Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 3.2

발행: 1754년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

,68 MELANCHOLIA. g. II 9. mo. biliore parte, adeoque morbum auget, uti ad β. Ioys. dictum fuit . Vicii LiARUM, INEDIAE &c. Nis certissima oblemata hoc docerent , omnem fidem superare videretur tolerantia frigoris , vigiliarum, inedia. Fum in melancholicis; Sc omnium maxime, ubi jam maniaci evaserunt.

Vidi per plures septimanas vigilasse perpetuo; rudissima hyeme anni quadragesimi elapsi , nudos decubuisse in pavimento lapideo , cui pauculum

straminis instratum erat , dum omnia vestimenta, stragula, lectum dila. cerarent ilico . Μul Ierem pessime melancholicam per sex t eptimanas omnem cibum constantissime respuisse novi , pauculum tantum aquae subinis de hauriebat, unde tota exsucca & arida periit landem. Numerosae laoles observationes passim apud auctores leguntur.

S. trio. 4 Ttulit saepe curationem superveniens scabies da, aliquando Elephantias in aemulans; aut varix numerosa, ingens , enata; tumentium valde haemorrhoi

dum fluxus ; atrae bilis per superiora & inferiora rejectio

Summi semper momenti est in morborum curationibus, uti antea iam saepius monitum fuit, attendere ad illa , quae sponte in morbis continis gunt cum levamine e ars enim sic edocta conatur haec imitari ; vel talistem prudens Μed leus inde discit , nς perversa medela i ediat salubria haec naturae, morbos sanantis vel emendantis, conamina. Observatum jam fuit. laedam talem scabiem , totam sere superficiem corporis deturpantem, profuisse melancholicis; & probe memini, me talem casum vidisse in homine per plures annos jam hoc morbo laboranis te, in quo ulcerosa cutis cepit plorare liquidum ichorolum , quod in foedas & densas crustas concrescens totam corporis superficiem deturpabat. Ratio hujus rei videtur haec esse: hactenus dicta docuerunt, atra bilariam materiem non tantum peccare spissitudine, & picea tenacitate, sed & si. mul hule tenaei adhaerere magnam acrimoniam , quae minus nocet , quamdiu se in viscata manet. Verum ubi, quacumque de causa ibi vi tueatra bilis, tune illud aere, his nexibus liberum, humoribus eirculantibus facile misceri poterit, & si magna copia ac impetu in quasdam eorporis partes adigatur, pessima & immedicabilia mala producet, uti ad Laio . dictum fuit. Si autem sensim solvatur atra bilis , sensim extricabitur illud aere, & lympha corporis dilutum ad emunctoria cutis pervenire poterit; cumque minima illa vasa acri stimulo irritet, non exhalabit pertranspirationem insensibilem , sed haerebit in vasis minimis eui neis, illa erodet, sicque omnia haec mala producet. Ita & videmus in aliis morbis materiem morbosam ad culanea vasa delatam illa obstruere, inflammare, varias pustulas & exanthemata in cute sacere, quia, crassoreum sit, vel haeret in valbrum angustiis ultimis , vel acrior quandoque illa irritat & constringi iacit. Hine serte quandoque febres variolo laesine variolis contingunt, quando mi asma variolosum ad cutis spiracul α

