R. P. Theophili Raynaudi, ex Soc. Iesu. Erotemata de malis ac bonis libris, deque iusta aut iniusta, eorumdem confixione. Cum indicibus necessariis

발행: 1653년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Partitio II. Erotema I.

rilem seruandum circa Bibros Catholicorum.

Multo itaque miniis , opus seri tuoris Catholici, si per fragilitatem humanam , vel incogitantiam alicubi cespitauerit, prorsus abolendum est; sed duntaxat expurgandum cum charitate, ut optimc monuit Philippus Abbas epist.

sub sinem, agens de libro Sancti Hilarii, quem Ioannes Praepositias abolitum volebat, ob aliqua in eo obscurius, &, ut ipse Ioannes male censebat, in erronee prolata. E contrario Philippus, post purgatum diligenter S. Hilarium, addit; etiamsi purgari plane non posset, tamen non fore prorsus reprobandum librum i in multis aliis bonis abundantem. f Miror, inquit, in iummopere, qua se huius lectionem elle inutilem existimastis; imb respuendam tanquam fidei eontrariam iudicastis quod nequaquam , vi aestimo, tam liberE secissetis, si ei paulo diligentiorem operam dedissetis. Et si enim ibi aliquid inuenitur, quod per se consideratum, debet forsitan aecusari, at ad condemnandum quemvis librum, non est praetendenda duarum , vel unius serii pulositas dictionis , sed consideranda totius series lectionis. Nusquam enim simul omnia pos. sunt dici: & sunt nonnulla , quibus singularibus potest merito contradici, sed

cain omnia pariter attenduntur , quae videbantur respuenda, plerumque praesidio circumiacentium muniuntur. Quod si est illic aliquam Tententiam inuenire, quae nullo pacto possit veritatis regulae conuenire, numqui 3 propter illam liber iste est contemnendus, vel potius ab his , qui fissam habent ungulam, totus, sicut scribitis, respuendus Numquid propter unam falsitatem, quae vera sunt reliqua, debent a lectione prudentium remoueri, cum Apostolus moneat legi omnia, quod bonum est teneri Sed neque ille,ut aestimo,sillam habet ungulam, qui cum falso,& verum nouit resipuere. Sed qui utrumque legens, ab 'in uicem nouit prudenter disicernere. J Idem Philippus epistola 6. Cain

Apostolus mandet legi omnia ,& quae bona sunt teneri, vos ramen librum Hilaris in quo multa dici perfectissimὸ non negatis, respuendam penitus, haesit. itione postposita, iudicatis, pro eo quod illum in aliquibus reprehensibilem aestimatis. Librum etiam , quem idem Hilarius super Matthaeum scribit, propter quasdam sententias, quae in eo, ut dicitis,) vel falsae , vel serupulosae sunt, non probatis. Ex quo datis intelligi, quia sicut id quod falsum est, ite illud quod scrupulosum est, respuatis. Verum Hieronymus nec ea legi vetat, in quibus est aliquid arguendum apertae salsitatis, si tamen ibi pariter inuenitur

utilitas veritatis. Inid libros etiam Origenis, quos in multis esse reprchensibiles, agnoscebat, & legebat frequentilis, & legentes nullatenus arguebat. JContentus scilicet resecari, ac improbari quae sordebant, nolebat reiici, caetera quae nitebant. En igitur quo modo liber, ob unum naeuum, non est totus

respuendus.

Iudicium Ruperti de hae re lib. r. in Leuit cap. 1 3. qnod aeque ad libros Ca tholicorum materialibus aliquibus haeresibus sordentes,& ad libros Haereticorum sermalium, in quibus bona superent mala , accommodatur, dignissim uinest quod hic adscribatur. f Vestis lanea, siue linea, quae lepram habuerit in stamine , siue subtegmine , aut certe pellis, vel quicquid pelle confectum est, si alba, vel rusa macula fuerit insecta, reputabitur lepra, ostendeturque Sace ,

272쪽

Σόα suis modus confixionis absolute.

dos, qui consideratam recludet septem diebus, & die septimo rursus aspiciens, si creuisse deprehenderit, lepra perseverans est; pollurum iudicabit vestimen-tnm,& omne in quo fuerit inuenta : & idcirco comburetur flammis vestis lanea, siue linea , aut certe pellicea; vestis, inquam , quaelibet leprosa , peruersa est haeretici scriptura, arte texta , vel consuta, siue grossiori ut lanea,

siue subtiliori eloquio ut linea: siue de Platone , caeterisque Philosophis Deo

mortuis sumpta , ut vestis pellicea , de mortuis utique animalibus contexta.

