R. P. Theophili Raynaudi, ex Soc. Iesu. Erotemata de malis ac bonis libris, deque iusta aut iniusta, eorumdem confixione. Cum indicibus necessariis

발행: 1653년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

alnem demirantes: adeo natura eius quod pepererit, amans est. Aliorum porrδinuicem vident id quod sunt , simiarum esse partus : quamobrem aliis permittenda in sobolem inquisitio est ἔ fauor enim corrumpendis suffragiis essicaci L simus est. Ob id Lylippus, Apellem ad tabellas admittebat, S: Apelles Lysippum.J Protogenem c a nominare vellet Lysippum scripsit incogitans; sed haei reo in re proposita. De ea, eiusque erga foetum suum exoculatione, Ambrosius smiliter statuit epist. o. quae est ad Sabinum. Notauit id ipsum vel bis illis

Maximus centMr. . de charis. num. s8. Quemadmodum parentes corporum,

compatiuntur natis ex se liberis ; sic etiam animus naturaliter suis' indulg trationibus, 3c cogitationibus. Et sicut parentibus illis,qui magis dediti fuerint affectibus, liberi tui, quanquam Oirmium, & per omnia fuerint ridiculosissimi,& turpi ssimi, omnium tamen videntur optimi, & sormosissimi ; sic etiam

amanti animo,suae cogitationes,& rationes, tametsi ex omnibus fuerint pessi-inae,sapientissimae tamen esse videnriar.

Praeiverat his Patribus Arist. 9. Ethis. eap. 7. qui non secus assici Poetas ad libros suos, qu m parentes ad liberos, egregie monuit. Idem Platoni sedit iu-.dicium , qui epist. 7. eo chariores autoribus libros , quam parentibus filios esse

docet,quqd hi corporum, illi ingeniorum sint proles. Quod apud Clementem quoque Alevndrinum initio libri primi strum. legere licet, & apud Cassiod

rum in praefatione variarum,post medium. v Quod praedictici ta suos,aut suorum libros prae amore,ut par cst,sacere non possunt, multo aegrius cinimici affectu odij cxoculantis praepediti, praestare erga hostium , quos exosos habent, lucubrationes valent. Quare tetruna hunc affectum a censoris pectore exulare , necessarium in primis est. Idque maxime conuenit curare Ecclesiasticos iudices, cuiusmodi fere sunt , qui de libris pronunciant. Nam si seculi iuribus , qui odio flagrant aduersus aliquem , a iudicando repelluntur ; multo conuenientius est, idem seruari in Ecclesiastico . quocumque iudicio , cuiusmodi est id in quo versamur, siue priuat una sit, siue publicum, Sinaius Damasus epist. 4. num. 6. exemplo secularium iudicum ad eliminandum odipm urge ti Ecclesiasticos quoscumque iudices , atque adeo etiam censeres, Docent enim, sinquit, ex parte terrena,quae sunt caelestia. Accusatores vero, & accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis ; quia omne quod irreprehensibile est, Catholica defendit Ecclesia, & hoc a maioribus definitum esse , propter prauorum hominum insidias, non dubitatur; decet enim Domini Sacerdotes, fratrum causas pie tractare, venerabiliter intendere; atque eorum iudicia super sacrificia ordinare, nec proterve, aut tyrannica dominatione , ut de quibuslam resertur, sed charitatiue pro Deo , & fraterno amore cuncta peragere , & quod sibi quis fieri secundum Dominicam vocem , non vult , alij inferre non praesumqt; & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. J

Quod assumpsit Datiuis . e saeculi iudicibus, belle expressit Theodoricus Rex apud Cassiodorum i ii Marii, sic edicens. f Foedum est inter iura

publica priuatis odiis licentiam drat Nee ad albitrium proprium iudicandus est inconsultus sertior animorum Ini ilium quippe nimis est , quQd delectat irarum. Furentes non sentiunt; quia dum commoti animo in . vindictam saeuiunt, rerum temperantiam non requirunt. Hinc est , quod

292쪽

494.

lῶ TU' iura, ut nihil manu, nihil proprio ageretur

i .i nsur* φη odio expromptae , alia malignitate eu

eum , quod maximε in censura priuata locum habet. Notauit hanc vafritiem malignantium, Blesiensis verbis illis : Si opustula mea in ita, , i. '-4ςψQlu ntur euentu , bona, sinquit,) haee essent si detractoti im νβής ibitur inuidia,& Uenenosia militis erimisia H . W-σ mri Pesem , Et eui si dem, iusistit; ulium Fortunatum , Ateor Tum A. . . udicium repetundarum euaserit, miror. Publius An his , -- pQRψJ Ny,Risi quod praeuaricatus est in causa Lueibi. Eeω Ah . '- nx0 iς x, ct dum aliena virtute torquetur . bonum.

