R. P. Theophili Raynaudi, ex Soc. Iesu. Erotemata de malis ac bonis libris, deque iusta aut iniusta, eorumdem confixione. Cum indicibus necessariis

발행: 1653년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

so Sc tibi obse i eliminandi.

In spienter omnino, ae indigne Sacerdote, & Canonico; quam per nam malus iste Angelus sustinobat. Flagellare liniat huius e secro Ordine hominis, inuerecundiam , adsicripto iudicio Camerari j in Praefatione Plautina . Tana et si enim a Religione Catholi ea extorris suit, tamen quantopere alienus fuerit a sensu eorum , qui illicem ad obscoenas scriptiones habent elegant am sermonis, his vel bis aperuit. Pue rili aetati in primis hoc impendet periculum, morum sanctitatis, & innotantiae atque pudoris. Quem si simpliciter S: quasi ex protatb, laedunt poemata multo. erit satius, penitus illa aboleri, & ut περίεργα concremari, quam omni indinspici, nedum proponi studiis puerilibus. Atque fuerent qi taedam semper, &nunc sunt talia, quae exterminanda de scholis exutinuunus. Nam quod ille ait defendens lasciuiam carminum suorum,

Plita verecunaei est, Musa iocosa mea.

Et alter pronunciare audet, tum demum salem de leporem habere versus, Si sint moliauit, ct p.reum pudici. Horum uterque plane desipit, neque allensionem inuenire a nobis debet. His igitur nequaquam assentiem ut commendatoribus obse iniuratis: multo autem in inds illi scurrae, qui obscoene loquentes , ait, Romana sinplicitate loqui:& talia scripta prorsiis excludemus e scholis puerilibus, & ab illis ianquam aprste bonae mentis , abducemus oculos, aures, animos teneros. Atque ii quas cripta tota sunt huiusmodi, tota exigantur, At reiicitat mir: sin minus, & in illis est alicubi aliquid quasi purulentum , & γ, γῆ ,ωδες, illud recidatur ut reliqua, depulso veneno tuto attingi possint. Praeitaret enim,vel incruditissim unae illa aliquem , quam per eruditionem imbui spurcitia, & impuritate ; vel etiam impietate, scelere, surore. J Conser hoe iudicium hominis laici, & Lutherani, cum sensu Politiani Sacerdotis nee dubitabis uter in tam dii Ierso statu, san- 'ctius, iustius, purius pronunciauerit. Aduersus hoc tertium impo itatis obtendiculum , multa peti possum ex S. Hidoro de stimmo bovi eap. i 3. Ego a ripto Epicteto ex Arriani lib. .. cap. a I. abeo. In coeno , & sordibus, pulchritudo non incst; nec in coeno sesquiso volutat, aut generosus sanis, sed sus tantum, & putidi auferes , ver- . culi item, dc araneae. J

excusatio quod obscantu scriptor loquatur is aliena fersona.

obtendiculum quartum impuritatis proserebatur, qudd pleraque in turpibus libris impura atque obscoena, ab autore libri dicantur , non ex per ira sua, sed ex perlona eorum , qui reseruntur loquentes; Morti, V. g. aut lenonis , quos cum decoro & congrue induci foeda loquentes , nec eue sit , comgrauia, ct casta non deceant eas personas. Haec excusatio apud Photium cod. Ios. imbecilli patrocinium dicitur. Nam , ut maxime, linquit,) in dis Putatione hoc pacio rectam sententiam declinare, ab e que recedere non omninό absurdum , aut reprehensione dignum videatur ; nam ibi, pleraque

ςiv qui colita divi;at, sententia. , de opinione, ac quasi vi fiunt, in in

, - . scripta

72쪽

Partitio L Erotema V IL ' ci

scripta tamen oratione , quae legis instar omnibus in communi proponendast , si quis hanc , sui purgandi causa , blasphemiae conscriptae defensionem afferat, is sane ad imbecillum confugiet patrocinium. J Sic ille , sitire an iniuria, in praesentia non refert, ) Theognosti libris inspersorum errorum cxcusationem vanam , quod ex aliena peisona propositi essent , iure repellens. Thcognostum quidem S. Athanalius scribens in illud Euangelij , qhichmquedlacrit ferbum contra filium hominis , appellat priscum , admirandum , dc perquam studiosum. , ut propterea haud inanis si suspicio , Photium in aliquem

