R. P. Theophili Raynaudi, ex Soc. Iesu. Erotemata de malis ac bonis libris, deque iusta aut iniusta, eorumdem confixione. Cum indicibus necessariis

발행: 1653년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Sicera moerentibus Pene aut male da vinatis.

Exceperunt cluoque Patrum multorum variae lucubrationes, Clementis Alexan- . drini, Otigenis, Gregorii Nazian Zeni, Basili, Magui necnon S.Chrysolio mi, cuius in uniuersum vetccis, ac notii Testamenti Scripturam , lucubrationes re, praetent it Calliodorus ivprafisione ad divivaι Asitur. Quanta lacuna in iantis diuitiis sit Dicta , tam paucis taneorum virorum lucubrationibus residuis , perspicuum est. Testanturque praeterea Theophanes ac Cedrenus, Constantino,& Itene imperantibus, incenso Patrialchio Cotillantinopolitano, absumptam si nul esse magnam partem scriptorum S.Cstylolionii, nudquam editam ; ac proinde ab iis diuersorum , quae Cassiodotus exhibuit. Atque utinam verum esset, quod ait Isidorus Pelus. lib. . scripta S. Chrysostomi in Scripturam, extremos terrae, & maris terminos penetralle. Heu de quam paucis eius scriptis , prae iis quae sunt abolita , Verum 4gnoscere vetamur , qtiod dixit S. Isidorus 3 Ex S. Ambrosio desideramus quam plurima : ut commentarios in Esaiam , memoratos a . S. Augustino lib.2. emtra Iulian. 2 lib. i. de Libros de Philosophia , sue de sacramento regenerationis , quos D. Aligust. Iιb. 2. contra Iulian. allegat, videturque opus diuersum ab eo cuius meminit extrema epist. 3s, aiens scripturi aduersus eos,qui Christum e Platonis libris profectile mentiebantur. Eiusdem Commentarios in omnes Prophetas, memorat Calliod. cap. 3. diu. DI . ubi etiam adducit eius homilias in Sapientiarn. Et cap. h. at egat librum eius de iudicio Salomonis. Ac denique cap. s. Commentatios in Paulum, ab Hilarianis quos habemus, diuersos Paulinus in sancti viri vita, institutionem eius ad Christianam fidem Fritigildi Marcommanorum Reginae inscriptam,& alium librum de puerili institutione ad Panophium commemorat. Quae& alia foecundissimi & amoenissimi ingenii monimenta, interciderunt Nuper, ut recens exemplum non omittam,) sapientissiinus Pater Ar-naldus Bohyraeus, cum in uniuersiam Aristotelem luculentos commentarios editurus proxime esset, foeturam complurium annorum,tot laboribus iniecta malitiose flamma spoliatus momento est. cclades immensarum Bibliothecarum.1 Sed quid paucorum voluminum iacturam persequor 3 Immeusas Biblioth

cas, qirarum indicesciusta volumina implerent, exhibent Lipsius θntagmate de Billioιbe A., &L angius lib. a. irpis. Medicin. epist. 3. Librotum illorum pars maxima proisus periit. Leo Isaurus ih. Monachos, eorumque lyci e v, praepositos bibliothecae pricenorum , ac trium millium voluminum, e stitutae, prope S. Sophiam, incendio cum Bibliotheca absumpsit, quod Icon octastis re-' fragarentur, ut scribit Constant. Manasses ntim. i 66. Quam multi apud Phothim amores, ex sold P iij breviculo noti 'nt, operibus plane deperditis f. Postes et imi su Multaritin generis,& omnis aeteris, nullo li-cEt interposito aduerso eoinxione , petierunt Nec ipsum arUtror mundum, capacem RelibitoruA , qui non dico aliquot ante Christum seculis, sed non ita multo ante nos, editi sunt. Evanuerunt quamplurimi, dc leuarunt orbem. Eadem sors in dies plerisque obtingit. Scombris plerrique tu- nicas dant m 6lestas , & nigram cito rapti in culinam,Cordy llas madula tegunt P pyro, vel thuris piperisque sunt cuculli. Autor cunuslibet, iure, & merito' . . confixus

332쪽

Opem clausula. 3τ

confixus suerit, seeum reputet, quod breui per se eue mirum libro erat, tantis. per oeyus per confixionem accidisse: quandoquidem liberii uste confixus,atque adeo non bonus fuisse supponitur.