e non inuenit, malitiose deprauat. Opinionis enim alienae di- penduim, suae famae reputat lucrum, totάmque sibi detrahi credit, quod

, e . ς se x men hoc Velamen malitiae idoneum, monstratum est superi ex Petro Damiani, agendo de libellis famosis. Tantumque abest,

Recte ergo constitutum est, ubi affectus , & odia, iudices&censores occupatu , ni nil aliud , quam iniquitatem iudici j expectandam esse. Sed Deus retribuet in tempore. Patuit id in iudieio de Sancto Chrysostomo, in quo ut Photicis ait cod. 19. Theophilus Alexandrinus, & socii, in sanctum viruin niurati. t Et testes, & accusatores , & iudices , & omnia erant. J Euentus 1 malignitate in sanctum virum contigerit. Sed Deus vltor non defuit, ut habet notissima historia de Theophili agonia. Ex ea porrδ necessitate vacuitatis affectitum malignorum in censioribus,mnlequi videtur , minus Utos ad Iconunciandum de alienis libris esse , nisi Deum prae oculis intentiinme habeant, quosvis in unum corpus consertos,quam caeteros ea mulsorum necessitudine liberos. Nihil enim procliuius est, quam ut amor , aut odium , quo corpus erga aliud colpus, vel unum ex eo, aliquem flagrat ἔ a censere eidem corpori conserto, ad librum authoris adamati, vel exosi transseratur; itavi quod habet Suidas v. Bia intium, de septet Bietantini turribus, in quarum primam si inclames, omnes resonant, i dum de quibusvis .ad eundem coetum pertinentibus valeat. Omnes iisdem odiis flagrant , & iisdem illaqueantur amoribus ε, praesertita si agi communis causa videatur , & coetus honor periclitari existimetur. Itaque non aliter statuendi im est in hoc negotio , quam cum de opinionibus , 8c placitis agitur. Vt enim monuit Maior in 1. dist. i. Religiosi eius dem O dinis , quantumuis multi, non habentur idonei ad conciliandam probabilit tem selitentiae , quia ob assectum, & communis honoris curam, foederantur, nee habentur ut plures. Quia verb Authore Aristotele , inuidia est' odij particula necessarium maxime: est, eam abesso ab eo qua, alterius censor sit futuriis ; quantumuis

nihil Diuili do by Corale

293쪽

Partitio III. Erotema III. Σ83

nihil sit frequentius , ut hoc ex capite scriptores vexationem si istineant ; est enim id scriptorum maximo proprium , ut notauit Thomas Ualdensis ιο-ma r. in praludus , post doE Irin m Io. Sane doctrinam qua par est conspicuum esse scriptorem , rem esse omnium inuidiosissimam , recte di xit Nazianz. orat. Io. m . 29. An ob excclientiam ὶ Quod enim dixit

Eunapius in Oribasio. Vt sine crista, non est alauda; ita nec excellentia sine inuidia. J Vnde omnes semper sancti , Se eminentes probitate viri, aemulos habent , dc inuidia flagrant aliena; quia eminens quid est sanctimonia , ut Sanctus Hieronymus in S. Paulae Epitaphio animaduertit. Similiter ergo, quia doctrina scriptoris, ex libro deprehensa, est aliquid excellens, ferit eam inuidia. Vrit enim fulgore suo , qui praegraus artes , infra sepositas, ut Flaccus lib. x. epistol. i. admonuit. Hunc inuidiae stimulum, & acinteos sentiens , idem S. Hieronym. praefatione in Eskram. ad Doinnionem .hastam prope abiiciebat, aegreque adducebatur, ut scriberet. Sic enim sensum hae in parte suum aperit , cur tamdiu detrectasset laborare circa