Theognosti adulteratum codicem incidit te. Quod tamen errorum eius libris inspersorum , vu decunque irrepserint ,3 ea proferretur defensio , meritissimo improbat Photius. Revera enim haec ieiunissima plane excusatio est , & nullius iudici j hominem redolet. Sic enim Lucianum ,-alios plerosque Atheos purgaremus, inod horrenda, quae in Numen euomunt, adhibita persona scutiae cuiuspiam, quem ea infamia onerant, in vulgus efferant. Nec iuxta hanc rubricam, liceret Platonis mentem e libos quos conscripsit expiscari ; quod obuiiim semper foret,causari, non Platonis, sed personarum quas congrue decori seruiens inducit, sui me sententiam,qucae apud Pl tonem Icgitur. Abbatem Chaeremonem Cassianus mult . di siptitantein inducit, pro es rore tribuente quandoque homini suae salutis initium. Et fuerunt qui Callia lytim , rutione plane semina ei, quam nunc agitamus, excusatum ab errore vellent, quod alienam mentem expressisset. Sed explosi sunt; quia , ut probe vidit S. Proster initio libri contra Collator. qui alienam mentem adeo studios E &-accarate proposuit , s ostendit manifeste , eius se qaam inducit per omnia probasse , ac suscepissse sunt emiani J An vero qui infamiam alteri impingit sub alieno

nomine, non est innoxius , & habebitur nitens, scelitisque purus, qui virtutem , qua nillil est speciosus , spurco opere in aliena persona contaminarit 3 is item Christianum serat, pro Turcismo libros edentem , suffi- .clatiturque se purgari censentem , si Sarraceni , vel Apellae recutiti nomine , haec a se prolata excuset Iulianus Apostata, teste Nazian Zeno orat. 3. cum adhuc ementiretur Christianum , propugnabat Ethnicismum , impugnabat Cimitianismum , quasi exercitationis gratia disserens , sub aliena persona. Qilis hoc non est detestatus Homo excucullatus , proh scelus l) hac ipsa tetra vastitie , paederastiam scelerata scriptione , quasi ex aliena persona celebrauit. Iudex qni miserum tandem a Deo in peccatis suis deprehensum capite minuit , ut eam propudiosam scriptionein percuirerem , suae innocemiae aduersus murmurantes attestarer, ac git.

Tentasse quendam aliquando Parisis , hae arte impugnare Christiana dogma a Iudaisimum inllauiare , scribit Gerso lib. contra Romani tum a Rosia. Addit autem , enm a Canc latici Parisiensis Academiae , coram Episcopo, ει Frequenti coetu, adactum e se ad palinodiam. Eo porro excusante ,ri Ucutum se esse ut Istdaeum ; subintulit Cancelsarius : Locnim es ut Iudam , reuo cabis ut Christianus. R lendum se propinauit in eo loquio Poissaco Theodorus Beza, referente, qui aderat,Franci ico Balduino, cum pressias loco potensissimo D. Augii sunt , quo dixit, Euangelio non crederem, nisi me Ecclesiae

73쪽

6 L libri obscoeni eliminandi.

Cattholicae autoritas commovetet; respondit, quδl ipse E Caluino, Caluinus a Masculo , qui ei pro cortyna erat, didicerat; respondit inquam , Auguitinum eo loco fuisse tecutum, ut Manichaeum : quam caluam fatuitatem cum audiret Petrus Martyr, qui Bezae in eo conuelmi assidebat, nasum corrugauit, ut erat emuuctioris naris, tametsi non melioris mentis, qu in Beza. Ita refert Balduinus in responsione ad Bezam pag. i o. Praei uerat Bezae,&huiusmodi Bambationibus, Pelagius, quem s. Augustinus lib. a. Retrastat. c. 33. refert, aliquando liaeresim suam , cum nondum adoleuisset eius malitia, subdole in scriptis suis tradidisse non ex persona sua ,seg tanquam ex mente aliorum. Et S. Hieronymus finem epistola ad Ctesiphontin, contra Pelagmn, Pelagianos, ait, illius sie magistros curasse errores sitos per d; scipulos . ut tanquam non ex magistrorum nomine ac persona locuti viderentur , si contingeret eos conuinci. Itaque huius excusationis munimentum vndecumque rimas agit. Vt vero missas taciam alias materias, in quibus aliquando attentis circumstantiis , nequitiae expressio, alienae persionae nequam, & impiae committi potest ; quo pacto David , de Salombia, absque culpa , negationem Numinis in ortalitatis animae , personis Atheorum fediderunt, non absque adiunctis quae dictorum malignitatem probo citi uis abominandam proderent: tamen in praesenti negotio , perinde plane est , siue ex aliena, siue ex tua persona , pudorem extermines. Vtroque enim modo , idem plane sequitur peruersus effectus ; concitatio nimirum libidinis , & impurorum ignium inflammatio, quae ex tali lectione proficiscitur, quidumque andem sint . qui loquentes reserantur i, quia aequὸ excitantur cogitationes,quibus fomes intrinsecus, luxuriae flammam concipiat. Iind turpitudo personae cui committuntur hae obscoenita es , non parum promouet neqvitiae negotium, augetque impudici-aiae illecebram.

contra excusationem ex admistis sturciloquio , puririque bonis.

