장음표시 사용
51쪽
iugi a multis annis experimento deprehendo , & expostulat Coluenerius ad Cantinatani cap. 49. contestans non minus ab his libris , quam ab haereticis imminere damnum , non erit inutile, hic quoque de hoc argumento pauca attexere ad ibi dicta, & ad alia. quae habent Mantuarius in opere mettico aduers is scriptores impudicos,& Cardanus de sapientia , addicens hos libros flammis , ac amarinus opulc. iv nullos libros , nec non Laurentius Gamoara lib insit aenos Pis/.G, cui Antonij Polleuini lucubratio et 1 supposita Nolo dimillum Georgium Fabricium , tametsi Luthera nutri, qui grauiter disserit de his libris exterminandis Di praefat. ad suam Poetariam Christi Am coI
Platonis, o aliorum Ethnicoram ranciolis in obscoenos
illudque in primis statum,him , ex grauissima Platonis disputatione lib. ro. ri Repab. qua qui poetices foetus possint in bene constituta Republica admitti, qui excludi ona uino debeam, late expendit, in eam poeticam scriptionem , ocidem est de quacumque alia ,) e Repub. excludi debere, quae incendendis cupiditatibur venereis sit accommodata, eo quδd si Musae voluptuosae admittantur in Rempubi icam, regnatura sit in ciuitate voluptas, lege,& eo quod ad communem utilitatem optimum praestantissimumque semper iudicatum eth, latione nimirum , in penitus exturbatis. J Et paulo ante , Poc sis haec in nobis illa nutrit, ea nimirum irrigando, in quae silmma ariditate polias erant extenuanda , bc efficiendo , ut illa in nobis imperent, quae parere potius debuerant , ut meliores, & feliciorcs ex deterioribus, & infelicioribus euaderemus. JNimitum quicquid Lipsinis epistola ad Pithaeum, de suo inter haec legenda rigore, non frigore, scribat ἔ liber obscoenus eas cogitationes legentis animo infigit, quae turpium motuum sint seminatium , unde clim homo plus iusto ex naturae
deprauatione ferueat, de pronus sit ad malum , igni oleum addit, qui lectione impuri setiptoris,suggerit libidini fomentum, & appetitum rebellantem efferat
. Aliis praeter Platonem Ethnicis, librorum obscoenitas exosa fuit. Arii lo-tel. 7. polit. cap. vlt. in hos libros concitatur. Et in Poetica cap. i. Hermogenem , & Nicocharem , ob libros obscoenos sugillat. Lacedaemonios impuris libris interdixisse , scribit Valerius tib. 6. cap. 3. Idem interdictiim inter Charondae leges habetur apud Diodorum lib. 1. Extat etiam lex Persaruim de eadem re, apud Herodotum lib. t. Quid Romani 3 Patet ex Ouidij damnatione. Nam tametsi reuera poenas dedit infamationis Principis I tamen praetenta est scriptionis impuritas. vi ipse de se Naso satetur, qui lib. 1. derrania. inititus eloquitur , cauendum esse ab liuiusnodi lectione. Eius esse Priapeia perperam Virgilio Parthenio inscripta , confirmat Politianus lib. miscellan. cap. 19. ductius Senecae autoritate,qui unum eius operis versiculum allegauit Nasonis nomine. Quanquam Floridas Sabinusi: b. i. Fubsec. c.6. spurcum illiud poema contendit, varios habere autores. Cum enim pro aeui illius corruptela , omnes sere Poetae aliquid turpi illi numini inscriberent, inde extitit ea carminum farrago , non, solo Ouidio, qui tamen si vel ex parte tam lutulenti carminis fuit autor, iure
52쪽
damnatus est. Martialis octauum librum ad Caesarem transmissurus, exemplo Nasonis didicit, puras chartas ed esse inferendas, vi ipsemet illius libri initio testatur. Sensum Iuliani Apostatae de impurorum librorum lectione , petere licet ex prolixo fragmento primo nuper edito , ubi tametsi Sacerdotem informat ἔ tamen ratio interdicti horum librorum, est uniuersalis: vetat enim sacerdoti Ethnico libros amatorios, quia D nescio quo pacto hominum ex libro afficiuntur animi, ac paulatim cupiditates incitantia, ex quibus demum flamma ingens accenditur, cui quidem longe antὸ obuiam est eundum. J Surena Dux Parthorum , inuento inter Crassi abs se eaesi , spolia obscoeno opere Milesiae Aristidis , omni infami nota atque opprobrio illum respersit , ea
Chrimanorum in observis libros seueritas.
