R. P. Theophili Raynaudi, ex Soc. Iesu. Erotemata de malis ac bonis libris, deque iusta aut iniusta, eorumdem confixione. Cum indicibus necessariis

발행: 1653년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Partitio III. Erotema III. Ur

aliena , ex truneatis, & a reliquo scriptionis corpore auulsis laciniis, exposlularunt. Eadem aliorum quoque Patrum vox suit. Origene; lib. 2. contra Ce Ibm, tractans locum ex Matth. 16. deprauatum a Celso Epicureo , sic habet.

Evangelicum dictum incusando deprauat, quasi tragoediam agat', & illa opponit, quae minias conscripta sunt. Non enim uspiam repetit, Iesiam suu in obitum deplorasse. Corrumpit praeterrea eius diei & irridet sententiam. Paterspessbiis est, transeat a me eriix iste ; haec tamen illius in partem cum pietatem , tum eius animi magnitudinem profert. Moxque , & illud quod adscriptum est adiicit: Non tamen ut ego volo , sed ut tu , ne Iesu quidem , ut Parri placitum erat, ad ea quae ipse perpelliurus iam esset obtemperantiam simu lat, hic se perlegiise, quam utique cum illud , inquit , significatur. Si autem feri non potest, ut transeat a me calix iste , sat voltixta, tua , h Hid secus hic faciens , atque impi j solent, quia peruerse intelligunt quae litteris sacris sunt tradita ,& iniustitias in excelsum loquuntur. Id namque, quod loquitur Deus, ego inresciam , audisse istos sat constat, & nobis quae sepe obiiciunt ἱ at ubi

N ego visere faciam , acςeperunt, nilail prorsus de caetero di isti Domini reminiscuntur, significantis eos iti a Deo disperditum , quia ad omnem pcrniciem vitam hanc ducunt. Et sint, quia prauE,& nequiter egerint, ab eo perduntur; quia vero , peccato sunt mortui, gloria seri piterna donantur. Sc itaque illi percut am illud , intellexerunt, ego sanabo. Quod utique per simile est usurpato Medicorum sermoni; qui affecta corpora , attrectando , vulnera quidem faciunt grauiora, ut ab his& nyxia demant, & quae sanitatem intercipiunt tollunt; cum alioquin dolore medendo assiciant, nec ut era dirimant, sed corpora curando sanitati restituunt, qualem animo iam destinauerant. Sic igitur ,& Celli Iudaeus illud exponens, Tister iranseat a me calix iste, nihil tamen explicar ,.quae subsequuntur; & Iesu piomptu udinem ad pastionem confirmant, vel constantiam praeserunt. JS Hilarius non mulium ab initio libri de Synodis , t Oro vos per Domini misericordiam , ut quia nihil ad vos de diuinis , ut voluistis , rebus ,& de fidei nostrae in emerata conscientia , erit per has litteras sermo, ne quisquam dem e ante sermonis consummationem per literarum exordia existimet iudicandum. Iniquum est enim , nili comperta usque ad fidem ratione dichorum, praedicatam sententiam ex initiis, quorum causa adhuc ignoretur, afferre i cum non

de inchouis ad cognoscenduin , sed de absolutis ad cognitionem sit indicandum. Est enim mihi non de vobis, ut Dominus sensui meo conscius cst, sed ide quibusdam nimium apud se acutis, & prudentibus , metus : non intelli untibus per Beatum Apostolum sibi ne super saperem praeceptum , quos Vereor nolle omnia ea, quorum absolutio a me in consummatione erit praestari

da, cognosci 3 dum verum intelligi ex eis quae absoluentiat euitant i sed quis P is hae e legenda , & cognoscenda susceperit, modum sbi, atque mihi parientiae fidelis indulgeat , de usque ad. absolutionem uniuersa sercenseat. J Cassianus tib de Ineam. Opta . Nestorium insequens, sic habet prae

ter caetera. Cum id truncatum poneret, quod integrum scriptum est,non Vidit reserata lacri voluminis serie , redargui impudens , atque aperium posse

mendacium. O stulta blasphemiae amentia, qua dum ipsa non videt quid '

Pr 3, sequi

312쪽

3oi Semanda s cauenda Censoribus.