Postremum impuritatis muniinentum , quo Robertus Titius mulict. a. in omnibus illius, ac similium obscoenorum scriptorum spurciloquiis, patrocinium quaesiuit, ex eo petitur, quod pleraque borra, nec raro etiam pia, contineantur libris obscoenis. Sed hoe disiectum est supra, in simili pro libris haereticis excusatione ; de recte in illud intorqueas, quod a S. Gregorio scriptum est lib. I. Moral cap. a. f quia nonnulli se bona quaedam facultar, ut tamen , qtuibusdam malis minime suspendantur ; bene postquam timens Deum dicitur , recedens quoque a malo perhibetur Scriptum quippe est , D

cliva a malo, ct fac bautim. Neque enim bona accepta sunt, quae ante eius oculos malorum admixtione maculantur ' Hinc namque per Salomonem dicitur . in υ, ofinde ii, multa bona perdet. Hinc Iacobiis obtestatur, dicens, qui-'cumque totam legem seruauerit , ndat antem in uno, facitu est omnium rem H inc Paulus ait, modicum fermentum totam massam corrampit. Valet hic quoque

illud Augustini in Psalm. 63. ad illud, scrutautes seruιinio. simulata aequitas, ii sex iniqi litas I J vere enim pietas i bonitas haec , non nisi ad calicem illi tendum, & simplices .i d. raudos, adhIbetur.

74쪽

Parrisio I. Erotem VII.

Haec verb impudorata consociatio pietatis cum impuritate , aueIsanda est, 9'. iisdem prope vocibus, quibus Ennodius' decla=n. i 1. exagitauit absurdistinaum . factaim eius , qui Mineruae virginis statuam in Lupanari cum Venere collocasiit. Sic enim in eum ferratae dictionis secures stringit. Percipite , quaeso, animis , & interna aestimatione tractate , qualis sit, qui & virginitatis oculos, lupanaris secreta violavit ; & in utroque sacrilegus , nec flagitia Veneratur, quibus inimicam testem adhibuit, castitatis profligat ruborem , quam indignis ad sociat. Expostulo a te , humani seneris ostentum , qui leuitatem tuam ad Mineruae simulachrum , religionis cultus adduxerit, dum intcgri latis hostem , illata de loci foeditate monstret iniuria, nec reuerentiam Ie exhibere 'venereae pollutioni clamat publicata corruptio. J , Et mox. f Fecisti religione tua acerbius, cludd delinquis. Res summo digna piaculo , miscere discordantia i in unum colligere, quibus nisi secretii in praestiteris , contumelias irrogasti. Creditis inueniri hominem de hac mundi

gemina conuersatione neutrum tenentem , dc nec amicum virtutibus existere,

nec fidum vitiis imieniri 3 J Rursus paulo post : f Odi, principes Viri, morum

stiorum rem istos iudices ; condemno qui per negligentiatri fierenorum actati In

in fibium trahuntur. Execrabilius tamen detestor, qui in utroque deprehensi, nulli exhibent stabilem conscienti Mn. Pollicentur enim poenitentis tempore honestatis a stet hum , quos fidem videris exhibere peccatis. J Tandem inseritis,f Vnius oblatio Numinis, alteri dabit iniuriam. Nam dum per prouidentiam ruam , simplex puluinar gemina superorum potestas obtinuit, & in una aede pudor Sc luxuria conuenit , neutrius deuotionem nostram satior aἰspiciet , quos tu habitatione miscutiti. JHaec , aba, quae in illam infamem Mineruae ac Veneris consectationem, toroso , ac masculo dictionis genere fundit Ennodius; in hanc ipsam , de qua agimus, obscoenitatem , de pietatis in eodem libro mixturam , aeque trans s rantur. Scite Gerso p. 4. tract. qui inscribitur , Restonsis ad scripta cuilis merrantis de innocentia puerili; ait, huiusmodi scripti genus impuritate, fanctitate permistum , in quod merito conclamat , ) esse brodium e fletna