Esdram , de Nehemiam. Accessunt ad hoc invidorum studia , qui omne,

quod scribimus, reprehendendum putant, Se interdum contra se conscientia repugnante publice lacerant, quod occulte legunt in tantum,ut clamare compellar , de dicere, Domine libera animam meam a labiis iniquis, Cr a liratia dolosa. Tertius annus est, quδd semper scribitis , atque rescribitis , Esdrae librum,le Hester vobis de Hebraeo transferam: quasi non habeatis Graeca , 5e Latina volumina , aut quicquid illud est, quod 1 nobis vertitur, non statim ab omnibus conspuendum sit: frustra autem , sut ait quidam, in niti, neque aliud fatigando, nisi odium quaerere,extremae dementiae est. Itaque obsecro vos , mi Domition , de Rogatiane charissimi, ut priuata lectione contenti , libros non efferatis in publicum : nec fastidiosis cibos ingeratis ; vitetisque eorum

supercilium , qui iudicare tantum de aliis , dc ipsi facere nihil nouerunt. JQuanquam in fine illius epistolae ad Domnionem , animum erigit ad- η uersus obiectas ab inuidia moles, se scribens. L Itaque licet hydra sibilet , victorque Sinon incendia iactet, nunquam meum , iuuante Christo, flebit eloquium, etiam praecisa lingua balbutiet , legant qui volunt, qui

nolunt, abiiciant, euentilentque apices : litteras calumnientur, magis vestra

charitate prouocabor ad studium, quim illorum detractione , de odio deterrebor. J Tamen minor animus facit E coneidit,& linquitur; quae non est exi, sua virulentia censurae iniquae, cum scriptores idoneos a labore, & communia

oni studio auertat.

Affectus propositi , ex quibus peruerti censeram admonuimus , sere sunt gys. superbiae genimina. Quare censorem , humilitatis studiosum esse necesse est,

Vt virulentae illae propagines exarescant. Carent hoc virtutum omnium gazophylacio , prout S. Basilius in constit. cap. i6. humilitatem nominauit, bene multi , qui de aliis censendi potestatem , qua carent, sibi arrogant, quod in Grunnio reprehendit S. Hieronymus verbis illis, admonens Rusticum. Nulli detrahas, nec in eo te sanistum putes,si caeteros laceres. Accusamus saepe, quod facimus. Contra nosmetipsos diserti, in nostra vitia inuehimur, N n a muti

294쪽

muti de cloquentibus iudicalites. Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu , & per interualla quaedam , vix pauca verba carpebat, ut eum putares imgultire, non proloqui ; & tamen cum mensa posita, librorum e potuillet struem , adducto supercilio, contractisque naribus, ac fronte rugata, duobus digitulis concrepabat, lioc signo ad audiendum discipulos prouocans: tum nugas meras tandere, & aduersuin singulos declamare. Creticum dicerescite Longinum , censioremque Romanae facundiae notare quem vellet , dc de Senatu doctfrum excludere. J Et epist. s. Tibi soli licet σπου- irasi , de cunctis,& Graecis,& Latinis tractatoribus ferre sententiam , & quasi censoria virgula alios eiicere de bibliotheeis , alios recipere: & cum tibi placu rit, me vel Catholicum , vel haereticum proniunctare. J Humilis censor, tantum abest , ut huiusmodi supercilio sit efferendus, ut potius quantum per res licet, de omnibus benigne, & cum laude protrunciare gaudeat; nisi cum in ter in vitium , aperte, & quasi iniecta vi, aliud extorquet.

Lente Iesmanto. Pracipitationem auersanior. Ne voIentes quidem, ad configendum veniunto. 497. Vbique quidem festinandum lente, quod monstro tradens subsidia pruindemiae. lib. 1. de virtvt. num. Io8. Hic tamen maxime necelsarium est libemonitum , ob graue discrimen, suam conscientiam , & alienam famam praepropera confixione saueiandi. Grauissime in omnibus iudiciis cauendam Dei imitatione praeeipitationem , confirmat Euar illus Papa epistol. 2. valetque

ubique illud Zoeti mi epistia. qua excutit causam Caelestii in Anica damnati. Magnum pondus examinis , magna desiderant: ut non sit rebus ipsis quae geri intur , inserior libra iudieij. J Addit in eamdem sententiam , de praecocis, ut notat ) immaturique iudicij condemnationem , callig. itae vero cunctati nis laudem , alia in serius. Et optime rursus τι ol. 4. verbis illis. I Doceat nos terrena moderatio, quae seculatibuς arbit iis, & causis primum de ipsis iudicibus eligendis , repudiandiuque fit. Et quanta cunctatio , quot interpositae dilationes 3 Quoties adhibita compriendinatio ; etiam sub fine ipse certaminis ampliare iudicia cum innocenti reo 3 confugitur ad mare , & extra marina documenta , ut fides quae in praesenti picrumque arctioribus strangulatur Rngustiis , saltem eminus veniat. Haec omnia. mentior , in nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sint.Tolerabilius est enim innocentem quem 'libet tardius imieniri, quam cito pro nocente damnari. J49ῖ. Similiter S. Gregor. 19. 1κον. cap. 13. Notandum video , ne ad proferen dam sei tentiam unquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscassa iudi- nus,ne quaelibet mala audita nos moueant, ne passim dicta sine probatione

credamus. Qiiod profecto perpetrare pertimescimus, si aut horis nostri subtilias facta pensamus. Ipse quippe , ut nos a praecipitatae sententi.e prolatione compesceret, cum omnia nuda, de aperta sint oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare, qui ait, Clamor Sodomortiis , ct Gomo in rum , mi liplicatiu est , ct peccatum rerum aggravatum ea maeis : de δε iam , otiabo , viram clamorem, qui venit ad me, opere compleuerint