sequi debeat, etiam illud non sapuit quid legi possit. Quasi vero, quia auserebat sibi intelligentiam , auferre posset omnibus lectionem: aut ideo perdituri Omnes ad legendum oculos capitis sui et sent, quia ipse iam mentis oculos perdidisset. Audi ergo haeretice , quod furatus es, audi plena , & integra , quae debilia, ac truncata posuisti. J . Vigilius contra. Eub chem, pugnans pro sancto Leone, cuius scripta Eutychiani Nestorianismo i ordere contendebant, longam aduersarii repulsionem sic concludit, sub libri medum. Quae cum ita uint , inhonesto uteris ossicio; religiosis callidξ insidiaris, ut superiora demendo , ac sequentia non addendo, ita media eligas ; ut verba sententiis exuens, de eorum nuditate pro arbitrio ludas. Redde igitur suis omnia locis, & propria sententiis indumenta restituas; & noli insidiosis fraudibus calumnias innectere , & quod ad demonstrationem utrarumque dictu inest naturarum ad dualitatem non reseras personatum. J. Optimc ,& ad rem praesentem opportuni stime Phil ppus Abbas epistola s. Et si aliquid inquit in libro inuenitur, quod per se consideratum debet forsitan acculari , potest, nili fallor,) consideratis praecedentibus,vel conlaquen tibus excusari. Ad condemnandum quem uis librum, non est praetendenda duarum , vel unius scrupulositas dictionis,sed consideranda iotius series lectionis. Nusquam enim simul omnia possunt dici ε, & sunt nonnulla quibus singularibus potest merito contradici, sed cum omnia pariter attenduntur, quae Videbantur respuend. i,plerumque praesidio circumiacentium muniuntur. JEtiam Ethnici, indignitatem , quam exagitamus, intolerandam esse censuerunt. Apuleiiis enim sub Apologiae finem pag. 132. aemulum , & criminatorem suum , eam ob causam lic impugnat. f Totam sodes epistolam, cedo. Si ne omnia inspiciam , a principio ad finem perlegam. Multa sunt, quae sola prolata , calumniae possint videri obnoxia. Cui auis oratio insimulari potest, si ea, qtiae ex prioribus nexa sunt, principio sui defraudemur. Si quaedam ex ordine Scriptorum , ad libidinem supprimantur. Si quae simulationis causa dicta sunt, adleuerantis prominciatione potius, quam exprobrantis , legamur.JItaque mox post prolatam fraudem aduersarii, ob suppressionem nonnullorum, in ea Epistola, iis tantum prolatis, quibus grauati videbatur, subdit. loro te Maxime , si litterae ita ut partim vocales dicuntur, etiam propriam vocem usurparent; si verba, itavi Poetae aiunt , pinhis'apta vulgo volarent ; nonne cum primum epistolam istam Russinus mala fide ex cc perit , pauca legerer, multa , & meliora sciens reticeret, nonne tune caeterae litterae , icelest E se detineri procum assent 3 Veiba suppressa de Russini manibus foras euolassent Totum solum tumultu complessent, se quoque a Pudcntilla Missas, sibi etiam quae dicerent mandata 3 Improbo , ae nefario homini, per alienas litteras falsum facere tentanii , ne aliscultarent , sibi potius audirent ; Apuleium magicae non accusante ab Pudentilla , sed accusatue Ruseno abso

lutum. J

alienis

313쪽

Tartitio III. Erotema III. 30

De alienis sententiis , ne ex gustu βο , aut suorum , eeu- senio. Probabilitatem doctrina a qua ibimet

abhorreant , agnoscunto. Sunt quaedam adeo angusta pectora, ut quicquid extra sententias,quibus se s 3 3.

addixerint, audire contigerit, improbandum putent. Duobuς orni ino modis id accidete , depreliensum est. Nam vel genti litium. ut sic dicam, vitium est , quia scilicet totus coetus, vel natio, unam aliquam sententiam probat IVel certe peculiare, dc priuatum ; nimirum , quia ita ipsmet censori iam pria

.dem visum.

De labe priore, si pienter omninδ statuit Alphon sus de Castio lib. I. contrahares, cap. 7. fere initio , verbis illis. f Sunt plerique qui sie afficiuntur aliquorum hominum scripturis , ut si forte quempiam viderint, qui vel digito transeuerso ab eorum sententia discedat, oeulatus testis loquor, haeresim statim inclamen r. J Et paulo post , allegato S. Augustini loco ex epistola i9. quo profitetur, sua se seripta agnosci velle,tanquam ab homine scripta. ubdit Castro. i Quare, fateor, me non poste cohibete iracundiam , quoties video aliquos ita addictos hominum aliquorum scriptis, ut impium autument, si vel in modica re quis ab eius sententia discedat. Volunt enim hominum siripta, velut Diuorum oracula recipi; illumque honorem illis exhiberi , qui solis sacris literis debetur. Non enim iurauimus in verba hominis, sed in verba Dei. Ego enim miserrimam ha re dicerem seruitutem , scelle humanae sententiae addictum, ut non liceat ullo modo illi repugnare. Qualem patiuntur ii, qui se tantum Beati Thomae, aut Scoti, aut Ochami dictis subiiciunt, ut ab eorum placitis, in quae iurasse vident ut , nomina sortiantur, quidam Thιmista , alii Scotista, alij Ochamissa appellati. Paulus quidem iussit, captiuare intellectum nostrum,sed in obsequium Christi, non autem in obsequium hominis. Quo fit, ut hi, qui tam leuit et de haeresi pronunciant, non expendentes de qua re loquantur , saepe sua ipsorum seriant ut sagitta , incidantque in eam foueam , quum alii par