Itaque si maeulam habuerit , si russam , id est , si quippiam discrepuerit ab

uniuersitate Scripturarum, siue humili, siue grandiloquo sermone ; lepra, scilicet haeretica perfidia reputabitur ab eo qui legerit, vel audiuerit, ostendeturque Sacerdoti, viro videlicet verum Scripturarum sensum, atque iudicium habenti; cui qui non ostenderit, tanquam pro consensu damnabilis erit. Qui consideratum recludet septem diebus ; id est, non temerarium proferet iudicium, sed conseret cum omni aut horitate Scripturarum ; & si lepram crevisse, id est, si vere haeresim inesse deprehenderit, comburetur flammis; nullo enim modo melius, ac citius haeretica scriptura de memoria perit. Comburetur itaque leprosa vestis, scilicet praua scriptura flammis visibilibus. Nam leprosus scriptor, insanabilis scilicet haereticus impce nitens . cremabitur flammis inextinguibilibus , fla ramis aeternis , flammis gehennalibus. Quo contri vestis illa, quam operata est mulier sapiens, quaesiuit enim lanam,& linum,& operta est , consilio manuum suarum, in vestiet virum illius nobilem , dabiturqtie ei de fructu manuum suarnm, dc laudabunt eam in portis opera eius. Quod si eam viderit non creuisse, id est , putauerit liae resim non esse , & id quod pra-iriam sollit , bono sensu accipi posse, praecipiet, & laudabit id in quo lepra est, id est oraedicabit, vel exponet coram omnibus illum verbi sensum, qui sanus, vel utilis est ; δη cum viderit faciem pristinam non reuertara , id est, nihil prodesse lectoribus, siue auditoribui suam interpretationem , igne comburet, ut

iraedictum est. Sin autem obscurior fuerit locus leprae , postquam vestis estota , abrumpet eum, & , solido diuidet: id est, si cum in uno capitulo error est, aut haeresis, multa fidelia, siue utilia sunt in toto corpore voluminis; dempto vitio, caetera reseruabit. Quod facere nonnulli conati sunt de libris Origenis. Quδd si vitr, apparuerit in his locis quae prius immaculata erant,lepra volatilis, & vaga est ; id est, si ultra de illis quoque scriptorum locis , quae prius videbantur, innoxia , dissensiones ortae , & facta suerint scandala,debent igne comburi: videlicet eo quod plus simplicibus obsint, quam prosne sapientibus , & discretis, cum sussiciant scripta probatae fidei. Si e verit, id est , si dissensio, vel turbatio legentium ratione sedari poterit, leuabit ea quae pura sunt, secund5 : id est,defendet, vel commendabit ea quae Catholica sunt iterath, & munda erunt, id est, authentica permanebunt. J

ERO TE MA

273쪽

Partitio II. Erotema II.

Eomodo facienda confixio resectu habito ad

Lectomm conditionem.

ATtendendam diligenter esse in re proposita,Lectorum conditionem,prae- 4F2. misimus; nune addendum est penes quae sit expendenda.

Lectoris eruditio quomodo pensanda iv confixione libri resse Iisa.