QuM s Ethnici spureos huiusmodi libros tanto studio sunt anersati, mirum 67
videri non poterit, Christianos Doctores in hanc animorum pestem , perpetuo egisse serti In . Appendo aliquos. S. Athanasius saepe exprobrat Arrianis, impurissimam impurissimi Arrij scri- ptionem, cui titulum secerat, Thalia. Is liber, cuiusmodi suerit,dc quis Sotad
quem eo opere Arrius expressit, inse, attingam.
S. Basilius Orat. de libris Gentilium. ut , Poetarum, inquit, disciplinis, quδd varij sint in dicendo, incipiam , non omnibus quae dicunt mentem adhibendam , sed eis tantum quae bonorum hominum , facta dictave nobis enarrauerunt ei illaque imitari, & omnibus modis similes eis esse conari censeo. Quando verδ ad infames de nefarios homines veniant, haec omninδ vitare, his aures obstruere, non minus quiim Vlyssem ad cantus Syrenarum fecisse, dicunt , oportebit. Nam prauis assuescere sermonibus , via quaedam est ad rem ipsam. Ideb omni custodia animi cauendum est, ne per sermonis voluptatem liniti, prauum aliquid simul assumamus: veluti qui venena cum melle concinnant , atque occultanti Non itaque Poetas laudamus contumeliosos, non cauillantes, aut scommata iactantes, non amantes, vel ebrios, non qui in cibis,& mensurarum lautitiis, seu cantibus obscoenis selieitatem ponunt.JS. Hieronymus epist. i . has esse ait siliquas porcorum, queis filius prodigus 6 8. ventrem non satiauit, sed infersit. Et e h. ia . Masone i 3. haec esse ait, s pulchra concupiscentiae , ad quae post virulentias Igguptiorum, Domini igne ,
torquemur . ge essicimur sepulchra dealbata, foris s-iosa, & intus plena
omni spurcitia. S. Augustinus I. Confess. cap. I 6. hoc esse ait flumen Tartareum, de verbis uno se dignis, contra hanc turpitudinem, tonat. S. Paulinus , qua solet pietate & florulentia , in rem praesentem disserens epist. 38. haec esse ait Sirenum carmina, audientibus exitialia. f Perniciosiam, inquit;) istam inanium dulcedinem literatum, quasi illos patriae obliterato- res , de baccarum suauitate Lotophagos , ut sirenarum carmina , blandimentorum nocentium cantus evita. J Et mox. Nam de voluptatum pestifera dulcedo, patriae nobis obliuionem facit, clim homini Deum , qui est patria omnium communis, obliterat e, & illecebrae cupiditatum , illam sirenarum fabu-F Iam
53쪽
Iam veritate cladis imitantur. Nam quδd illae Sirenae fuisse figuntur, id vea sunt illecebrae cupiditatum , & blandimenta vitiorum , habent enim in specie
lenocinium. in gustu venenum ; quorum usus in crimine, pretium in morte numerantur. Has oportet ultra VlIssis astutiam cauti, non auribus tantiim, sed &oculis obseratis, de animo quasi nauigio praeteruolante sugiamus, ne sollicitati delectatio ite lethi sera , in eriminum saxa rapiamur , ερ scopulo mortis assixi, 'naufragium salutis obeamus. JIlidorus Pelus epist. M THiletium Monaebum. Ipsam quoque foeditatis,& obscoenitatis lectionem suge: nam ea miram ad aperienda vulnera iam cicatrice obducta vim habet ;) ne alioqui vehementiore cum impetu spirituς improbus reuertatur, ac deteriorem de perniciosiorem tibi priore ignorantia cladem inferat. J. S. Cyrillus tib. de adoras. in me, has statuit esse peonas upupae, luto semper ac sordibus pastae ; & quae inscelicitas maneat Christianum , lutosis hisce studiis intentum , se aperit tractans visionem amphorae , idest, iniquitatis, quam mulieres duae v parum specie pennatae. assectabantur. I Nonnulli
non crediderunt Euangelio Christi, neque hane ex peccato redemptionem amplectentes, eodem onere premuntur , suis ipsorum id ceruicibus accersentes ob mentis infirmitatem , ac mollitiem , animaeque effoeminationem. Hi oirmi spiritu malo circumseruntur, & in quodvis immunditiae genus vehementissime propulsi , omne suum studium ad malum conserim t. Studii verb illius, atque diligentiae signum est, ala . quam etiam v pupae esse aiunt. Vpupa vero genus est auis,quae semper coenosissimis, foetidissimisque locis aduolitat, & ex coeno, atque immunditia sibi victum parat. Quotquot itaque omne suum studium adhibent ad immunditiem , hi merith alas upupae Ita re dicuntur. Mi liebri etiam specie atque eisceminati sent. Denique eandem cum regnante in ipsis peccato, formam praeseserunt. Quemadmodum enim uniformcs Chriallo facti sunt per sanctificationem , qui sub isio , & cum ipso sunt: eadem .