bant. Nam velle humanas scripturas in diuinarum ordinem connumerare, hoc

verius dixerim haese sim: quod faciunt hi, qui humanis scriptis dissentire, im- .Pium autumant, perinde ac diuinis. Quales ego vidi in tantam insaniam deuenisse , ut non snt veriti ad populum in publiea Concione hoc effunderes Qui liis a doctrina Beati Thomae discesse iit, suspectus de haercs est censendus. J Sed & Minoritis , quod in verba Scoti iurasse videantur, non pascit C stro, paulo pbst;& uniuersim toto illo eapite , monstrat fallaci si inlam esse rubricam , qua damnatur sententia aliqua , tantum , quia est contra aliquem Doctorem quisquis tandem sit ille. PVae uerat Alphonso Oe hamus fiast de Comp. Christi e. 36. vel b:s illis : Dcxς standa ςst aliquotu modernota praesumptio,qui se supra se extollentes. cupiς' ς soli vocari Rabbi, omne opinione a sali dogmatibus dissentientam, agit Vi i Dui

dia damnantes,quia per rationem nesciunt improbare tanquam periculos .m x Mhaereticam, caninis latratibus lacerant incessanter. Item Ioannes Maior multu

in resultando sensi quorundam , qui quod Sanm Thomae doctrinam , tu loquebanturia ;

314쪽

3o Scruanda cauenda Censori lus.

loquebamur , in canonizatam esse coluerulerent , iis elogiis, quibus ii tum mis Pontificibus est exornata ; tant uiri non habebat pro erronea , vel etiam haeretica , doctrinam quatricunque ab ea discrepantem. Versat eandem cum Maiore molam , Derinicius Tha laeus in mula Prancic.a 3 . Prudentiores inter patrietas familias , in quibus hic aestus viget, quantopere hanc ingeniorum teruitutem , & mancipationem ad aliena sensa improbarent, non dissimularunt: Canus praesertim 7. eis locis cap. 8. 9 lib. 8. c. q. er tib 9. c.7. ac lib. IO. O lib. ix. cap. . siibscribit Bannes I .p. q. I. art. S. Dixi in hanc rem iron nulla, tractans quid censendum de libris refertis noua doctrina. Aiebam esse alios aded ieiunae mentis, tantaque cordis inopia laborantes, ut

nihil existiment probabile , nisi quod ipsi mei tradiderint, aut probabile esse fuerint persuas. In huius geni j hominem quandoque incidi,qui cum in illustri

Academia, diu multumque res theologicas in scholis uorsasset, nec aliquid tamen extra Neotericum quempiam legi sset , aded nihilominus tenax erat stimsus sui, ut qui equid non tradidisset, duceret improbabile: cen rarum autem etiam extremarum, quibus aliquid , vel erroris , vel haereseus notatur, esset liberalissim iis . Argumento sit, quod cum eo loco , quo ipse studiis praeerat,

veteranus Prosellor trachans 2.1. docuisset, non esse ex fide certum, Sanctos, qui ab Ecclesia in coeli tum mi merum reseruntur , reuera Sanctos elle . Aristarchus ille ineptus, & in superlativo gradu ridiculus, eam sententiam, quae Sancti Thomae , & omnium retrδ antiquorum fuerat, & ut hominis immemoriam vellicemus, tradita diserte estis Suaresio, qui illi pro numine theologico ,&cortina doctrinae semper fuit 1.2. traft. a. ἀθ. 3. I El. 8.niim t. tanquam sulpectam erroris , de haeresi proximam explodere , ac latebri damnare cona- tus est. Qua ignorantia , ni malis sim nlicitate , ὸ vix video quid damnosius, quidve eam personam dedecentius proterri queat. Praesertim , quia bonus hie Gamaliel,c, im aliquando manus conserere in ea causa voluisset,adeo languide, ne dicam misere rem egit, ut appareret aliud esse de alienis sententiis ex gultu tantum suo pronunciare, aliud silide , & valide contrarium euincere. Eiusdem geni j videtur suisse unus quispiam censor, qui ex priuata persuasione ante annos aliquot Emanuelem Sa, plusqtiam centum confossum plagis, Deiphobum, exhibuit in Aphorismis Consessariorum. Henri quem vero summae Moralis auctorem , plane proscripsit quamuis utriusque sententiae , a censore confixa,