In dubio de iuVitia confixionis , eensarae

acquiescendum. ' .

AEque patienter agendum est, si obscurior, nec planὸ aperta, quanquam ne que aperte,vel admodum probabiliter nulli J fuerit confixionis tui titia. Praesumendum enim est pro potestate legitima, a qua suppono factam confixionem. Nostra quoque in rebus nostris coecitas , aut visus certe suppressio , cogitanda: quia ad pronunciandum de rebus nostris inidonei admodum sumus. Frequentissimum quippe est, ut ea nobis ad veritatem dicta videantur,quae defervescente aestu affectus in proprium inuentum, lenocinante sibi seq)per rebusque suis, amore nostri immoderato , appareant qu5d sunt ; idest falsa , S improbanda. Aiebat de Suffeno Catullus, ad varrum, e quid putem- esse '-modo scurra, Aut si quid haι re trigim v sebaiax, .

Irim inficeio es inficetior rure, Simul Potarata attigit. Nwae idem unqm m. Eque est beatvi, ac popma cum scribit:

Tam gauilei in se , loque se ipse miratus, κ

. Nimirum idem omnes fallimur, neque est qui um,.. non in aliquq re videre S enum Possis : suus cuique est attributu. e Fr, , Sed non videmus , mismica quod in tergo eu e . Quare aliis quos proprius amor, & nativus affectus a syncero Iudicio de ali ' noopeie nρn prohibuit, illuxisse fortassς vexit axein quam offuciis ali uibusniam ius siti amor offudetir,non grauat bdducetur ut cr qu,quisisti ea qua par ear Dperatione,aestimare 'et, & bo sis bdqlo methi didicerit. Inifica quorumdam rure damnatorum . 'a , '.qRereia. In hoc euentu querelae remum seudicibus,vel accusatoribus, iniustae sunt,& repellendae.Talesapud aliquos, non iniuria confixos leguntur,Retillinus siue quia eius opus de Cabalisticis nugis iam improbatum erat, siue quia praesentiebat improbandum indirecte, & quasi per occasionem alterius iniuria violati, ista in ceniores, vel actores sudit lib. I.dwarie Cabavria,pag. 38. agens de Io inne Pico Mirandulano. Noui ipsum olim domo exulantem apud Gallos,& All b Ogas, pudiamqiae patria,& sugatum aeeitinae ab inuidis . quadam de estabili persecutione: proptet eximia Philissophica studia tua, & nobile ingenium. Est adeo genus hominum, sui ait Terentius. qui esse primos se omnium rerum Volunt,nec tamen sunt. Exetoruo forte nati. quae auis usque ad Coronei anno S,Vt est in fabulis, veli ita prilis albis plumis. polletius nigris colorem indumenti eis praebet,candidi,& atri: unde fratres vitrati dicuntur 3, quippe volucris ea,ob im-

333쪽

3Σ Sicera moerentib*, bene aut male damnatis.

piam delationem , semper odiosa Phoebo. Hi tunc fuerunt caestrum , hi Mastyges,hi canes,tam genero ii, & tam eruditi Christiani, nostro seculo multa H brae Muna arcana dogmata Romanis auribus perquam docte impertiti. J Cardanus in similibus expostulationibus, de iis per quos damnatus fuerat, vel quibus agentibus doctrina eius minus pletumque sana,male audierat,ifrequens est. Md prospiciendum potitis Cardano , Reu clino, ac similibus fuerat, ne improbandalctiberent. Ex quo autem Claristianis,dc Catholicis incongruenter, vulgarunt aliqua; peruerse efferantur in sacros excubitores, inuigilantes communi bono.Non plura de patienter, & aequo animo excipienda confixione , vel aperte, vel ceti Eprobabiliter,iusta: ac saltem,quam iniuste latam e Ise, non conitet.

Vnde est an ἀa Animi deIinitio , in indigna ilibri eooxione.