planῆ ratione iniquitatis formam ne speciem reserunt , qui hanc rei puerunt. Deserunt autem mensuram in Ba Lylonem, atque illic domum qua Tuiit, quo
quidem, vi arbitror , in figurate signiscatur , quod qui ea , quae Cluilli sunt, amplecti noluerit, & peccati obstructionem amarit, ad solam immunditiem studia sua omnia conserens, ei ieietur quidem e sancta H erusalem , hoc est, primogenitorum sancta Matre, pulchrsque illa coelesti ciuitate I de tantum pro grauissimo pressis peccati pondere , cum Babyloniis habitabit. hoc est, portionem ac sortem habebit cum impiis idololatris ; nihil enim ab idololatris differunt, qui redemptionem per Cluillum impie reiecerunt. JS.Isidorus lib. ι. de omnis bono, e .i 3. studiosam lectioirem impurorum librorum, aeqlrat cum immolatione facta Daemonibus, quδd inde anima excitetur ad incentiva libidinum.& Satanae hostia cadat. Rupertiis, exponens plagas diuinitus illatas AEgyptiis, ad Exodi cap. 8. imitatus Origenem ibi homii .dc AMustfer.37ati temporicarmina obscinnis Poetarum,ait esse ranas εχάρτptias ; in is que omne virus nequitiae exortum queritur Et alibi, hanc unam esse ait de tribus ranis restis ex ore biniae Apoc. I ε .nimiarum spurci Poetae , dulcibus mendaciis, vi Minutias iam olim post Senecam lib. de vita beara caR. a6. exe inuit , iactenuit ut peccandi fraenum, ne m
54쪽
veremtulia , pessum iret,& homo brutesteret. In summa omnes Christiani DD. hanc esse animorum pestem cenissimam, semper sint contestati, & annuit intexsectarios, a Nissa diu . 6. Damna a Qti ne obscoenorum.
Ratio quasi , priori, eur horum librorum letiuo omii Iure vetetur, sep
rius iacta est ex Platone . duciturque ex naturae corruptae inflammatione aeriore per istiusimodi ignitabulum, quo fornax Babyloniea , ius nostram conserta succenditur, in exitium non temptoris modδ, qui librum composuit,
sed de lectoris, qui iisdem impuris ignibus eorripitur, per hoc quasi colloquam mutum cum scriptore: ut propterea creditus Prosper tib. 3. δε vita me I. cap. 6. agens de eoncupiscentiis turpibus , Sc earum concitatione en
colloquiis , quorum parem esse vult, ae lectionis ratione dieat : Haee de his similia colloquentes, suggerunt coneupiscentiae siue materiam. Haec tamen ideo concupisciant, quia aut loquuntur libenter, aut audiunt: qui nisi concupiscentiae morbo corrupti essent, numquam vel loquerentur talia, vel audirent , quia non eos ista corrumpunt, sed corruptos ostendunt. M Ire me i staveraciter arguentem, quisquam iudicet arguendum , nouerit propter hoc forte ab antiquis fuisse decretum , ne qui adolescentium , legerent Geneseos librum , 3e partem pariter Ezrehielis Prophetae , vel Canticum Ginticorum.& caetera talia, in quibus generationes , Et actus, & nomina quarundem scripta sunt mulierum ; de mox. f Sed ne forte haec spiritualia secundum carnem adhuc earnales acciperent, nec virtutes cogitarent, quas mulieres illae significant, sed ipsas cogitando ramaliter deperirent, eonsulto. Iuniores legere sunt illa prohibiti, quae sicut spiritualiter accepta viuifieant, ira carnaliter intelliis gentibus, ipsa carnalis intelligentia occasiones carnalis eonstupiscentiae se ministrat. Eorum quisque nomina requenter habet in ore, quorum desideria vulnerato gestat in corde; aut turpitudinem quam exercere verecundatur in facto, tenent in animo, reus non humano iudicio, sed diuino. JQuod ait ad cauendam incensionem camini nobis interni, vetitum esse Hebraeis iunioribus legere quaedam capita Ezechielis. & Canticum Canticorum , & librum Genesms ; notatum quoque est , S. Hieronymo in proclinio ad suos in Eliciaelem eammentarios, ct epistola ad Paulistim da bseu sem; quibus locis negat, eum qui annos triginta non implesset, libros illos legere permis. sum. Sicque intelligendum est, quod Nazimet. in Amtigetico ait, post 1 F. anisnum , concessam in virtutis praemium , iis qui benὲ se gessissent , eam 4ecti