172쪽

delatum exit libere; ubi nempe mitior indoles contagii variolosi, hum res diluti, & vasa culanea laxa & sacile pervia sunt. Sic noverunt Μe. diei, antequam miliaria exanthemata erumpant , inprimis alba , percipi odorem fracidum subacidulum, instar vappidi aceti: ex natat tunc pars materiae morbosae, quae postea per moram ac sebrim acrior reddita, majori copia ad cutis vasa delata retinetur, inprimis circa culaneos solliculos, quos distentos morbosa lympha elevat in parvos & pellucidos tumores . Forte etiam epidermis in pluribus locis a cute solvitur , & a collecto liquido in minimas tales bullulas elevatur. Quandoque enim minimae tales sphaerulae ultra cutis superficiem eminent; fiequentius dimidia quasi sui parie euti immersae manent. Apud Tulpium sal habetur observatio, quae huc facere videtur. Im. prudens chirurgi tyro. in puella dolorem dentium oleo vitrioli tollere conabatur, & mala fortuna copiam olei vitrioli ori infundebat, cujus pars per sulam descendit, & horrenda mala fecit. A summo hoc pertiaculo plurimis remediis adhibitis erepta quidem suit misera haec virgo , sed acerrimi illius remedii pars , humoribus mista , in habitum corporis delata est, & in plurimis cutis locis cinereas crustas taedaque excitavit ulcera, ita ut vix quidquam manserit in tota cute glabrum, vel pristinae pulchritudinis particeps. Verum C tros. monitum fuit, materiam atra bilariam expulsam de corpore quandoque habuisse talem acrimoniam acidam, ut metalla roderet, & cum terrestribus ebulliret: non ergo mirum vi)eri poterit, si ad eutim delatum illud acre similia praestiterit. Uti jam acre ilhid , soluta materia atrabitaria, ad cutim delatum te vamen morbi facere solet , se pariter spissior pars quandoque colligitur in venis , illas distendit immaniter, Sc varicosos tumores facit. In illo

homine , quem vidi a melancholia pessimo tali morbo culaneo corruinptum, simul observavi numerosas & magnas varices in cruribus . Licet enim tenax illa materia atra bilaria sic soluta suerit, ut eum humoribus .circulantibus per arteriarum sanguinearum ultimos fines transeat in venas , tamen adhuc pristinam indolem retinet, & moleculae divisae, dum transeunt per ultimas arteriarum angustias, in venas latiores confluunt , ubi denuo uniri possunt, inprimis si tardior fuerit sanguinis motus: tuneque praecipue atra bilarius talis sanguis colligitur in venis ascendentibus ab extremis inserioribus corporis, quia ibi contra gravitatis nixum san.

suis versus cor moveturr venae enim , tenuiores tunicas cum habeant ,

longe minus contractiles sunt arteriis . Sc Deilius distenduntur i unde etiam vel eontiguae sunt venae arteriis, vel musculis agilissimis accumbunt, ut per diastolen arteriarum , & muscularem actionem , promoveatur sanis guinis motus per eas; mi rei 3e valvulae, impedientes retrogressum sanis .guinis a latiore parte venae versus angustiorem , in serviunt. Si jam &motus sanguinis per arterias tardior fuerit , & quiescant aegri , venae , inprimis artuum inferiorum , dilatantur ae varicosae fiunt , sicque ma-

nam copiam atra bilarii sanguinis capere possunt. Melius se habent quiem inde melancholiei, quia viscera abdominalia levantur hae saburra et a sed

173쪽

MELANCHOLIA.

sed interim tamen ab his varicibus saepe pertinacissima erurum ulcera oriuntur: unde longe magis optabilis est materiae atra bilariae expulsio e corpore , modo tuto fieri possit, inprimis per haemorrhoides. Hinc Himpocrates b dixit: Maniscis A varices aut haemorrhoides accesserim, mama solui ιο. Et Galenus e , dum hune Aphorismum commentatur, monet, Hippocratem hic agere de in lania melancholi ea , non autem de aliis maniae speciebus. Per Haemorrhoidalia autem vasa aperta directe materies atra bilaria aevacuari potest ex locis quae occupat , unde summum & subitum levamen in hoc morbo sequi solet. Hi ne dixit Hippoerares d quod similis

atrae bili materies per haemorrhoides effluat . Et Galenus ceὶ in eo minmentariis ad hunc locum notat, multos denuo in melancholiam incidisse, dum haemorrhoidum fluxus supprimebatur. Uerum additur in textu , quod inprimis prosit fluxus tumentium admodum haemorrhoidum , quia tunc constat, materiam atrabitariam , in his vasis prius aceumulatam , illa distendisse; di deinde , ruptis vasis, exivisse de corpore. Observatur enim & salubris haemorrhoidum fluxus , dum tantum minuitur copia a sanguinis honi, non autem evacuatur noxia saburra, quod & Galenns is optime notavit; sed tunc plerumque minus tument Haemorrhoides anteis quam rumpantur, quia tacilius exit purus sanguis, quam ille , qui atrabitariam spissitudinem habet.

