prouidentia conciliandi per scientiam mediam , eo tantinn nomine criminari voluerunt, quod nouus esset.
similiterque quoad Scripturarum interpretationem, in qua vidimus vetari' nouitatem , non est aestimandum praecipi, ut tantum liceat repetere quae a teriores tradiderint; sed ut non liceat proferte nouas interpretationes,consensurunanimi sanctorum Patruin , aduersantes; & quae stare nequeant cum eorum doctrina. Ita Turrianus in praefatione aci librum primum de Eucharistia, Bannes I. n. quia1. I. art. O. dub. 6. Azorius rom. I. lib. g. cap. 2. quest. 3. Canuva. de locis . V.F. AlcaZM notat. I9. yrnaem. Calatanus prologo in Pentalenchum, . MendoZaquaii. a. postr. m. L. Basilius Poncius quaen. . positi cap.4. Caeter vero, quae industria posteriorum excogitare Dotest , non pertinent ad nouit tem damnatam ; alioqui ieiunὸ nimium , imo eo indigne pronunciaremus, de Sclipturae maiestate , quam exhaustam ab anterioribus foteremur. De post xiorum vero inῆeniis iusto demissius semis emus, qui abirent vacui ex campo, ae vinea, in quibus semper licet spici legium,de racemationem facere, ut de Scriptura dixit S Ephrem Θ-.de Trans guriar;one PraeclarE Orig. homil. trica in iis Bras Regaesim protritam explicationem quorumdam ruchorum retulisset,subditis Sed quantum innovati semper iubetur,qui secundurri Euangelium vitrere, M.
povum Testamentiun sempta debet nouis sensibus illustrare, e cantare Domino,. rubemur
256쪽
iubemur eanticum nouum.& interior homo noster, non dixit Paulus, quia renouatur, & stetit, sed renouatur de die in diem 3 oportebat etiam nos , & i . de orationis modo qualiter sine intermissionei otandum sit . & de eleuatio- . ne manuum, quod sacrificium dicitur vespertinum , non sbium usitatis , de attritis, sed de aliquantulum innovatis dissertionibus explanare. J De hac Scripturae ubertate , nullis unquam nostris studiis plen8 exhausta , videndus Cht y ostom. hom3cin Genesim, ct timit . de La rora tom.I. Graces.serm. 11.
ac so. & Cassianus collat. . cap. 3.
Quare dicendum cum S. Bernardo in ipsosine homiliarum,super Mus en ;f Lectionem Euangelicam exposui, sicut potui; nec ignoro, quod non omnibus placebit, sed scio ob hanc rem, multorum fore indignationi obnoxium, di aut iudicabor superfluus , aut praesumptor quod videlicet post Patres qui
hunc ipsum locum plenissime exposuerunt, rursus in eodem nouus expositor
ausus fuerim mittere manum ; sed si quid dictum est post Patres, quod non sit
contra Pa res, nec Patribus arbitror, nec cuiquam displicere debere, ubi dixi quod a Patribus accepi, dum sic absit typhus praesumptionis, ut non desit fruetus deuotionis , patienter audiant de superfluitate causantes. J optime quoque Petrus Cellensis Iib. 3.epistin, praefatus, ut religiosum sit,quod adoratur in tem plo, non noua , non ignota, non ficta debere esse numina, iuxta illud Ps umi 87. non erit in te Dem recens; sensum enim peruersum de sancta Scriptura, cum simulachro abominabili in Ecclesia collocato componit Haec, inquam, prae Lius Cellensis subdit. t Delectus tamen & hic habendus est. In his siquidem, quae ad S. Trinitatis , vel Incarnationis fidem , seu Sacramentorum Ec- iclesiae pertinent, errare periclitari est, s nempe si noua dicantur. ὶ De multiplici vel ὀ sensu Scripturarum, vel Iudiciorum Dei, quae nunc plura fiunt, quasi diuella, non tamen contraria, a fide sentire , non effexorbitare. Hic enim sonus es h alarum animalium in Ezechiel se ad inuicem percutientiumλquia sanctae antinae , de thesauro scientiae , & sapientiae Dei largiter accipiunt; inde corpus Ecclesiae in augmentum corporis Chtisti, diuersatum gratiarum compa- .gine satis cleganter componunt. Jnouitas eirea fidem , o Scriptura ex- .