Non possumus autem hane pietatis adumbratam coniunctionem non dete- ICO.stari, qui norimus , Magos etiam improbissimos , istiusmodi melle illinere Venenata pocula I & scriptis, Daemonum horrenda commercia tractantibus, ac ipsis quoque Daemonum aduocationibus nefandissimi , sacrum aliquid , &pium ; semper ex Script lata , aut ex Christianis ritibus intexere : quod aeque seruatum ab ipso Daemone Chrillum tentante, prodit S. Matthaeus , de nobi Deum perpet schiccitare. fascinatione nugacitatis obscurantem bona, nemo non

eXperisnr. Hac ipsa proiectissima atque malefici j plenissima machinatione, M humeres , turpissimis, de foedissimis legibus, immiscuit quaedam laude

digna, de commendatione orationis, & operum misericordiae, ut scribit Petrus Cluniae. epist. co itra L glabranum. Item simili malignitate Iulianus Apostata in ' memo lora' nuper edito ; inter celebrandum idololatriam,admiscet com- mei dationem curae pauperum , peregrinorum, nonnullor iuraque sim ilium honestorum operum. Haereiscos in hac bonorum cum malis intermissione,

pyrituo. esse, admonent grauissimi Patres , sed pulchre S. Greg. 1. r. . I. verbis

75쪽

uerbis illis Habent hoc haeserici proprium , ut malis bona permisceant , quateruas facito sensui audientis illudant. Si enim semper prava dicerent , citius in sua prauitate cogniti, quod vellent minimε persuaderent. Rursum , si semper recha sentirent , prosecto haeretici non fuissent. Sed dum fallendi arte ad utraque deseruiunt , & ex malis bona inficiunt, & ex bonis mala, ut recia fantur, abscondunt : sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi., dulcedine mellis tangit: dumque hoc quod dulce est, primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum . indubitanter ab rbetur. Itaque haeretici permiscent recta peruersis , ut ostendendo bona, auditores ad se traham, & exhibendo mala, latenti eos peste corrumpant: J In eantem sententiam , praeclare disserit idem sanctus Pontifex ai. De Manichaeis sic scribit S. 4ugim. s. consess. eap 6. Incidi in horsiines superbe delirantes , & carnales nimis , & loquaces ; in quorun ore laquei Diaboli, & viscum cqnsectum commixtione syllabarum nominis tui , sed nominis Iesu Christi, & Paraclexi consolatoris Spiritus sancti. Haec enim

omnia non recedebant de ore eorum, sed tono temis , & strepitu linguae: caete- Orpin cor inan veri..dicet ant veritas, Se veritati & multi em dicebam mihi, .lc. iiiisquam erat in eis , sed falsa loquebamur. lEsse hunc pe petuum morem haereticorum omnium , S. Irenaeus allegato anteriore quodam Patre , scite dixit lib. 3. M tra haeres cap. I9. dicens, hoc esse lacti gypsum immittere, Ut securius noceat. Sane nullos esse perniciosiores,&magis extimescendos haereticos , qui ira qui ola permistionem dolosam bonorum , de conseiasionem in multis cum Catholicis, apparent minus ertare, docet grauiteli S. Ambrosius lib. unico de me confra semianos cap. i. Hinc liqliere puto , quis vanumis & inane fit perfugium eorum , qui libris qbscoenis incolumitatem postulant , ob aliquain admixtionem bonorum. I Non aliud hoc esse canticum Domini canere in terra aliena P perspicue habetur ex iis quae disputat S. Hilarius in Wal. i 36. ad ver . Hoc plane est , osculando se-rire , amplexando occidere, ut proditorie a Ioabo factum. Hoc plane est , venenum in melle absconditum porrigere , solemni venenariorum more. Nam, ut bene admonuit Tertullianus lib. de spectac. cap. 27. agens de quorumdam honestorum adniistione cum turpitudinibus theatri ; Nemo venenum temperat selle, & ellebroto ; sed conditiis pulmentis &. bene saporatis, & plurimum duisibus id mali iniicit . Ita de Diabolus , lethale quo conficit, rebus Dei gra-MIHis P acceptissimis imbuit: omnia illic seu fortia , seu bonesta , seu sotiora ; seu canora, seu subtilia , proinde habe, ae si stillicidia mellis de liba-Cunculo venenato. J Doc est calcem contritam farinae admiscere , ut edentes perdat incautos: quo aequiter a Graecis contra Latinos Sarracenorum impugnatores,

obsoluat Baian. 3. Quod si iii xta Ennodium vici. 6. ne o cautius malos est , quam qui absconditur sub appellatione pietatis , tutum est iniquitatis exercitium , quod honestatis tegitur indumento : l liquere prosectb potest , qui Phac aliquiali admistione bonitatis cum obscoenitatibus quaeratur :nihilrum yt nocentior si veneni vis, a qua minus timetur. Non potuit hac arte tegi Arrius. Iam olim scripserat librum Arrius obscoenissimum , Sotadis - imitatione, ut meminit S. Athanasius initis oratinu secunda contra serrianos o