At cum confixio libri est aperte iniusta , si inde quidem prodierit, ubi nulla configendi potestas erat,calcanda est ac despuenda , libere vlurpando illud Iuliani Imperatoris, de cynicis libris ae sententiis, sub initium Orationis sextae. t Si est ri 'κ liguriensi cupiditate mollitie, aut ut uno vel bo summatimque complectar , corporis voluptatibus irretiti, serniones istos contemnant, ac ludibrio habeanι, q iemadmodum ad scholarum,uel iudicialium Basilicarum fores , meiere canes assolent i, Nihil, ut est in prouet bio , in illa eurat Hippoclides, uti neque catulos, dumosta committunt, magnopere curamus. J Quia etiam amanda erit eiusmodi confixio, quod nitentibus de more in vetitum . . hominibus, ad quos arrogatae censurae rumor permanebit, vendibilior ex eas et liber male confixus. Praeterqtiam quod non desunt in Orbe eruditi, &affectu liberi viti,qui de huiusmodi iniustis labiniim alienorum confixionibus, statuere ad veritatem possint, & soleant 'Notatum hoc saepὶ in variis iniquis librorum confixionibus; quarum probrum apud peritos, & probos, in capita serentium recidit i ita ut evanescente lensim dedecore,& absiecia post breue tem pus infamia , libri eretium & amoris gleria, emicuerit multo quam ante lucit lentius; δc melida es ostensi sint, qui purum S nitente' maculi uerant completumqtie si quod de suo quodam opere scribit ad Demetriadem S. Hieronymus his verbis. t Ante annos citcher triginta Me virginitate seruanda edidi librure; nquo neccise suit mihi ire contra vitia , & proptem ruistionem virginis , quam inbnebam, Diaboli in s dias patefacere. Qui sermo omendit plurimoridum dinus quisque in se iiuclligens quod dicebatur,non quasi monitordi in libenter luctit'is; sed quasi et lini natorem sui operis auersitus est. veruntarnen quid profui aDVal se exercitum reclamantium, & vulsus conscientiae dolore violasti asse λ liber inanet, homines praeterieriunt. J . In eo porro euentu, ius est cuique , respbndendi stesto iuxta stultitiam suam , ideterioris praesumptionis excitet inrcentipa v/D ,-es mu Dpmptas, i vcloquitur Petrus Blestia sis , ea lue tatione , qua iniustum operum . si orum censorem, paulo vehimentius sed non vitr I condignitatem' stagit ij, exagitata it.

Ouod si inde prodierit.iniusta libri conlixio,vnde iusta prodire poterat,& ex- pee aii dei, bar ; tunc autor laesus, gratuletiir sibi beneficium diuinuna in bilyius comen jtionis perpcilio et exhibeat se Plii losophum,qualem Naaian . e. χ' -

334쪽

Operis clausida. 3 2 F

num. 13. his verbis exhibet. f Est quaedam in fabulis arbor , quae cum caeditur, viret; & aduersus serrum certat, ac , si de re noua nouo more loquelagum est, ὶ morte vivit,& sectione pullul. at, atque cum absumitur, crescit . bii hi vel bliuiuimodi quidam plane videtur eisse Philosophus. J Censores quicquid tentauerint, & quocumque animo sint progressi, quem volo fuisse dei criimum, agnoscat , non ut hostes, sed ut praemiorum procuratores. Tales enim re utra sunt, qui in nos grassantur immerito, s ut egreFie dixit S. Chrysiostomus h/in ad Rom. secutimique nobis , cum maximὸ obesse se censent, ut pulchre docet D. Augustinus serm. 8. de uni. In summa , quaecumque lenimenta ad patientem irrogati iniuria probri perpessionem commodare possunt, cuius-na odi multa. protulimus in tractatione de patientia lib. I. de virtvt. annm. 9 I. in hunc aeque locum cadunt. . m

Primarij viique Scriptores Iaeri , passi manuas.

Grratuletur sibi praeterea sortem Sanctorum . quos plerumque hac quoque JT' 'in parte , impropexio Christi participat se , com serium est. Etiam magHLrum

virorum , cum ipsis: autoribus nonnunquam scripta periclitantur, intei pretantis arbitrio , J ait Zoetimus Papa epist. 3. Si Doctorum series, ait Philippus .