nem. Atqui, ut benε argumentatur Petrus H dus lib. I. Amereticorum cap. 6s.s vetabantur olim in populo carneo , ad certam usque aetatem, saeri quidam libri , idonei commouere i providos, quanto iustius est, ly-οι libros , qui eidem imintro igni naphtham . & fomitem omnis generis subministrant, velle ab omni aetate climinatos 3 Hinc veth essicitur, autorem rei libri non
modb grauississe sibi noctis elati seribit , sed aliis quoque noeere tergere, etiam cum quiescit, imb - iam illum poenitet conscripti libri , vulgatiuenim nihilominus ς & teritur omniu manibus liber , etiam eorimi , quos autor nunquam viderit, aut audiueri uinetiam post autoris mortem, & vN
55쪽
tam sancte licet conclusam, prorogatur damnum , pergitque homo fori iam sanctus & coelo illatus, esse organum Satanae, & fieri animabus in rui
Itaque Petrus Blesensis tram ae consessione Sacram,sub medium, intrepidὸ Magistrum impunitatis ex hoc nominatim , hic aeque valido capite, urget, quδd aliis non uiuus modb , sed etiam post mortem, sit nociturus. f Tu, inquit, qui pro tuo proprio, & speciali peccato, tam grauia passurus eri quam grauiora
pro multorum peccatis expectas, quorum innocentiam argumentosa libidinis
astutia subuertiiti. Aliqui eorum forte iam decellerunt,& in inferno positi fiant, ubi mors depascit eos ; ubi in fornace gehennalis incendij sulphurea , infelices , more feruentium liquescentium metallorum igne inextinguibili cruciantur. Tu vero totius flamma concia piscentiae carnalis ebulliens , contemnis
terribilia Dei iudicia , nec tormenta illorum , nec imminentem tibi diem tuae damnationis attendis. J Et mox. Ad cumulum tuae perditionis accedit, quod cum factus sis Princeps Sodomorum, & Gommorrhae, immunditiae tuae discipuli post te sedebunt in cathedra postilentiae , serpetque pestis cancerosa in multos , & veniet super te sanguis omnis eorum , quos corrupisti sanguine, opere , ve exemplo. Sane ideo inemissibilis fuit culpa Diaboli, & inuentaeu iniquitas eius ad odium, quia in malitia, quam nullo suggerente commisit, fuit subuersio & ruina multotum. Quas aestimare sessicit, quam execrabilis,& damnabilis sit apud Deum & homines Herodiana crudelitas, quae pueros Occidit , atque malitia Pharaonis, qui submersit paruulos Hebrae ortim λ Et illi quidem , non animarum , sed corporum homicidae fuerunt. Quanto igitur detestabilius est , eorum non dicam homicidium, sed parricidium , qui tot in
nocentum animas occiderunt Pic caldubio, quanto est excellentior anima,
corpore , tanto in seliciores sunt Pharaone , hi proditores,& damnabiliores Herode. Putas quδd dissimulando transeat, & non requirat Deus de manu tua , quod in concupiscentiis, & immunditiis tuis nobilissima cius periit creatura ὶ J Accommodentur ista ad ruinam aliorum per lectionem libri, siue simerstite, siue demortuo autore: quandoquidem , ut dicebam, autor etiamu defunctus, adhuc aliis no cot per opus suum.
Gaunus sturci scriptoris defuncti, erutiatus crescan/, cum damno super IIuibus irrogato.