295쪽

Tarthis III. Erotema III. 28s

au non est ita, ut sci.vn. Onanipotens iraque Dominus, & omnia sciens, cutante probationem , quasi dubitat, nisi ut grauitatis nobis exemplum proponat , ne mali hominum ante praesumamus credere, quam probare ὶ J Scite Sa-rlaberiensis lib. pol crat. cap. i 2. Iudicia festinara , poenitentiam pariunt. Vnde . Sc Graeci cum urgemur ad sententiam, antequam de causa liqueat, r spondent, Patres suos solem apud Antipodas non vid ille,sed expectasse semper, donec de ipsis oriretur. Dicunt etiam praeproperum esse viatorem , qui antequam Lucifer oriatur, crassis adhuc tenebris, luccque remota , diaetam aggreditur. JSpecialiter in iudicio de doctrina aliqua , aut libro, auersandam esse praecipitationem , inde liquet, quod procliuius est in scripta , quam in facta dictave, infigere genuinum ; haec enim est illa ab omni aeuo insita prurigo detrahendi, quam vitare non potest , nisi qui omnino nihil scribit, ut expostulat S. Hieron.

sub sinem epistola ad Ctesiphontem , ct in praefatime ad Chronion Eusebi3 abs se

versum. videndus etiam S.Chrysost. hom. I s. in x. ad Timoth. ad illud , maxime qui laborant in verbo, s dis Eriua. Nam solemnis lacerabilitas laborantium in doctrina , d qua ibi Samstus Chrysostomus , scriptoribus maxime propria est. Ita clite plumbca illa & matura admodum Togressione est opus. Iureque id in hac materia ii ecialiter ellia Lutetiae cau um suo tempore, scribit Gersommu . in protei itione quadam pro exclusione Schisinatis, mihi 27o. Testatur enim quandoque in unius id icti theologici discussione , priusqiram ad censuram Venitetur , impensum tempus solidi anni , quandoque biennii , aliquando vero post longam consuliarionem , & comperendinationem . nihil suis Iecones ulum. Similiter Ioannes Maior, quanta maturitate post Gersonem procedet ei, t cc. uores, testatum did: tin χ. d x. quas. 8. scribens, disciissionem seri solit io. Communius per zo. vel a 4. dg putatos, viros exercitatos , de

Homptos; ita quod quilibet seriatim , motiua sua hinc iude , & quid sentiendum h , de trium apponit, Se secundus rationes primi, de tertius rationes duorum primorum in sic ad noui si linum usque inclusiue examinat ; & ab his conclusum , rux sui in tota facultate vel satur, de distulitur antequam aliquid concludatur. J En testudine.am progi essionem, & dignam maturitate censoria grauitatem. Elt plane huiusmodi leti itudo necessaria , cum de impr. batione,& confixione agitur. Si vero de laudatione , & approbatione sermo esset , admonet Viuesti dis s. de digra libris . non esse exigendam tantam cir- mspectionem , ac lentitudinem. M..iore quippe periculo erratur, damnando, de configendo, quam laudando, S approbando.

Vt autem lenta, & matura sit confixio , c. tueatiirque ea praecipitatio, propter quam censurae , sannis, ae risiti patens, vela limque in contemptat m,quod Bannes p. q. I. artio. 8. dubio ultimo, annotauit; nec est trium est ii axta eundem Vi-uem , ut censor nequaquam ultro , ac lubens ad configendum veniat, set multus, ac renuens , ita ut si per veritat cm , ac boniam publicum liceret malici approbatorem , quam damnatorem agere. Confixio enim per censorem iacta, non aliter se trabet , quam inimissio scalpelli in putre meti brum per med cammanum. Bonus alitem Medicus aegri , ad res. issionem' putris membri, ita ad-diicitur, ut nisi .egri necestitas id posceret , ea truncatione abstineret, quantum

qaidem elici ex propensione sua , dc voluntate. Ea aliquorum ad improban-

296쪽

18 6 Semanda s cauenda censoribm.