Abbas lib. de splentio Clericor. c. v. in a modernis stirsum versus , vsque ad Apo- 'stolos reuoluatur, quorum innumera multitudo , & simili post inuicem fuisse: memoretur, vix eorum quisquam , vr aestimo.) poterit inueniri tam sceli cem statum temporis habuisse , ut veraciter gauderet, se nullum detractorcm, nullum aemulum pertulisse. J ut Sanctum Thomam taceam , cuius scripta va- riis locis , male animatus Episcopus Parisiensis , vel potius a Satanae emissarinuio fraudem actus , anathematis fulmine vibrato confixit, necnon Bellarmini opus controuersarum , quod aliquando non nisi, quia negauerat Pontifici dominium directum si per omnia regna Christiana, Romae est proscriptuir, &in. Indice librorum infamium repositum, ut habetur in eius vita lib. 1. c. 7. Paulo altius scandendum est. - . ,

Sanctus Hieronymus ob scriptiones suas , varia ἰ

Sancti Hieronymi libros, qui, de quam multi non momorderint modo, JSo. sed & lacerauerint , ignorare non potest, qui in eius lectione versatus sit, saltem mediocriter. Vijeatur nominatim, initium vitae Sancti Hilarionis; de epistola ad Pammachium pro libris suis contra tollinianum , qua memorat eoae 9m Pammachium amore autoris, libros illos subducere, ne laceratio, de Odium i i 'utorem , auctius semper, & auctius fieret. Sed appositissime νου- finione ina drum; ct Nehemiam, ad Domnionem & Rogditionum loco tarn sit perius prolato , sed hie ex necessitate iterando. Inter causas enim scriandi scriptione pro qua rog. abatui, hane profert praecipiaain. I Accedunt ad hoc invidorum stu a, qui omne quod scribimus, reprehendendum putant : & interdum contra se conscientia repugnante , publice laceran r, quod occ ulte legunt. In tantum ut clamare compellar, de dicere: Domine libera animam meam a

335쪽

31 6 Sicera moereni, bus, bene,aut male damnatis.

Libiis iniqtiis , ct a litigna dotis. Tertius annus est , quod semper scribitis , atque rescribitis, ut Esdrae librum, Hester vobis de Hebraeo trafferam , quasi non habeatis Graeca 8c Latina volumina,aut quidquid illud est, quod a nobis

vertitur, non statim ab omnibus conspuendum sit. Frustra autem, ut ait quidam inniti, neque aliud fatigando , nisi odium quaerere , extremae dementiae est. Itaque obsecro vos, mi Domnion , & Rogatiane charissimi, ut priuata lectione contenti, libros non efferatis in publicam ; nec fastidiosis cibos ingeratis : veterisque supercilium 'eorum , qui iudicare tantum de aliis, & ipsi fac re nihil nouerunt. JEt tamen is fuit Sanctus Hieronymus, ut eius in scribendo dotes, non dicam assequi, sed ex parte saltem aliqua . etiamsi minima, exprimere polle, ad elieitatem in hoc genere, sat elle posse videatur. Non illum eruditio , non

iudicium, &'quidem acre ac emunissum, non linguarum peritia, non eloquendi copia , non quidlibet euincendi facultas, defecit. Hjeronymus , linqui tCalssianus lib. . de carn. c. 16. Catholicorum Magister γ cuius scripta per uniuersum mundum quasi diuinae lampades rutilant, J Et mox: Hieronymus, vir sicut maximae scientiae , ita probatissimae, puraeque doctrinae. J I nunc, & te

confixum expostula, lacerato Hieronymo.

. Propera in Sancti Augumni scriptiones.

sanctiis Augustinus, nomenclatore Rhiperto tib.7 deoperi tritio sanctis columna , & firmamentum veritatis , & vere columna nubis , in qua thronum suum posuit sapientia Dei. J Literarum omnium , iuxta Cassi Odorum, Prolato in Psilien) egregius Magister, decurrens tanquam sons purissimus, nulla foece pollutus. Totus Catholicus, totus Orthodoxus, & in Ecclesiτ Do- mini suauissimo nitore resplendens , suterni luminis claritate radians. J Cuius libros siliginem prae suo furfure, de deliciosum animorum pabulum appellat Samstus Gregorius Magnus f Cuius doctrinam secundum praede Isorum meorum statuta , Romana sequitur, & scruat Ecclesia, J ait Ioannes Papa epist. ad Anienum. f Haec vere artificio apis D ei, construein fauos diuini nectaris plenos , manantes misericordiam.& veritatemr; J Sic enim de eius imbris sensit Seuerus epist. 37.imer Aug. 6Knclinas. Iustus liber eiusmodi elogiis D. Augustini, & scriptorum eius, contexi non dissicile posset. Is tam a non ab Haereticis mo id proscissiis, & foedissim laceratus est, quod D. ad ipsum scrfbens, summo plane honori vertendum statuit; sed etiam ας tholicis plerisque, atrocissimam occasione librorum quo ruitidam Gorum , Verxationem sustinuit: pariamque Praedestinatianus, &niquae hamaos eoncinnator audiuit, ut Apologiis plerisque, eam habuerit :quod docent, liber de graiia ct libera arbitri laseide ripi. ct gratia , liber de Praede r. SS. 2 de dono perseueri de qui pro eo, nomine ipsius , librum ad articulos sibi falsδ impositos edidit Prosper. Praeter ea , quae in eius , & defensio- nem , & laudem, habet idem Prosper epistola ad Rugntim, caris. de ingrasis; ct