76쪽

partitio I. Erotema VII

conatus sit ζ illam turpitudinem intersitis saeris sententiis obis gere , audi ibidem pastiops S. Athanasium. f Relictis Christi eloquiis, ΘαMiae

Arrii, hoc est, cr*pulas titulo nouae sapientiae cohonestant. Ac bono iure eum titulum usurpant ; nouam enim haeresim annunciant. Quapropter non sine admiratione est, nusquam in multis multorum operibus ,& sermonibustum in vetus , tum in nouum Testamentum conscriptis , inter titulos librorum , , hoc est,crapularism, nomen reperiri. Imo ne apud Ethnicos

quidem frugi, de temperantes ; sed apud istos duntaxat, Oi istiusmodi res inter pocula ad risum captandum , per plausum , iocum , laseivismque deeantant. At eximius ille Arrius, quum aut nihil sanctum , aut graue imitandum desumeret, securus negligensque istiusmodi probitatis , depeculatis aliorum haeresibus . aemulum se in ridiculis uni Sotadae praebuit. Quid enim aliud congruum illi, qui Christo Saluatori choreis suis insultare voluit, quim vemiseras dictiunculas impietatis suae metris dissolutioribus δc elumbatioribus

insonaret, ut quemadmodum sapientia loquitur, ex eloquio verborum, eo noscitur vir ita quoque ex illis Sotadicis numeris, animi eius effoeminatio, de mentis rutra lago deprehendatur. Nam tametsi subinde, serpentis more sui sum, deorsumque se volvat ; non tamen effugere potuit, ut non caderet in errorem

Pliarisaeorum. Quemadmodum enim illi quum legem praeuaricari vellent, legis tamen verbi praetendebant; & cum eius animi essent , ut expectatum hactenus, & iam praesentem Doeninum abnegarent, Deum quidem in o habebant, ipsum tamen blasphemare deprehenderentur , quum his voci bus utebantur , cur tu homo quum sis , Deam re 'cis ' Eι dicis : Ego Pater unum Dinus. Ita quoque fucatus & Sotadicus Arrius , simulae se quidem , de Deo loqui , quum interponat vel ba sacrariam literarum; deprehcnditur tamen undecumque Atheus, dum filium negat, & illum rebus conditis adnumerat. Tale igitur exordium crapularum Arrii, & vaniloquentiae , moribus numeriique effoeminatum inuenias. Jobsigno hanc perfugii impuritatis postremi disiectionem , in primis

aureo Get nis pronunciato lib. contra Κωnantiurn. f Doctrina mala , eo

peior est , quo plus boni continet. J Deinde perillustri loco Origenishom. II. in Num. ante medium , agentis de Basan ; sic enim scribitis Basan interpriditatur turpitudo. Merito ergo , nec legati mittuntur ad. illam Setiatem, nec transitus per terram eius poscitur. Nullus enim nobis transitus debet esse, nullus accessus ad turpitudinem e, sed ab initio statim expugnanda , & omnimodὸ cauenda est. Og autem, qui Rex dicitur else Basan , interclusis interpretatur. Potest hic figuram tenere omnium carnalium , Manaterialium rerum , quarum amore , 8c desiderio detenta anima , exeluditur , & separatur a Deo. Aduersas Og ergo , ita praecipitur hellum gerendum , ut non relinquatis , inquit, 3 ex eo viventeiri. Nullum enim a filiis Israel oportet relinqui in regno turpitudinis , 3c dedecoris , viventem. Sed & decet Isimae liticam virtutem excidere , & resecare turpia ; & pia quaeque in anima reaedificare , atque honesta , Screligiose plantate. De regno Seon non est scriptum , ut nullus Vivus relinquatur , Ode regno Moab. 'ris enim ex illis opus habemus ali

quibus,& nonnullis eorum pro ustae 'hae M asonibus, de exercitiis indi-- I gomus

77쪽

libri obscoeni eliminandi.