ATRAE BILIS PER SUPERIORA &e. Quando nempe soluta & mobilia reddita materies atrabitaria per has vias exit de corpore, antequam main sinam aerimoniam adepta fuerit: aliter enim, uti ad tro . dictum Iuit , subitam mortem , corruptis jam visceribus, producit, non mede. lam . Hanc jam evacuationem materiae atra bilariae, sponte ortam, cum viderent Μedici profuisse , tentaverunt per artem hoc imitari. Veteres

dederunt Helleborum, nigrum inprimis se , aliaque, quae satis sortiter

movent & evacuant e tunc autem haec prodesse poterunt, quando per methodum g. iro I. laudatam correcta suit aerimonia materiae atra bila

riae , ejusque tenacitas jam imminuta est ; secus enim acria purgantia periculo non carent , uti sequenti paragrapho dicetur.

III r. Νgens damnum capere solet ab omni medela labefa-I itante vires; acriter ovacuante ; rursumque ab usu eorum, quae liquida vehementer exagitant, sive cardiaca suerint , sive alio quocunque titulo exhibita.

Cum in melancholia sanguis eramis, ater, pinguis, terrestris sit c vides. ioqi. multi Μedici suerunt in hac opinione, per repetitas sanguianis missiones debere educi vitiosum sanguinem ; simulque sperarunt , ex

174쪽

IIII. IIII.

thodo hunc morbum aggrediebantur. Quamdiu autem cacochymia atra. bilaria omnem circumeuntem humorem aequaliter inficit, nondum quo viseeribus impacta immobilis haeret , videtur aliqua ratione niti haec methodus. Verum si cons deretur , educta etiam magna copia sanguinis atrabitarii, non minui causas, quae hanc cacochymiam produxerunt, patet satis justum metum esse , ne novus ex infestis alimentis natus sanis suis simili labe afficiatur. Praeterea patuit ex illis, quae ad Ioy . diistia fuerunt , secretiones & excretiones vitiari in eorpore, pulsum & rea spirationem lentiora esse, corpus emaciari; adeoque constat, non suis cere vires corporis ad restituenda illa , quae inevitabili lege etiam in sanissimis corporibus quotidie pereunt: multo minus ergo aptum erit cor. pus atra bilarium tantam sanguinis iacturam resarcire. Aceedit, quod &apsa jactura languinis impediat assimilationem bonam ingestorum , uti alia occasione s. 13. r. probatum fuit. Hinc prudenter monuit Aretaeus Ibi, in eura hujus morbi maturo consilio deliberandum esse, an sangui.

nis missione opus sit, nee ne: deinde addit sequentia: Paulum Destituis mittendum, quatenus videticet Venae semonem vires sentians, sed aullam noxam in Iarum tenor accipiat : nam es crassus er biliosus er eouereius si sanguis , in niger velut amurca , tamen i e naturae praedium es Atque atimentum rquocirca se plus quam decet sanguιnis abduxerιs, nutritionis defectu natura daba frmitate decidit. Ubi vero materies atra bilaria vasis & visceribus a dominalibus jam haeret impacta , tunc adhue minus prodesse potest sanis guinis misso, quia nihil illius crassi edueitur , sed tantum minuitur e pia sanguinis, qui in macilentis & exsuccis illis eorporibus adhue libere

per vasa circumduci poterat.

Quantum mali metuendum sit a reliquis evaeuationibus per purgantia, vomitoria &e. uti etiam a stimulantibus & solventibus validis, antea aὸμ ia oo. dictum suit.

Dii ix. T TΝde optima sanandi hunc morbum methodus est, si causa prima bene observata, & temperiet v rietate, his opposita medela, variis varia, adhibetur.