dum , dc damnandum inclinatio, & propensio, sapit diabolicam malignitate in Nam damnatio censoris, est quaedam veluti accusatio libri apud genus humanum. At Diabolus, ve S. Augustinus notauit in Numeri& s.Basil. epist. s. idcirco Diabo dictus est, quod amet accusare, & criminari: mortales ; non quod non sit aliqua sancta, & iusta accusatio, ut idem S. Augustinus ibi expendit , sed quod Γ Satan amet accusare . inuidentiae stimulis agitatus; quale

illi in vocalypsi testimonium perhibetur. J Aduertat ergo quo spiritu agatur,

qui sumgere amat. Optimum porro retinaculum praeeipitationis in hoc genere , esse debet illud Sancti Hieronymi epist. 6 i. quae est censura Ioannis Hierosolymitant , initio. si iuxta Paulum Apostolum . quod sentimus orare non possumus,ac propriae mentis cogitationem sermo non explicat ἔ quanto magis periculosum est, de alietius animo iudieare, & singulorum dictorum , atque verborum inuestigare, atque proferre rationem. IInauditum neminem damnanto. Damnasionu causam ne celanio. Purgationis tempus ,

ac facultatem concedunto. Damnari aliquem inauditum, summa iniustitia est, si quidem audiri possu& noxa non sit adeo explorata Sc euidens, ut necessitatem discussionis excludat, periculum vero sit in mora. Cur has limitationes adhibeam,non est obscurum.

Si enim libri autor iam obierit, non . est quod eius sensus exqfatur m audiri debeat priusquam seriatur. Si item errores, quibus liber apere Grdet, iam sint

citra ambiguitatem damnati ; itavi autor, ob anteriorem damnationem eorundem errorum habeatur contumax , non est , quod putetur nece staria damnando monitio, quae tantum pertinet ad vitandum iudicii erroiem , ex non satis Perspecta autoris mente , ut satis aperie colligitur ex Gelasio in Commonitorio ad

Fausti magistrum; & disert E docet Durandus Leodiensis epistola ad Henricum Regem Francorum contra Berengaritim. Idque praesertim valebit, si cum non sit ambiguus libri naeuus eonfixione dignus, periculum tamen sit, ne procrastinatione creetur damnum , dum autor consulitur. In alia materia S. Leo IX. in synodo, Gregorium Urecellensem tametsi absentem & inauditum , ob grauissima crimina, de quibus compertus erat, excommunicauit,atque damnauit, ut stribit Hermannus,& ex eo Baronius anno IOII.n. I. x

At his sepositis,summa, ut dixi,) iniustitia est,& omnibus iuribus repugnans,

damnare aliquem inauditum. Quod haec res magni omnino si momenti, illustranda esset prolato circa eam sensu , ae consensu gentium omnium, Ethn corum, Hebraeorum , Christianorum : nisi id iam praestitissem integra lueu-bratione, cui titulus, Gemitin columbae de iudiciis seculi, hic iterare non videtur operae pretium: sed generati in lusiicit statuere, damnationem inauditi extra infrequentissimos euentus, qui per accidens aliquando contrarium usum admitti sinunt, passim proscribi a Doctoribus quibuscum qire tanquam pugnantem cum lege diuina scripta, de naturali, aut cum iure gentium derivato ex principiis tutis. naturalis, de in illis landato. Nicodemus certe Ioann. 7. cum

Iudaei

297쪽

Fartitio III. Erotema I I L L8

Iudaei incondit E , & tumultuose in Christum furerent, & eius inauditi damia

nationem urgerent, negauit legi Iudaeorum consentaneum esse, sic iudieare. Varii Summi Pontifices, quos eadem lucubratione sigillatim appendo, damnationem inauditi inter iudiciorum , summas & maxime auersandas abusiones recenissent. Idem tradunt varia Concilia eodem opere annumerata. QEod velis ad Patres attinet, res est explorata, conclamati passim ab eis in damnationem inau

ditorum. Videndi praesertim, qui causam Sancti Athanasi aduersiis Constan tium susceperunt ; quos inter, validissime id prosequitur S Lucifer Calatitanus. Sed de Theodotetus omnino multis epistolis, multus est in urgenda iniustitia, quae damnatione inauditi admittitur. Quod enim se grauatum iud cio Ephesino contra inauditum lato, ut ipse quidem contendebat, in expostularet; creber ac fortis est in exagitatione illius iniustitiae ; quam etiam D. Chrysostomus

epistol. ι i. ad I oceminis Romanum Pontificem , vltra Sauromatas, glacialem Oceanum ablegat, contestans neminem unquam Gentilium , quantumuis Barbarorum, de quopiam inaudito iudicasse. Denique iuris utriusque periti , citationem rei, & eius auditionem substantialem esse iudicio agnoscunt lac proinde, per se loquendo, semper esse praemittendam decernunt pronunciationi de reo,& impacta ei accusatione. Cum igitur reorum admon: tio sit subitantialis dc intrinseca iudicio, non est cur a iudicio de libris exulare debeat ; nis si, ut