Inseri porrδ inde Gerse contra Romantium a Rosa , impurum script rem si damnetur, nouis subinde cruciatuum accessionibus in Tartaro cumulari, vel si in Purgatorio detineatur, protrahi diutius eius supplicium ob noua damna exorientia lectoribus. Videtur id ipsum ante Gersonem dixisse S. Basilius Iib. de vera virginis. tractans quae sint apud Apostolum peccata praecedentia, Miubsequentia iudicium , in secunda explicatione , quam his verbis concipitas Sicut Sanctum atque admirabilem Paulum, dum adhuc esset in corpore, alia. quidem praecesserunt opera: cum plurimi ex his , qui propter doctrinam, de conuersationem eius persecti euasere, in aeternam illam vitam praecedentes,
sudorum praemia, quos pro illis pertulit, apud iustum iudicem Deum illi pax uςrunt , alia, solutum caratis vinculis, & iam cum Christo regnantem,
56쪽
usque ad hanc diem consequuntur, eorum scilicet, qui per eum in sacris Epistolatum eius monitis, se ad virtutem exercentes , laudes semper, ac praemia praeclaro illi duci, & praeceptori optimo, hinc transmittunt: sic econtra, alia quidem praecedunt peccata eorum , qui pessimis sermonibus ,& operibus laesi atque impediti a virtutis tramite, in insernum praecessere, supplicia suae dam nationis autoribus illic paraturi ἱ alia vero etiam sequuntur, eorum scilicet, qui post ipsorum mortem, per summam nequitiam , & exempla pessima, quae mundo reliquere , dum ea imitari pergunt, maxime laeduntur: nam sicut hodie quoque, Beatus David ad veram religionem,& ad Dei cultum , prouiden tiaeque agnitionem mundo perutilis est,*qui propter illum in religione proficiunt , hinc iam ex recte factis suis consequentes ei transmittunt laudum voces : ita & Marcton , & reliqui haereticorum dogmatum duces, quia per
eam peruersitatem doctrinae , quam mundo intuexere, maxime nocent i, cuncti
qui salutis suae damna per eos in hac vita perceperunt,autores perditionis suae,& si dudum vita lanctos atrocioribus illic suppliciis tradunt. Si enim qui stan dalizauerit unum ex pusillis huiusinodi, morte dignus iudicatur ; profectδ qui
tam multos per vitam reprobam , quot perniciosorum operum mundo exempla reliquerit, aut in animarum perniciem salsa dogmata ingesserit, scandali Σat; post mortem quoque, omnium qui sua causa pereunt, dignissime ae tu stissime mortis reus habebitur; per singulos eorum , qui sui cetusa hye seu vul
nerantur, seu moriuntur, autore etiam vulnera mortemque suscipiente. Porro
si iuxta hunc sensum, alij praecedunt actus, aliique subsequuntur; & se ut qui ex nequitia sequuntur, maiori supplicio huiusce perditionis autorem pettingulos eorum qui peraeiciosa vel doctrina , vel Vita pereunt, tradunt; qui vero a virtute subsequuntur , maioribus, & dignioribus praemiis per singulo, eorum , qui inde salutis emolumenta quaesierunt, & , sceleribus comi ersi sunt, huiusmodi magistrum donant: & virgo igitur habet in alterutram virtutis, vitatiorumque partem, actus quosdam, partim praecedentes, partim sebsequentes. JEn clare expressam I S. Basilio , Gersonis sententiam propositam , quae est
etiam Gabrielis Cironcm, titera X. S. Ioannis Nider l . b. a. de reform.
cap. i6. Favet Epiphanius sic ad Hieronymum scribens, de malis sctiptoribus. f Non contenti perditione sua , volant plures mortis habere participes ; quasi
multitudo peccantium, scelus minuat, de non ni inerositate lignorum, maior gehennae flamma succrescat. JEst tamen ea sententia accipienda cum grano salis. Certum quippe est , nequaquam in serri damnatis noua damna stabilia, cb continuatam, vel etiam crescentem , ab eorum ad inseros detrusione, damnositatem tibi i impuri, ali-tεtve noxii: sed quicquid ex autolum illorum operibus, nequitiae illitum est ipsis autoribus , cait iratur repensa a primo damnationis momento sup pliciorum acerbitate . si sit scrino de poena stabili, nec deinceps varianda. Certum praeterea esse debet. animam non detineri diutius in Purgatorio, propter noua damna aliis aduenientia, ex iis quae homo gessit scripsit ue , dum viveret. Qita etiam ratione in Heteroclitis spiritualibus circa Purgatorium sect. 2. p. a. ostensum est, neminem ob damnum ter iij perseueram ex dilata per haeredes restitutione, diutius retineri in Purgatorio, contra Petrum Soto Purgat .cui in speciem fauet narratio apud Cantipratanum lib. 2. Apion