Iibro contra collatorem,ac epistola ad ipsum Auguuiniim contra Semipelagianos. Um. .

de diseimus, Hilarium Arelatensem , aliosque Gallicanos Episcopos , ac DD... a

in libios Augustini strinxisse cens am, quos coelestious I. epist. ad Di se

336쪽

Gallia, seuere ac fortiter compescuit ; & enubilata sensim caligine, quam liuor & aestus affectuum inimicorum obduxerat, verum esse apparuit, quod de Augustino dixit Facundus Hermian. lib.9. pro iribus capitulis, in ipso sine , fAugustinus vir Adamantinus , in quo onuies aduertariorum dentes stan-Suntur. J

Libri Sancti Gregorij exagitati.

. Nemo nesicit quid Sancti Gregorij libris contigisse , prodat Ioannes Diaconus lib. vita Refert enim in eos igne saeuitum publice, mox a morte sanctissimi Pontificis , nec nisi interueniente Petro Diacono, qui iureiurando firmauit, visum frequenter abs se columbae specie super caput insidentis Spiritum sanctum , in argumentum edocti diuinitus sancti Pontificis fraenatam esse licentiam , ne caeteros eius libros . qui superstites sunt, aeque deleret. Non me latet, refragari huic narrationi Baronium anno 66 . calicitum antiquiorum, Paterij iali dari, ii dephon si, de ea exustione silentium ; δc Sigeberti assertionem , qua diserte negat, opus ullum Sancti Pontificis in ea procella periisse, obstante , ut dictum est , Petro Diacono. Sed cum idem Sigebertus in

viris illi stribiti c. i. er 43. secus tradat , assininentum autem , silentio caetero rum , sit ab autoritate negatiua , quod omnes agnoscunt esse in lassiciens, &enerue ; non video quomodo inde conuellatur narratio quam a maioribus

haustam , scriptor vitae Sancti Gregorij prodidit, praesertim cum idem Ioannes sequenti capite o. ex ipsi uiset Sancti Gregorij epist. ad Ioannem Raiicn-nar Subdiaconum , demonstret, plerosque libros a Sancto Gregorio fuisse

conscriptola, quorum nulli bi extant vestigia; ut expositionis in Prouerbia , &in Prophetas, & in libros Regum , neque enim pauca quae habemus in T. Regum. 9 Ezechielem, mensuram implent titulorum illorum. Non addo Heptaticum commemoratum , quod expressam eo nomine existimem , expo- stionem in I. Psalmos Poetiitentiales, quae extat. Est verδ ad rem praesentem salii , quod ultro admittit Barorsius: nempe Sancti Pontificis lucubrationes, quamuis incendio exemptas, non leuiter tamen periclitatas a rabie eorum, qui . opera patris sui molientes exequi; quem furorem in sanctum virum iam vita a functum non poterant expromere, in eius scripta conuerterunt: nec id clam, aut furtim , sed palam , & in foro medio eius urbis , in qua viri sancti proxi-. me coelo illati, adhuc calebant vestigia ; quam sapientiae suae, ac virtutuma, vhertate, tot annos compleuerat. Haec fuit in ipsam et urbe Romae,sors Sancti

qui si Sancto Ildephonso ausetiliamus lib. de viris illiastribus cap. 2.s it cocinium meritorum claruit perfectione sublimis , ut exclusis omnium storen intium comparationibus, nihil illi simile demonstrarit antiquitas, vicit enam filii Astate Antonium , eloquentia Cyprianum , sapientia Augusti- m. J Nos messo me huita elogi j vadem . Tantum dieci. Tam indigna , tam Deda, itan att*eia, horrea isque, in sanctissimi viri plane aureas & coelelli spiritu ianitissimas lucubrationes , ausam inuidiam , & malevolentiam, quisquis acceperit ; nae delicatus sit ;. si iniustam sussilionem gradu ipse tanto