. praemisi , in errores citra omnem ambiguitatem iam damnatos contineant , nec sit dubia, sed explorata mens autoris; in quo euentu anterior damnatio potest monitionis, de citationis locum tenere. Sicut D D. Canonum tradunt,excommunicationem a iure, non egere monitione praeuia, eo quod legis violatae mutus clamor, satis sit perque interpellarit cri ininosum. In re igitur nostra extraeuentum propositum, libria ultior priusquam sussigatur, audiendus est, de in quo eius do intina displiceat, admonendus. Neque tamen volo, quae dixi, obstare impeditioni malorum quae ex libri re- 1 o 3 probi libera per quoscunque tractatione possent existere , dum caiisa proscribendi libri agitatur. Si enim insit libro quod merito reprehensoni pateat , vel etiam iustae nec plane leui suspicioni, consultum plane suetit, vel etiam necesΓariu in , obstare principiis,& libri, ut ita dicam, in cursum impedire, donec adhibita sententia definitiva, plane liqueat vel de libri nitore, vel de inquinatione periculosa. Simile est quod circa noxiorum personas praestari videmus in omni bene constituto tribunali. Ex quo enim reus, insimulatus est sceleris, priuia quam compertus eius habeatur; & letho, alter Ive graui supplicio adiudicetur, vel labis purus pronuncietur ; persona capitur & loco tuto constituitur, Idque sine eius iniuria, ne ad iudici j instituendi horrorem diffugiat , & postmodum sceleris rite conuicta, poenas commeritas male declinet: Exoluenda & innocens Vitae declaranda, si causa disculsa, talis appareat. Idem igitur de libro dico, proportione seruata , ae proinde quae adducebam de non damnando opere pii iiDqV m audiantur quae pro se allegare potest autor, spectant damnationem defi

nitivam.

Quia vero perinde est non admonere , ac generatim tantum denunciare,esse IO4 in libro aliquid , quod displiceat, nihil determinatὸ designando, propter quod liber in probetur, idcirco necessarium est signifieare distincte , oc determinate , quid sit illud , quod reprehensioni pateat. Rem a simili in negotio

298쪽

188 Seruanda m cauenda Censoribus.

non admodum abiuncto , subiicio ob oculos , nec est euentus confictus. Nemo certδ non censu It barbaram, de tyrannicae assinem , illam agendi rationem , iis tantum probandam , apud quos Hetaeriarchia d generauit in Etet archiam i nimirum,ut quos falid, & per calumniam vellent opprimere, dicerent , certis grauati ac cuiationibus, quae tamen ipsis rela detegi nequeant, ne criminatores deprehendant. Qua calumniandi, non enim regendi,) impotentia, nihil truculentius, vel iniustius fingere liceat. Meritoque eum de ea est auditum , viti sapientissimi, & graui inoi, ita cohorruerunt, ut cum naturae luis mine pugnantem, bellu inam , tyrannicam pronuncia uelint. Nihil finE possit, vel calumniatoribus accidere opportunius , vel impotentis tr ae praesecto commodius ad explendam perdendi eum quem cxosum habuerit, libid nem , quam si barbara illa agendi ratio teneatur , dc generatim tantum significetur, esse grais uia quaedam , quorum quis sit insimulatus , & quorum causa vexationem sustineat , non tamen potir aperiri quae illa sint,ne qui noxium detulere, deprehendantur Icriminoso. Cedo quam optimum , quam irreprchensibilam , & sanctum voles hominem, nego posse illum aduersus hanc agendi rationem tegere innocentiam. Quis enim excuset, aut purget, quod nescit Quos verti ni aledicentiae suae limites ponet calumniator, cui securitatem praestat ea indignissima agendi ratio Hae et obiter contra Eret archiam propositam sunt commemotata , ut apparear, quanto iure hic ipse modus agendi, in ea quam agitamus causa, improbi tur; dcquam merito deposc. in iis, ut autor cui iis liber damnandus est , audiat quor in damnetur. Et ita planὰ postulat praeter iustitiain, charitas, quae sp ctare dcbet fratris ab et role liberationem , dc curationem. caeso modo autem admouebitur curatio, si morbus latea Uel quomodo dedocebitur qu s errorem quem nescitὶ Plus sitis liquet, cretaere hinc posse licentiam feriendi innoxios, si aliqui inueniret tur censores minos integit: &quantumuis labis puros statuamus este censores, hauddubie obstricti ad seruandum quod poscimus , fient magis attenti,ad pronunciandum de aliis. Nam quia constabit quas ob caulas liber notatus .& autor damnatus sit, viti docti,& aestu inconditorum affectuum tiberi, iudicarent de iudicibus, si quid praeter ius fasque admirti ab eis contingeret. Qui