Aio ergo non esse sola eruditione metiendam , nee spem fructus, ac ruinae. in legente praeclusionem , debere esse qualemcumque duntaxat: verum spem commodi cortam moraliter esse ; damni verd metum plusquam probabiliter abelle oportere , eo quod rite pensatis adiunctis omnibus, nil.il omnindeiusmodi personae timendum ex eo capite videatur. V. g. si sermo sit de lectione libri haeretici , abstinebitur quoad certam personam libri confi-xione , quia & persona est erudita quae nouit lepram inter , ac lepram discernere , nec est genij inconstantis, aptIque, circumserri omni vento doctrinae i nullis praeterea aut perexiguis, aduersantium fidei tentationum flabris obnoxia. Haec enim adiuncta in eo , cui copia legendorum librorum haereticorum fieri possit, attendenda sunt iuxta Alphonsum de Castro lib. 2.de iusta hemic. ρ-it. cap.r . In ipse Concilio Tridentino experientiam docuisse, quam noxium quibusdam Catholicis Doctoribus fuisset, legisse libros haereticorum, ideoque reuocatas esse omnes Patribus datas eorum legendorum facultates , scribit, qui aderat Veiosillus in aduertentiis adromum 6. Hieronymi, quast. 6. Addidi vero, eruditionem multo solidiorem exigi, si quidam haereticorum libri tractandi sint, in quibus autor virulentior , & occultius , ac non in si bilo nocet , quam si alius quispiam immanes errores aperte proponens. Qua ratione Lutherus , qui ubique stercora. & coenue crepat , suainque animi impotentiam ubique prodit, minorem legentis peritiam exposcit, quam Caluinus , cuius in scribendo vastities, etiam mediocriter doctis fraudi esse queat, ut in Alberto Pighio est deprehensum , quem constat ex lectione librorum Caluini impactum non raro esse in seopulos: tametsi homo erat non ineruditus, quod edita ab eo volumina testatum faciunt. Pro libri ergo legendi malignitate,&aut horis nequitia, ae dolo in tegendo errore,& ei lenocinando per sucum verborum,& pigmenta,quorum etsi impietatis artifices nunquam sunt paret,alij tamen atris sunt instructiores; necesse est doctrinae Alid talem,atque praestantiam,lectori maiorem suppetere. Haec tamen cautio censeri debet comprehensa in ea generali monitione , qua docetur , cuique ad libros hereticos legendos accedenti, debere esse

274쪽

1. 6 momodo configendi bbri, attendendo auectorem.

esse satis virium. Quod unum tulit diuina vox ad sanctum Dionysium Alexandrinum , ut ex eius verbis, in epistola 3. de Rapismate, ad Plii lemonem Romanum Prest yterum exarata; sic refert Eusebius lib. s. histori cap. 6. Ego, &tractatus haereticorum lego , & traditiones eorum perscrutor , etiamsi videat ad horam verbis eorum pollui. Sed multum mihi confert hoc ipsum , quod ex ipsorum verbis arguetceos possum. Denique cum aliquis ex fratribus, & compresbyteris prohiberet me , ne haeretica lectione tauquam coeni alicuius foetore pollueter , visio mihi quaedam , Deo ostenditur, quae me confirmaret; &sermo ad me factus est, haec mihi euidenter proloquens; lege omnia quaecum- que in manus tuas venerint, quia probare singula quaeque, & discernere potes ; quandoquidem ex initio haec tibi causa fuit credendi. Amplexus sum visonem, quia, & Apostolicae sementiae concordabat,dicenti , Omnia legite, qua bona seunt, tenete. J

Probitas item Lectoris, artendenda ; se legendi

necessitas. Attendendum item esse non ad Lectoris doctrinam duntaxat, sed etiam ad

vitae probitatem , de mores recte compositos, nemo inficias tueri r. Nihil enim frequentius magIsbe quotidianum , quim ut vitae foeditas,& morum corruptela, etiam in hominibus eruditis ,& qui infidelitatis restatus vllos antea non persensit sent, oblata occasione aliqua ad naufragium circa fidem disponat. Et quamquam utplurimum , qui eiusmodi fiant, iuxta Nicolaum Papam epist. ad Michaelem Imperatorem, descendunt in inferniam viventes, & cadentes aper tos habent oculos, id est , vincente affectu corrupto , tametsi non obnubila to per librum haereticum intellectu , in praeeipitium corruunt: tamen, quia, ut est apud S. Augustinum tractat. 8. ini. Dannis epistolam, vitiosae vitae veluti nebulis,aut firmo peccatorum,intelligentiae in se lumen extingtiunt i, sa-citu accidere potest , ut de difficultatis alicuius, quam eis libri hae tetiei lectio