gemus ; aIloquiti de issemus de hoc mundo exiisse. De Basian tamen, hoe est, de turpitudine, nullo ponitus indigemus I nihil ex ea relinquamus ', exci- denda omnia , cuncta subuertenda sunt opera turpitudinis. In nullo enim potest lionestum esse , quod turpe est. J Seon exposuerat , alias discipli iras

mper praeterea , vnin , se alter sectarisu Poostscoenorum fer Florum inde is a te

protulit, ener Iuntvr . ' . Nihil e go pro retinendis obsecenis scriptis prolatum est apud Gersonem, quod sussi eienter non sit euersum ; vix vero alia postea sunt prolata. Αddensat quidem alia multa cap. 29 Protegον r. in Petronium , Theodorus de Iuges , Caluin ista : sed tam frigida , iamque ieiuna , ut nihil frigidius, nihil ieiunius. Summa est : In Petronio, &. in autoribus similis farinae, nominatimqM Terentio & Martiale , ob. qiros ex parte truncat Os , Ic- scitis conuitia petulantissimo inserit ; in his , inquam , amoribus iii te Fis, & noli truncatis , proponi speculuin foeditatum nostrarum , quos resu-giamus nec debere nobis horrori esse , spectare quod sumus. Multo peio- Ia parrari quotidie , qui in apud hos legantur. Etiam Apostolum in fronte epistolarem , horrendas Gentilium spurcitias, chartis illiu ille. Fratrcs Praedicatores Concilio habito edixisse, debere Concio natores de praeposteris , de iii famibus naturae ipsius per libidinem violationibus, agere ad populum setiamsi reperiantur in concione plerique innocentes. J Sic ille. Verum speculiam quod sectarius lectoribus in liuilasnodi libris ait proponi,. Emile est speculo per muliebres spurcitias Re dato, a quo cauendum , Pi virus trahere per oculos velis. Quod foeda 5 foediora It petrentur indies, viderit ipse qui hoc opponit, si sibi conscius est. Sed qui hoc ad illecebrositatem

lintum scriptionum retinendam , & inescandos mortales, vi similia , vel etiam tetriora patrare ametu λ Apostolum summa cum detestatione obiter attingentem nefanda Gentilium opera, quo exemplo suum de turpibus sermonem excusat Salisber. 3. I 3.ὶ Concio natores sobrie , ac prudenter, magna enim hic aexteritate tractatoris , & parcitare opiis;) eadem scelerum culmina, ubi serueretri, exagitauries. trahere ad patrocinium spurci loqui j affectati & captati, hominis est nullo iudicio arripientis, quaecumque RIot arma in inistrat. tantum n celinguis videatur. Haudquaquam verecundius Melcirior Goldastus in Prolgemenu ad Tetr nium Arburtim cap. a. ut spurcisinnum illum scripto retra integrum , di indemnem seruari si aderet, dispitauit uniuerse pro indemnitate obscoenorum librorum , quos vult qua dem pueris nori praelogi in scia olis , ab aliis autem vult impune tractari .& studiose lcgi . dimisib timore obscoenitatis qna sordent. N. n esse quidem huiuscemodi libros pueris praelegendos in schol:s riobat Goldastus ex D. Augustino Itb i. confer. cap. i 6. & ex Concilio Trid cntino, citius interdictum , ait huc rantum pertinere e confrinatque ex Eduriando, . Richerio Theologo Parisiensi in obstetrice animorκm cap. q. num. q. qui consen

dens, spurcos Diptorcs cmungendos essc , non mutilandos j tauud Mados ,

78쪽

partitio I. Erotema VIL

non euitandos, velandos, non castrandos . emunctionem , mundationem , velationem , accipit de negato ad pueris interpretandum , vis eorum, tametsi .

vitis latui sint ad te endum , ut inquit, in a Concilio Tridentino est sanctis me constituitim. Huius grauissimi, scilicet,) Theologi autoritate , communit, Goldaifus quod assumpsit non esse quidem libros obscoenos pueris in schola