Itaque nouitas dumtaxat est dogmatum , quae vetatur: ei autem non sunt iungendae nouae illustrationes dogmatum a vel interpretationes Scripturarum, unanimi Patrum consensui non aduersantes. Quoad caetera, siue ad fidem, & Religionem, siue ad Scripturas attinentia , nouitas non vertitur Virio. Et pro Rehd ridicule , omnium pretia, sicut vini annositate metire u , VI H.crony mus in Ru num iocatur, imitatus Flaccum lib. i. epistola a. quae est ad Augu- .stum. Fateor sapientiam antiquorum exquirendini esse , nec posse satis fonὶ- mendati studium inscrutandis antiquorum opibus collocatum, de quo pleri d. Hildebei tus epist... Petrus Cedensis in epistola prefixa tibis de Tam fm, ValdCn-ss indo Dinali lib. I .c. q. & alii , quos proserunt interpretes in cap.6. Nisi . . ad Tamoth.fere in me . ac Salmeron tom.8. tractvi. a. de Gillius tib de locis Theolog. .
R. ιι. id quod in ipsis quoque Scriptiliis , vGerae pro optimis dicta, nota-
257쪽
vt Iason limitat ad dictam l. Gasim, initio, num. y I. & Nauar rus miseestan. 47. de orat. Euoluisse porro intelliguntur, non ut ea nude transcriberent . sed ut iis suas commentationes, & perscrutationes, ac inuenta in aedificarent. Alioqui, ut S. Bonaventura optime disserit in Proloeo sententiarum qiust. 4. Ille scriptor non esset sed compilator: & vetustas, qua niteretur, fastidiose esset, &fructus expers. Ille quippe solus meretur autor audire I iuxta S. Bonaventuram, i qui scribit & sua, & aliena: sua tanquam principalia , aliena tanquam annexa ad confirmationem. J Quod profecto non praestat, qui tantum prius proposita recantat, & regerit. Itaque nouitas, ut S. Isidorus Pelus lib. 2. epist. 6. ait, non debet carere Iaude sua. f Ne inspicias cantharum , aiebat Rabbi Iose in capitalis Pamim Hebr. pag. 8 i. sed potius, quod in eo est. Aliquando enim cantharus nouus, refertus est vino veteri: interdum vero cantharus vetus est , in quo nec nouum vinum est. Sic nouos Sanctos, pari cum veteribus veneratione prosequendos esse, si tantum temporis capedo allegetiar in contrarium, late prosequitur Gregorius Nil senus orat. in S. Rasilium , initio .' attigitque etiam Sanctus Chrysostomus infronte orationu in SS. Iuuentinum, ct Maximum, bene Gau Dfridus Abbas Altae Cumbae in Dologo vita sanEli Petri Tarentasiensis. Non omnem nouitatem in imaginibus, etiam sacris, esse improbandam, late prosequiatur Cardinalis Palaeotus lib. a.de sacru,ct prophanis imaginibvi, cap. 2. 423.