ingesIerit, implexitate , viceri suo abblandiantur , pereantque eo lubentius, quo per discutiendi torporem,atque vecordiam,non omninδ se destitui ratione aliqua,& turpitudinis obtendiculo arbitrantur. Iuuerit etiam non parum, ut homo non ex mera libidine, & curiositate in hanc lectionem descendat, sed ex causa ,& necessitate aliqua. Verisimilius enim est , Deum ea causia suppetente, multo uberius , ac robustius affuturum, iisque caelestibus suppetitiis munitum pectus legentis, ut nullum eX attactu pestiferi libri damnum sentiat. Rito pacto in summa necessitate , Consessarium fragilitatis suae conscium , meretricis confessionem sine culpa excipere posse , Deo fidentem , qui in necessitate illa non deerit , & periculum non vltrb aditum auertet, recte graues DD. ait eruerunt. Et hac ratione , iis , qui praesunt , de amoliri subdito tum ruinam ex officio adltringuntur , congrirentis sinum est , si dotes reliquae non desint, quantum necelle est ad immunitatem , moria periculo , iis qui idonei sint, mederi erroribus alicubi occupantibus animos plurimorum , facere potestatem libros errorum in ea regione grassantium euoluendi. Nec eis ras enim errorem ii suis amoliendi, securitatem ex diuino auxilio spon let multo verisimilius. Hucqtie spectat canon I 6.

275쪽

is titio III. .

Coneiiij IV. Carthag quo Episcopis lectione librorum Gentilium plane inte

dicitur ; q aia scilicet eis nece ilaria non erat ad suorum salutem huiusmodi te istio. At facultas legendorum librorum haereticorum , iisdem conceditur pro necessitate tantlim , ac tempose. Sic munitum Lectorem, hoe est,& eruditione susscienti, & probis motibuς instructum, nec ingenio instabili, & ad nouitates pruriente praeditum, maxi-rnc autem necessitate aliqua ad legendos libros haereticorum adactum, Alphonsus de Castro cap. illi i7. non immerito adumbratum censet per Phinees, qui ingressus turpidinis locum, non ad seortandum, sed ad confodiendos scortatores, magnifice I Deo laudatus,& insigni remulacratione donatus est. Similiter enim , qui praeuia superiorum concessione, in volutabrum libri haeretici, aliterve iure vetiti, demittit sese , non ad libidinandum animo, ut sic dicam, id est, non ad pascendam curiositatem , captandamve indebitam delectationem , sed ut ex ossicio , vel charitate, & bene ordinato fidei zelo, Pugnet aduersus eos , qui animas Christi sanguine ablutas in lutum faecis, de haereticas aliasue quascumque spurcitias reuoluunt; tantum abest, ut inquinetur , viso tius nitescat magis , S ex coeno educat alios. Et hoc consilio , lectos a se haereticorum libros, testatur S. Irenaeus lib. i. in raefatione operis. S. Cyrillus Hiriosol. catech. 6. idem , & ex eadem causa a se factum testatur, quoad libros Manichaeorum. Adstipulatur Sanctus Hieronymus epist. 13a. fere in flue,& optime Dionysius Alexandrinus supra adductus,apud Eusebium lib. .hs.c.s. Ex recentioribus idem late prosequitur Painelius ad librum Nouatiani de Tria

. PARTITIO III.

- . -

De configendi potestate. ,

Is TINCTIONE hic opus est. Alia enim est confixio iuridiea, 417. i quae scilicet fit ab homine,publica ad id sectito aut horitate; alia ii vero doctrinalis, quae fit ab homine non quidem a legitimo supe-: riore ad munus configendi delecto, sed tametu erudito atque ca- 'paci. Utriusque confixionis,& facultatis ad eam inurendam , me- minit Gersis irritatu de examinat.doctrinarum, parte I.opusculi, in prioribus con- ω sideratiohibus. Quia huius duplicis ad eonfigendum potestatis diuersa ratio est, agemus de utraque sigillatim , atque seorsim.

276쪽

26sCuius sit censura prauata.

Penes quem sit librorum conf/gendorum iuspriuatum, me ue doctrinale .

FIus confixionis , quam quispiam fert solo doctrinae titulo munitus, niscultas est penes quemvis virum doctum , prudentem , atque conside

ratum.