igitur exponere renutrent quorsum librum damnarent, impunitatem censetent ut captare, Ut praerogatiua muneris, iure damnasse videantur : dum autem quorsum damnent non produnt , , iusta petitorum reprehensione immutes labeant ; quo nihil dici potest incongruentius , remoti sisque ab aequi

tare.

Nec sussicit, ipsos inter se censores, aut iudices, causam damnationis proponere , sed ipsi quoque aut hori. cuius libet damnatur, patefacienda est sicut in iudiciis iusto , non solis iudicibus liquet, quam ob causam criminosus patibulo addicatur, sed ipsi etiam reo exponitur causa damnationis, & mortis irroganὰ e. Quin imb ut punitionis illatae fructus debitus extaret, videicique populus quid in aliis plecteretur, quid i ple vitare deberet , palIm prostate cautam damnationis, etiam inter Ethnicos, receptum suit iam olim, sic enim titulus damnandis adhibebatur , qui causam lupplici j exprimeret. Dico in hanc rem omnino multa, citata tractatione de iudiciis taculi. Vide sis etiam Baronium

299쪽

Partitio III. Hotema II L

BIum ad mari ol. Rom. 1 o. Iam ri . Ginserum lib. I.de cruce e. 17.& Malonium ad c. 6. Paloti de sacra indone, num. . qui considerant hoc usu receptum est e,ut constaret, iudices non suopte nutu , sed adactos a rei iniquitate, poenam irrogasse. Eamque ipsam ob causam Deus in extremo iudicio non celabit damnatos damnationis suae eausam, sed liber scriptus proferetur, in quo torum continetur , unde mundus iudicetur. Idem ergo , ut notat Cardin. Tuschus litera D, conclus. so . mran. 2. oc litera M, conclusqo . num. 1. aequum est seruari ab omnibus aequis iudicibus in quacumque demum damnatione; ac proinde etiam in libri suffixione, quae si nul est autoris damnatio. Alioqui quis filictus manabit ad alios ex libri damnatione 3 Quomodo discent, quam doctrinam probent, quam improbent iudices λ San E non ita pridem cum libri Michael f Baij, damnati sunt per Pium v. de Gregorium XIII. exhibitae sui at authori,propositiones nouem supra septuaginta , quae improbabantur. Idem quoad libios Lutheri seruarat Leo X. in Extroag. Exurge Domine, excerpens 4 o. & unum articulos, ex Lutheri libris. Item Cone. Constantiensesebis. 8. recensens articulos ψ . ex

libris Micle fi , & triginta ex libris Hussi, de idem fecere alij plerique Pon

tifices. v

Non potest in contrarium obtendi illud Seuecae epist.s . Non probo,quod 1 os

Platonis legibus adiecta plincipia sunt; legem enim breuem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur ; velut emissa diuinitus vox sit, iubeat , non diseputet. Nihil videtur mihi frigidius . nihil ineptius, quam lex cum prologo. Mone , dic quain diu me velis secisse. Non dilco, sed pareo. J Et hac in parte dissentire a Possidonio , profitetur Seneca, quod Possidonius leges non tantam imperare vellet , sed & docere. Hoc nego posse contra ea obtendi, quae de prodenda damnationis causa praemisimus: quasi quia legis non est disputare, & causas cur seratur assignare, possit quoque damnationis causa praetermitti , est enim longe dispar ratio legis, dc damnationis. Lex voluntatem Principis edicit, & quid iuris deinceps sit fu-

rurum proponit; qua in parte plerumque est pro ratione voluntas. Et ut ratio non deelset, saepὸ par est eam premi, tum quod ita poscat publicum bonum, tum quod plerique eam non satis peruaderent, aut idoneam agnoscerent. At sententia damnans, infert poenam praeter propensionem , de voluntatem iudicis, ob

patratum a reo crimen ; ac proinde necessarium est, ut extortae poenae causiam contineat , eamque ipsi met reo patefaciar.