exempla. Novae in Ecclesia voces, cum usus, 3c necessitas tulit, receptae sunt cum laude, & antiquis minus commodantibus antepositae : de quo optime in hunc modum S. August. tractat. 97. in Dan. sub finem. Sunt & doctrinae Re-.ligionis congruentes verborum nouitates , sicut ipsum nomen C stianoram quando dici coeperit scriptum est ; in Antiochia enim primum post Ascensi nem Domini appellati sunt Discipuli, Christiani,sicut legitur in Actibus Ap stolorumi& Xenodochia, & Monasteria postea sunt appellata nouis nomini
bus; res tamen ipsae , & ante nomina sua erant, & Religionis veritate firmantur, qua etiam contra impiobos defenduntur. Aduersus impietatem quoque Artianorum haereticorum , nouum nomen Patres Itinuonson condiderunt, sed non rem nouam tali nomine signauerunt; hoc enim vocatur Homoouomquod est, Ego , ct Pater unum sumus, unius videlicet, eiusa emque substantiae, nam si omnis nouitas, prophana esset , nec a Domino diceretur, mandatum nouum do vobis , nec Te,iamentam appellaretur noAum , nec cantaretur in uniuersa ter-za canticum nouum. JDe Voce quam Arriani , ut nouam auersabantur , se disserit
sanctus Hilarius bb. contra Constatilium. Dic prius si rectξ dici putas : Nolo
aduersum noua venena nouas medicamentorum comparationes; & nolo ad uersum nouos hostes, noua bella r nolo aduersum nouas inlidias , consilia
recentia. Si enim Arriam haererici, idcirco homMusAn hodie euitant, quia prius negauerunt, nonne tu hodie idcircδ refugis, ut hi nur c quoque denegent Nouitates vocum, sed prophanas deuitari iubet Apostolus. Tu cur pias e cladis3 as
258쪽
1 8 dAn liber ob nouam doctrinam improbandin.
cludis 3 Cum praesertim ab eo dictum sit , Omnis Scriptura diuinitus in fixa altilis est ; innascibilem, scriptum nusquam legis . nunquid & hoc negandum
erit, quia nouum est J Existimauit Iacobus Billius lib. 3. obseravi. sacra. p.7. eam vocem tempore Niceni Concilii stanc nouam fuit se, primumque ab Eusebio Nieo mediensi in notum ptimi certo ingestam tanqinam abominandam rquod cum Patres Niceni cognouiisent, eamque vocem aptissimε vetitatem Catholicam aduersiis Arriancis exprimere animaduertissent, hoc vetbum in tra et tu potuerunt, ait S. Ambrosius ultimo. Ex horrore autem illius vocis a Catholicis metith adamatae , tametsi tunc nouatae , factum est,ut Arriani Catholicos per probium vocarent mmtausiastas , Ut scribit S. Basil. epist. 73.
de S. Augustinus contra sermonem Arrianor in cap. ιε. ct hi a .rsonseontra Iulia-mem lib. s. n. 73. pag. II 6. Fateor adeo infrequenter vocem Homoousion tempore Niceni Concili j suilla usurpatam in mysterio Catholico exponendo, ut potuerit noua videri. Ex quo recte confirmatur, noli iloquium aliquod eum antiqua veritate consentiens, psis: ita Ecclesia ferri. Tamen , simplicitet loquendo, ea vox longe ante Nicenum Concilium ad explicandam eandem filii cum Deo Patre essentiam , usurpata est 1 Dionysio Alexandrino in epist. ad Paulum Samosatenum , & a S. Gregorio Thaumaturgo in Anathemati inis, ut ibi obseruauit volsius. In alio negotio eamdem vocem usui parat origenes comment . in Iobum ad cap. 37. ubi Genebrardus margini apposuit correctionem textui aduer- fantem. Censet enim textum esse corruptum, & legendum esse homota lan. Sed hallucinatur. Recte enim negat Origenes quicquam esse Deo e μουσιον, id est, unim essentia, vel ομδειον, id est, essentia eiusdem, quia intendit pungere Marcionem qui humanas animas eiusdem cun Deo essentiae statuebat, ut The do retus est Autor tractans eius haeresim. Sed ad rem. De noua voce homusios non respuenda, insigniter planE S. Vigilius, is enim est autor, in disputatione Laodicena , Athanaiij nomine cum Ario , aliquot ab inuio paginis. Nec id patrocinatur noui loquio, vere inaniloquio, quod exagitauimus in opere delibertate p. r. e. I a. quodque juisse Sophistis adamatum , signatis exemplis monstrat Cre solius lib. 3. theatri sophist. e. 23. g. s. Pugnat late pro hoc usu nouorum nominum , clim ita fert necessitas, aut utilias , Sidonius praefatione ad ea men suum i . allegato Tullio, quem etiam in hanc rem laudat S. Hieronymus in c. l. ad Gillat. ad iliud, noti vobisfacio Euangeliam i, de late Nicolaus Susii istima Ciceronianae e. 8. Plenὸ item in hanc rem Espencaeus in Paralipomenis ad epist. t .ad Timoth.digress I. & Carbo lib- . introd.ad Theolog.c. I A.