Mere doctrinale de libro iudicium , es penes

quemcumque eruditum. Huius pronunciati ratio , perspicua est. Cuiuis enim viro erudito , etiamsi prii into , id psum circa doctrinam , atque ad ed etiam circa libros conceditur. quod unicuique in fisa arte perito , ut scilicet seruatis prudentiae regulis, quae non omnia Vera ubiuis efferri concedunt, de alieno opere pronunciare possie, & librum , qui malus , vel noxius est, postat configere ad aliorum instructionem,ne circumueniantur,inducanturque in errorem. Nec rard id ipsum extorquet autoris petitio. Authores enim humiles, ac digni, quorum opera lucem videant, quantumuis eruditi, Zc graues, aliena de suis operibus iudicia lubentes eae agitant: & clim aliquid mutandum , delendumve audiunt,ab eo cuius exquisierint sententiam , non grauate acquiescunt; si ratio qua censor adducitur , non si leuis , sed ita . faciendum , videatur ferre. Hac ratione Iulianus Imperator epist. I 6. Maximum Ephesum librorum suorum censorem dixit. Plinius iunior lib. a. eps. 8. & aliis locis quae ibi lignat Claudius Minos, censores seriptionum suaru in , quam accuratos,exposcis. Ex nostris S. Eulogius , memoriale sanctorum , & documentum Martyrij, ad SS. Virgines Floram , & Mariam, subiecit Aluari censurae, ut ex eius epistolis docemur. Boctius Symmachum socerum suum , virum doctissimum, arbitrum scriptorum suorum dixit, transmittens ad cum e calceie librum de Trinitie. B. Petrus D. amiani lib. 4. epistcl. ri. Theodosium Seno galliensem,& Rodulphiam Eugubinum Epitcopos . operum suorum censores cssi agitat magna humilitate addit ; s Quid enim mirum si ego in seritus, & animalis homo , d ctatiunculis meis sanctos viros adhibeam iudices,quandoquidem Lucas, & Marcus in Evangeliis , quae Spiritu sancto die ante desset ps crant,' Petrum,& Paulum Apostolos habuere censores J Alibi, sita scripta corrigenda exhibuit Gebigo, Theobaldo, & Ioanni Abbatibus. Est epist. io. libνί sexti; Eusebius Caesar. libros tres posteriores contra Marcellum Ancyranum Flacillo Episcopo recognoscendos transmittit. S. item Basilius epistola l6'. rogatus a Theodoro Tliarsensi, de eius scriptis pro nune lauit. Eam quippe epistolam, ad Diodorum postea Tharsensem Episcopum , tunc Predibyterum Antiociae num directain eisse, docet Facundus I Iermian. lib. . pro tribiu Capimias cap λ. Ea

epistola

277쪽

ep stola s. Baslius, libea , & citra adulationem i omit seiarentiam, f ut declaretur, sin quit, quὶm non in adulatoris manum,labores tuos miseris,sed fratri germani stimo communicaueris.

B. Aelredus Rhieuallensis emissiuriis plenam editionem expositionis suae de oneribus Isaiae ad homilias triginta dimisam, praemisit eius recognitionem G. Episeopo Lundoniensi,viro do bissimo & actis in censendo iudicii; de quia bus eius dotibus multa praelocutus Aul redus,ibdit. f Hinc est Pater amantissime, quod studium meum, si quod est in literis sacris, ad tuae discretionis exa

men credidi reserendum , ut ubi sanum sapio, tua me confirmet autoritas : ubi haesito , te docente mihi luceat .veritas , ubi erro, corrigat me tua sancta seueritas,&c. Igitur cum triginta homilias stylo tradidissem, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem, suspendi calamum, donec de vultu tuo, eorum quae

scripsi , prodiret iudicium, viderὁntque oculi tui, corum Om 'iuni rationem, suaeque discretionis arbitrio,olania quae scripta sunt, vel deserentur, vel codigerentur, vel probarentur. J Excusans postmodum libertatem interpellandi tantum Antistitem pro re tantula,concludit. Licet igitur magnum sit sapienti, Vel modicum tempus, io dare, non pigeat ,rogo dominum meum, rant illum

rempus perdere, quo ex his quae scripsimus, vel re siccare superflua, vel supplere hi vitia, vel uniuetia delere possitis. JSed quod illustre huius rei veluti paradigma proposuerit praeter caeteros