57쪽
p. 2 L num. 27. Se reuelatio a Pus s. Brigi tam lib. 6. renelat. cap. 83. quae loco allegato ad legitimum selisum traximus cum Tyraeo, Peliano , Bellat mmo, Suare, Valentia, Calvenerio , ibi adductis. Quamuis autem haec ita se habent ; tamen sicut in Beatis praeter statam, &inuariatam gloriae mensuram ab
initio collatam , admittuntur accessiones quaedam accidentariae , certis occasionibus aduenientes Beato , de raptim dilabentes, ut intelligitur ex gaudio quod dicitur esse in coelis, sit per uno peccatore poenitentiam agente: ita facit Eintelligit hir, damnatos ultra statam menti iram cruciatuum ab initio illatam, subinde accipere auctaria quaedam criiciatuum, fluxa, & transeuntia, eo quddeorum libri, qui supersunt, persant nocere : & , v. g. aliqui subinde eorum occasione damnentur, fiantque loci j atichorum pri iis damnatorum. Societas quippe damnatorum , acuit tormentorum acerbitatem. vi S.Chrysost. expendit in Psal. 4'. ad illud , Dum me in die tribulationis ; ct hom. 1 f. su ad Romanos, initio partis moralis. Ad eum ergo accelsu in notiorum subinde damnatorum , occasione libri impuri s vel ad patefactionem identidem factam mal rum liber a damnato conscriptus mundo infert, accedit transetinter aliquid noui angoris, ultra statam, ae stabilem mensuram supplici j, repensam , damnationis initio. Et hoc sensu , dictum Gersonis de noua subinde poena auctotis damnati, ob progressionem nocumentorum libri impuri ab eo editi, trahitur ad sentium probabilem, quem tradit Altissiod. lib. 4. cap. de s ragiis pro damnatis, ad A. quoddara argumentum. Nec est quod vetet, proportion te quid existimare de animabus Purgatorij, quamdiu ibi haerent, ob non detersum plenὶ reatum peccatorum : quamuis verum sit , non detineri ibi diutids , ob noua mali libri nocumenta, si reatus ex autorum culpa residuus, sit plane abrasus.
. Haec considerantes plerique librorum obscoenorum olim scriptores, ta dabili mutatione sapientes facti, eos exterminari sategerunt. quod factum est ab AEnea Sriuio , clim Pontifex Pius II. est renunciatus. Factum item 1 Catharino, ut fpse de se testatur, Γ b. de libris noxiis eliminandis, ubi profit tur , iuuenilia sua, tametsi , Bibliopolis expetita, ingentis tueri spe facta, renuisse coneedere. Imis maluisse flammis dedere, qutin se simul cum illis
aliquando aeternis ignibus tradere conciemandum. Homo Dei Caesar de Bus, ut est in inis artis apud Iacobum Marcellum lib. r.eap. 8. 6c apud Iacobum Bau-uais lib. t. de vita eiusdem esci oeulati, cap. 6. ab incensione iuuenilium erotica-Tum scriptionum, suam ad eonuersionem est auspicatus. Idem alij quidam eum laude praestiterunt. Econtrario autem , magna semper infamia flagrabit
Heliodorus Episcopus, qui praeelegit Episcopatu abire, qu im libros suos amatorios perdere , ut is ibit Nicephorus lib. ra. A . Et fuit tamen Heli dorus in eroti ea illa scriptione, verecundior Achille Tatio , iudice Photio coὰ.94. qui red 37. obscoenissimum nominat opus illud Achillis, de rebus Leucippes,& Clitophontis,quod son ita pridem prodiit. Auctus iamen est Achiules Episcopatu, non uitaresso eo opere, ut prodit Suidas.
58쪽
Partitio I. Erotema VII. 47Iure in huiusmodi scriptores, praesertim ne seris quidem sapientes , ) in-
lib. I. de vita Irosis , initio. Facultate lcribendi abusi sunt, tum in oratione soluta, tum in poematibus , versi ad comoedias , & fabellas Sybariticas notae turpitudinis, obscoenitatisque: cum debuissent naturae donis Vti, ad prodendas res gestas , vitasque bonorum virorum , Ut nec hOnesta exempla vetera, nousque traderentur obliuioni, ac silentio, cum praelucere possint posteris ; nec omissis melioribus argumentis,auditu indigna ame- ponerenrur, praetexta probris honestatis specie. JNec male etiam ferias hos scriptores, eo ipso telo, quo s. Augustinus Licentium Poctam licentioris & solutioni calami appetite, in calce Ornari abs te Diabolus quaerit. Si calicem aureum inuenisses in terra, donatos ii 'lum Ecclesiae Dei. Accepisti a Deo ingenium spiritaliter aureum , & ministras
inde libidinibus , & in illo Satanae propinas teipsum 3 J Videndus item S. Bez-
idus tib. de natura ct dignitate aminis diuint,cap. .
Od excuseuisnes in peccatis, hac in parte.