Ad g. Io93. variae eausae enumeratae sunt, quae huic morbo producendo favent : hae ad g. xio 8. denuo retensitae & ad tres classes reda. Hae suerunt, ut nempe in harum indagatione memoria Medici juvetur. Nune in curatione primo illud agendum est , uti causae cognitae , quae morbum secerunt, morbumque praesentem sustinent & augent, removeantur, vel saltem minuantur . Si v. s. a malo victu ortum duxerit mor

hus , ille erit emendandus: si a pertinaci animi affectu, vitanda sunt omnia , quae illum renovare poterunt; & se de reliquis. Praeterea am monitum fuit ad rios , diversam aerimoniae speeiem quandoque jun. gi Ienaci atra bilario sanguini, adeoque requiri medelam, quae cognitam acria Λὶ Ibidem.

175쪽

aerimoniam emendare possit. Patet ergo facile generalem curandi meth dum dari non posse, sed illam debere esse variam pro diversitate causarum , vario morbi gradu, & ipsius aegri diversa constitutione. Praeeipuae autem indicationes curatoriae quatuor tequentibus paragraphis recententur.

S. iii 3. t. Taque erit indicatio liquida cerebri & nervorum exeu

tare, augere,in .ordinem redigere quod st: a. avertem

do mentem ab objecto consueto ad alia priori contraria. β. inducendo caute alium animi assectum, melancholico oppositum. γ. inserviendo falsae imaginationi. δ. aut saepe magna vi ei repugnando.

Dictum fuit s. roga. morbum hunc ortum ducere ab atra bile; itia. tamen ut & pertinax illud delirium a sola cogitatione mutata initii. in ducens producat in corpore atram bilem, quae non praeexstiterat. Adeoque semper proderit in cura hujus morbi mutare cogitationem aegrorum , ne semper uni & eidem ideae assi xi haereant. Quamvis enim ab atra bile aecumulata in corpore morbus ortum duxerit, augebitur illa saburra atra. bilaria, si mens pertinaciter & diu eidem cogitationi inhaeserit ; cum . vehemens mentis. exercitatio, circa unum & idem objectum perpetuo ociseupata, lassiciat ad generandam atram bilem in corpore, uti .ad φ io93. monitum fuit: hoe autem sit inprimis sequentibus. Dum eadem idea menti perpetuo observatur , tandem totam men rem adeo occupat , ut sit indelebilis postea, inprimis si saepius renova. tur eadem haec idea r hinc dum magnanimi caeteroquin viri atrocem . contumeliam passi fuerunt , manet ira memor , & dum vel nomen auis

diunt illius qui injuriam fecit, mox turbantur toti. Ubi jam rei familiaris damnum , vel muneris jactura , continuo menti praetentem sistune tot malorum causam, mens nihil eogitat nisi hoc unicum, & a reliquis omnibus non assicitur . unde toties pertinacissima melancholia nascitur . E contra novimus, plurima dilabi ex mamoria nostra, si per plures annos non renoventur ideae, licet antea vividissimae fuerint ; vel saltem , si longo temporis intervallo non redierint, minus nos assicere. Qui charis

amiserunt pignora, primis diebus affliguntur validissime simulac aliquid

in conspectum venerit, quod defunctorum memoriam renovet: post aliis quot menses eadem conspecta minus assicient. Ob hane causam perpetua mutatio objectorum adeo prodest melancholicis , quae omnium pulcherrime per itinera suscepta obtineri potest , ubi omni momento nova senis 'sibus occurrunt etiam a lenti homini. Prudenter autem hoc tentandum

est: morosi enim solent esse melancholici, noluntque saepe haec oblecta. menta pati , si tanquam morbi remedium Do ponantur , unde alia sub specie offerri debent. Multum hane methodum commendat sit Aureli

πιι, & varios modos recenset, per quos tentavit melancholicorum men.

rem divertere ab illa cogitatione, quae semper praesens manebat.1ἐὶ Morbor. Chronic. Lib. I. cap. v. Pag. II t.