Sanctus Ambrosius inter Latinos doctores micantis limus , cum labores suos Sabino Laudensi Praesuli recognosce dos mitteret, ut apud eum legere est. o. illam ex parte hic attexendam existimo , ut sit veluti exemplar, ad quod. ad- metiri liceat , & candidum pectus aequi censoris, δι aequam scriptoris, de cuius libro sertur censura,voluntatem , quae palpari se nolit. Reniis sti, inquit, mihi libellos,quos tuo Iudicio probatiores habeo. Ided misi alios non iudicii fauore delectatus, sed prona illa Si te, Se petita a me veritate illcctus. Malo enim tuo corrigatur iudicio si quid mouet Prisquam foras prodeat, unde iam reuocandi nulla sacultas sit, quam laudari a te, quod ab aliis reprehendatur. Itaque arbitrum te eorum quaesostulas rogaui. Neque enim legi ante mea , quae nonnunqxiam tribuo in vulgus, sed in tuae calculum venire sententiae desideraui. Non erit longi subselli, ista iudicatio, & mora. Vt dictum est antiquitus, . facile est tibi de nostris iudicare. Ego certe huc in sitatu tuo prodeundum putaui e tuum est liquido decerncre, & scrtuanter discutere quae corrigas, ne sibi vitio vertant ea quae nobis potuerunt obrepere t, iis scio quo enim modo raeter imprudentiae haliginem, quae me cireumfundit, unumquemque saliunt tua scripta, & aurem praetereunt, atque si ij et iam deformes delectanti se etiam scriptorem indecores sermones siti palpant. Incautius plerumque aliquid promitur , quid accipitur irale uolentius, aliquid erit ambiguuna: tum,quia alieno examinandi iudicio non pro nostra debemus magis, quam pro aliena opinione trutinare, Z: discutere omnes serupulos malevoletitiae. AsId me igitur animo bene Iolo aurem versutiae, Je pertracta omnia; sermones vcllica, sit ut iis

non forenta blanditiae,& suaseria verba sed si deus, ncet itan est,& conssessionis sobrietas. Notam appone ad verbum dubi j pouderis, δc fallivis staterae , ne quid pro se aduersarius interpretetur; esto ut inuincatur si congredi coepzriiar, uiale se habet liber,qui suae assertore non deseditur. Ipse igitur pro se loquatur,

Ll 1 qui

278쪽

α63 Cuius sit censura pristata.

qui procedit sine interprete. Noster hic tamen non egredietur nobis nisi a te acceperit autoritatem. Itaque cum eum fide tua prodire ivlleris , committetur.

tibi. J

Haec igitur esse debet scriptoris aequitas animi, erga doctum censorem , &syncerum, quantumuis in exhibita scriptione non parcat confixioni,aut etiam succisio iii , si res ferat. Barbarum verδ, ac tyrannicum Dionysij Siculi factum aemulari, eius duntaxat esset,qui hominem reserret moribus ,& eadem flagrare vellet infamia. Tragoediam scripserat Dionysius ridiculosissimam. Eam eum recognoscendam dedisset Philoxeno; isque autori non esset adulatus, in lapidicinam coniectus est. Refert Lucianus dialog. aduersus indoctum conginoram imbrorum. Censoris igitur eruditi, ultro facta, aut multo magis ab authore expetita censura, inbenter excipitor. Eritque haec confixio commensa aut horitati censoris,itavi tantum ab ea immineat libro periculi, aut dedecoris, quan-

rem est pondus aut horitatis eius, qui confixit ,& vel plurimum, vel nihil officiat, prout magna, vel nulla fuerit censoris priuati fama,& doctrina quam .

parauerit. x

Discum Gerso circa censurae priuatae autoritatem.