Quae pro retinendis, ae impune versandis obscoenis libris, interdum pro- lata sunt, & in dies proferuntur cur impuris hominibus, eiusmodi sunt , ut eorum vitam aperiam, & scripta damnent , non etiam purgent, verὸ enim hu- tu odi scripta, deprauatae Scriptorum vitae sunt testimonia, quicquid Marti lis M. t. epigν. . & boctae veteres multi, quos Raderus ibi profert, excusarint, contendentes lasciuam sibi esse Musam , vitam probam , & puram. Velum quod creditus Tullius Di re fonsione ad Sallustium de verbis dixit, aequo valet circa seripta. Collegit enim Sallustium elle vita infamem , qubd infamia loqueretur. f Neque enim, ait ad eum , qui ita viuit, ut tu aliter ac tu loqui potest : neque qui tam illoso sermone utitur, vita honestior est.'J Sermo simul actuum eli operum, ait apud Laertium So.n , in cuiusmodi sunt mores,
eiusnodi est etiam oratio ; & rursus qualis est oratio, tales mores, ut habet V tus adagium apud Aristidem in 1. Rhetor. aduers Plato. defens& quod S. Gregorius Ιχ. mor. cap. l4. ad illud , Docuit iniquitaι tua os tuum , & concinne Christianus Paedagogus tib i. adnisnet ; obscoenitas vitae , est obscoenitatis
verborum radix. Idipsum de spurca seribentibus dicamius, iuxta illud Mureti
in iuuenilibus , Raro mombis exprimit Catonem, versibus exprimit Catullum. Scite item Iulius Scaliger lib. 1. e disp. iit. Similes vita 2 libri, , sudens in honestis meis fundere versus,e usi que pudicis , maculas dare impudicas. Las tua quassagina , sit vita probata. Impurus erit , quod habet vas, fundere sueuit. Excusationes ergo praedictae vix aliae sunt, quΙm quae a Gersone contramantium a Rosia Ioannis Meldunensis, reseruntur propositae ab iis, qui septentissimo illi ac spurcissimo libro, praesidium quaerebant. Iuventutem aliqui au Ioris , dc laxatum ea ratione animum excusabant. Erant qui libri eruditionem,
di qgi scriptionis nitorem allegarent. Nonnemo aiebat , Ioannem illum, non
59쪽
. 48 libri obscaeni eli inania
in Aa persona,sed in aliena dixisse,quae improbanda in eo libro videri possent; in
persona nimirum fami amatoris,qui decenter,& congrue non poterat inducia quens, nisi efformitiate,& miniis pudice: quod non plus illi vertendum vitio eontendebant,quam Dauidi, quod loquentem Atheum induxerit,& Salomoni quod in persona fatui,mortale anima hominis,& Deum improuidum visus sit effutire. Aliqui mixturam bonorum. & malorum causabantur i, itaque de Apostoli consilio,omnia quidem in eo libro legenda,sed sola bona probanda contendebant. Contra indulgentiam ex autorum iuuentute , o cui taanimorum laxatione.
Veram nulla meusationum , quas tune obtendebant, hodiόque obtendunt obscoenitatis patroni, idonea est. Nam iuuentus quae primo loco profer batur, non dat facultatem, iuueniliter, id est, impure agendi, sεque & alios ad turpitudinem , & aeternum exitium petrahendi. Nemini enim dedit Deus Peccandi spatium , ut est apud Sapientem. Et quo sunt iuuenes vegetioris, &inflammabilioris naturae, eo quδd in eis nondum plane resti nctus sit ignis nativus, ob quem Deus Saeramentum regenerationis nostrae, in aqua instituit, Vt philosophatur Clemens Rom. eo periculosior illis est lectio , & scriptio impura, Pulcherrime de illius aetatis flagrantia , & procliuitate ad carnis ard dores , S. Hieron. epist.1. S. Ambros. lib. I. de interpellatione Iob cap.7. S.Aug. . de temp. Creduus Tullius in Consolat. Eo itaque diligentius , ac sollicitius . ab huiusmodi incentivis scelerum abhorrere par est, qui in flagranti illa aetate plus satis se ipsis seruent. Viderint igitur qui libros im ros , iuueniles lusus interpretantur, quibus in rebus ludere ausint. Et quam indigna non Christiaano tantum , sed quocumque aequo aestimatore, sit ea excusatio, qua iuuenilis laxatio Redissima,& cum aculeo remordentis in praeis
sentia conscientiae coniuncta,o enditur aeternorum cruciatuum immmanitati, quam impurus Scriptor emercatur.
Similiter aliqui specie loei mordent; in quos Seneca lib. I. epistri veteri Poet. Postquam enim deseripsit hominis fellitos iocos, te retulit excusationem,quddiocando facti esset confixio . subdit, eam excusationem disiiciens :BHuia homo , ct valide evitalia crimina Iudis,
Deque tuis manant atra venena iocis.