Sententiarum Theologicarum nouitas ali-qμ , Vprobanda
. Nouas sententias Theologicas , ex diligenti Scripturarum , & Patrum e pensione fabricatas, nec ulla in re conuellentes doctrinam fidei , quis idcircis improbet tantium , quia ab anterioribus non sunt traditae Quinimo posteriores anteriorum laboribus adiuti, possunt neri ingere, quo anteriores non per-
eigerunt: idque in ipsorum antiquorum decus cedit, iuxta illud AEgydii in a. ψ L;7.q. t .an. 3. I Posteriores existentes super humeros priorum , longius via. dent , quam priores. Nam si nanus esset iupet humetum igigantis, longius
259쪽
videret, quam gigas. J Habet prosecto in hac re locum , quod Claudius Imperator apud Tacuum tib ii. e .8. in non absimili causa pronunciauit. hiae nunc vetustissima credunt, noua suere ; Plebeij magistratus post Patricios; latini post Plebeios ; caeteratum Italiae Gentium post latinos. Inueterascent. haec quoque,& quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit. JDe se, ac scriptionibus suis , de Pocmatiis scite Iberus Poeta. lib. I. 'me , quod tibi stamum . recuss. ' ' Omnes hoc veterta sibi fuerunt. Ita prosecth sententiis quoque usu venit. Qilae olim Velut in pueritia videri poterant , procedente tempore quasi canescunt. At nefas est, contra qti m maiores, spraesertim Patres , i senserunt, opinari. Audio ignavorum garritum , & praetextum hebetum ingeniorum. Contra Patres uniuersos sentire in re theologica ,& ad fidem aliquatenus reducibili, nefas profecto sit. In aliis vero materiis , ab eis plerumque sine noxa disceditur , ut Canus lib. 7. de locis cap. s. recte statuit. Imd in illis ipsis,quas dixi ali- . quid a Patribus intactum proferre , vel quae ipsi non nisi in radice,aut tu semine attigerint, explicare disti iustius , aut educere , est laude dignissimum. Nec nisi per crassam admodum intelligentiam decretorum Ecclesiae,quibus antiquae doctrinae non aduertari, Se Patribus inhaerere iubemur,laceratur a nonnullis ea agendi ratio. Quibus meritd opponamus , quod olim Richardus Victorinus P logo ἱn expositionem visionis Etechiselu. aliquibus idipsum eo tempore effutientibus opposuit. Quidam, sinquit in quasi ob revetentiam Patrum , nolunt ab illis ona illa attentare, ne videantur aliquid ultra maiores praesumere. Sed inertiae suae eiusmodi velamen habentcs, octo torpent, & aliorum industriam in veritatis inuestigatione , & inuentione derident, subsannant , & exsufflant.Sed qui habitat in cietis irridebit eos, ct Dominus substanabit cos. Nos autem 1 Patribus ertractata cum omni alacritate perquiramus , & sagaciter inuenta cum omni iberalitate incommune proferamus,ut impleatur,quod scriptum est, perara/jRbunt plurimi,2 mestiplex erit scientia. JInquirere in ista paulo accurratius placuit, cum ut veritas pernecessaria innotesceret, tum ut occurreretur difficultati , quae opus quoddam nostrum aliquando grauauit, ob approbatum in eo opere illud e fartyriMn , quod Eusebius misericordiae appell. uit. Concitatus est in id opus quispiam, causatus nouitatem sententiae. At neque ea vere est noua sententia, neque omnis sententia noua , improbanda, tantum, quia noua ; ut bene statuit Carthus in prooemio ad a. sent. Si mancas in Cathol. Instιtu .cap. so. dc Corduba lib. 2. q. . Optimc vero,& subiectis exemplis id palpabiliter demonstrantibus, id tradidit Ioannes San-
Pruriginosa , Dais nouatio , in omni genere
Liquet ex dictis,quatenus nouitas. in libris de fide alit rebus sacris,toleranda, quatenus improbancla sir. Quod vero ad libros attinet de aliis argumentis . ad severiores disciplinas pertinentibus coiiscriptos , certum est coercendam
260쪽
r so liber ob nouam doctrinam improbandus.