Absit porrb, ut cuiusquam eruditioni tantum tribuamus, ut quod Gerso G-pra allegatus s. affirmat possit contingere euentus, in quo plus sit credendum assertioni viri docti,quam declarationi Summi Pontificis. Eum euentum assignat Gerso , si contingeret Papam viud erraro quoad veri ratem aliquam, quam vir ille eruditus doceret contii ieci in Evangelio. Et idem alserit euenturum, si Papa ignoraret eam vetitatem contineri in Evangelici,cui ut Ger- constare ait, plusquam Papae credendum cit. Has Gersonis snppositioines quoad Papae voluntarium errorem circa veritatem Catholicam, vel eius ignorationem,admittere nullo modo possumus. Impossibile quippe est, Pontificem, qui Pontificatu non excidat,vltrd errare circa veritatem aliquam in Evangelio contentam , aut eius veritatis contrarium per ignorantiam docere. Sic enimi ortae inferi, id est, errores, ut Sanctus Hieronymus interpretatur, in praeuaerent aduersus Ecclesiam , qliae Capiti suo adhaerere tenetur. Vnde declaratio Euangelii,quae ii Pontifice ex Cathedra peragitur, censenda est germana. Quod ita ratum habuit S. Augustinus, ut negauerit se Euangelio allensurum nisi Catholicae Ecclesiae,cuius Caput est Summus Ponti sex,aut horitas accederet. Saliudiuinae erga Ecclesiam suam prouidentiae esset, non sinere , ut Ponti sex n mine ante promulgationem obsistente,ac errorem dedocente, aliquid per ignorantiam , vel obliuionem traderet, quod esset contra Euangelium, aut contra anteriorem aliquam fidei definitionem: alioqui non esset suis cienter prouisum Ecclesiae : pollemus enim semper subdubitare, an quod Pontifice credendum proponitur, falsum esseta, de an contrarium sit de fide; tametsi Pontifex id proponat per ignorantiam,vel obliuionem. Pertinet ergo ad prouidentiam Dei , priusquam promulgatio dubita fiat, &Eeclesia teneatur propositioni salsae asset iri,curare de pialsione ecroris, aut ignorantiae a proponete, per fidele suggestione hominis er iditi: quae si no inter eniat ante propositione facta ,signu euides est,nec obliuionu,nec ignorantia interv

nisi

279쪽

Partitio III. Erotem a L

nisse in proponente; ac proinde standum este propostioni eius. Si autem proponei s vellet ex malitia falsain fidei doctrinam proponere, de dedoctus erro rem , aut soli ita ignorantia, perstaret nihilominus in voluntate proponendi errorem exploratam,& pugnantem cum Euangelio,vel alia perspicua anteriori definitione Ecclesiae ; sc Pon ifex Pontificatu excideret, reddereturqtie dignus, qui eo spoliaretur a Christo; interuentu sententiae humanae declaratoriae , ut dicitur 2. 2. ac proinde tunc pol IEt locum habere praelatio interpre- rationis viri eluditi, prae interpretatione talis Pontificis depontani. Quamdiu

autem Pontifex, dignus perstat successione S. Petri, & Vicaria tu Christi, nihil tale dici potest. Ideoque, absolute, & simpliciter loquendo, nulla priuati cuiuL

cumque , quantumuis eruditi, interpretatio rerum fidci, vel confixio falsi dogmatis, aut libri illud continentis,cum Pontificia interpetratione, aut confixionc potcst conferri.

Concluditur , censuram priuaram viro cuiuis docti competere,. ablegatis indoctis. .

Viro itaque docto,& naris emunctie, fas esto, ad eum modum sobrie ac prudenter de alienis operibus pronii iactare. Eiusmodi suo tempore suit Longinus, de quo sic Eunapius in Porphyrio. Ea tempestate erat Longinus spirans quaedam Bibliotheca, ac uiuum mustum , cui de veteribus iudicandi potestas per-m illa erat: quo munere ante illum, ut alij non pauci, ita & Dionysius e Caria, cunctis illustrior perfunctus fuerat. J Et mox. Qubd si quis vetustum autorem aliquem reprehendi isset, non prilis rata , atque firma habebatur opinio,

quam Longini illam eonfirmasset iudieium J Id abs se circa Tichonium , &Origeneni praestitu in , notando in bonis dictis Chresimon, in prauis achreston, corrupta lectio habet, ae hereseon, in notat Cassiodorus lib. divin. Nee potest quispiam huiusino di iudicium de gere. Quo non male transtulerim illud , alia licet ex eausa , , Symmacho dictam ad Ansenium epist 3r Ctan semel , te carmen prosectum est,ius omne perdidisti. Oratio publicata, res libera est.J Semper me restrinxi ad virum doctum , quia indoctum hominem de libro alieno velle censuram serre, res est indignissima. Audi S. Basilium υηλ. s.