337쪽

3 28 Sicera maerentibus, bene, aut male damnatis.

inferiore , & parens Seriptorum prae S. Gregorij scriptis ne memorandorum

quidem, impote ivter excipiat.

Diovsij Exigui , ' Ruperti , scriptiones

astat rata. Neminem eruditorum latet, qu m magnus eruditione fuerit homo corpore exiguus, Dionysius. Abbas Romanus. En m Beda lib.de ratione temp. c. I. Sigebertus C., log. inur. Scripi. e. 17. sed prae omnibus Cassiodorus diu. Rit. c. 23. celebrant a sapientia sacra, & profana ; qubique est charisi ma ineyus , sapientia , & exquisita pietate. Non defuille tamen libris eius

mures arro res, idem Cassiodorus non praetermisir. ,

R. pertus, qui q ierelas de suis scriptionibus scede confixis Depe ingeminat, tanderia cum Sancto Hieronymo .concludit in hunc modum lib. 7. in Aratth. Verant amen quomodocumque volunt, praesentes de nobis iudicent, futuri' clementius iudicabunt : dum enim vivimus, s ait vir allustris Hieronymus ,) &Vasse fragili continemur, videntur amicodum prodesse studia , & nocure aemu-a lorum Opprobria. postqaam autem reuersa fuerit terra in terram suam , deram nos qui scribimus. quim eos , stii de nobis iudicant. pallida mors se traxerit , dc alia venerit generatio , primi sique eadentibus foliis , virens sylua succreuerit; tunc. sne nominum dignitate , sola iudicantur ingenia , nec

considerat qui lecturus est, cuius , vel q tale sit, quod te nurus est, siue ille Episcopus. siue sit latens; Imperator , de dominus; miles, dc seruus aut in purpura, aut serieci , aut in vilisti no panno iaceat , non honorum diuersitate, sed operum merito iudicabitur. J .

S es mutandorum similiter circa se temporum, stitium

Autoris male damnati. Haec igitur sunto verba , dc voces, quibus uriptor male confixus, hunc lenire dolorem in '. e sentia possit. Aderit, s Ecclesiae bonum , de diuina ma- ior gloria ferat, aderit fortasias quandoque dies, quae maligne negatam , aut ereptam gloriam , amori dc operi cum faenore refundat; ut circa Sanctorum praevor uiri scripta , copiose factum videmus. Quin etiam verbum est Erlini- ei, ted saepe nostri, sut Tertullianus tibiae Anima vocavit,ὶ Seneca dico, epist. 79. Gloria , umbra virtutis est , etiam inuitos comitabitur , sed Gem admodum aliquando umbra an recedit, aliquando sequitur i ita floria aliquando ante nos est, visendamque se praebet, aliquando in auerso est, maiorquequo serior, ubi inuidia secessit. Quamdiu videbatur urere Democritus 3 Vix recepit Socratem fama. uamdiu Catonum ciuitas ignorauit Respuit; nec .

intellexit, nisi eum perdidit. Rutili j innocelaria ac virtus lateret, nisi accepiL.m in iurum , dum violati e effulsit. Numquid non sorti suae gratias egit , exiliunt suum complexus esti De his loquor, quos illustrauit fortuna, dum . . vexat. Qu&m muliorum prosectus , in notitiam euasere , poli ipses 3 Quini, multas fama non excepit . scae uicὶ vides Epicurum, , quantopere non