Sed tu perque iocum dicis, vinumque ἱ quid ad rem, Si plorem , risuo si tuus issa facis ecuare talia istas. Non est iocus esse malignum, Nunquam sunt grati, qui nocuere, salis. Addo, non mini,s concinnnm, tametsi recentius a Christiano Poeta s. Bahusio carmen de foedis iocis. - . Nihil nisi virgineum, Iector, noua MVa propinat , Nam lani3 lasciua tela cacali, Non his vlla sonant, non hli quastanat olim. Triis oculis ludis, aut Iudit iocis. Ludimus, ingenui verum intra elaustra pudoris sedere hae , non ludor est, sed isdere. Sunt Dissiliam by MIos
60쪽
sunt hi ioci,& illi,de quibus agebamus , illiberales & auersandi. Quasi verbaliae honestissimae a lectione relaxationes deellent , quibus iuuentus absque Numinis iniuria & nocumento , dilhineri cum laude possit. Probanda sane animorum quies atque remissio ex lectione, aliquodque laxamentum 1 oontentione indulgendum. Hoc quis aded serus ac forreus sit, ut non agnoscat At captanda eli remisso ab honesta lectione, vel sacri libri, vel profani, sed vitio vacantis, ac non lutulenti, cui usinodi suppetunt innumeri, cum in alio genere , tum maxime inter historicos, sine labe , ac virtutis excidio oblectantes lectorem. Videnda eastigatio hominis haec laxamenta captantis, quam ii istituit Ble nsis epist. 6. EgregiE quoque Boestius initio con lationis , aegritudinem animi, ac moestitiam pectoris non depelli huiusmodi vel scriptione, vel lectione , his verbis tradit, inducens repulsas a Philosopho accedentes ad consolandum Musas Poeticas. f Quis has scenicas meretriculas ad hunc aegruinpermisit accedere 3 Quae dolores eius non modδ nullis fouerent remediis, verum dulcibus insuper alerent venenis 3 Hae sunt enim, quae infructuosis affectuum spinis , uberem fructus rationis segetem necant, hominumque mentes assienciunt motbo , non liberant. At si quem prophanum , uti vulgδsolitum , nobis blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem. Nihil quippe in eo nostrae operae laederenturo Hunc vero Eleaticis, atque Aeademicis itudiis attigistis innutritum. Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces , meiique cum Musis curatidum , sanandumque relin-J . . . ONon abludit ab hoc loco, quod Max. Tyrius se . . de Mithaeco condi- Φον,
mentario narrit, quem Lacedaemoni j snibus suis exclam unt, quδd voluptatem cibationis, quam illi a labore petitam vellent, Mithaecus a saporum adulteriis, sui cum Tertulliano loquar,ὶ inhonesto, ut aestimabant Lacones, principio , derivaret. AEque , ae.potiore etiam ἰ ure exclusos oporteat, qui animorum pabulum quaerunt, quod eos effoeminet, & cum captatae remissionis fugitiva voluptate, amaritudinem virulentam in praecordia transmittat. Haec
. planὸ est dulcis illa , sed mortifera delinitio sensuum , per cantum Sirenarum, quae tandem addicit confusioni. Accipe id ex S. Ambrosio lib. 3. deside eap. i. Hieremias de Babylone memorauit , qudd habitabunt in ea filiae Sirenum ; ut ostenderet, Babylonis, hoe est , secularis confusonis illecebras , vetustae lasciuiae fabulis comparandas, quae velut scopuloso in istius vitae littore, dulcem resonare qtiandam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos ado- les entium viderentur. Quam sapiens, etiam ab ipso Pocta Graeco inducitur. quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis,praeterisse. J Hoc est, mel iuxta Hesychium hi cap. 3. Leuitic. cuius dulcedinem Deus auersatur, Sc in serri altari sito vetat. Apes quidem Poctae, ut latissimc pro tequitur Marcius 8. varie p. i. At mel illud, mel sardoum , de venenatum, cuius dulcedo plane auersanda.
Ex his concidit, quod ali 1i eirca libros Poeticos obscoenos excusarunt. dicentes subiectam materiam omnino serre admisceri aliquid impurum , ali O- qui fore insultam de illepidam seriptionem; Se ita secis te omnes qui et scriptionis generi dedcre operam , caeteroqui probos. Lasciuam verborum lice
tiam , ait Martialis in epistola piastra Epigram u , in id est , Epigramma-