omnino esse ingeniorum quorundam pruriginem nouandi , a quibus nuI-la ex causa , antiqua doctrina per meram petulantiam conuellitur. Sic meri id si periore seculo , & litteratorum iudiciis,& potestatis quoque regiae decreto , quod extat apud Carpentarium in Alcι nolim , explosa est insana temeritas Petri Rami sectar ij, qui in Phy sicis nouos libi calles terere,& abiecta Aristotelicae doctrinae soliditate , nouis nugis scholas implere machinabatur. Medicis Thessa , & postea Panicelsus Ob nouitates quas adamariant, in tanto pretio non sunt. Inter Theologos Scholastico minιmloquio dantes operam , Geiso in epi rota ad studentes Collegh Niuarra, in- se ita tomo primo, halae librorum nouam do Chtinam ostentantium editionem , vald c improbat , sisti volens in antiqua doctrina. Ex hac classe, insignia ingenia duo. Durandus , & Aureolus minus benὶ audiunt, quod ingemis, quibus valebant plurim lim, indulserint tir plerisque i & nouas cudere,
ac comminisci opiniones, copi munem tramitem sine causa desercndo noudubitarint. Estque haud dubie argumentum iudicii miniis exquisiti , nec
satis maturi , vel emuncti , ferri facile , & absque vrgenti ratione , extra viam : ita ut quimuis res de qua agitur, ad scholae tricas mere pertineat ; nec inde dispendium ullum doctrinae fidei, vel sianis, ac puris moribus sit timendum , tamen consultissimum sit, quando manifesta ratio non urget, ab anteriorum placitis non diseedere Qui autem praecipites circumseruntur omni vento doctrinae, & quidquid in cor brum venit, temere eis Itiunt, me
ri id displicent, tanquam temerari j ; polletque ea temeritas , t quippe primus gradus iaralignitatis doctri , in satis ella ad libri confixionem , si non exigua rara esset, nec in leuis momenti doctrina in , quam sanam retitineri, & viiij expertem interesset. Et iam modus nouus docendi . sue res diuinas , siue tiaturales , cum aduersariar receptissimae apud omnes retro antiquos consuetudini, iure improbatur, ut secille Academiam Paris en scin quo alRai mundum Lullum , tellatur Gerso torno privis tract. de examinatione doctrih
Neque tamen inducenda ferniIus ingeniorum.
Haec tamen eo non pertinent, ut scriptorcs etiam de argumentis, in quibMVersamur , velimus clie serua percora , ara Ixio ires eandem semper in lana versantes ; cuiusnodi sint plerique umbram ipsi suam extimescentes,
qui nisi totidem verbis , ae syl Libis apud pliquem , qui dux gregis habeatur,
sententiam aliquam conceptam , & ex pro lsam repeterint , ab ea velut ab aspide declinatu, causanies nouitatem. Rubiginem hanc,imo pestem bonorum ingeniorum . nenio prudens approber. Eam Seneca iam olim castigauit epist. yy. Quousque, inquit,)stibalio nibueris & imi era. S dic 'nod memoriae tradatur, ali lii.d de tuo profer. Omnes itaque istos nunquam authoies striar'r i arcrpretes , sub aliena umbra latentes , nihil puto habere generosi ; Dunquam au sos aliquando facere , quod diu didicerunt, memoriam in alienis exercuerunt. Aliud est,inem inisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae,custo dire : at contra scire est, & sua facere quaeque, nec ab exemplari pendere, & ro
ties ad magiistram respicere. Hoc dicit Zeno , hoc Cleanthes. Aliquid intersit