essent multorum, & veterum , & recentiorum, haberenturque plane probabiles. Itaque Hispanica , & Lusitanica Inquisitio , Henri quem plaM nabuit

pro nitente , ac puro. In Emanuele aurem, duo expungi voluit : unum de abstitutione per litteras, quod post eius obitum 1 Clemente VIII. fuerat definitum I alterum,quod ad Sacramentum Vnctionis pertinebat, cuius materiam omnino voluit esse ab Episcopo benedictam , contra quam senserat Manuel. In omnibus aliis nihil fuisse , quod censetam mereretur , pronunciatum est ab utraque illa generali Inquisitione , de sententia tot Academiarum. Quare prudens censor, qui nolit alienae censurae plurium, & peritorum p istere. νgnoscat probabilitatem sententiarum, quae vere sunt probabiles . nec . eam, vel ex suorum et ex suo proprio sensu metiatur. Ac proinde ne sit unius& alterius quantumuis grauis autoris lectione contentus led varios, ae si fieri

pysiit , eruditos omnes scriptores, peruolutet ; priusquam de puncto quopiam durius

315쪽

artitio III. Erotema III. 3 os

durius aliquid statuat: memineritque probabile aliquid esse re vera posse, quamuis nobis iuxta nostra principia , & prae conceptiones videatur falsuin. At nullum est peruersius iudicium , quam quod ex prae conceptionibus sertur, iuxta illud Ennodij Quisquam ne , causarum ex praecognitione sancit euentum , & rabidis terminum positura conflictibus sic metitur, ut pernix decisio , dum inquisitione esse senior innotescit , fauorem censentis

accuset i J

zOhil non intime, ae penitissime per ipse et

peruasum , consigunto. Miserabile omninδ , ac miserandum est iudicium , quod ab eo sertur , qui uerem de qua iudicat,non habet perspectam. Scite Franciscus Picus in Apolog.q q. ' de Cabaia, ct magia naturali , resert quenadam ex iis , qui acri iis in ipsius Pici

operum censuram excanduerant, praesertimque ad nomen Cabala commouebatur, interrogatum, quid vord esset ea Cabala . quam in Pici lucubrationibus 'adeo exosam haberet , responsum dedisse, fuisse pei fidum quemdam. & Diabolicum hominem , qui dictus est Cabala ; & hunc multa contra Christum scri- Isisse. Inde sequaces eius, dictos Cabali es. Audin' lamiae turres, & pectines So-is Z Non absimili insulsitate, plerique ea interdum improbant in alienis libris, quae si recte intelligerent, approbarent, damnatione certe abstinerent. Quare censer necesse est, ut pervadar, quod damnat, nisi posticae sannae subiacere, de

. ludibrium peritis debere velit; imb Deo ipsi , ae aequitati, & iustitiae infensiussit qui secus faxit. Ipsi Gentiles . nostris in hae re exemplo esse possent, iuxta illud Clementis Romani tib Σ .constit. aliar 46. f Contemplamini, inquit, in iudicia

Cularia, quorum potestate videmus trahi parricidas, adulteros, veneficos, sepulchrorum violatores, latrones ; hi enim statim ut ab iis, qui reos in iudi- dicio sistunt , quaestiones de eis habitas acceperunt, quaerunt ex malefico ipse, an ita se res habeat. ille vero si ait, non statim mittitur ad supplicium; immd pluribus diebus cum multa deliberatione, ac consultatione, & interiecto velo, inquiritur in eum. Postremd, qui suffragium de capite contra eum locutus cst, i 'sublatis manibus solem testatur . innocentem se esse , ac mundum a sanguine hominis illius. Itaque isti quamuis Gentiles, qui neque Deum noverun neque sciunt vindicari a Deo , eos qui innocenter condemnati sunt, tamen cauent. JIdem egregie firmar S. Basilius epist. 9. Qui rerum , inquit, in hoc mundo

potiuntur, quando facinorosum aliquem morti sunt adiudicaturi , cortinas obducunt ,& expertissimos quoque ad cauta tractationem aduocant, multiimque temporis insumunt, nunc legis rigorem contuentes, nunc naturae communionem suspicientes, multumque ingemiscentes, ac iudicandi necessitatem deplorantes , nemini non manifestum faciunt , quod non ex propria libidine, sed ex necessatio in is ministerio , condemnationis inferant sententiam. J Ex Platone idem confirmo in Morali num. 6. Itaque peruadenda omnino

est causa , de qua est pronunciandum , & eius discussioni, ae introspectioni, diligenter insistenduin. Nec verd peruadere quis censetur, quod aliena duntaxat testificatione com- J I Qq pertuln