Probetur natura sui condemnatum esse scriptum, quod obiicitur magis,quam quod ex ignorantia accusarionis culpandum esse videatur. Sunt namque multa - bona, quae non exacto mentis iudicio praeditis,talia non apparent. Neque enim quae sunt eiusdem ponderis, paria esse videntur, nisi aequilibres sim inter se lances. Iam mel, male morbo quopiam asscistis , apparet gustu ainaricatius per corruptelam organi. Quin & oculus vitiatus,multa non videt eorum,quae sutar, ik multa suspicatur , quae non sim t.Idem & in iudicanda sermonum vir-ttite saepenumeror fieri video, quando eorum qui conscripserunt mentem, habitumve non assequitur iudex; oportet enim ut eadem prope sint animi indu

stria praediti, & qui aliorum scripta iudieaturii est, & qui illa conscripsit. Ancum de agriculi urae operibus tu, a re non poterit, qui non ipse est agricola, & qui musices scientiam non tenet, nec consonantiam , nec ditanantiam in musicis tythmis cognoscat; sermonum iudex mox erit, quicumque volet λ Qui

280쪽

2 o Penes quem sit confixio publica.

neque praeceptoiem Quin neque tempus in quo di icerit, assignare valet, nee prorsus quicqtiam eorum quae ad sermones iudicandos attinent, sine multum, sue parum intelligit 3 Ego veto noui quod opiae in Oraculi, Spiritus dicunt haud cuiuis liceat proprio subiicere examini ; sed ei qui spiti tum habet d. Icretionis , quemadmodum nos Apostolus in diuisionibus chatilinatum docuit, dicens: Huic namane 'r Spiritum datur sermo sapientia, al, sermo sim secu- n ei dem Dinant i ai dos in eodem stiritu, alty ope io es virtutur , aliqprophetia, ali discretio3ι, ii quum Itaque si nostro ostendat se donum habere dis ei nendo com spiritalitim , qui nostra iudicare praelum ita Si verδ quemadmodum ipse conuiciatur, ex sa pientia sunt mundi lamus , declaret se mundanae sapientiae experiEntiam habere ; & tum demum i a iudis dicandi calculos permittentius J ι I OInter indoctos porrδ', Gerso tomo I. tract. de examinatione doctri para. 2. considerat. 2. merito mi merat eos , qui in uno quidem genere Periti flant, non diem in alio , de quo tamen interdit hi audent iudicare. Sic Galensem' Rabbi Mose Medico derisum refert, quod 'ltra crepidam tuor porrexisset manum: sc passim plerosque, dum se vident praerogatiua alicuius disciplmae, inter tuos fulgere, exerrare , dilatato ad alia iudicio, aduertit.

ouisu sit librorum coufixio pro potestare.

NVnc de alia confixione disputamus , qvie sit pro &

libros de fide , aut religione tractantes exeritur, vel circa a: los. Ordio

a priore librorum genere D o C T R I N GER SONIS in libros iudicij.

de side publici

466. remo I. tral. de exa me s Cp , ct i. agens cla examinatione, cui adiungat ac determinatio, v Et deci interpetratio cum appositione poenaruin in retalles, atque adeo,quae

mim , et iis iterio testatem si doctri ita exa 'on spectUt m itio in , , filiali tox ii tua tua regula fidei, hoc ex, in ic Concilio Ocumemco. In P. Paautem eani potes atem ioci dicas i cxaminandi res sulci, & damitandi opposita,

statuli sub Concilio, vel cum ipso. Estq0ρ mi isti om , si mi riconfixisne puncti cuiuspiam doctrines is r siet sone iij mur, aequς ess iciti ex

minatione, aut constitone valet e. Sic igitur jlle Philompnatur de finali, an usu prema discussione aut confixione per C in Hiram, aut I'Ontifice in.

SEARCH

MENU NAVIGATION