Haudquaquam porro satis esse debet aequis censoribus , causam damnandi operis patefecisse, sed tempus, ae facultatem ad purgationem, si sorte suppetat, autori negare non debent. Perinde enim euet, ind. cha causa, & inauditum damnari, at non data purgandi sui facultate, notare. Sane S. Damasus

epist. 4. quae est ad Stephanum Mauritaniae Archiepiscopum , & Asricana Con-Filia, tradens legitimam rationem instituendi Ecclesiastici iudicii, inducias congruentes ad purgandum, vel defendendum, reo esse concedendas, decernit; de probat ex secularibus iudiciis, in quibus ex legum praescripto , ea forma serua

rur. Grauis S. Ambrosii sententia, hue belle cadit epistola is . in sine. Dissicile quidem imbuti animi infidelitatis venenis, abolere pollunt impietatis suae glu tinum ; si tamen in iis virus infaustum inoleverit. Nec facit E iis cie dendum putes. Nerui enim sunt, dc Didam artua saetentiae, non temerὶ taedere, moim E

300쪽

Seruanda Scauenda censeribω.

in causa fidei, qtiae raro perfecta est in hominibus. Tamen si quis eth, quὶ licet suspecte sit infirmitatis, & nutantis affectus, purgate habitarn de se opinionem

ve it, permitte, ut satis secisse se putet: indulge aliquantulum. Cuius enim exia citiditur satisfactio , auertitur animus: nam etiam medendi periti, cum vident notas aegritudines, ut ipsi appellant, medicinam quidem non adhibent, sed tamen medicinae tempus expectant, nec deserunt inualidum , sed lenioribus verbis, aut quibus pollunt palpant delinimentis; ne aut intermissa aegritudo desperatione animi grauel cat , aut crudior medicinam respuat, eo quod ad inaturitatem peruenire nequeat, si indigest insolens rerum tirusmodi , medicas habeat manus ; siquidem , di pomum cum immaturum exagitatur , citd deperit. JOptime item huc saetulit illa Alphon si Tostati in praesitione prima partis dos ori , cum aduersari, defensionis facultatem ei praecludi curarent. t Ecce, sinquit .ὶ quanta iniquitas , en quanta diuini ac humani iuris confusio , en ipsius naturae iura violata, ut constituto iustitiae Tribunali, ipsi reo de sensionum eo pia denegetur, quam tamen cepe clamosis, & opportunis, atque importunis vocibus, teste, ut ita dicam, in tota Ecclesia, expoposcerat. In quo cisii iniustissim δὲ astute tamen ipsa iniquitas procedcbat. Praeteri totum namque sibi conscia,ipsa aemulorum prauitas sperabat, in dubie omnes suas tendῖculas destrucndas : omniaque non sibi compacta molimina leui concussione dirui, nec ad drstinatam conceptionem esse possibile perueniri, si defensionum copia publice praestat tur. Licet ergo apertissima iniquitas, denegans, quod ipsa aequissima iura naturae , etiam damnatissimis omnium hominum, etia in in notorio climine benignE concedunt, incircumfusae multitudinis conspectu erubuit ό tamen nihilominus

denegauit. J

ulii nimium ne sunto, feraeritatem benignitate , quantum licuerit, condiunto.

Non debent censores esse nimium iusti in configendis aliorum desectibus. Qui enim hoc faciunt, eradicant cum tribulis simul de triticum , & cum spinis spinas quoque incendunt, quod lehinator Exodi a i. prohibuit, & ad librorum censores egregi E transsatum est a S.Cyrillo lib.7. de adorat.in ipso fine, verbis illis: ΓΑn non haereticorum scripta , dc Graecanicorum dogmatum praestigia, merito comparentur spinis, in montibus, & agris nascentibus ὶ Quaenam inde humanis animis utilitas prouenit Imo potius quale non damnum, iis qui ad ea animum adiiciunt λ Ignis itaque solius pabulum est,spina. Aecondunt autem

etiam nobis ignem in aeternum vana errantium dogmata , & aniles idololatrarum fabulae. Spica autem, & frumentum suauissimus cibus , quo homines vescuntur, necessariaque ad ustim ei vitam enim sustentant. Typus auic mint v ς-ritatis dogmatum , per quae credentes, veluti pane vivente, nutrimur, ac vero Christo. Est autem Scriptura sacra, iis qui recte ambulare in ea norunt, tanquam planus quidam, & apertus campus; omnia enim conspicua accedentibus

secundum Scripturam, &recta inuenientibus notitiam. Quocirea spina, impura , ac profana est eorum , qui peruersi , ac deprauati sunt, dicacitas: frumentum autem, & spica veritatis animam iuuana, atque nutriens, planus autem campus,

SEARCH

MENU NAVIGATION