316쪽

3 1. 3 3.

3 c 6 Seruanda S cauenda Censoribi.

pertum liabet. Quare necesse est , ut censor, oculatus , non auri tusci iudex Ipse Deus , quod egregie monuit Philo de consul descendit, ut videret,priii 'tiam condemnatione percelleret. Vt doceamur, ni Oneam tirque , nequis homo de absentibus rebus, & incertis putet se posse certam coniecturani facere ; sed potius introspecto negotio diligenter , testis adhibendus est. Quapropter in optime constituta Republica , lege cautum est , ne quis audita dicat pro testimonio ; quia iudicium auditus naturaliter facile est corruptoribus. Apud Mosem quoque inter vetita legitur , non admittes aAduiorem vanam. Vbi non tantum interdicit, ne quis falsum sermonem , aut stultum accipiat auribus ; sed docet, quod ad manifestam veritatis perceptionem longe minus, quam visus, idoneus habeatur auditus , cum sit resertus vanitatibus. Hanc censemus et eausam , cur descendiise Deus dicatur , ut ciuitatem, ac turrim viseret. JIdem lib. de ODio iuditis, expendens praeceptum legis de purgatione aurium iudicis, s Ne scilicet, sin q iit,) iudex rei cuipiam aures temere praebeat, significatur. Qui animum attendit testimonio eorum, qui rem solum auditione aeceperint , non prudenter cytidem & sana inente, sed temere, de inconsul id attendit. Siquidem oculi cum in rebus gestis defigantur , eas ipsas res quodammodo contingunt, de subsidio lucis, qua omnia collustrantur , aperiunturque, fenitus comprehendunt. Auribus autem , sut quidam ex veteribus scriptorius apposite dixit minus fidei est adhibendum, quam oculis : quippe cum rebus non liuersint illae quidem, sed sermonibus , qui sunt rerum interpretes, quique verum dicere non semper solent , in omnes partes rapiuntur. Quapropter quidam ex Graecis legumlatoribus, qui e sacratis legis Mosaicae tabu- .lis idem ipsum transferebant, praeclare videntur praecipere, ne aures testes adhibeantur; perinde ac si oporteat ea quae quispiam viderit, certa iudicare, quae autem audi uelit, incerta. J Effuse se blannandos se propinarunt, annis superioribus iudices quidam,quod ex nuda duorum vagorum, quorum etiam virus Religiosi status desertor erat, testificatione,adduci se passi ellent, ut libros in oris procul dissitis vernacula orarum illarum lingua conscriptos, quorum ne unam quidem vocem censores huiusmodi agnoscebant, censuris suis confixos volui sient. In re adhuc propc calente, tempero pluribus. QuMe ut hanc de necellariis censori dotibus disputationem concludam, meminerint censores , quam arduum sit munus iudicare, seque iudicandos non dabitest, & omni virtute muniant pectus, si rite obire hoc munus volun r. Philo optime initio lιbri Atilice, Absurdum fuerit, eos in culpa haerere, qui iura praescribunt aliis, quandoquidem ab his potissimum, exemplum vitae petendum est. Sicut enim ignis quaecumque admouentur eale ciens, ipse primi, in innata sibi vi ealet; nix conir , suapte natura frigida, in frigidat & alia; sie iudex ipse debet esse plenus iustitia si aliis ius administraturus est, a quo seu sonte promanant fluenta dulcia legum, & potabilia sitientibus iustitiam. Id ita demum fiet, si qui ad iudicandum ascendit Tribunal, iudicari se non

minus, qu in iudicare cogitet,&una cum potestate , assumat prudentiam. ne decipiat ; iustitiam ut suum cuique reddat fortitudinem ne flectatur precibus, aut misericordia, quo minus animaduertat in conuictos sceleris. JCongruit item huic loco illud Ioannis Sarisberiensis lib. s. post M. cap. a. postquam praemisit de iudicum sacramento , quo alligantur, ritu i & ex iuris,