338쪽

rtim eruditiores, sed haec quoque imperitorum turba miretur 3 Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo superiles , in quadam epistola, cum amicitiam suam , & Metrodori, grata commemoratione cecinisset; hoc nouissime adiecit, nihil sibi, & Metrodoro inter bona tanta nocuitie , quod ipsos illa nobiles Graecia non ignotos solum habuisset, sed pene inauditos. Nunquid non opinio eius emicuit Hoc Metrodorus quoque, in quadam epistola confitetur , se , de Epicurum , non satis emicuisse ; sed post, se, & Epicurum , magnum praeclarumque nomen habituros , apud eos qui voluissent per eadem ire vestigia. Nulla virtus latet, &latu ille, non ipsi iis est damnum. Veniet qui conditam , & sc culi sui malignitate comprellam , dies publicet. Paucis natus est , qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum millia , multa populorum superuenient. Ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium liuor indixerit, venient qui sine offensa , sine gratia iudicent; quod est pretium victutis ex fama , nec hoc

interit. JHoc ipsum in praesenti negotio cogitemus,praesertim cum idipsum circa Autores proxime memoratos contigisse deprehendamus. Veritas enim, ut be nc admonet Lactant. lib. . Innit .c. i. tametsi ad tempus aliquod offuciis subsit, tamen instar lucis corporeae discutit denique affusas nebulas , & puro ac ic rei Oveluti coelo micat. fBene , aiebat de Christianis falso damnatis Ethnicos alloquens Tertullianus c. 7.-ὶ bene quod omnia tempus reuelat, testibus etiam vestris prouerbiis atque sententiis, ex dispositione natariae quae ita ordinauit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. J QIae illa sint prouerbia Ethnicorum, quae sententiat, quibus latentis aliquandiu veritatis, etiam nec per famam dilatat , hoc est, si uxta Tertulliani ex Tacito phrasim , dissipatae, eruptio a iseritur; Andreas Hoyus in Tertulliani prouerbialium elucidatione exposuit; prolato Seneca cuius illud est,Veritatem dies aperit; N Flacco qui sic ait: uisquid μὴ terra est , in apricum profereι atas I

rans ad retegens tempus. Et illud Plutarcho celebratum lib. de oraculor. cessat. Xρίνος οφειλετης. Tempus aliquando fidem suam liberans. Ex Sophocle nonnulla in hanc rem adducit Gellius Lb. 11. e. item ii. ubi addit ut Philosophi cuiusdam pronunciatum , qudd veritas sit filia temporis; quia procedente tempore, occlusa prius veritas retegitur. Quo Pituarchiis in Problem. refert cur Saturno, cui tempori nomen, in praeter usum erga caetera numina vigentem sacra fierent operto capite ;qilia scilicet veritas aliquandiu operta & contecta, . denique aperitur , scut caput nunc opertiam pileo nunc apertum. Sicque ve- rtim comprobatur illud Clitisti oraculum Matth. i o. hil operium quod nou re veletur, ct occultum qMqd non sciatur. Quorsum haec 3 Nimirum ut cuius doctrina iniuste confixa est spem concl-litat, veritatem prouidente Deo erupturam suo tempore , & famam male Vio alam , eum scenore restitutum iri. Sane in nullius potestate est facere , Ut do-

ruina speculativa ex se vera aut probabilis,amittat veritatem & probabilitatem T t suam, Disiligod by Corale

339쪽

33o Sicera merentu in se ,aut male damnatis.

suam, quacunque demum censura percellatur , & cuiuscunque confixione proscribatur. Itaque tametsi ad tempus opprimi potest veritas, & siue potentia configentis , uue malignitate & fraude planorum, videri potest indigne habita , de de gradu suo deiecta; tamen serius Ocyus emicabit ; ut videmus faetim eirea insignes illos scriptores , quos ludibrium debuisse calumniae , superius vidimus ; ita ut etiam anathematum vibratione proscriptae fuerint eorum lucubrationes , quas posteritas omni cum plausu de approbatione excepit, mirata vel ignorantiam stupotamque, vel malignitatem anteriorum , a quibus tam recto abhorrens tractatio manarat. Quidni ergo quilibet similia passus,

similla sibi εe scriptionibus suis male confixis sperare possit ρ In spem contra spem eredere, Abrahamicum est, & magno dignum pectore.

GEMITUS

340쪽

GEMITUS

IUDICIIS SECULI

Meditatio

De Iniustitia damnationis inauditi.

Ingratiam Illustrissimi&Reuerendissimi D.D. HENRICI DE SOvRDis, Archiepiscopi Burdegalensis,M.

SEARCH

MENU NAVIGATION