piae legendos , viris tamen eorum lectionem cisse coneedendam. Et obiiciens sibi contrarium seniuiti Theodori Begae refutora ad Homil. de Resura. Dom. ad Belgii ordines, qua sugillati fuerant Scaliger 5: Doueta, quorum iste Petronium , ille amatorios Poetas illustrarat notis reponit Beza: Goldastus, noli suille ullam inter scriptores Martiali sparciorem: queim tamen Beza mel merum dicere solitus esset , de pet tuo teneret manibus, ac istudiosissitne exprimeret, teste Raphaele Eslino prefat. ad selicta Cransii carmina. Poterat praetcrea Bezar propudiosas tuas scriptio nos inuerecundissimc evulgatas, in faciam ingerere. Catteia quae Goliastas ad stabiliendam distin stionem illam suam adducit, illa ipsa iunt, quae ex alio sectatio iam protulimus : multo scilicet tetriora fieri , audirique in dies , quam sint ea , quibus obstoenorum quorumcum-aque sciiptorum libri sordere dicuntur , ne Pereonio quidem excepto, quem execrabiles Neronis tuae imperantis libidines traduceiuein atque carpentem , iniuriar diuexari contendit. EadAnquo ex caula, vel Monachis Cassianis Petronium exsecantibtis , denunciat Iacobus iDurantius Castelliuslιb. I. variar. Dct. cap. s. Nec dissimiliter Laurentius Ramires ad GILmiaru str. 23. Valet tamen adtrorsus hanc stigidissimam rurpitudinis propugnationem, quod S. Ambrosius dixit contra virgines Diaboli, quae in minuscula aetate studebant pudicitiae , salua libertate ut essent impudicae anus. Quis ergo non Uidet, illecebetositatem turpium librorum , declinandam est e viris quoque , si velint, ut sane velle debent,ὶ nitentem seruare vestem animae , S: non inquinari attrectatione emi foedarum huiuscemodi scriptionum Ignis Mbylonicus non est restinctus in viris, i md in eis seruet ardetque.vberius. Itaque non est conspergendus hae naphtha, & pice. Nec si ludis Lipsius lis. te. 3q. epist. 2. negat se of idi hui iisnodi lectione, audiendus est. Γ Vrbanitato, inquit,ὶ capior , iocis delector . caetera , nec in animo , nec in moribus meis magis labem relinquunt, qu m olim tu flumine vesEgium, cunsa. Vt . vina apposita, vitiosum mouent, inuinium non mouent . sic ista animum iam ante improbum fortassu incient ; casto 5e castigato , non adhorcnt. Imbadhaerent experti, saepe doluerunt , resticari inde iam obducta vulnera. Ac vi contingeret, frigore, & mucore naturae , non refricari aliquauda ; tamen ex rei natura ita contingit: de stultra est qui puriculum amat, iure in illo 'periturus. Scio apud Hebraeos , nonnullae lectionis illecebrose: pueris, &adolescentibus negata, quae viris concedebaumr , 'st anum aetatis 2 s. ut ait Naaianaenus. orat. I. vel yt ait S. Hieronymus praefatisne in Fa .h. post annum 3 o. Eius di erat principium Ganeseos , & Calaricum Camicorum. Hoc tamen: nihil iuuat librorum aperte tarpium . de obscoenitate manifesta infamium lectionem. .per viros, qui vitam Christianis diguam videro

Nolo dissis natate, mirum videri non possio, quod hi Cauini gregales,

I a spurcomm

79쪽

68 icium libri obscaeni eliminandi.

jureorum librorum patrocinium susceperint: obstricti quippe ad hoe videntur

morum Pontis eum , scilicet, . in exemplo. Nam primus Geneuensis lustri Poppa , tetri sceleris quod vel efferre labiis pollutionem inferat, compertus, dorso liliato stigmata nefandissimae vitae circia tulit ; eius ver δ successor Theodorus Beza suas sandas , atque nefandas spuccitias, etiam expressis cau-didae alienae mulieris, te Audeberti Cynaedi nominibus , e scintillimo it tuit chartis. Digni sane tubicines Et angelii, quos Spiritus amauerit, sed daemoniacus, qui semper impurus ; ille ipse, qui Arcium ad inferendam Ecclesiae

vastitatem excitauit , cum aliis impudiciti ae pellaciis instructum , muliercularum praesertim impurarum sermonibus , ut S. Alexandcr apud Theca, dorctum I. histori Gip. q. admonuit : tum etiam infamis metrici operis oditione , cui nomen Thaliae, hoc est , crapulae. Sic enim eam vocem exposuit S. Athanasius orat. r. contra Arrian. & valde detestatur Arrij nequitiam, qui eo opere exprimendum suscepistet turpissimum omnium Poetam Sotadem, cuius opus Cynaeri lingua Ionica exaratum , memorat Suidas; & suisse omnis spurcitiae camarinam, omnes aeque consentiunt. Martialem, caeteroquin impuraescriptionis infamia flagrantem , puduit nequitiae Sotadis , ut liquet ex illis ad Classicum lib. 2.

V d nec carmine glorior supino;

Nec retro lego Sotadem Unaedum,

Non sim Classice , tam malus Potita. 'En obscoenissimam Sotaden ; prae quo Martialis pussicus. Impuros eius sales, quibus sibi a Philadelpho Rege, diuturnum arcessivit in carcere paedorem, memorat Plutarchus lib. de liberis instituendis. Et sui se a Daemonio inseD sum, scribit Suidas. Huius ergo impurissimi Poctastri expressionem, eo opere, quo blasphemiam suam maxim E disseminauit , suscepit spurciloquus Arrius, D. Athanasio teste , cum loco annotato , tum in opere pro Dionysio Alexandrino. Nihil igitur nouum, Caluin istas , Arrio , hosti Ecclesiae atrocissimo succenturiatos, & arietum , caprorumve glegis sui ducum , spurcistinis factis aescriptis imbutos, obscoenis scriptoribus adesse patronos.