317쪽

Pari itis III. Erotem VI. . 3O

non ex affectus propciij , vel alienae voluntatis amussi, serre iudicium. Ipse

iure cautum est, ut saeroriam Euangeliorum Scripturae terribiles, ante sedem iudicialem deponantur, ibique ab initio litium,ad finem usque permaneant; nec amoveantur, nisi sententia Iecitata. quo totius Consilior ij lat ludo, Dei ipsius repleta praesentia,omnibus ad sacrosanctas Scripturas, elum incutiat, & reuere tu iam ;& ab inquisitione veritatis, omnis iniquitas propulsetui.J Codex SS. Euangeliorum exhibet Christum , quod vel ex illo exemplo constat, quo in sacris Conciliis, codex Euangeliorum throno impositus,in media Cone iiij Baslica statuebatur, vi Christus Concilii Praeses agnosceretur. Qiii igitur iudicata , meminet in t se iudicandos, & praesentem iudicii incorruptissimi sit per eos intuitum extimescentes , ne statuam oculos suos declinare in terram A

alienos libros male configentium,

peccatum.

O Mnino grauem esse culpam eius, qui alienum librum immeri ab eonfigit, intelligi potest ex damnis, quae inde in libri autorem , & alios redun-

dant

Ad damnum me restringo , vi missam faciam charitatis violationem , quam aperte inseri indebita in alienum foetum grassatio , qualem admitteret, qui in liberos alicuius saeuiret. Neque enim, ut est apud Synesium. aliter erga librossios quisque assici inr , quam parentes erga liberos, suntque si, mentalea veluti foetus. Eam item ob causam me ad damna restrinxi, ut missam facerem ingratitudinem , quae eerte insignis est erga libri scriptorem. Hic enim vel uecommunis quidam orbis terrarum Magister, prout Themistium, Consta lius de eo agens appellauit,& scriptores Seneca epist. 64.7 eadem gratitudine. Mobseruantia colendus fuerat, qua Magistri a Discipitiis coluntur, aut coli debent : quam esse debere longe maximam , & eximiam, ostensum est in tractatione de obseruamis. Pro ea autem gratitudine, per ingratitudinem non leuem, configitur, damnaturque. Et quidem, quod acerbius est, sine causa, & pro bonis tot, ac tantis. quae ab idoneo scri more manant, ut videre est apud Laarentium Iustinianum in praefatione ad librum suum de casta connabio 'rbi, ct retribuuntur ei mala.

DI missis ergo his maculis queis confixio iniusta sertit, constat interuenire in eo facto , veram aduersus libri Autorem iniuriam , contra verum , & I. proprium ius famae, quod libri confixione violatur. Nam & ipsa fama directetes litur, & nigro theta deformatur, proseinditurque: & ne augescat, quia

318쪽

3o8 . si od male configentium peccatum.

libro bono si indemnis abiisset, praestandum erat,) maligne impeditur. Et labes quidem inusta famae autoris , tamdiu durabit, quamdiu memoria confi-xionis silperstes erit ; quod plerumque , praesertim apud aliquos, est valde diuturnum. Impeditio autem famae , bono libro obuenturae autori, quantum sit damnosia, non potest melius deprehendi, quam si consideremus, quantum decus, quamque longaeuum , autori obtingat ex libro bono. Graues sane scriptores, hoc decus tanquam aeternum celcbrant, cum profani, tum nostri, Plinius lib. i. epist. 3. in sine , Caninium Rufum , sic hortatur ad scribendum. Quin tu , tempus enim , in humiles & sordidas curas aliis mandas, & ipse te in alto illo , pinguique secessu studiis asseris 3 Hoe sit negotium tuum , hic labor, lam: quies: in his vigilia , in his etiam somnus reponatur : essinge aliquid , & excude , quod sit perpetud tuum. Nam reliqua rerum tuarum , post te, alium atque alium dominum sortientur. Hoe nunquam tuum desinet elle, si semel coeperit. J Et lib. 1. epist. t o. sic affatur octauium . t Habe ante oculos mortalitatem , a qua asserere te, hoc uno monimento potes. Nam caetera fragilia, & caduca, non minus quam ipsi homines occidunt , desinuntque. JMartialis lib. ro. Dierin 1.2. Lector ῆ opti nostrae , quas chm mihi Roma dedisset, Nihil tibi quod demiti , maius habemus , ait. Pigra per hunc fugies ingrata flumina lethes, Et meliore tui parte superstes eris. Marmora Messala sndit canimus,c audax Dimidios Crissi mulio riaet equos. At chartis nec fata nocent, nec saecula praesunt:

Solaque non norunt hac monumenta mfri.