176쪽

Observata plurima docent, quandoque melancholicos eirca unam tantum ideam insanire, dum crura liraminea , caput vitreum, & alia similia sibi imaginantur; in reliquis omnibus prudentissime ratiocinantur; si ergo vitari pollii in hisi ut nulla mentio fiat crurum capitisve, sapient, & sensim deolebitur essi eae ia illius falsae imaginationis.

a. Quantum conducat, opposito animi affectu compescere turbas in eor. Pore excitatas, alia occasione ad i. to . dictum fuit. Summa ira excande Icentem hominem subitus metus compescit; & contra meticulosissimum hominem ira reddit audacem. Unde patet, prudentem excitationem animi

affectus, qui eis oppositus illi in quem vergunt melancholici, magni usus esse posse. Legitur apud Plutarchum s FcI. quod quodam tempore Milesia.

virgines in lanire coeperint, & violentas sibi intulerint manus: nullis mo. vehantur parentum lacrymis, & eustodum industriam eludebant; nee inis veniebatur tantae calamitati remedium. Postquam vero lex promulgata su rat, quae jubcbat, ut cadavera illarum, quae sibi suspendio mortem eo scivissent, nuda per sorum deferrentur, metus dedecoris, licet post moristem suturi, impedivit reliquas, ne simile scelus patrarent. Dum Pruroeli mortem coleret Acbiales, insomnesque noctes duceret , & nil niti vindictam spirans Hectoris eadaver indignis tractaret modis, ut tantum furorem compelceret, mater Theus blandos immiti filio suasit amores sιJ, sicque obtinuit facile, ut Hecto ιs cadaver traderet dona serentibus: addebat quidem, iratos Deos indignum hoc ne inus detestari; sed probe noverat, s rocem hanc animum l. lo metu non suisse compescendum; hinc maluit primo delinire amorum illecebris.

γ. Qia indoque expedit ad curationem , ut simulet Μedicus se agentiri omnino falsis melancholicorum imaginationibus . in primis quando aegri , firmissime perluasit, nullo patiuntur ratiocinio sibi evelli , quam conceperunt, opinionem. Celsus cm in loco, quem antea ad g. 7o a. allegavi ,

postquam monuerat , tentandum eta in delirantibus, ut oppositi excitentve animi affectus. deinde addit: Saepius tamen assentiendum, quam repugnandum es paulatimque m nou emdenter . ab bis, quae sulte dicuntur , ad meliora mens adducenda. Similem methodum , sed cum cautela quadam laudavit Aureliauus c. dicensr Mandandum quoque miniseris, ut eorum errores consenses

quodam accipientes eorestant, ne aut o ιbus consentiendo augeanν furorem, eo rum visa confirmantes, aut rursum repugnando ex permi passonis augmentum, sed inductivi nune indulgeant e sentientes, nunc in Mauri corrgant vana ,

recta demovirantes. omnium autem felicissime hoe lueeedit, si Μ teus an sentiens fallae imaginationi simul persuadere possit aegris. se novisse talia remedia, quae certo tollere possunt malum, quo se ainigi eredunt. Sie se.

liciter egregium pictorem Tulpius sanavit let, qui salso sibi imaginabatur,

omnia lui corporis ossa instar cerae mollita esse. Non adversabatur aegra Tom. III. Pars II. m im ιRὶ De virtut . mulier. Tom. Π. pag. a p. t ιγ Homer. Isiad. Lib. XXIV. mi Lib. III. Cap. xvi xx. pag. rsa. in Μorbor. Chronicor. Lib. L.

177쪽

imaginationi Tu pius, sed demonstrabat tantum ingenioso huic viro, morbum hunc Μedicis cognitum & descriptum fuisse, certamque promisit e

ram intra sex dies , modo vellet praeceptis medicis obtemperare : hac tae. men lege, ut triduo absoluto insisteret pedibus tantum . nec vel latum uno guem procederet; sexto autem die plenariam deambulandi potentiam haberet. Admittebat omnia aeger, dum eredebat Μedicum persuasum esse a de hae mollitie ossium, quia primo triduo tam sollicite prohibebat omnem gressum , ac si ossa nondum satis firmata hunc motum non admitterent absisque damno. In Capitulo sequenti alium ea tum narrat, ubi similiter melan. olicae mulieri persuasit, per medicamenta exhibita expulsam suisse m Iam viventem, quam se utero gerere credebat. Plures umiles casus apud observatores Μedi eos inveniuntur, qui docent, quanto eum fructu Μediei