Obscoenorum lilrorum Bibliotheca, caminus.

Quare concluditur , apodi 2 iee omnino , ae certδ, nullam esse digniorem pro liniusmodi libris bibliothecam , quam struem lignorum, cui ignis admoueatur. Hoc non modδ de quotidianis huiusmodi scriptionibus verum est, sed etiam de illis antiquis, quae in turpibus sunt frequentes. In quo ordine Catullum, Tibullum , Terentium , Propertiumque collocat Alphon siis de Cactro lib. 3. de itista heret. punit. cap. 9. quos libros ex omni orbe exterminatos cupit, ita ut 1 nemine legi possint. Miror cur non potius Martialem , de Petronium retulerit in hanc classem ; aut certe Iuuenalem , de quo ita Maliger lib. 3. Prieι. cap. 98. f Si quis aliena peccata insectetur, ea modostia utatur , ne suum librum eis ciat eo nequiorem , de quo verba facit. Quid enim tetrius quibusdam versibus Iuvenalis ; propter quorum insolen-

i m , vel iusserim . vel optarim , toto opere abstinere virum bonum a

conum ni

80쪽

partitio L Erotema VIL

. Conuenientissima igitur obscoenis libris bibliotheca , caminus est , aut rogus, Vc a septuagenario resipiscente factum , scribit Ioannes Boni iacius lib. t. de sapiente μήktuose , epist. 3. in sine , cum quippe dena amat viorum suorum carminum millia , Vulcano sacrasse , alitor est. Atque utinam renouarent Euangelii praecones institutum sanctum , & nunquam satis commendandui , quod se puero in patria fila seruatum a piis , &doctis Concionatoribus , testatur Catharinus opusc. de libris malis exterminandis. Strenue illi & feruenter agebant apud populit m is ut libros lasciuos , publicὸ in struices cogerent , quibus confectis ignem subiiciebant , in holocainum acceptabile Deo , & Angelis suauissimam incensionem. Hoc si fieret identidem , auerteretur praesentissima haec animorum pestis , cui aeque ac ad corporum pestem amoliendam, 'nihil accommodatius igne luculento , quot acri permistae virulentae fuli

gines , ac venenati vapores absumantur.

Sed quid in cassum vota fundimus , expetentes eremari haec Veneris instru- . metita uibus nihil est in cimeliis impudicitiae ad dementandos mortales, &in ve labi turpis amoris abducendos: accommodatius Vtinam saltem patronis , ac defensoribus destituerentur. Vtinam non essen t in iis , qui se Christiani fcunt . qui peccatum suum sicut Sodoma praedicarent , eisque agoitio vultus illorum responderet, cum tam detestandis, lain que abominandis scriptis, non clanculum, vel per cuniculos , sed palam , ac apertc buccinatores eanta istae accurrunt. Vidimus sane non semel , in quos ineritissimb intorquect ea , quibus Gerso laudato saepius libello contra Ioannis Meldunensis Romam itim a Rosa , conclamat in eius paIronos, qui non Pauci erant , nec minuti , quamuis esset liber spurcissimus ae foetentissimus. f O Deus a b Salusti l 5 Sanistae i 6 deuota Christianae Religionis curia i 5. praesentis temporii mores t Inter Paganos , Paganus iudex & incredulus , Paganum condemnat, quia doctrinam scribit, quae ad fatuum alliciebat amorem ; & inter Christianos , & per Christianos, tale, aut peius opus sustriaetiit -- laudatur , defenditur; reuera nequaquam satis rei huius indignitatem , &-horrorem exprimere possum. Verba inc deficiunt in ipsius reprobatione. J - ,

madisis , libris obscoenis arcensenὰλ ,

Quod verδ non est praetermittendum , agebat Gerso de eo genere impurorum bbrorum , quod plerique specie auocandi a grauioribus curi ammi,. innoxium dueunt, nempe de Romantio. Cuius etiam generis sunt Iibri illi , quos passim vocant ira madisios ; fabulae , inquam , impudicit axibus perspersic , ut procliuitis subeant animos. Fabialas dico ; destrauit enim '. Vnus , nescio mus , aptia Canum in. de lotu, cap. qui inmadusios , verasti istoria esso in sim, eo bello argumento , quddi essem libri typis ediu: nihil quippe typis in datum, inter commenta esse recensendiim , rupeX iste arbitrabatur. Q dis' stupore , veras Lucrani historias , 5 Esopi narrationes e commentorum serie exponeteret Bambalio ille. Has ergo fabolas, quae

prima formam cuc serpatia , pluscribendas eodem fundamcuto esse,

SEARCH

MENU NAVIGATION