Ex Nasone . Horatio , Lucano , Tibullo, Tullio, & Anthologiae sertis, id ibi egregie illustrat , praestans in paucis interpres Matthaeus Raderus. Christiani , eam scriptionis bonae perennitatem aeque agnoscunt. Autor libri de operibuι Christi cardinalibus, in praefatisne, per scripta , vivacem alito torum famam , & gloriam indelebilem perseuerare docet; de secula transcendere. Possidius in calce vitae Sancti Augustini, eius perpetuam lare memoriam ob libros conscriptos , haud falsus vates confirmauit, adducto etiam hoc

secularis Poctae de se loquentis epitaphio , quod tumulo suo adscribi

voluit. Viuere post obitum vatem , vis nosse, viator uod legis, eere loquor , vox tua nempe mea est

Petrus Ble sensis epist. 77. t Nostra etiam scripta , quae se di dunt εἴ publicant circum quaque, nec inundatio , nec incendium , nec ruina, nec mul tiplex seculorum excursius poterit abolere. Sola scripta sunt, quae mortales quadam famae immortalitate perpetuant, & actibus veterum, quos traducunt ad posteros, nullam permittunt obrepere vetustatem. Ore tegar populi, perque omnia secula fama. Si quid habent vera vatum praesagia vivam ἔdicit Ouidius. Cum Antonius linguam Ciceronis abscinderet, quia in ipsam dictauerat inuecti uas, dicitur ei Cicero respondiisse:

319쪽

Fartitio III. Erotema IV. 3c9

Quis hodie Lucilium cognouiss)t , niti eum Seneca suis epistolis i. histraue Plus Caesaris laudibus addiderunt scripta Virgilij, & Lucani , qnam omnes diuitiae, quas de diuersis mundi Prouinciis adunavit. Prudentia Ithaci, & Pelidae virtus, sub tenebris ignorantiae usque hodie latui Issent, nisi eas diuina Homeri mens, carmine publicasset. Ideo Principibus terrae , & his qui res arduas mundi gerunt, nihil ad laudis acquisitionem posset commodius inueniri , quam eos familiares,de amicos habere, qui scribendo scirent, & pol sentres gestas ad posteros derivare. JEadem confixio aliter Autori iniuriosa, imo Orbi uniuerso ,

ob reEinctum inde scribendi studium.

Hactenus de prima , & patentissima iniuria aduersus scriptorem in libro suo 1 8.

iniuite confixum. Et potest quoque alterius generis vera iniuria contra Autorem admitti , si ob eonfixionem lucro sperato excidat, aut imminutionem subeat fortunarum, non refusis expensis , quas ab eo circa librum confixum factas nilla contigerit. Ea ver δ in uiri a , frequentius, sapud nos quidem , Bibliopolis inuritur, cum ob confixionem librorum magnis sumptibus editorum , diuenditione prohibentur. In quemcunque vero cadat, iniuria est ut plurimum grauis. Sed latius peruagatur iniuria per malignam confixionem,nec in unius πο- do , vel alterius, sed in uniuersi plane orbis incommodum vertitur. Quam enim hominum uniuersitati conducat, libros conscribi, me tacente , res ipsa

loquitur. Et intelligi potest ex illis, quae Gerso late disputat integro libro de

laude scriptorum , hoc est , exscriptorum, siue amanuensium, qui alienos libros describentes, perpetuam faciunt disciplinarum transmissionem ; quod nondum tunc inuecto , aut vulgato calco graphiae vis . eximiis laudibus celebrat Gerso, negans esse seruile opus , in sestis vetitum. Dignum fuit Je visum Constantino Magno in illius curam laboris inuigilare, refert Eusebius lib. . de vita Constam tim cap. Quin etiam insigni miraculo comprobatum , quantopere Deos eum laborem circa bonos libros impensum , habeat acceptum , iam olliri in Riccardo Anglo Praemonstratensi , confirmatum prodit Caesarius lib. I a.

cap. 62.