saepe insulserint salsae aegrorum imagin tioni. δ. Dum in hoe morbo mens delirans uni & eidem sere semper cogita. tioni affixa manet s vide g. io8 . t tam valida fit impresso talis ideae in sensorio communi , ut non iacile deleri se patiatur , & superat multum efficaciam idearum , quae per sensus excitantur . Dum enim sibi perluaa

sum habet melancholicus , crura esse straminea , licet tansat dura ossa , licet videat carnem, non tamen recedit a salsa hae opinione. Tentave arunt tune Μediei aliquando selici eum eventu excitare per causas subitas

Sc validas novam ideam, quae falsae huic imaginationi directe opposita est, di tamen adeo effie ax , ut illam superare possit. Sie apud Trama m p γlegitur, quod Philodotus Μedietis curaverit hominem, qui se capite truncatum credebat quam firmissime, dum repente plumbeum pileum ejus cainpiti imponeret . cujus grave pondus percipiens aeger vana hae imaginatione liberatus fuit. Dum eruditus vir ex immodicis studiis in hune morisbum ineiderat, eredebat se habere e tura vitrea, hinc nullo modo illis a

debat insistere, sed de lecto ad focum deserebatur, cui tota die assidebat. Ancilla, dum i na adserebat Meo alendo, ruditer illa pro secit, unde ter ritus herus , & cruribus suis vitreis metuens , illam aeriter objurgavit tmorosa ancilla, S: herilis insaniae pertaesa, ligno pereussit rudius heri tibiam , unde acrem quidem dolorem sensit, sed simul iratissimus exsiliit, ut illatam hane contumeliam ulcisceretur; paulo post, deservescente ira, gavisus fuit, se eruri,s insistere posse, & deleta suit de mente ejus v

na taee imaginatio. Docemur ergo, eum prudentia tentari posse in hoe morbo curando talem methodum, quae directissime repugnat delirio meis lane holico. Fuit homo sal; s eelebris apud Batavos insanientium cura , qui hae methodo utebatur , & multos sanabat. Simulae delirarent, tr reabat miseros ferarum instar verberibus, eatenis, perfusione aquae frigidissimae , fame, sti &c. Dum mitescebant , omni modo blandiebatur 1llis, nihilque omnino negabat illarum rerum , quas desiderabant . Hoc modo effecit, ut metus verberum coerceret incipiens delirium , & tan. dem deleret vanas illas imaginationes et e contra dum pacatum statum

178쪽

3. Ii 3. tr . MELANCHOLIA. sis mox sequebantur omnia, quae placere ipsia poterant , felix saepe successit curatio.

s. III 4. 2. iones, vel causam, vel essectum, falsae imaginationis, reserando, emolliendo, incidem do, stimulando, per aquas minerales, serum lactis, mulsam, decin

cta splachnica, hepatica, anthypochondriaca, aquas salibus liXi

viosis vel compositis acutas, Mercurialia laxantia, vomitoria, m tus, eXercitia, Equitationes, Navigationes, Uterina, Aristoloch, ea, Haemorrhoidalia evacuantia, balnea, litus, emplastra.

omnia illa, quae praecedenti para grapho dicta suerunt, tantum servium delendae illi ideae, quae delirium illud melancholicum comitatur, sed non

tollunt materialem caulam, bilem atram nempe . quae, si manet in corpo

re, apta est , ut sublatae cuidam saltae imaginationi per praecedentcs m thodos substituat novam aeque dissicilem eradicatu . Unde dum priora tractantur, smul exhibenda sunt talia, quae atram bilem solvere & expellere possunt. scque in sarcta viscera liberare. Uti enim ad s. t 9o. m natum fuit, atra bilaria illa laburra, prios accumulata in eorpore, producit illud delirium melancholicum; vel idem morbus, a mente incipiens, in corpore antea sano , brevi producet atram bilem , quae deinde ad viscera abdomi. nalia deposita i vide f. io98. I peti inaces obstructiones faetet. Quomodo autem atra bilaria illa tenacitas languinem inficiens solvi ae exispelli de corpore possit, & per quae rentedia, ad io97. dictum est. Simul etiam monitum fuit de cautelis necessariis in curatione, ubi atra bilis jam is visceribus abdominalibus fixa haeserit. Haec habentur ad se a Io I. de

laos. quae hic denuo summatim recensentur. Totus enim curationis cardo in hoc vertitur, ut materies atrabitaria se sin soluta & mobilis reddatur, vasa si e laxentur, ut iacile demittere queant obstruens impactum: talia autem ati hibeantur remedia ad hune Ropum , quae cognitae per tua signa acrimoniae humoris atrabitarii advertentur . A quae minerales & diluendo & lolvendo hic magnum ulum habent; omanium maxime si aestivis adhibeantur mensibus, postquam prius verno te minpore aegri usi fuerint sero lactis mellito, decocto eum tam co , D ria . cichmo limitibusque t plachnicis, hepaticis, anthypochondriacis dictis heris bis r tune enim erriollita, & deliquet cere incipiens, materies atrabitaria , s liciter laepe eluitur de corpore per largum aquarum meditatarum potum . omnium autem horum elacacia juvatur, dum corporis motu & equita i ne inprimis concutiuntur pendula vi lcera abdominalia; sic enim se licius furis di iolet atra bilis. Ubi jam signa iroi. retensita docest materiam motribolam fluxilem redditam incipere moveri , tunc caute expellenda de corinpore, ne sestinando imprudenter sequantur illa mala, quae ad s. aio4. dein scripta suerunt. Navigatio autem inprirr. u.tunc commendatur non .ssueti quia mito mouo a navis agitatione turbatur totum corpus etiam in laniam a homu

179쪽

hominibus ; nausea sequitur & vomitus molestus , ae saepe diuturnus , per quem quandoque excussa sitit atra bilis , antea jam per solventia re. media ad exitum parata . Ubi autem perplures menses solventissimis remediis usi suerint tales aegri, nec tamen signa docuerint, solvi adhuc atram bilem, tunc & alia tentant medici cum prudentia. Mora enim diuturna pejor redditur morbi materia. Veteres Medici tune adhibuerunt Helleborum , quo summam sufionem omnium humorum validamque evacuationem secerunt, & saepe felici cum successit, modo viscera adhue forent integra, nec ad magnam acrimoniam perducta esset atra bilis. Reeentiores, magnam efficaciam argenti vivi ex. perti, illud adhibuerunt: omnium eautissime fit, si leniora tententur una alterave vice, dein per aliquot septimanas solventia remedia dentdr, di P

stea repetantur evacuantia .

Cum autem & consuetae evaeuat Iones suppressae hunc morbum augere possint, patet, quare urerina δι aristolochica in hoe morbo curando pariter locum habeant; praecipue cum ex Hippocratis observatio.ae vide g. to 93. constiterit, atram bilem quandoque uterum obsidere. Q aantum autem pra in

si evacuatio per vasa haemorrhoidalia in hoc morbo, antea jam saepias dictum fuit. Unde simul patet ratio, quare balnea, litus &c. emolliendati laxando haee vasa usum praestare possint.

s. riry. 3. CYmplomata leniendo per venae sectionem, immersionem in aquam frigidam, carminantia, Opiata.

Μorbi symptomata quidem, debellato morbo, stent; adeoque primaria

cura ad eraὸicandum morbum adhiberi debet; neque tamen illa temper pos. sunt neglisi, tam ob molestiam, quam ob diuturnitatem. Si enim in moris bis librilibus, etiam aeutis, adeoque citius finiendis , quandoque sympi mala molesta adeo occurrant, ut vix ferri ab aegro possint; vel & me tua. tur ne aliud gravius malum producant, atque ideo peculiari cura indigeant, uti ad s. oro. dictum sui υ; quanto magis in melancholia, adeo diuturno& dissiculter debellando morbo, idem verum erit. Praecipua autem talia symptomata in melancholicis sunt, furores saevi, status molesti, anxietates antolerabiles , & pervigilia . Forores illi levantur saepe , debilitatis viribus per sanguinis missiones , etiam largas; verum caeteroquin ad morbi ipsius curam parum faciunt , ni de morbi materia, visceribus abdominalibus impacta, per hanc ev euationem nihil dematur; & sedato furibundo hoe impetu, per copiosam

sanguinis evacuationem collapsae langueant vires.