Cassiodorus verδ in Scriptorum laudes adeo concitatur , ut videri possit IA'. nimius. Placet locum eius adscribere ex lib. diti. lect. cap. 3Ο. quia multo magis facit pro scriptoribus. Ego fateor, linquit, in votum meum. Inter vos quaecumque possitnt corporeo labore compleri, antiquariorum mihi studia, si tamen veraciter scribant, non immeri id forsitan plus placere ; quod dementem suam relegendo , Scripturas diuinas salutariter instituunt, & Domini praecepta scribendo, longe lateque disseminant. Felix intentio , laudanda sed alitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire , salutem mortalibus taei tam dare,& contra Diaboli surreptiones illicitas, calamo . atra mentώque pugnare; tot enim vulnera Satanas accipit, quot antiquarius, Domini verba describit; uno itaque loco situs,operis sui disseminatione, per diue

sis Prouincias vadit. In locis sanctis lesitur Iabor ipsius. Audiunt populi unde

320쪽

io 2 od male confitentium peccatum.

se a praua voluntate conuerrant, & Domino puta mente deserti iant. Ope'

iitrabsens deopere suo. Neque dicere vicissitudinem illam de Doctorum bonis nos posse pracipere I si tamen non cupiditatis ambitu , scd recto iudicio talii noscatur esse eie. Voba caelestia inti biplicat homo , & quadam significatione comprobabili, si fas est dicere, tribus digitis se libitur, quod virtus san- stae Trinitatis effatiir. O spectaculum bene consideratuibus gloriose in , arundine cum late verba caelestia describuntur , ut unde Diabolus caput Domini in passione fescit percuti, inde eius calliditas possit extingui. Accedit etiam laudibus eorum , quod facti na Domini at quo modo videntur imitari, qui legem suam, licet figuraliter li: dictum. omnipotentis digiti operatione conscripsit.IRab .inus carm. 8. Scriptores collaudat, & praefert pictoribus. Exornauit etiam eosdem cunullate Brouuerus lib. I. Faldens necnon Trithemius tibro impe ro, qui inter opera eius spiritualia legitur. 31 o. Haec iunt librariorum , liue exseriptorum encomia. Et tamen saepe mal 3 describunt, omniaque es ratis firciunt. .Sanctus Anastasius Sinaita in prooemio όδηγοῦ. queritur, exscriptores tomum suum implesse blasphemiis S. Hieron. epist. 18. de eorum erroribus pinguibus expostulat, dc epistola ad Domnionem idem queri pur. Et Chronico Eusebii 1 se transtito adiurationem praefixit,quasci iptores urget et ad exscribendum fideliter, imitatus S lcenaeum, qui pet Christi nomen, & tremendum iudicium , adiurat exscriptores in calce operis de Ogdoade, quem librum Eusebius suae historiae inseruit, de habetur inter noua. fragmenta. S. Gaudentius in operis praefatione ad Beniuesum, de suis tractatibus eorruptissime exscriptis conqueritur. Latὸ item Petrarcha I. rem diis cap 43.-librariorum flagitiis , & oscitantia in libris exscribendis expostulat , id e laque facit Hostiensis in Iumma prooemio. Ex Ethnicis damnant ners gentiae librarios, Symmachus libiai. epist. 1 . ct i 8. ac Dio orat. a. in sine, ac Palladius Rutilius inprafatione libri de insitone. Ipse Cicero Attico satetur, noscit se se quo se verteret prae tanta librariolum in libris exscribendis mendo state. Si ergo librari j, & exscriptores, tametsi tam multa peccalares,omni laude digni sunt visi , & tantam utilitatem generi humano creare sunt existimati sapien- , tum iudicio; quanto maior utilitas ab iis derivati censenda est, qui libros ipsi met conficiunt, & suo labore, ac vigiliis, aIienorum ingeniorum culturam

promouent

i At huic cupiditati alios librorum cons riptione iuvandi, stigida assiinditur in bonis ingeniis, cum patere se , tam praeposteris iudiciis, vel etiam inuidiae M calumniae vident. Itaque satius ducunt sibi viuere,& ping i otio frui, quam per alienam animi impotentiam , iugibus molestiis compleri ,α nouam subinde famae cladem subire: quod extremae insaniae, damn3t 'nctui H eronymus

in prafatione ad Domnionem. Vnaque praefocatur, legendi, ac studendi vo-hantas. Nam Sancti Damasi iudicio , lectionem sine stylo, somnum esse , S. Hieronymus ad eumdem Pontificem seribens, est Autor. Hoc quamuis semper valuerit, at nunc quam maxime. Nam , ut monuit Luysus Legionensis praefatione sua in Cantica , tam multi nunc excubant in carpenda , quae benὸ ab aliis seripta suerint , ut scriptio nec aliis si admodum ut iri , nec Script ribus vacua periculo euadat. Quod si priuatorum morsus , eaque praepostera de alienis scriptionibus iudicia, liberinum ingeniorum nulla ad id saltorum

SEARCH

MENU NAVIGATION