De immersione in aquam frigidam, & praecipitatione in mare, dieetur

paulo post ad , at 23. , ubi de mania agetur. Μolesti flatus , omnium frequentissimum symptoma , levantur omnium optime per ealida, aquosa , leniter aromatio remedia', carminantia dicta; de 'uibus videantur illa, quae ad , 63o. habentur, ubi de cura ructuum& flatuum agebatur. xi

180쪽

6. Ili . tri 6. MELANCHOLIA. si Anxietates Sc pervigilia opio dato tolli quidem solent pro tempore; v

rum in hujus remedii exhibitione tamen prudentia opus est. Semel enim experti melancholici levamen hoe, illo earere nolunt postea, &lummas illas anxietates , ipsa morte minus tolerabiles, repetitis auctisque opii closibus pellere eonantur. Verum optum hoc habet, ut ibi ita quantitas assuetos non afficiat amplius, sed debeat augeri, ut desideratum praestet essectum rvidi sie melancholicos ad quindecim grana opium sumsisse unica vice ;quod nisi exhiberetur, sibi ipsis violentas intulissent maous prae intolerabili moerore Sc anxietate. Cum autem alvus in hoc morbo pertinacissime ad stricta sit video ioςς. ii c9., & opii usus alvum sistere soleat, ob hanc causam optum minus tutum videtur. Blanda emulsa cum syrupo papaveris albi tutius dantur, & saepe anxietates illas, ac pervigilia, minuunt; hinc illa prius tentari debent. Qitandoque tamen tanta est horum symptomatum molestia . ut cogantur Medici vespertino tempore optum exhibere, dum in terim illa , quae ad reserandas obstructiones praecedenti paragrapho laudata fuerunt, diurnis holis animole adhibentur.

s. iri 6. 4. Raemissis evacuationibus rii . Iris . , exhi-x bendo ea, quae exhilarare docet observatio,

& xoborare omnes corporis partes. Postquam atra bilis abdsminalia viscera obsidens soluta & evaeuata fuit,

epe languent omnes vires ; imo , uti in praecedentibus monitum fuit , ruandoque in tantam debilitatem aegri incidunn , ut mortuis similes periquot horas jaceant; tunc pratis .cardiaeis opus est, quae collapsas vires erigunt. Praeterea per tam longum tempus tristibus & anxiis cogitation bus assueta mens, licet eausa materialis morbi iubducta fuerit de corpore,. pergit adhue similiter emitare, & eo oris insgnem debilitatem animi deis Rctio. eomisari solet.. Τunc omnia, quae exhilarant, usum habent: grata amicorum colloquia, sussis, objectorum continua varietaso Simul exhausto corpori per honum victum sit Sministrentur talia, quae restituere possunt perdita. In primis autem tune prodest moderatus vini generos usias , quo nullum praestantius eardiacum habetur, nec maius exhilarans, cum omnes euras flere saeiat, omnem moerorem leniat. Si iam vino frigido infunda tur Dagrantes herbae, melissa, abrarum- , νόσmas , salvia, moices citri , arantibrum , erect Ramrna Sc. habetur remedium, quod iubtilissima effluvia odoratorum vegetabilium continet, & eujus paucae unciae bis vel ter de die sumtae miro modo reficiunt & exhilarant. Simul etiam notandum est: vasa, tamdiu insarcta.& distenta materia i m. meabili, jam liberata collabi flaceida 3e inertia r his firmandis conducunt roborantia grata, vinum austerum. cydonia' mala, granatorum siccus, codit ex peruvianus, Cinnamomum, & omnia illa, quaa g. 18. ad fibras debulas roborandas laudata suerunt.

ς. IIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION